IOANNIS BAPT. FRANZELIN
E SOCIETATE IKSIJ
S. R. E. PRESB. CARDINALIS
OUM
IN’ COLI,. ROM. S. TUBOL. PROFESSORIS
DE ECCLESIA CHRISTI
OPUS POSTHUMUM
BREVI PRAEMISSO DE EIUSDEM VITA
COMMENTARIO
ROMAE
EX TYPOGRAPHI A POLYGLOTTA
S. C. DE PROPAGANDA FIDE ^
MDC.CCIAXXVII.
Proprietas litoraria.
PRAEFATIO EDITORIS
Cum plures auctoritate et doctrina praestantes
viri optare se plurimum tum voce tum scripto si¬
gnificarim, ut si quid Eminentissimus vir Ioannes
Bapt. Franzelin nuper desideratus, in suis schedis
de re theologica reliquisset, id in studiosorum uti-i
litatem evulgandum curaremus, id enimvero prae-i
stare libenter adgressi, commentarium de Ecclesia
Christi haud cunctanter typis edendum censuimus;
quaeque illius ratio sit et qualis post auctoris mon
tem ad nos pervenerit breviter indicamus.
Thesibus Cl. Auctorem suos absolutissimos de
re theologica tractatus solitum esse distinguere,
omnes norunt qui in eius scriptis vel leviter sunt
versati: eodem modo totam hanc de Ecclesia Christi
tractationem in theses distinxit quam longe absolu-i
tius et diligentius fuisset elaboraturus ac forte in
publicum editurus, si quidem postremam illi manum
imponere potuisset. Cum enim opus paullo ante
inchoasset quam in PP. Cardinalium collegium
cooptaretur, adeo ut eius absolvendi causam si mH
nus ad amoliendam, at saltem ad proferendam re-i
formidati honoris susceptionem praetexuerit; dein
impositi muneris distentus curis coeptum opus sae-i
pius intermittere coactus est, ac morte demum
interceptus mancum et imperfectum relinquere.
Materiam totam quatuor in partes distribuit.
In prima exhibet notionem Ecclesiae amplissimam,
ac discrimen declarat inter Ecclesiam tum veteris
tum novi testamenti, et unius ad alteram ha-
The University of lowa
bitudinem: agit demum de triplici potestate ex di— <
vina institutione Ecclesiae tributa.
In altera parte exponit et confirmat factum
revelatum institutionis et constitutionis Ecclesiae
ipsius. Hasce duas partes prorsus absolutas ac di— «
ligenter exscriptas reliquit.
In tertia agit de Ecclesiae habitudine ad suum
auctorem et conditorem D. N. Jesum Christum.
Hanc habemus completam illam quidem, sed non
omnimo limatam et expolitam. Quarta pars versa-i
tur in Ecclesiae proprietatibus ex praemissis in prio-i
ribus partibus distinctius inferendis. Spectat nimi-i
rum Ecclesiam in sua constitutione visibilem et ca-i
tholicam, infaUibilm et sanctam, indefedibilem et apo-
stolicam, unam, 'necessariam omnibus ad redemptionis
applicationem aeternamque salutem.
In hac postrema parte ultra visibilitatem pro-i
lixe enucleatam ad alia quae sequuntur progredi
non potuit. Attamen quum et pro materia trium
priorum partium, et pro ratione qua visibilitas
ipsa explicatur, summa quoque aliarum ecclesiae
proprietatum praeoccupata veluti sit, proinde nec
multa nec praecipua operis perfectioni deesse vi— «
deantur; quae vero pertractata diligenter habemus
ita excellant, ut magno theologicarum disciplina-i
rum studiosis emolumento sint futura; ea qualia
demum cumque sint, in tenebris non duximus re-i
linquenda, adiectoque commentariolo quo cl. Au-i
ctoris vita, sanctimonia non minus quam doctrina
illustris, foret omnibus perspectior; eius memoriam
posteris, postremo hoc pro Ecclesia ab eo labore
suscepto quodam quasi monumento commendam
dam putavimus.
COMMENTARIUS
DE VITA EMINENTISSIMI AUCTORIS
I. Ioannis Baptistae Franzelin vita, quam paucis
describere aggredior, tot rebus praeclare gestis et ad
memoriam insignibus effulget, ut non modo ipsius pa-i
triae, et Societati Iesu in qua diutius versatus est, sed
etiam theologicis disciplinis, et sacro Cardinalium coH
legio, ipsique Christiano nomini non mediocre afferat
ornamentum et decus. Ortus Altini in pago comitatus
Tyrolensis die 15. Aprilis anno R. S. 1816. nactusque
parentes, non illos quidem nobilitate generis, aut dH
vitiarum copia illustres, at morum simplicitate et
innocentia praestantes, hausit a pueritia egregios pie— •
tatis sensus, totoque animo Deum colere instituit.
Franciscanis Patribus in disciplinam traditus Bo-
ceni, grammaticae ac politioribus litteris sedulam ope-i
ram navavit, et tantum laudis cum ingenio tum moi
rum integritate adeptus est, ut non solum iam aequa-'
libus antecelleret, sed et ipsis praeceptoribus admi-i
rationi esset; nimirum a teneris eum vivendi modum
auspicatus, quem cum toto vitae suae tempore ser-
vasset atque adeo magis magisque perfecisset, ad* ma¬
gnam sanctitatis et doctrinae famam pervenit. Nihil
itaque pensi habere praeter studium atque pietatem;
nihil puerile gerere, nihil ostendere aut «committere
quod iure meritoque notari posset: sacro his in diem
interesse, frequenter Christi mensa sese reficere,
templa celebrare, precationibus libenti animo vacare,
comitate, urbanitate omnium sibi animos devincire, et
ut omnia verbo complectar magnam de se expecta-
tionem movere. Quae cum constanter tum Boceni
tum Graecii quo studiorum causa concesserat, prae-i
stitisset adolescens; annos iam duodeviginti natus de
ineunda certa vitae ratione serio cogitare coepit.
Itaque reputanti secum quo se verteret aut quo se
utilius reciperet, arrisit Societas Iesu quamvis eam
vix nosset nomifie, deque 've tanti momenti consciens
tiae suae moderatorem adivit: qui cum penderet
animo quid iuveni consilii daret, feminam sibi con-i
sulendam censuit id temporis in ea vicinitate san-i
ctimonia vitae conspicuam, cui nomen Mariae de Mtirl,
et divinitus ut fama erat instinctam. Quae cum re-i
tulisset, nihil restare adolescenti nisi ut Societati
Iesu nomen daret, rebus quibuscumque nuncium re-i
misit e vestigio; mox nec amplissimis avunculi cu~>
iusdam promissis, nec parentum egestate, nec hono-i
rum aut divitiarum quae ingenio nancisci posset,
illecebris retardatus. Dei voluntati obtemperavit et se
Societati Iesu addixit.
II. Franzelinus igitur religiosae vitae tirocinium
ingreditur Graecii in provincia Austriaca, et primo
quoque tempore solidissima virtutis fundamenta mo-i
litur; nec enim erat nescius quale quisque ab initio
vitae institutum exorsus sit, in eodem plerumque
perrAbturum in posterum, et tanto perfectionis asse-i
quendae studio visus est illico inflammari ut tamquam
exemplar absolutum, cum tironibus tum etiam vete-
ranis monstrari posset. Legum omnium nostrarum
religiosissimus custos diligentissime cavebat ne quam
ex eis sciens et volens negligeret: imprimis autem
silentii servator erat eximius, nec ullum extra tempus
excidere sibi verbum patiebatur. Corporis afflictationi
studebat in tantum ut moderatorum praecepto opus
fuerit, ad eius impetum ea in re cohibendum. Per
totum tirocinii spatium, vino abstinere et parce ad-i
modum vesci solitus, rerum caelestium commentationi
obnixe adiecit animum, ex qua tanta in eum cum
Deo familiaritas profecta est ut ab eo vix unquam
cogitationem averteret. Haec autem cum ardentius
faceret quam ut vires paterentur, emissa magna vi
sanguinis ex ore, graviter decubuit prope ab omnibus
conclamatus. Unus tamen ipse animum non despondit,
quaque erat propositi tenacitate in omnibus, perinde
quasi nihil sibi maii incidisset, nihil de pristina con-<
tentione remisit. Quae quidem hominis ad sanctitatem
summis viribus connitentis documenta, cum per se
clara atque perspicua sunt, tum facilius intelligi po-i
tuerunt ex codicillis quibusdam, qui casu erepti sunt
ab ignibus in quos cum iam a morte propius aberat,
sua scripta magnam partem coniecit, quique ipsius
animum virtutis cupidissimum ante oculos ponunt.
Haec ego brevitatis gratia praetermittenda censeo:
illud unum confirmans, fructum quem e sacris exer-<
citiorum commentationibus percipiebat, tam insignem
tamque uberem exstitisse, ut non modo legentium
animos admiratione defigat, verum etiam magno sit
incitamento ad amplectendam virtutem; et eiusraodi
documenta in Franzelino eo plus auctoritatis habere,
quod non modo ea scripto consignaverit, sed re et
veritate in suos mores induxerit. Cum enim persua
VIII
sum haberet, hominibus Societatis summo conandum
opere, quo non minus virtute quam doctrinae laude
excellant, eo semper omiies industriae nervos inten-i
dit, ut duplicem hunc laborum suorum fructum pro-i
sequeretur.
III. Hac de causa nihil intentatum reliquit ut
plurimas quam posset linguas addisceret. Vel ante-i
quam in Societatem cooptaretur, graeci sermonis et
hebraici longe peritissimus audiebat: processu vero
temporis, omnes fere calluit exterarum nationum lcc
quelas, quaeque vellet non solum germanice, quod
ipsi erat proprium ac naturale, sed etiam polonice,
anglice, italice, gallice efferebat. Horum autem ser-i
monum intelligentiam ac facultatem numquam ad
ostentationem iactavit, sed aut ad proximorum uti-i
litatem, aut ad altiores disciplinas excolendas atque
animo penitus imbibendas adhibuit. Miros in philo-i
sophia progressus fecit, donec sexennio tradendis
variis huiusce generis artibus consumpto, theologiae
studium Romae inchoavit. Magistris usus est id tem-i
poris nominatissimis, et ob ingenium atque opera in
vulgus edita celebratissimis, quorum ope Franzelinus
tanta eruditionis et scientiae laude coepit florescere,
quantam evulgata deinceps ab eo volumina declarant.
Adde huc amplissimam historiae tum sacrae tum pro-i
fanae notitiam, quae a primis vetustatis annalibus re-i
petita ad nostram usque memoriam pertineret, et quam
animo ita defixerat, ut nihil esset paullo memorabilius
in monumentis omnibus seu recentioris seu vetus-i
tioris aetatis, de quo commode non posset lucu-
lenterque 'disserere. Hoc erat autem in causa cur
tanta eruditionis copia praeditum, nihil iam fugeret
quod ad animum mirifice ornandum conduceret et
IX
usui esse posset ad theologicas etiam quaestiones et
probe interhoscendas et apte dirimendas et expli->
candas. Flagrabat auteta incredibili doctrinae com-i
parandae cupiditate, eaque propter nullam temporis
particulam otiabatur, nihil prius habens quam ut se
in litteris abderet, et, ut verbo tulliano utar, in omne
se scientiae genus ingurgitaret; nec libros ab eo quis-i
quam nec eum a libris dimovisset: sive autem domi
esset, sive rus animi causa diverteret, seu vacationis
seu habendi ludi agerentur dies, nihil illi erat impe-i
dimento, quominus quidquid otii suppeteret legendo
studendoque transigeret.
IV. Interea labentis saeculi anno quadragesimo
octavo coorta per Italiam seditione, nostrisque ut
fieri solet per vim summamque iniuriam domo extur->
batis, solum vertere coactus est, primumque in An-
gliam, deinde in Belgium, denique in Galliam exu-
latum abiit. Nihilo tamen secius ad sua studia incu-i
buit, ea tranquillitate animi et constantia quam nulli
rerum publicarum motus, nullae vices perturbare
limquam potuerunt. Nihil inquam ex tanta temporum
acerbitate, ex tanta bonorum omnium consternatione,
et tanta Ecclesiae ac Societatis oppugnatione detri-i
menti passus, theologiae spatium summa cum laude
confecit; et nisi morbo prohibitus esset, de universa
hac disciplina publica concertatione disceptavisset.
Quapropter statim ab emenso studiorum orbe , Valles
Anicias mittitur linguae hebraicae sacraeque scripturae
scholas habiturus; ibique vertente anno sacerdos initia-i
tur ; non enim voluit initiari Romae cum primo anno
theologiae daret operam quippe cum id suis e Socie-
f tate condiscipulis ob insolentiam temporum permit-'
teretur, ipse sibi ne hoc privilegio uti liceret preci-
bus impetravit, seu quod existimaret indignum se
tanto munere, seu quod vereretur ne quidquam sibi
surriperetur temporis theologiae studiis impendendi.
Ceterum in tanta itinerum locorum et negotiomm
varietate, nunquam destitit magnos in virtute pro-i
fectus facere, et ad fastigium religiosae perfectionis
pro virili parte contendere.
V. Hoc medio tempore tota Italia debellatum est
repressis perduellium conatibus: summus Christiani
nominis Antistes Caieta in Urbem victor et incolumis
revertitur: nostri in collegii romani possessionem
denuo immissi; Franzelinus Romam revocatur, ubi
confecto seorsum et privatim secundo tirocinio quod
a nostris usurpari solet post absoluta studia, solem-
nibus se votis obstringit Deo; nostris theologiae au-i
ditoribus domi exercendis adiuvandisque praeficitur;
linguis orientalibus edocendis designatur: triennio
alumnos collegii germanici pro confessionibus audit;
iisdemque theologiam recolit; in collegio romano
quaestiones ad historiae sacrae explicationem prae-i
fatur, variisque distentus ministeriis suam diligen-
gentiam, industriam multiplicemque doctrinam omni-'
bus egregie probat. Ita fiebat ut sublimiorum disci-i
plinarum magisterio pedetentim proluderet, et maximo
scientiae apparatu ad aliud munus rite obeundum,
accederet quod praeclarissimi doctores e Societate a
prima eius institutione cum insigni celebritate famae
obtinuerunt.
VI. Itaque tradendae theologiae postmeridianae
provinciam suscepit, in eadem collegii romani palae-i
stra, delectus ad id muneris in annum saeculi decur-i
rentis quinquagesimum octavum; quod quantum oppor-i
tunitatis et commoditatis habuerit, exitus declaravit.
XI
Etenim undeviginti continenter annos hoc munus gessit
tanto studio tantaque sedulitate, ut nemini satis non
faceret, quin etiam auditorum undecumque Romam
confluentium oculos in se converteret, admirationem
cieret, existimationem et plausum consequeretur. Erat
in eo summa dicendi vis, contentio maxima, nec ab
explicatione propositae sibi rei cessandum arbitra-i
batur, antequam persuadere sibi posset omnes in uni-i
versum auditores, suam esse mentem assecutos. Non
ille iam singulas quasque veritates nimium vel uti per
minutula puncta discerpere, nec difficultates alias ex
aliis singillatim excutere, nec series quasdam respon-i
sionum, tamquam memoriae mandandas subtexere,
sed totam cuiusque thesis amplitudinem in unum
doctrinae corpus coactam exponere, et in praecipuas
quasque partes ab ipsis doctrinae fundamentis de-i
promptas et sibi invicem clariore usque luce et egregio
ordine succedentes distribuere consueverat. Quamobrem
constitutis principiis quae pertinerent ad res de qui-i
bus ageret, quaeque ex assidua sanctomm Patrum
praestantissimorumque theologorum lectione hauserat,
quaestionem universam ad summa capita revocabat,
quaquaversus enucleatam commentabatur, eosque au-i
dientium animis conceptus affundebat, quibus totum
id de quo quaerebatur plane integreque haberent per-i
spectum, explicatum et ante oculos per omnia pro-i
positum, simulque ad evertendas suo marte cuiuscum-i
que generis obiectiones mimm in modum compara-i
rentur. Qua in re illud etiam commodi erat, ut semel
arreptam alicuius veritatis demonstrationem, quisque
animo infixam perpetuo gereret, nec ullo temporis
lapsu oblivione deleret. Enimvero rebus hac natione
dispositis et seu quae praemittenda essent, seu quae
XII
inde consequerentur, per omnem partem versatis atque
discussis, tanta ex hac industria efflorescebat propo-i
sitae quaestionis intelligentia, ut non modo auditores
in abditissima sapientiae penetralia veluti manu du-i
ceret, sed et sacris concionatoribus aptissimam tutis-
simamque materiam suppeditaret ad dicendum, et
ipsi animae caeleste pabulum quodammodo submini-i
straret. Haec nisi fallor ipsi ratio docendi fuit, qua
quidquid scholastici, et potissimum S. Thomas, subtili
investigatione et pressa ratiocinatione excogitarunt,
in suas ipse tractationes disquisitionesque derivaret;
quidquid autem Patres in rem disseruerunt ad my-i
steria fidei enodanda et ab impugnationibus haereti-i
eorum vindicanda, tamquam arma firmissima adhi-i
beret. Quo factum est, ut nec copia penitiori veri-i
tatis contemplationi officeret, nec contemplatio copiam
desideraret: et si verum est quod Cornelius a Lapide
monebat, rerum divinarum magistris non modo Che-
rubim arcana rerum cognitione, sed etiam Seraphim
ardore spiritus, in docendo esse imitanda, illud profecto
de Franzelino affirmare necesse erit, eum videlicet
cum exquisita divinae religionis explanatione, tum
doctrinae Patrum luculenta expositione id esse asse-i
cutum, ut pro suis viribus et Cherubim scientiam
quodammodo et praefervidos Seraphim affectus imi-i
tando exprimere videretur. Quapropter simul in vuH
gus Franzeliniani tractatus prodiere, non solum sum-i
mis laudibus a viris doctissimis excepti et commendati
sunt, sed etiam e suggestu a pluribus concionatoribus
diserte propositi, et praesertim in regionibus quibus-i
dam acatholicis, ex parte- in vernaculum sermonem
convergi; pluribusque editionibus brevi distractis, alias
atque alias subinde adornare oportuit. Magna profecto
XIII
laus hominis sapientissimi, et cum excellentibus inge-<
niis quae hac nostra aetate floruerint citra dubitatio-i
nem comparandi.
VII. Nec vero silendum putem id nonnisi magno
cum labore dt assidua contentione assequutum, quod
nemini horum studiorum probe intelligenti ac perito
mirum videri debeat. Qui enim noverit quam diffi— «
cile sit disputationes omnes theologicas mente com-i
prehendere, et ut ita dicam tamquam spectabile cor-i
pus undequaque intueri, cuiusquemodi difficultates
circumspicere, sententias universas habere cognitas
et exploratas. Patres in rem dissimiliter dispu-i
tantes, ad unum omnes habere prae oculis; theolo-i
gorum omnium iudicia et argumentationes ad obrus-i
sam exigere; tum ex tanta rerum multitudine succum
et sanguinem, si ita loqui fas est, exprimere, inte-i
grum doctrinae corpus efformare, causas et intima
principia in ordinem redigere ut nihil operi desit,
nihil abundet, sed omnia necessaria sint et indisso-i
lubili nexu colligata; qui inquam haec noverit ille
profecto perspiciet, et quantopere ille' desudaverit, et
quantum laudis ei debeat obvenire, qui haec omnia
susceperit ac porro perfecerit: nec mirum erit cuH
quam si Franzelinus toto se pectore totisque viri-i
bus, solidos dies et annos in pervolvendis Patrum
theologorumque libris absumpserit. Plura edidit vo-i
lumina quae hisce titulis inscripta circumferuntur.
De traditione et scriptura, opus egregium et prae
ceteris fortasse laudatum;. De Deo Uno et Trino
duobus voluminibus pari doctrina et amplitudine; cui
appendicis instar addi posset opusculum in hetero-
doxum quemdam Russiacum, de processione Spiritus
Sancti a Patre et Filio. De Sacramentis in genere et
de Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, duo item
volumina in quibus praeter excellentem doctrinae co-i
piam singulare fovendae pietatis studium elucet. De
Deo Incarnato, et novissime de Ecclesia, quod po-i
stremum opus morte praeventus non omni ex parte
absolutum reliquit, et nunc primum prodit in lucem.
VIII. Sed ut eo redeam unde digressus sum, prin-i
cipio novum docendi munus commodius exercere po-<
tuit, cum aliis gravioris momenti negotiis neutiquam
distineretur. Mox ubi eius fama increbuit, pluribus
muni is onerari coeptus est quae profecto si aequo
animo suscepit pro suo subeundi laboris desiderio,
non mediocre tamen ipsi onus imposuerunt. Complura
enim sacra Urbis consilia, sive Christiano nomini
propagando, sive haeresi propulsandae et perduellibus
ecclesiae vindicandis, aut negotiis ecclesiae extraor-i
dinariis pertractandis, aut parandae instruendaeque
concilii Vaticani celebrationi, adiutorem variis col-
latis officiis arcessitum, tanta curarum mole obrue-i
runt, ut nullam temporis partem labore vacuam ha-i
beret. Accedit eodem, quamdiu tenuit Concilium Va-<
ticanum , pontificium theologum egisse, magnosque
ad eum concursus fieri solitos fuisse hominum e quo-i
libet ordine praestantium, qui virum tot animi do-i
tibus illustrem, consulendum sibi in dies prope sin-<
gulos et horas arbitrabantur. Ipse autem neminem
reiicere, nullum laborem subterfugere, consilio, pru-i
dentia, hortatu praesto esse omnibus; qua scripto qua
verbo responsum dare; quaecumque vero in urbanis
consiliis eloqueretur accuratissime perpendere et exa-i
rare. Quae quidem officia, praesertim magisterio pu-i
blico numquam intermisso quemadmodum praestare
posset, vix intelligas. Eum certe, non solum amor
XV
et summa existimatio, sed admiratio omnium comi-'
tabatur, in quibus erant Episcopi magno numero ea
tempestate Romae degentes ipsique S. E. R. Cardi-i
nales qui eius opera perlibenter uteuantur, sicubi
utilem sibi fore existimarent. Immo non multum
abiit cum ipse Summus Pontifex Pius IX. tot meritis
in homine modestissimo et laboriosissimo animad-i
versis; eum sacra purpura ornare constituit.
IX. Hoc autem quomodo factum sit operae pre-i
tium erit paulo fusius prosequi : magno enim docu-i
mento fuit eius virtutis, quae si umquam alias, eo
maxime tempore luculentissime prodita est. Erat iam-
dudum summus Pontifex in eum perbenevole animatus
ob eius insignem sapientiam, et reliqua animi orna-i
menta. Cum enim eum sciret in quaestionibus ac in-<
diciis ad varias congregationes Urbis spectantibus, et
acumine ingenii, et praestantia eruditionis et copia
doctrinae, gravissimas quasque causas absolvere, trans-i
igere et expedire solitum esse ; non poterat quin
eius in negotiis huiusmodi agendis peritiam magno
in numero haberet. Accidit autem ut Eminentissimus
Cardinalis Tarquini, cui honorificentissimam purpura-i
torum Patrum dignitatem eo etiam consilio detulerat
ut suam in Societatem Iesu benevolentiam ostenderet,
repentina morte praereptus obiret, vix altero mense
post ei delatum sacrae purpurae honorem. Cuius viri
scientia et virtute praestantis cum Summus. Pon-i
tifex iacturam cum uno e nostris conquereretur,
addidit sibi esse deliberatum, huic malo quam-i
primum mederi, et obversari sibi animo patrem illum
qui cum difficillimae res agerentur, suam soleret
tanta ingenii laude sententiam aperire, et quod
multo pluris habendum esset, insigne sapientiae de-
XVI
cus non minoris modestiae ac demissionis accessione
cumularet. Quibus ille verbis Franzelinum sine dubio
designabat; quem cum aureo quodam numismate ho-i
noris causa donare vellet, aiebat Pontifex quodam-i
modo totis artubus cohorruisse, et renuenti similem,
apage. Beatissime Pater, ingeminasse, utpote qui se
prorsus immerentem iudicaret quem qualicumque ho-i
nore aut munere summus Christiani nominis Parens
dignaretur. Quod cum Pontifex, non ex quadam ru-i
sticitate profectum intelligeret, sed ex demissione
animi tam benigna amoris significatione obstupefacti,
eo vel magis coepit eius admiratione affici et desi-i
derio teneri. Decrevit itaque perficere quod apud se
pridem statuerat ideoque Eminentis simum Cardinalem
Bilio, qui hominem plurimi faciebat et rei habebatur
fautor et auspex, misit ad eum cum mandatis, ut
suo nomine nunciaret, illum propediem in sacrum
Cardinalium collegium adscitum iri. Quo nuntio in-i
credibile dictu est quantam animi aegritudinem coe-i
perit: obstupuit primo vixque sui compos concidit
vultu et tanta edidit doloris signa, ut metum inii-
ceret ne repentino casu prope exanimatus procumberet.
At Eminentissimus Bilio ad sedandam eius conster-'
nationem : enimvero ait, reverende Pater, aequius
te putabam Summi Pontificis voluntati obsecuturum.
Quibus verbis, pro ea qua erat obedientia, cum nihil
haberet quod contra hisceret, conticuit parumper,
mox in'effusissimas lacrimas prorupit. Paulo post
ad Summi Pontificis pedes provolutus, ingemere, in-i
cusare se, honorem detrectare, indignum, ineptum se
dicere, rogare, obsecrare, omnia moliri, ut a se tantae
dignitatis honorem deprecaretur. Cum autem nec illi
nec A. R. P. N. G. Petro Beckx qui omnem non
movit lapidem ut Pontificem ab ea mente deduceret,
res e sententia succederet, necesse fuit impositum
subire onus, et divinae voluntati acquiescere. Non
ille tamen moestitiam quae ex vultus conturbatione
eminebat, cito deponere. Domum enim reversus, angi,
torqueri et in suspiria erumpere non desiit, iterum cla-i
mans atque iterum; vixisse se iam satis; nihil sibi
iam esse reliquum nisi ut ex hac vita migraret nec
aliud superes se sibi praeter poenas ob suas sibi noxas
ab irato Numine irrogandas. Quae cum frequentius
diceret, mirum id moeroris videbatur omnibus causas
tam subitae mutationis adhuc ignorantibus, et acrius
reponentibus: resistendum fortiter esse angoribus
animi et pusillanimitate depulsa, muneri quemque
suo dare operam oportere. Res interea manavit in
publicum et ad omnium Aures pervenit. Discipuli ut
mos est scholam subeuntem plausibus excipiunt et
adeptos honores gratulantur, quippe qui sibi laudi
verterent magistro suo tantum dignitatis conferri,
ipsique Societati gauderent. Ille vero nihil moratus
huiusmodi ovationes, tum gravitate vultus tum pau-i
citate verborum planum fecit omnibus, quam sibi
esset persuasum, infortunium sibi potius quam pro-i
speri quidquam obtigisse. Deinde novas quae illi a
nostris offerebantur vestes recusavit, obsoleta tunica
contentus quam ad eam usque diem induerat; tum
e collegio Germanico in alias aedes transmigraturus,
non solum nostris, verum etiam cunctis collegii
alumnis pietate reverentia et demissione summa oscu-i
latus est pedes; ut in tota huius negotii serie per-i
spectum fuerit omnibus quantopere a cunctis honorum
insignibus abhorreret, atque in aversandis ex animo
dignitatibus genuino Societatis spiritu duceretur.
XVIII
X. Adactus itaque praecepto obedientiae inter
purpuratos Ecclesiae principes cooptatus est XVII.
Kal. Mai. an. MDCCCLXXVI., et decem annos gessit
hanc dignitatem maxima omnium approbatione. Op-i
tavit sibi contubernium in domo nostri olim tiro-i
cinii, quae templo sancti Andreae in colle quirinali
adi acet; quaeque collegio Pio-Latino- Americano ad
habitandum precario concessa erat, dum scilicet aedes
novae instruerentur; demolienda brevi .magna ut vi-i
detur ex parte a novis reipublicae gubernatoribus,
qui tot iam religionis et antiquitatis monumenta fun-i
ditus deleverunt, ibique reliquum vitae spatium diffi— >
cillimis officiorum et negotiorum curis occupatus con-<
trivit. Postremo laboribus, studio et aevo confectus,
morbo quo iamdiu tentabatur coepit gravius conflictari,
ad tantam virium debilitatem redactus ut iam pro
certo haberet extremum sibi casum imminere. Illud
autem prorsus singulare est, tempus eum multo ante
praefinisse quo esset e vivis excessurus: testatus non
solum sibi iam spatium non superesse ad novas Ame-i
ricanorum sedes commeandi, commodiore scilicet apud
eos habitatione usuro; sed praeterea uni e nostris
diserte et sine ambage professus, unum se aut alterum
intra mensem interiturum. Pridie quam lecto se tra->
deret, ut ut pessime haberet, sacro cuidam comitio e
tam multis quae frequentabat interfuit; ex quo do-i
mum se recepit defectus omnino viribus et profligatus.
Totam diem extraxit utcumque; postridie mane de
more strato surgere conatus, sensit se morbo op-i
primi, et omni robore destitutus decubuit. Quidquid
industria, sollicitudine, medicomm artibus, ad eum
iuvandum obtineri posset, adhibitum summa seduli-i
tate summoque studio a nostris est; sed frustra. Emi-
XIX
nentissimos quosdam Ecclesiae Principes eum pera->
manter invisentes hilari vultu excepit, nec minus
doloris acerbitate, quam grati animi significatione
et exemplo suae virtutis ad lacrimas usque commotos
dimisit. Quin immo ipse Summus Pontifex Leo XIII. a
quo plurimum diligebatur aegerrime tulit carissimum
sibi filium tam subitanea morte a se divelli et unum e
domus pontificalis Antistitibus legavit qui de statu
aegrotantis ad se testis oculatus referret. A quo cum
certior factus esset Franzelinum in praesentissimo
lethi discrimine iam versari, nec spem affulgere ullam
hominis recuperandi, eum voluit suprema precatione
suo nomine suaque auctoritate in articulo mortis ex-i
piari. Quam expiationem Eminentissimus Cardinalis
Monaco La Valletta lacrimabundus, et singultu verba
intercludente, ducto in eum crucis signo, impertivit.
Inter haec Franzelinus toto animo crebrisque suspH
riis et affectu suavissimo continenter in preces effu-i
sus, Deo se Beataeque Virgini et caelitibus patronis
commendabat.
Semel atque itemm peccata confessus, et sacro
viatico refectus est; donec Camillo Mazzella e Soc.
Iesu Cardinali, Rectore domus, moderatore conscien-i
tiae suae, aliisque e nostris bene multis lectulum cir-i
cumsistentibus, nonnullis lugentibus, cunctis precanti-
bus, placidissime vita functus est. Incidit eius obitus
in diem XI. Decembris an. MDCCCLXXXVI. In de-,
mortui facie amabilitas quaedam et serenitas elucebat,
-quam eius integritatis, tranquillitatis et sanctimoniae
indicem dixisses: dum autem domi cadaver servatum
procuratumque est, mira quadam membrorum flexi-,
bilitate nullo negotio poterat quaquaversus moveri:
nec gravis halitus quidquam exhalavit, nec tetrici-
XX
tatem oris ullam praeferebat, quae ab eo invisendo y
et pie deosculando quempiam deterreret: quo loca
et honoris causa nominandos censeo collegii Pii-La-
tini-Americani alumnos qui tum viventi tum etiam
vita functo omnem semper amoris et observantiae te-<
stificationem exhibuerunt.
XI. Habuit in votis dum vita suppeditaret, et
testamento conceptis verbis cavit, sibi ut extincto
nulla parentaretur pompa funeris, sed usitato Socie-i
tatis more exsequiae peragerentur. Ast aliter visum
summo Pontifici, qui hanc eius voluntatem abrogan-i
dam ratus, praecepit ut iustis illi pro nostra consue-i
tudine primum persolutis, mox eo funeris apparatu
efferretur, qui purpurati Patris dignitatem deceret.
Itaque servatis omnibus qui huius essent rei et tem-i
poris, postridie quam obiit, in sancti Andreae ca-i
daver eius expositum: tum a meridie solemni pompa
elatum ad sancti Bernardi (hoc enim erat illi cu-i
riale templum) et consueto ritu lustratum. Tradu-i
ctum inde ad publicum coemeterium in agro Verano,
conditumque in monumento quod sibi Societas Iesu
extruendum curavit, in loculo qui sepulcro Cardinalis
Tarquinii imminet, compositum est. Die vero Dec. 15.
in eodem S. Bernardi templo solemniter illi pa-<
rentatum coram multitudine confertissima. Aderant
S. R. E. Cardinales sexdecim, quot post captam ur-i
bem ab anno vertentis saeculi septuagesimo, exequia-
rum causa simul numquam coierant; aderant legati
apud sedem apostolicam Belgicus et Hispanus, plu-
resque Episcopi, quos inter, duo nomine Summi Pon-i
tificis : tum ex variis sacris consiliis urbanis in quae
fuerat adlectus viri spectatissimi, ac multi religio-i
sorum ordinum Antistites et collegiorum modera-
XXI
tores. Expletis vero funebribus mirum quae quantaque
de illo pro se quisque praedicaret, eius virtutes me-i
ritis laudibus efferendo, et tanti viri iacturam gra-i
vissimis questibus lamentando.
XII. Iam vero ut in hanc sententiam de eius vir-i
tutibus singillatim pauca prosequar, eius imprimis
obedientiam perstringam quae tanta in eius moribus
eluxit, quanta a Societatis Iesu sodalibus exquiri vix
posse videatur. Non solum enim moderatoribus nihil
unquam molestiae aut negotii creavit, sed ipsis
omnino se regendum ac gubernandum commisit more
infantis. Novi ego minutissimas illum quasque facul-i
tates petere consuevisse, nec umquam elationis aut
minus obsequentis animi indicium vel minimum prae
se tulisse, adeo ut a maiorum iudicio ac voluntate
vel tantulum discedere se haud posse iudicaret: immo
quo magis consenesceret, et fama gerendisque mune-i
ribus clarior evaderet, eo perfectius obedientiam exer-i
cuisse : nec primis tantum praesidibus auscultare,
sed et inferioribus morem gerere studiosissime so-<
litum. Itaque si comperisset quempiam e superioribus
quidpiam imperare aut cupere, abrupto sine mora
quocumque opere quod forte haberet prae manibus,
promptus et alacer eius mandata exequebatur. Quin
imo etiam post delatum sibi purpurae honorem,
quamvis horum auctoritati iam esset minime obno-i
xius, assuetus tamen Christum Dominum ex S. Ignatii
praescripto in ipsis intueri, vel in tanta celsitudine
gradus eisdem se libentissime morigerum praebebat.
Tanta autem inter nos degens erat ingenii morumi
que tranquillitate, ut nemo fere eum domi esse sen-i
tiret, nisi cum diligentissime ad actus quoslibet com-i
munes provolaret; quod in homine tot partibus do-
XXII
ctrinae insigni, tot laboribus districto et innumeris
occupationibus implicato, cum praesertim ab hac vi-i
vendi ratione numquam vel latum unguem secesserit,
nemini non videatur summopere commendandum.
XIII. Paupertatis erat amantissimus ut vere dici
possit monitum s. Patris Ignatii eum accuratissime
implevisse qui hanc virtutem diligendam esse prae-i
cipit ut matrem. Detritis lacerisque vestibus ex animo
laetabatur; nec proprii quidquam aut singularis aut
pretiosi apud se umquam esse passus est: quaelibet
vitae commoda aspernatus, nullum quaesivit umquam
laborum suorum subsidium aut levamen: rerum au-i
tem omnium amorem ita exuerat, ut unus ex iis qui
ante exeuntem annum MDCCCLXXIII. publico man-i
dato immissi in domos nostras cuncta quae privatim
quisque apud se haberet scrutabantur et in codicem re-i
ferebant, cum ab eo semel bis ac tertio percunctaretur
utrum sua essent ea omnia quae in cubiculo haberet,
nullum aliud ab eo responsum extundere potuerit,
nisi illius se usum supellectilis ac librorum habere.
Doctissimas suas disputationes chartulis quaecumque
occurruissent consignabat, et ad diurnas preces persol-i
vendas codice utebatur usu detrito ac fere discisso.
Evectus autem ad PP. Cardinalium dignitatem, idem
omnino facere perstitit quantum videlicet dignitati
et decori consentaneum esset, peripetasmata, thoreu-
mata, signa, tabulas pictas aliaque id genus orna-i
menta ut cum maxime reiecit: quod ad vestes et
totam rem linteariam attinet, nullos pro se novos
umquam fieri sumptus patiebatur quos vera neces-i
sitas non postularet. De curru et equis sibi parandis
ne cogitavit quidem, haec ipsa precario conducere so-i
litus, nec vero in longius aliquod tempus, sed in dies
XXIII
singulos, quoties ad rhedam adhibendam necessitate
compelleretur: ac mirum dictu, decem ipsos annos
non plus quam semel curru vehi se permisit ad re-i
laxandum animum. Nihil omnino ex amplissima di— <
gnitate commoditatis percepit, nihil remisit de pri-i
stina rerum omnium abdicatione, nec passus umquam
est sibi quidquam humani pulveris adhaerere, quippe
qui Deum prae oculis unice haberet, eius gloriam
unice appeteret, caelestia unice desideraret, terrena
omnia aversaretur.
XIV. Carnis afflictationi studuit, nec quidquam
erat voluntarii cruciatus quod libenter non admit-i
teret, siquidem eo sibi uti liceret per moderatoris
conscientiae facultatem, cui parebat in omnibus. Ita-i
que flagris se caedere, catenulis corpus obstringere in
more habuit; ieiunia quae ab Ecclesia indicuntur
quamvis viribus extenuatus et imbecilla valetudine,
numquam praeterivit, immo tanta austeritate obser-i
vabat, ut praesertim vespere videretur magis in spe-i
ciem descendere in triclinium, quam ad vires vel
permissa coenula restaurandas: adeo cibi potusque
parcus ut quidquid ei apponeretur delibare potius
quam vel comedere vel haurire videretur. Ad extre-i
mum usque vitae spiritum, numquam induxit animum
ut quibus diebus carnes ecclesiae lege vetantur, iis
quacumque stomachi aegritudine laboraret, vescere-i
tur, sed esuriales modo cibos adhibebat, et iamiam
moriturus aegerrime adduci potuit ut nonnihil ius-
culi degustaret. Quam feria sexta abstinentiam
nos de more custodimus, numquam praetermisit;
in honorem vero Beatae Mariae Virginis, cuius erat
cliens studiosissimus, et cuius laudes data occasione
solebat publice praeconiis nobilissimis in caelum ferre.
XXIV
singulis hebdomadis acre ieiunium exercebat, mane
et vespere arido tenuique victu contentus. Sui vero
contemptor acerrimus, vel gravibus morbis identidem
prostratus, aut acerbissima tussi conflictatus, nihil
sibi dari postulabat exquisitioris epuli aut remedii,
sed ordinario cultu victuque extrahebat dies dum ab
omni infirmitate expediretur. Eadem de causa iam
Cardinalis, mutuis colloquiis relaxandi animi causa
post prandium et coenam apud nos haberi solitis in-i
tererat nullis, si duos tresve dies in anno excipias,
solemnitatibus maioribus dedicatos: immo ipso re-i
fectionis tempore fratrem domesticae adiutorem rei
adhibere consueverat, qui pia lectione eius quoque
mentem reficeret. Huc etiam facit quod quacumque
caeli inclementia, vel quibuscumque tandem occupa-i
tionibus implicitus, vel utcumque valeret, impediri
numquam potuit quominus sacrarum congregationum
conventibus statis diebus adesset, aut conciones sa-i
ero Cardinalium senatui habitas audiret. Ut paucis
omnia comprehendam, tam rigido vivendi genere
aevum traduxit, ut Eminentissimo Cardinali e Soc. Ca-i
milio Mazzella, summus ipse Pontifex Leo XIII. seu
monitum seu consilium daret, ut ab asperitatibus Fran-
zelinianis sciret sibi esse temperandum. Sed longior
sim et limites commentarioli praetergrediar, si quae
huc pertinent omnia commemorem.
XV. Religio quae virtus omnium nobilissima,
respondebat ceteris eius virtutibus, ut quaecumque
Dei cultum respicerent summo in pretio haberet,
iisque sanctissime perfungeretur. Per hiemem iuxta
ac per aestatem summo mane consurgens, medita-i
tioni rerum caelestium horam integram dabat, dein
conscientia singulis prope diebus piaculari confes-
XXV
sione abstersa, sacrum de more faciebat tanto animi
ardore inflammatus et ea pietatis voluptate delibutus,
ut videretur tanti excellentiam mysterii intime per-i
sentire. Nec mirum: fovebat enim hos ignes defi-
xione mentis in Deum assidua, iugique orationis
studio et exercitio. Nihil illi oratione optatius, nihil
antiquius: quid plura? vel scalarum gradibus ascen-i
dendis et descendendis graduales quos vocamus psalmos
tacitus obmurmurabat; devectus curru ad vaticanas
aedes secum animo et sine intermissione orabat, nihil-
que illi frequentius quam subsecivis horae momentis,
mente in caelum sublata, Deum caelestesque patronos
auxilio vocare. Paulo prius quam vitam clauderet,
rheda perlustravit singula templa quae ex iussu Pon-i
tificis Maximi visebantur ad impetrandam veniam per
iubilaeum concessam; nec satis habuit praescriptas
conditiones explere, sed totum itineris spatium decur-i
rendis precibus confecit. Erat adeo sui diligens ac
nihil magis refugiens quam quod Deo placere minus
posse intelligeret, ut hac de causa factum esse pu-i
tandum sit quod scrupulis laboraret. In iis enim quae
ad Deum pertinerent tanta sedulitate tamque subtili
suimetipsius perscrutatione ducebatur, ut nihil magis:
veritus ne quo vel minimo errore humanae infirmi-i
tatis dedita opera laberetur, et vel levissimam ani-i
mae integritati umbram offunderet. Miro autem Dei
consilio evenisse dixerim, hominem longe doctissi-i
mum et rerum experientis simum, qui iudicio, pru-i
dentia et verbis per quam idoneis praesto esset omnibus
quotquot illum consulerent, de sua re adeo nullam
ferre potuisse sententiam seu verius ausum non esse,
ut conscientiae suae ducem frequentissime conveniret.
Compertum enim est Deum, simili experimento con-
XXVI
stantiam hominum sanctitate valde praestantium sae-
penumero probasse, ut eximiae virtutis exercitio ,
scilicet humilitatis, obedientiae atque patientiae, ube-i
rem sibi copiam parerent meritorum, et hoc itinere
arduo sane et salebroso, ad magnam animi mundi-i
tiem et innocentiam pertingerent. Quae autem de
spiritualibus rebus rite peragendis deque sacramentis
digne recipiendis proposuerat, eiusmodi sunt quae ho-i
minem maximo religionis sensu penitissime affectum
exprimant, et totam eius sanctitatem paucis ut ita
dicam ductibus delineatam fideliter subiiciant legen-i
tium oculis. Sed ne diutius hisce immorer, ad alia
festino.
XVI. Magna in pauperes caritate ferebatur, et
redditus sui maiorem partem publicis privatisque ca-i
lamitatibus pro viribus sublevandis liberaliter impen-i
debat. Si quem libellum supplicem acciperet, si per
ephemerides necessitates quarumdam familiarum com-
periret, fratrem sibi addictum submittebat ad paro-i
chum cum largitionibus et eleemosynis, cauto tamen
semper ne illius nomen qui beneficium conferret pau-i
peribus suboleret. Moniales vero temporis nequitia et
importunissimorum hominum improbitate crudeliter
divexatas, et ad extremam egestatem adductas coirn
miserabatur quam maxime, et quiquid poterat stipis,
libentissime illis impertiebatur. Quid enim sanctius
quid dulcius a quoquam praestari possit, .quam vir-i
gines Deo sacras, atque integerrimas Christi sponsas
nullius criminis compertas praeterquam magni in
Deum amoris et vitae innocentissimae, solari, reficere
et ab extrema inopia luctuque revocare ? Igitur qui
res Ecclesiae summopere haberet cordi, temperare
sibi non poterat quin tam electae Christi gregis por-
XXVII
tioni summo studio opem levamenque afferret. Sed
aliae praeterea Ecclesiae utilitates ipsi curae erant:
expeditiones sacras dico, in Indias occidentales prae-i
sertim Sinarumque regiones, quarum opera et pro-i
gressus diligentissime observabat, et quantum poterat
provehebat. Itaque in has potissimum quidquid sua
illi parcitas compendii faceret largiebatur. Non vacat
nomina referre hominum et locorum, quibus opitu-i
labatur insciis omnibus, praeterquam qui pecuniam
acciperent. Illud tantum memoriae tradere opportu-i
num duco, eius eleemosynas, benefacta et largitiones,
ultra duo et quadraginta libellarum millia decem
annis excrevisse. Neque eo contentus pauperibus ad
ianuam quotidie convenientibus, piis institutis ipsisque
sortitionibus publicis ad pauperes iuvandos, pecuniam
impertiebat, recusatis tamen schedulis aleatoriis, ne
ludendo quidquam velle se lucrari videretur. Quibus
rebus coniicere pronum est, non dicam nihil fere ipsi
ex suis redditibus superfuisse, nec eum vel minima
divitiarum cupiditate umquam laborasse, aut amori
solum paupertatis indulsisse, sed quanta, in proximos
caritate exardesceret, et quanta cura Ecclesiae incre-i
mentis faveret, qui de operibus quibuscumque piis,
tam bene mereri contenderet, ut nihil sibi reliquum
feceret, et omnia in illorum amplificationem et pro-<
speritatem effunderet.
XVII. Eius denique humilitatem commemorabo,
ceterarum omnium virtutum fundamentum, quam ho-i
mines vera meritorum amplitudine praeclari, primo
semper loco diligendam colendamque susceperunt,
probe gnari, cetera quaeque ornamenta, nisi hoc ful-i
cimine nitantur, exigui esse ponderis aut praesidii,
immo collabefacta corruere. Hac ipse de causa, ut
XXVIII — »
eius verbo utar, magis cupiebat humiliari cum Christo
quam quoslibet honores adipisci. Si quid ipsi adversi,
aut parum laudabilis disputando studendoque conti-i
gisset, moderatissime atque adeo libenter perferebat.
Nemini umquam auditus ullam ignominiae notam
inurere, nemini succensere, nec quemquam aspernari
seu privatim seu publice, quantumvis adversarium;
sed mentem suam clare et distincte aperiebat et solide
tuebatur, sine animi simultate aut mentis aestu. Ce-i
terum de se modestissime sentiebat, nec umquam opera
sua gloriosius extollere cuiquam visus est, aut quid-i
quam sibi laudi adscribere; cum dicere soleret plures
pluribus in societate ministeriis esse idoneos, se vero
praeter quam scholae quacumque demum ratione ha-i
bendae, ceteris omnibus prorsus esse ineptum. Lauda-i
bat igitur in aliis efferebatque longe minora; in se vel
maxima naturae dona nec agnoscebat quidem. Cuius iu-
dicii causa non semel moderatores rogavit suos ut a
tradendis theologicis disciplinis, siquidem et illarum
decori et iuventutis emolumentum consultum vellent,
se omnium ineptissimum amoverent. Extremo morbo
confectus si quid renuntiari vellet Summo Pontifici,
hac dicendi formula utebatur: abiicite me ad pedes
Sanctitatis Suae. Quibus vocibus videbatur signi-i
ficare quam se miserum iudicaret quantoque sibi
honori duceret iacere ad pedes Sanctissimi Patris
et plena illi demissione animi famulari. Quam vero
tenuem de se opinionem haberet, quam opera labo-i
resque suos nihili penderet nec sibi quidquam arro-i
garet, vel ex illo datur intelligi quod in papyro con-i
scripserat qui post eius mortem repertus est. Ibi
praeter multa virtutis documenta haec habet: « pro-
iicio me tandem in abyssum divinae misericordiae.
XXIX
ut propter infinita Iesu Christi merita, depreca-i
tionem B. M. Divo Iosepho meisque e
caelo patronis suffragantibus, infelicis animae meae
misereatur: meosque omnes e Societate fratres etiam
atque etiam rogo ut causas omnes offensionis, et
pessima quae ipsis exempla praebui mihi faciles
volentesque ignoscant, nec mei memoriam adhi-i
beant nisi ad implorandam in animam meam Su-i
premi Numinis pietatem. » Sed humilitatis eius com-»
mendationem quam superius Pii IX. P. M. testimonio
inchoavi, placet absolvere auctoritate Leonis XIII. fe— «
liciter regnantis, quam ad extremum consulto reser-i
vavi tamquam gravissimum pulcherrimumque tantae
virtutis elogium atque praeconium. Hic igitur cum
Eminentissimo Cardinali Camillo Mazzella de lau-<
dibus Franzelini iam vita perfuncti longum sermo-i
nem ingressus haec inter alia diserte locutus est,
quae, a sanctissimo Patre eodemque acerrimo rerum
hominumque aestimatore prolata, summa profecto in
laude ponenda sunt. « Fateor, inquit Sanctissimus
christifideliurp Magister ac Parens, me plurimi eius
iudicium, prudentiam doctrinamque fecisse; verum
haec humana sunt nec limites naturae excedunt;
illud vero ego prae omnibus suspexi, eum scilicet
tanta humilitate praeditum fuisse ut nihil supra.
Ad me ventitabat ea modestia et demissione seu
potius trepidatione comparatus, ut contentus esse
non videretur, nisi ritu infantuli omnes mihi suas
anxietates, perplexitates, angores candidissime ape-i
ruissetplenamque sui reddidisset rationem, titulosque
omnes congessisset quos in suum dedecus cessuros
existimaret, in me spem omnem aeternae suae sa-i
lutis repositam se habere testatus: nec intelligebat
XXX
bonus et sanctus ille vir quo se magis infra omnes
abiiceret, eo me maiorem de illius sanctitate opinio-i
nem e/formare. » Quo testimonio quid praestabilius
esse possit non video.
XVIII. Hoc modo factum esse puto, ut de eo prae-i
dicari possint adamussim verba servatoris nostri Iesu
Christi, qui se humiliat exaltabitur. Quanto magis
enim a propria exstimatione discessit, tanto apud
omnes dignior laude vixit, et quo longius ab hono-i
ribus prosequendis abhorruit, eo propius ad eos ac-
qedere coactus est. Duos Pontifices qui nomine et
rebus praeclare gestis orbem terrarum impleverunt,
studiosissimos fautores, admiratores laudatoresque na-
ctus, bene mereri de Ecclesia universa potuit no-i
menque suum .in ultimas terras cum magno rei ChrH
stianae emolumento, ad memoriam sempiternam pro-'
pagare : Societati vero cui nomen dederat tanta vir-i
tutis exempla, tantumque sui desiderium reliquit, ut
eum cum Bellarminis, Ptolomaeis aliisque huiusce-
modi principibus viris comparare merito possit, qui
in summo dignitatis fastigio constituti, visi sunt nihil
aliud prae oculis habuisse quam ut Ecclesiae sanctae
et apostolicae Sedi omni cura studioque famularentur
ac se dignos Societatis alumnos exhiberent; posteris
autem ea doctrinae et sanctitatis monumenta ante
oculos ponerent, quibus edendis bona eorum mater
Societas Iesu e cuius disciplina prodierant, aptos in-
structosque reddiderat.
Quod si tanta in terris praemia consecutus est
tantamque gloriam quam ei acris ingenii vis doctri-i
naeque praestantia totius vitae studio ac pertinaci
labore comparata et eximiae virtutes pepererunt;
nemo credo erit qui dubitet multo eum ampliora mu-
XXXI
nera in caelis a Deo assequutum cui se suaque omnia
plane devovit: puto autem hanc ipsam qualemcumque
scriptiunculam argumento esse posse ad huiusmodi
spem fovendam, ac tantam ei felicitatem quam in
votis unice habere visus est ex animo gratulandam.
Reliquum est ut eius vestigiis insistamus, constanti
aemulatione virtutum, similem et nos studiorum et la-i
borum quorumcumque nostrorum mercedem in aeterna
beatitate recepturi.
SECTIO I.
QUAE CONTINET TRACTATUM PRODROMUM
DE ECCLESIA DEI GENERATIM SPECTATA,
DE ECCLESIA VETERIS TESTAMENTI EIUSAUE INSTITUTIS
IN RELATIONE AD TESTAMENTUM NOVUM,
DE NOTIONE ET DISTINCTIONE TRIPLICIS POTESTATIS
IN ECCLESIA.
THESIS I.
De significatione nominis u Ecclesia ».
u Nomen Ecclesia habet qnidem etiam genericam significationem coe-
n tus multorum, quatenus ad unitatem aliquam convocati considerantur;
* significatio tamen specifica atqnc ex nsn loqnendi biblico et ccclesia-
» stico maxime propria est religiosa, ut Ecclesia sit societas vero Dei
n cultu unitornm, qnae significatio iterum vel universali extensione vel
» restrictione aliqua peculiari accipitur. »
Ne significationes diversae, quibus appellatio Ecclesia
in divinis litteris et in ceteris monumentis sacris usurpa-'
tur, nostram tractationem ex iisdem documentis Deo favente
habendam quodammodo interturbare videantur, abs re non
erit multiplices illas significationes, quod a plerisque fieri
consuevit, ante ipsum commentationis ingressum in unum
vel ut i conspectum ponere.
I. Nomen Ecclesia tum ex suo etymo tum usu apud
scriptores sacros et profanos significationem genericam ha-i
bet multitudinis evocatione in unum collectae; est enim
exaV/jai; evocatio, atque inde significatione concreta
sunt collecti illi ipsi, qui evocatione in quandam unitatem
convenerunt. Secundum ipsam igitur notionem genericam
Ecclesia concipi nequit, quin sint multi iique naturae ra-
fBARZELiif* Ve Ecclesia Christi
1
tionalis, ct horum multorum sit aliqua unitas ad finein
communem. Evocatio enim sensu proprio et non metapho-
rico ad solas creaturas rationales fieri potest; et cum eius
terminus est Ecclesia seu unitas multorum, ipsamet vocatio
rationalis esse nequit, quin huic multorum unitati propo-i
natur aliquis finis obtinendus. At vero in generica hac si—*
gnificatione nec forma unitatis nec finis, qualis sit determi^
natur ; atque ita coetus non modo forma et fine religiosus,
sed etiam profanus et politicus ecclesia dicitur. Act. XIX.
22. 39. 40; imo etiam u ecclesia malignantium n Ps. XXV. 5.
Frequentius generali hac significatione pro conventu politico
vel iudiciali graece et latine nomen ecclesia ponitur in ve->
teri Testamento, ludie. XX. 2; Ecclesi. XXI. 20; XXIII.
34; XXXIII. 19; XXXVIII. 37; 1. Macch. III. 13; V. 16;
XIV. 19. Aliquando in ista significatione graecum exxV/jcta
in latina vulgata versione redditur concio (a concieo) Deut.
XVin. 16; concilium Iudith VI. 19. (graece 21.) et alibi (1).
II. Verumtamen solemni et communi usu in libris sacris
Ecclesia significat coetum, quatenus forma et fine religiosus
est, nempe Deo sancte religatus (Lactant. Divin. institut.
IV. 28; Hieronym. in Amos IX. 6.) et consecratus; adeo*
que Ecclesia, quo nomine in Scripturis sensu hoc religioso
et communi numquam designatur nisi Ecclesia vei'a, dicitur
societas per veram religionem tamquam suam formam esi
senti alem seu vero cultu cum Deo et inter se coni unctorum.
Cum porro vera religio in praesenti ordine historico nec sit
nec umquam fuerit alia quam revelata et supernaturalis;
hinc finis et forma Ecclesiae, eius unio cum Deo et in suis
membris, singulorum ad eam vocatio, tota denique eius in-i
stitutio supernaturalis est, ac proinde Ecclesia intelligitur
societas super naturali s .
Haec propria significatio Ecclesiae in usu loquendi sacro
quoad extensionem quasdam subit modificationes.
1°. Notio fundamentalis ubique sese offert, ut Ecclesia
sit ipsa supernaturalis societas omnium vera religione Deo
et inter se coniunctorum, a deoque. societas destinatione uni-
(1) Ita otiam apud scriptores profanos: legatis dare rr(v ExxXrA.av
Polyb. tlist. IV. n. 34; criminari ev exxXrAta xxi -po; r.aatv Plutarch.
(Phocion n. 9).
5
3
ver salis, quae religione revelata formatur, et ordinatur ad
suum finem. In hac significatione principali numerus plu-i
ralis Ecclesiarum repugnat haud secus ac in aliis omnibus
nominibus universalitatem vel perfectionem absolutam dei
signantibus. Principalem dico significationem, quatenus usus
loquendi tum biblicus praesertim novi Testamenti, tum ec-i
clesiasticus hunc sensum nominis Ecclesia ita determinat,
ut debeat haberi prae reliquis significationibus maxime prcu
prius, et nisi ex contextu aliud appareat. Ecclesia simplis
citer dicta semper hac notione intelligatur (1). u Aedificabo
Ecclesiam meam; Christus caput est Ecclesiae; Dilexit Ec~i
clesiam et semetipsum tradidit «pro ea; Ipsi (Deo) gloria in
Ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi
saeculorum; Innotescit per Ecclesiam multiformis sapientia
Dei; Ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis;
Sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia; Posuit
Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo prophetas,
tertio doctores; In quo vos posuit Spiritus Sanctus Episco-i
pos regere Ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo; »
et alia passim obvia. Matth. XVI., Ephes. I. III. IV. V.,
1. Cor. XII., Colos. I., 1. Tim. III., Act. XX.
2°. Ex textibus, cuiusmodi sunt nunc citati, patet cur,
ubi de regimine, magisterio, ministerio Ecclesiae agitur,
illi ipsi qui ad haec munia in aedificationem corporis sui a
Christo in Ecclesia positi sunt, principaliter sint et a Sali
vatore ipso atque inde usu ecclesiastico universali dicti fuei
rint Ecclesia. Si peccaverit in te frater tuus, et si neque
te neque adhibitos privatos testes audierit, u dic (pro tri-i
bunali) Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi
sicut ethnicus et publicanus. Arnen dico vobis (Apostolis),
quaecumque alligaveritis super terrajn, erunt ligata et in
coelis n sqq. Matth. XVIII. 17. (2). Haec significatio Eci
clesiae nempe docentis et regentis, inadaequate distinguitur
(1) u Ecclesia proprie inde dicitur, quol omnca vocantur et in nnnm
congregantur » 3ta to 7:av?as ExxaXeiAOat xxi 6|jlou ayva-fav. Cvrill. Ca-
tccli. XVIII. Auctor qq. de parabolis Script. q. 27. (inter Opp. Athanasii)
(2) Principes et indices populi Ps. LXXXI. dicuntur in versione graeca
et latina « synagoga (quod verti etiam posset Ecclesia) deorum n
quod ipsum nomen rHV sicut alias totum populum Israel designat.
/V J ✓V
4
ab altera paulo ante explicata; significatur enim Ecclesia
non solum ut pars in toto, sed ut pars essentialis et quo-i
dammodo forma visibilis non tam contenta in toto quam
potius continens et formans totum; unde est illud ss. Pa->
trum dictum, ut suo loco videbimus: u Ecclesia est in Epi-i
scopo, n
3°. Ecclesia simpliciter dicta atque adeo universalis con-i
stat ex ipsa divina institutione coetibus multis tamquam
membris ac partibus, quae singulae referunt imaginem et
participant naturam totius, prout fert proprietas partium
totius organici. Ita saepissime Ecclesia praedicatur cum
restrictione expressa ad rationem partis. « Ecclesia quae
est Ierosolyinis, Antiochiae, Corinthi, in Cenchris, Thessa-
lonicensium, in Babylone » (Romae). Etiam u domestica Ec-i
clesia » (Priscillae et Aquilae) , quae in domo (Nymphae)
est Ecclesia, Ecclesia quae in domo tua (Philemonis) est. n
Unde frequenter in numero plurali dicuntur u Ecclesiae Dei,
Ecclesiae sanctorum. Ecclesiae gentium. Ecclesiae in Iu-
daea. Ecclesiae Asiae, Galatiae, Macedoniae n et ita porro.
Haec ubique obvia sunt in Actis, in epistolis Apostolicis,
in Apocalypsi, u Responsum est a Catholicis, etiam multas
Ecclesias in Scripturis inveniri dictas, et septem ad quas
Ioannes scribit, quae tamen multae illius unicae membra
esse intelliguntur n August. collat. III. cum Donat, c. 10.
u Ecce sunt in Ecclesia Ecclesiae.... at sunt hae omnes
membra unius Ecclesiae toto orbe diffusae » Id. de unit.
Eccles. c. 11. Vide etiam Chrysost. in 1. Cor. hom. I. n. 1.
Pridem Cyprianus cum matre et septem filiis (2. Macch.)
comparans septem Ecclesias quibus Paulus epistolas scripsit,
et septem memoratas in Apocalypsi celebravit Ecclesias
multas ut unam familiam, quae est Ecclesia una a Christo
aedificata super Petrum, u Cum septem liberis plane copu-i
latur et mater origo et radix, quae Ecclesias septem post-
inodum peperit, ipsa prima et una super Petrum Domini
voce fundata » Cyprian. de exhort. martyr, ad Fortunat,
ed. Baluz. p. 270. L. de Testim. Script. ad Guarin. p. 201.
Aliquando non tain societas fidelium per se spectata
quam coetus actu congregatus ad religiosum cultum nomine
Ecclesiae significatur, u Convenientibus vobis in Ecclesiam
(paulo post, convenientibus vobis in unum sn tz auro), loqui,
tacere in Ecclesia » 1. Cor. XI. XIV. Frequentius hoc sensu
occurrit in veteri Testamento 3. Reg. VIII. 14. 22. 25;
1. Paral. XXIX. 2Q; 2. Paral. VII. 8; Ps. XLVII. 27;
Ioel. II. 16. et alibi.
4°. Inter Ecclesiam universalem simpliciter dictam et
significationem partium ac velut membrorum illius unius
Ecclesiae, de quibus diximus, quodammodo media est signi-i
ficatio, qua in veteri Testamento societas religiosa populi
Israel dicitur Ecclesia, Ecclesia Domini, Ecclesia Israel
Num. XIX. 20; XX. 4; Deuteronom. XXHI. 1. 2. 3. 8;
2. Esd. XIII. 1; Thren. I. 10; Act. VII. 38. Comprehen-i
dit enim Ecclesia ita spectata societatem divinitus institu-«
tam peculiaris populi Dei, non tamen simpliciter totum
populum Dei. Nam et ante foedus peculiare initum cum
Abraham, confirmatum et amplificatum in Sinai erant filii
Dei iustificati per fidem inde ab Adam (Gen. VI. 2; Rom. IV.
10. 11; Heb. XI.); nec promissio universalis in Adam toti
generi humano a Deo facta (Gen. III. 15.) per illud foedus
peculiare abolita est aut restricta, sed in uno populo electo
specialius conservata, propagata, et distinctius explicata.
Haec igitur peculiaris Ecclesia populi Israel constituebat
partem praecipuam totius Ecclesiae Dei iam in primis pa~«
rentibus pro omnibus posteris promissae, eratque illa velut
sal terrae et lumen mundi pro omnibus gentibus, in quibus
volebat Deus voluntate antecedente Ecclesiam populi Dei
universalem iam in Paradiso statim post lapsum institutam.
Quare non ab hac Ecclesia universali seu a populo Dei sim-i
pliciter sed ab illa peculiari Ecclesia Israel Deus exclusas
voluit gentes de quibus mandavit: u etiam post decimam
generationem non intrabunt Ecclesiam Domini in aeter-i
num ; v aut duas generationes aliarum, de quibus dixit:
u tertia generatione intrahunt in Ecclesiam Domini » Deu-
teron. XXIII. 3. 8.
Non raro praesertim in Psalmis sensu immediato quidem
Ecclesia Israel peculiaris, sensu autem pleniori et typico
Ecclesia universalis in perfectione novi Testamenti intelli-
genda est. Ita sine dubio in Psalmis typicis XXI. (Heh.XXIT.)
23. 26. (cf. Heb. II. 12.); XXXIV. (XXXV.) 18. (cf. 13.
cum Io. XV. 25.); XXXIX. (XL.) 10. (cf. 7-9. cum Heb.
X. 5.); LXXX VIII . (LXXXIX.) 6. (cf. 5. 26-30. cum
Heb. I. 5.).
Obiter hic memorabo, quae Augustinus et poet ipsum
theologi disputant de nomine synagoga. Quae scilicet ve-i
teris Testamenti Ecclesia Israel dicitur, in versione graeca
et latina saepe etiam appellatur synagoga Exod. XVI. 3.
(graece, ubi latine est multitudo); XXXIV. 31; Num. IV.
34; XXXI. 31; Io. IX. 22; Act. XIII. 43. et alibi; vel
etiam coniunctim u in medio Ecclesiae et synagogae » (1)
Prov. V. 14. Hinc quaesitum est, a) utrum aliquid distet,
inter significationem horum nominum; b) utrum Ecclesia
etiam novi Testamenti dici possit synagoga; c) utrum in
Scripturis aliquando ita dicatur? Augustinus et post ipsum
plerique theologi ad primum animadvertunt, inter duo no-i
mina hoc distare, quod Ecclesia seu evocatio non nisi de
rationalibus creaturis, synagoga vero seu congregatio aut
coactio non de his solis sed etiam de irrationalibus proprie
dici potest. Apud LXX. cuvacy^^_i«_ $xtoc Is. XIX. 6; cuv-
aytoyv >.t0wv Iob.VIII. 17. Hinc ad secundum respondent, Ec-i
clesiae novi Testamenti potuisse quidem aptari etiam no-i
men synagoga, quemadmodum et oves Christi appellantur;
melius tamen gratiam vocationis significari expresso nomine
Ecclesiae. Ad tertiam denique quaestionem negant, ullibi
in Scripturis Ecclesiam novi Testamenti appellari nomine
synagogae. «Quamvis proprie dicatur synagoga Iudaeorum,
Ecclesia vero Christianorum, quia congregatio magis peco-i
rum, convocatio vero magis hominum intelligi solet; tamen
et illam dictam invenimus Ecclesiam, et nobis fortasse ma~i
gis convenit dicere: salva nos Domine Deus noster, et
congrega nos de nationibus... Neque dedignari nos oportet,
immo gratias ineffabiles agere, quod sumus oves manuum
eius, quas praevidebat cum diceret: habeo alias oves quae
non sunt ex hoc ovili, oportet me et ipsas adducere, ut sit
unus grex et unus pastor » August. in Ps. LXXVII. Ad
omnes tres supra propositas quaestiones responsionem habes
apud eundem paucis verbis comprehensam: « In synagoga
(i) rnyi i>np
populum Israel accipimus, quia et ipsorum propria syna->
goga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram
vero Apostoli numguani synagogam dixerunt (1) sed seni-
per Ecclesiam, sive discernendi causa, sive quod inter con-i
gregationem, unde synagoga, et convocationem unde Eccle-i
sia nomen accepit, distat aliquid; quod scilicet congregari
et pecora solent... convocari autem magis est utentium ra-i
tione, sicut sunt homines » Id. in Ps. LXXXI.
5°. Significationibus hactenus propositis directe intelli-
gitur Ecclesia adhuc in via tendens ad supremam suam per-i
fectionem et ad finem ultimum, hoc tamen ipso connotatur
Ecclesia etiam pro hoc termino perfectionis et glorificatio-i
nis, ad quem in via praeparatur et dirigitur. Quando enim
Christus u dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea,
ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vi->
tae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non haben-i
tem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, sed sit san-i
cta et immaculata » (Eph. V. 25. sq.); haec purificatio et
sanctificatio Ecclesiae in praesenti quidem stadio efficitur,
sed ita et eo fine, ut plene perficiatur tandem in termino
glorificationis, ubi sine macula et ruga in omnibus suis
membris erit sancta et immaculata. De hac connexione et
connotatione Ecclesiae in termino glorificationis cum prae-«
senti stadio praeparationis saepe monuit Augustinus in suis
libris contra Donatistas, praeformatores haeresis Catharo-
rum. « Ubicumque in his libris (de Baptism. contra Donat.)
(1) Recentiores aliqui proferant duo loca, ubi Ecclesia graece dicatur
o-jvzyu-pi lac. II. 2. et EjtiouvaYo>Y’] Heb. X. 26. Atque inde exprobrant
Augustino et theologis qui illuni sequuntur, quod latinara vcrsionem tan-i
tum non textum graecnm legerint. Sed hoc nihil est; nam priori loco vel
non de Ecclesia sed de quovis consessu sermo est, vel certe non de Ec->
clesia lesu Christi simpliciter dicta, quam Augustinus considerat, sed de
aliquot fidelium sive multorum sive paucorum simul considentium con-i
gregatione, quae rectissime in Vulgata latina dicitur « conventus vester. *»
Nec magis in loco altero Ecclesia, de qua theologi iuxta mentem Augu-i
stini loquuntur, significatur nomino EmauvsrftoYT); sed est ea congressus
seu, ut habet interpres latinus, collectio fidelium, quemadmodum iam prae-i
positio EJii et tota enuntiatio manifestum reddit: « Non deserentes (in-i
termittentes) collectionem nostram (p.7j E Y xaT aXciAovre; t t j v cnt3uv«Y(UY.iv
iaurojv) sicut consuetudinis est quibusdam, consolantes, v
8
commemoravi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam,
non sic accipiendum est, quasi iam sit, sed quae praeparatur
ut sit, quando apparebit gloriosa n Aug. Retract. II. IS.
Nunc u augmentum corporis facit in aedificationem sui, r
tunc autem erit consummata u in virum perfectum, in men-i
suram aetatis plenitudinis Christi r> (ei; [/.srpov rfkistioc; -ou
7cVyjpa>(/.aTo; to li XpiffTOu) Eph. IY. 12-16.).
Iam vero Ecclesia, qua significatione concludimus hanc
quaestionem nominalem, aliquando directe nominatur spe-i
ctata secundum finalem perfectiQnem. Ita celebrat Aposto-i
lus u Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis r
Heb. XII. 23. Haec de nomine satis sunto, de re ipsa in
sequentibus.
THESIS II.
De Ecclesia Dei spectata
secundum notionem amplissimam communionis sanctorum.
« Ecclesia Dei sccnndnm amplissimam notionem spectata est super-
» naturalis societas seu civitas eorum omnium, qui sive angeli, sive ho-
» mines al) Adam usque al consummationem sub capite Christo fide in
n via, visione beatifica in termino adhaerentes Deo uniti sunt ad com-
t) munionem sanctorum, »
I. Creaturae rationales omnes ex ipso quidem naturae on
dine essentiali factae sunt ad Deum, principium et ultimum
finem, primam veritatem et summum bonum, modo faculta-i
tibus naturalibus congruo cognoscendum et amandum, atque
ad suam perfectionem et leatitudinem naturalem (h. e. non
supra sed iuxta exigentiam naturae rationalis) in Deo uh
timo fine cognito et amato obtinendam. Unde etiam in on
dine naturali omnes creaturae rationales haberent seu de->
berent habere naturalem unionem cum Deo principio ac
fine atque hoc ipso inter se invicem, cognitione et amore
sive in via adhuc ad terminum sive iam in termino consti-i
tutae. Hic ordo communionis naturalis creaturarum ratio-i
nalium dici posset regnum Dei creatoris, non tamen Ec-i
clesia Dei in significatione nobiliori, quae nunc est propria
- 0 -
rogtii Dei sanctificatoris secundum usum nempe loquendi
sacrum includens creaturarum vocationem supernaturalcm
(t/jv iv) per dona superaddita ad finem, qui est supra
exigentiam et potentiam naturae creatae.
Iam vero ad ipsum hunc ordinem supernaturalem uni-i
versitas creaturae rationalis, angeli videlicet et homines
evecti sunt, et vel per dona gratiae in via ducendi ad fh
nem supernaturalis visionis et fruitionis Dei, vel iam per-i
ducti ad hanc finalem visionem et fruitionem in donis glo-i
riae.
a) Qui ex angelis cum essent in via, per peccatum ce-i
ciderunt , ii a suo fine, intellectus et voluntatis perver-i
sione delapsi, omnibusque donis supernaturalibus spoliati
in aeternum manent ex hoc ordine exclusi; qui vero in ve-i
ritate et charitate perstiterunt, ii iam finem ultimum as~i
secuti in aeterna visione et glorificatione coelestem consti-i
tuunt vel potius complent hierarchiam.
b) Humanum genus peccato in primo genitore, sua nempe
radice secundum ordinem physicum suaque origine (origi-
nante) secundum ordinem moralem quatenus ille in origi->
nali iustitia constitutus totum suum genus repraesentabat
ad eorundem donorum hereditatem vel privationem, gratia
sanctificante ceterisque donis gratuitis privatum, ac pro-i
inde exulans a fine supernaturali, non tamen secundum iu-
stitiam derelictum est, sed ex gratuita Dei misericordia
restauratum. Deus Verbum enim ex hoc ipso genere primi
Adam assumere voluit naturam humanam et nasci secundus
Adam, ut tamquam caput pro membris satisfaciendo et me-i
rendo repararet gratiam et gloriam. In ipso igitur aeterno
divino consilio incarnationis Verbi Redemptoris patet de-»
cretum esse opus redemptionis seu mundum redemptum,
qui per applicationem redemptionis in actu secundo (ut suo
loco videbimus) est Ecclesia acquisita sanguine Dei (Act.
XX. 28.) u Dominus dixit ad me. Filius meus es tu, ego
hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes heredii
tatem tuam et possessionem tuam terminos terrae » Ps. II.
7. 8; CIX. (Heb. CX.).
Quamobrem sicut omnes homines secundum naturam ex
primo Adam nascuntur filii irae in statu lapso, ita ex gratia
— 10 —
redemptionis secundo Adam inserendi sunt per fidem, spem
et charitatem. u Quod scriptum est, non esse aliud nomen
sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri,
ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex
quo in Adam vitiatum est genus humanum; sicut enim in
Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur.
Quia sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno
vitae nemo sine Christo » Aug. ep. 190. al. 157. Donorum
vero et subministrationum a Christo capite dimanantium
fundamentum et radix est fides (Cone. Trid. sess. VI. c. 8),
qua velut prima iunctura (Eph. IV. 16.) inseruntur mem-i
bra Christo capiti status reparati. Fide ergo destituti sub
Christo capite totius ordinis reparati membra sunt desti-i
natione tantum ac debito; re autem manent ab eo avulsi
secundum habitum, non tamen secundum omnes gratias
actuales et transeuntes (1).
Porro totius humani generis reparandi ct Christo se~i
eundo Adam inserendi duo praecipua velut stadia distincta
sunt ex eo, quod magnum pietatis sacramentum initio sta-
tim post lapsum erat in promissione quidem et per decur-i
sum aetatum in continua praeparatione, sed non nisi in ple^
nitudine temporis manifestatum est in carne (1. Tim. III. 16;
Colos. I. 26; Gal. IV. 4.). In stadio priori praeformaban-»
tur membra Christo capiti, qui erat exspectatio gentium;
in altero formantur eidem capiti Christo, qui iam u con-i
summatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa
salutis aeternae n (Heb. V. 9.); ibi praeformatio per fidem
in Redemptorem promissum, hic formatio per fidem in eum-
dem Redemptorem iam missum; unde ibi sacrificia, sacra-i
menta, instituta omnia typi erant et paedagogia ad Chri-i
stum, hic sunt res ipsa et causa coniunctionis seu insertio-i
nis actualis in Christum; ibi umbrae, hic corpus (Coloss. II.
17.); ibi prophetia praenuntians, hic evangelium adimplens;
gratia vero eadem, sed ibi ex meritis Christi adhuc futuris
et ideo parcior, hic ex meritis eisdem iam consummatis et
hinc abundanti or. « Non itaque novo consilio, ait s. Leo,
Deus rebus humanis nec sera miseratione consuluit; sed a
(1) Vide propositiones damnatas 2G. 27. 29, iu Bulla 0 Unigenitus; »
22. in Balla « Auctorem fidei. »
- 11 -
constitutione mundi unam eamdemque omnibus causam sa~i
lutis instituit. Gratia enim Dei qua semper est universitas
iustificata sanctorum, aucta est Christo nascente non coe-i
pta; et hoc magnae pietatis sacramentum quo totus iam
mundus impletus est, tam potens etiam in suis significatio-i
nibus fuit, ut non minus adepti sint, qui illud credidere
promissum, quam qui suscepere donatum » s. Leo serm. 23.
(de Nativ. 3.) n. 4. cf. serm. 24. n. 1. Eadem luculentius
in libris de vocat, gent. « Nec praeteritis quidem saeculis
eadem gratia, quae post Domini nostri I. Christi resurre-i
ctionem ubique diffusa est, defuit mundo... Sed cum in illo
populo cui utraque eruditio praefuit (per legem scriptam
et per totius creaturae testimonia), nemo nisi gratia iusti-
ficatus sit per spiritum fidei, quis ambigat, eos qui de qui-<
buscumque nationibus quibuslibet temporibus Deo placere
potuerunt, spiritu gratiae Dei fuisse discretos? Quae etsi
parcior ante atque occultior fuit, nullis tamen saeculis se
negavit, virtute una, quantitate diversa: consilio incom-i
mutabili, opere multiformi » De vocat, gent. L. II. c. 4. 5.
Fide igitur et gratia ab exordio usque ad finem saeculorum
fideles omnes coniunguntur in Christo et ad Christum,
unamque formant Ecclesiam sensu latiori, quo nunc eam
consideramus, u Praecesserunt iusti sic in eum credentes
venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit... eadem
tamen fides utrosque coniungit et eos qui venturum esse,
et eos qui eum venisse crediderunt n Aug. in Io. tract. 45.
n. 9. u Sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gra-i
tia, omnes hi perficientes corpus Domini in membris sunt
Ecclesiae constituti » s. Greg. L. V. ep. 18. ad Io. Ep. C. P.
u Conditor noster habet vineam, universalem scilicet Ec^
clesiam, quae ab Abel iusto (1) usque ad ultimum electum
qui in fine mundi nasciturus est, quot sanctos protulit,
quasi tot palmites misit. » Enumerat deinde omnes aetates,
quibus u ab huius mundi initio usque in finem ad erudien-
(1) Saepe Patres et antiquiores scholastici videntur exordium Eccle-i
siae repetere potius ab Abel quam ab Adam; sed omissis rationibus quH
bus alii aliter hunc modum loquendi explicant, simpliciter dicemus illos
non exordium definire, sed Ecclesiam in terris cum primo ex eius mem-i
bris defunctis coniungere voluisse, Cf. Suaroz dc Fide disp. IX. sect. 2,
12
dam plebam fidelium praedicatores congregare non destitit. »
Ab Adam usque ad Noe, a Noe usque ad Abraham, ab A-
braham usque ad Moysen, a Moyse usque ad adventum Do-»
mini, ab adventu Domini usque ad finem mundi u prius per
patres, et postmodum per legis doctores et prophetas, ad
extremum vero per Apostolos quasi per operarios in vineae
(universalis scilicet Ecclesiae) cultura laboravit » Id. in
Evang. hom. 19. n. 1.
Haec sunt commentarii instar ad doctrinam Apostoli,
ubi veterem oeconomiam remissionis u praecedentium deli-»
ctorum rt per fidem in propitiatione Christi adhuc futura,
coniungit cum oeconomia in praesenti tempore iustificationis
per fidem in eadem propitiatione iam praestita, u Iustificati
gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in
Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem
in sanguine ipsius aci ostensionem iustitiac suar (iustitiae
iustificantis) propter remissionem praecedentium delicto-»
rum in sustentatione Dei (Iv tyj avo-AYj tco Osou in longani^
mitate Dei), ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore
(satisfactionis iam praestitae), ut sit ipse iustus, et iusti-
ficans eum qui est ex fide Iesu Christi » (tum praesenti
tum antecedenti tempore) Rom. III. 25. 26; Heb. IX. 15.
Si ergo gratia redemptionis in Christo Iesu spectatur,
quae iustificat per fidem (tamquam radicem et fundamen-»
tum) in sanguine ipsius, omnes qui per veram fidem per-»
tinent ad caput Christum, constituunt sub capite Christo
unum populum Dei, in oeconomia praeparationis ab Adam
usque ad adventum Christi, in oeconomia perfectionis a
Christo usque in finem saeculorum (cf. Tract. de Trad.
th. XXYI.). Hinc saepe in Psalmis et in Prophetis de filiis
Abraham patris omnium credentium, de Israel, lerusalem,
Sion sermo ita est, ut spectetur unus populus Dei secun-»
dum duplicem oeconomiam, et quae in illis oraculis dicun-»
tur, ei conveniant partim secundum unam partim secundam
alteram , vel in sensu minus pleno secundum priorem, in
sensu pleniori secundum posteriorem. Lege e. g. postrema
capita Isaiae 41. sqq. Imo plerumque non solum duplex istud
stadium Ecclesiae in via sed simul etiam status eius glori-»
ficationis in termino includitur, de quo nunc paucis dicemus.
11. Sicut oeconomia antiqua inchoationis cohaeret cum
oeconomia nova perfectionis, ita haec coniungitur cum statu
finali glorificationis (cf. Tract. de Sacram, in genere th. II.).
Christus satisfactione, redemptione, meritis suis, submini-i
stratione omnium gratiarum, fide, spe et charitate non modo
in unum populum Dei coniungit homines utriusque oecono-i
miae, ipse summus angularis lapis, in quo omnis aedificatio
constructa crescit in templum sanctum in Domino, de qui-i
bus diximus; sed populus Dei in via qua tenditur ad ter-i
minum, manet coniunctus cum fratribus suis, qui iam sunt •
in termino per eadem Christi merita consummati, ubi fides
et spes transeunt in visionem-et fruitionem, charitas autem
nuinquam excidit, sed perficitur secundum perfectionem vi->
sionis in fruitione. Eadem ratione iam in stadio viae facti
cives sanctorum et domestici Dei (Eph. II. 19.) habent com-i
munionem cum angelis sanctis, qui omnes sunt administra-i
torii spiritus in ministerium missi propter eos, qui heredi-i
tatem capiunt salutis (Heb. I. 14.) u Una civitas Dei, cuius
pars in nobis peregrinatur, pars in illis opitulatur » Aug.
Civ. Dei L. X. c. 7; Enchirid. c. 56.
Omnes igitur fideles ab Adam usque ad finem huius
mundi in multiplici varietate charismatum, gratiarum, vir-i
tutum et meritorum dum versantur in via, quibus accen-
seantur oportet etiam animae iustae post mortem adhuc
poenis purgandae et ita perducendae ad terminum, omnes
sanctorum iam consummatorum ordines et angelorum chori
in tanta distinctione graduum sanctitatis et gloriae a Vir-i
gine matre Dei, coelestis et terrestris hierarchiae regina,
usque ad ultimum sanctorum civem ibi regnantem consti-«
tuunt unam civitatem Dei supernaturalem vocatione, gu~i
bernatione, beatifieatione, gratia et gloria, sub uno capite
Christo qui sicut in sua persona unitam habet divinae hu-«
manam naturam, ita mediator Dei et hominum ipse Deus-
homo reconciliavit terrena coelestibus.
Hoc modo Paulus per Christum et sub Christo capite,
quae sunt in coelo et quae in terra, coniuncta esse docet
in unam Ecclesiam, u Ipse est caput corporis. Ecclesiae,
qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omni-i
bus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem
11 _
plenitudinem inhabitare: et per eum reconciliare omnia in
ipsum pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in
terris sive quae in coelis sunt n Coi. I. 18. Ha,ncpacificatio-i
nem terrestrium et coelestium in uno capite Christo Apostolus
alibi appellat omnium quae in coelis et quae in terra sunt,
recapitulationem in Christo, seu restaurationem ad unum ca-i
put Christum, avaxsAxAaiwsasOai tx ttxvtx iv t<o Xpi<jT(j>.
Quae quidem recapitulatio perficitur per redemptionem ge~>
neris lapsi in terra instaurando ruinam quae lapsu ange-«
lorum facta erat in hierarchia coelesti, ut vulgatus inter-i
pres vertit: u instaurare omnia in Christo, quae in coelis
et quae in terra sunt in ipso » Eph. I. 10. Ita Augustinus
explicat verba Apostoli: u Ideo etiam pro angelis fit, quid-i
quid hominum per eius mortem redimitur et liberatur a
malo, quoniam cum eis quodam modo redit in gratiam,
post inimicitias quas inter homines et sanctos angelos pec~«
cata fecerunt, et ex ipsa hominum redemptione ruinae il— ■
lius angelicae detrimenta reparantur. Et utique noverunt
angeli sancti docti de Deo, cuius veritatis aeterna contem-i
piatione beati sunt, quanti numeri supplementum de genere
humano integritas illius civitatis exspectet. Propter hoc ait
Apostolus: instaurare omnia in Christo, quae in coelis sunt
et quae in terris in ipso. Instaurantur quippe quae in coelis
sunt, cum id quod inde in angelis lapsum est, ex hominibus
redditur; instaurantur autem (finaliter) quae in terris sunt,
cum ipsi homines qui praedestinati sunt ad aeternam vitam,
a corruptionis vetustate renovantur » August. Enchirid.
c. 61. 62. Haec est Ecclesia Dei secundum amplissimam si— «
gnificationem qua nunc loquimur, in triplici suo statu mi-i
litantis j purgantis et triumphantis j quorum duo priores
peregrinantium sunt temporanei, tertius finalis est aeter-i
nus; iidemque omnes recapitulantur in Christo et sub Chri-i
sto, qui est caput corporis. Ecclesiae, in omnibus ipse pri~»
matum tenens. Ambrosius explicans descriptionem Ecclesiae
Eph. IY. ita disserit. « Unum templum Dei in omnibus, et
unum domicilii coelestis habitaculum in spiritu universorum.
In quo non solum sanctorum hominum, sed omnium creden-i
tium , omnium etiam superiorum rationabilium Virtutum
ac Potestatum connexionem fidei spiritusque accipiendam
— 15 —
arbitror, ut per harmoniam quamdam virtutum et ministe-i
riorum corpus unum ex omnibus rationabilis naturae spiris
tibus adhaereat capiti suo Christo n Ambros. ep. 76. n. 13.
ad Irenaeum. Saepe hanc amplissimam universitatem Ec-i
clesiae sub Christo explicat Augustinus. « Caput nostrum
Christus est, corpus capitis illius nos sumus (Ecclesia mili-i
tans). Numquid soli nos, et non etiam illi qui fuerunt ante
nos. Omnes qui ab initio saeculi fuerunt iusti, caput Chri-i
stum habent. Illum enim venturum esse crediderunt, quem
nos venisse iam credimus, et in eius fide et ipsi sanati sunt,
in cuius et nos: ut esset et ipse totius caput civitatis Hie-i
rusalem, omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque in
finem, adiunctis etiam legionibus et exercitibus angelorum,
ut fiat illa una civitas sub uno rege, et una quaedam pro-i
vincia sub uno imperatore, felix in perpetua pace et salute,
laudans Deum sine fine, beata sine fine » Aug. in Ps. 36.
serm. 3; in Ioan. tract. 45; ep. 102. aj. 49; de catechiz.
rudib. cf. s. Th. 3. q. 8. a. 4.
Verbum itaque incarnatum Christus Iesus, etiam spe~i
ctatus ut homo, caput est huius totius Ecclesiae ad unita-i
tem coniungens angelos et homines secum ipso , inter se
ipsos, cum Deo uno et trino (1). Ideo civitas Dei, Ierusa-
lem coelestis describitur formis dicendis quibus cum illa
consummatorum in coelo connectatur, ut penes Paulum, vel
saltem connotetur, ut penes Ioannem, civitas supernaturalis
in terra cum omnibus donis suis spiritualibus; nam u Deus
benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus n
(Eph. I. 9.) seu supernaturalibus (sv toi; e7roupavtoi;). Mem-i
bris Ecclesiae adhuc in terra peregrinantis dicit Paulus:
u accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis,
Ierusalem coelestem (2), et multorum millium angelorum
(1) Quomodo Christus sit caput hominum ct angelorum eadem quidem
ratione secundum dignitatis eminentiam et gubernationis potentiam, di— >
versa autem ratione « secundum virtutem influendi » et naturae congruen-i
tiam, ex s. Thoma declaravimus in Tract. de Incarnat. th. XLI.
(2) Iernsalem coelestia erroupavto? non sola illa in coelo est, sed est
etiam Ierusalem spiritalis, supernaturalis, antitypa Ecclesia in terris
comparate ad Ierusalem materialem, terrenam, typicam. Ita in compara-i
tione cum synagoga typica veteris Testamenti ea quae pertinent ad Ec-i
clesiam novi Testamenti, dicuntur coelestia r« ercoupavia: * neccsse est ergo
— 16 —
frequentiam, et Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt
in coelis, et iudicem omnium Deum, et (ad) spiritus iusto-
rum perfectorum icvsupafft Stxxtwv TSTeXstoqAsvwv et Testa-i
menti novi mediatorem Iesum, et sanguinis aspersionem »
Heb. XII. 22-24. loannes vidit Ierusalem coeleitem descen-i
dentem in terras, ubi coelum et terra coniunguntur, et in
hac coniunctione status militantium in terra transformatur
in statum triumphantium in coelo: una civitas sancta Ie-i
rusalem nova, et tabernaculum Dei cum hominibus et ha~i
bitabit cum eis, quod etiam Paulus Corinthiis scripsit: a vos
enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus, quoniam in-i
habitabo in illis et inambulabo inter eos, et ero illorum
Deus et ipsi erunt mihi populus » (2. Cor. VI. 16.); sed
praecedit praeparatio novitatis in luctu et dolore, quae
sunt prima, succedit novitas plena, ubi prima abierunt et
ultra non erunt (1). u Et ego loannes vidi sanctam civita-i
tem Ierusalem novam descendentem de coelo a Deo, sicut
sponsam ornatam viro suo; et audivi vocem magnam de
throno dicentem: ecce tabernaculum Dei cum hominibus et
habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus
cum eis erit eorum Deus; et absterget Deus omnem lacry-
mam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus
neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt »
Apoc. XXI. 2-5.
Haec est Ierusalem coelestis. Ecclesia una in coelo et
in terra, u Coelestis Hierusalem dicitur, cuius cives sunt
omnes sanctificati homines, qui fuerunt et qui sunt et qui
exemplaria qnidem (unoo.typ.aTX ectypa) coelestium his (sanguine hircornm et
vitulorum) mundari; ipsa autem coelestia (aura o; ra enoupxvta) melioribus
hostiis quam istis > Hcb. IX. 25. cf. VIII. 5. Eadem est oppositio Gal. IV.
25. 26., inter Ierusalem quae nunc est ct servit cum filiis suis, et inter
Ierulii8alem liberam quae sursum est rj avto 'hpouaxXrjp., quae est mater
nostra.
(1) u Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compai
timur, ut et conglorificemur. Existimo enim, quod non sunt condignao
passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis...
Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc.
Non solum autem illa sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et
ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei expectantes, redemptionem
porporis nostri n Rom, VI. 17-25.
— 17 —
futuri sunt, et omnes sanctificati spiritus etiam, quicumque
in excelsis coelorum partibus pia devotione obtemperant
Deo. •. Huius civitatis rex est Dominus Iesus Christus Ver-i
bum Dei, quo reguntur summi angeli, et Verbum hominem
assumens, ut eo regerentur et homines » Aug. de catechiz.
rudib. c. 19. Pulcherrime in hymno dedicationis Ecclesiae
celebratur coelestis urbs Ierusalem, in beata pacis visione
ut coeli corusca civitas cincta mille angelorum millibus;
sed simul in aedificatione, ut scalpri ictibus et tunsione
plurima fabri polita malleo hanc saxa molem construunt.
III. Ex omnibus hactenus declaratis notio Ecclesiae Dei
ampliori isto sensu spectatae satis liquida est. Constituunt
eam omnes rationales creaturae, quae dono supernaturali,
habituali , pertinente ad sanctificationem subsunt Christo
capiti, eoque vel in via ordinantur vel in termino perve-<
nerunt ad finem aeternae glorificationis. Haec igitur dona
supernaturalia sunt vinculum uniens et causa formalis,
qua eaedem creaturae, pro diversitate donorum gradu di—»
verso, velut membra cum Christo capite, in Christo cum
Deo sanctificatore, in Christo et Deo inter se invicem con-
iunguntur ad societatem Ecclesiae Dei: u ut et vos socie-i
tatem (xoivomav) habeatis nobiscum, et societas nostra sit
cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo » 1. Io. I. 3;
• 1. Cor. I. 9. Inter ista dona habitualia pro peregrinantibus
in terra omnium radix et fundamentum est fides ut prima
habitualis dispositio ad sanctitatem, omnium consummatio
et corona est visio beatifica ut ultimus terminus sanctita-i
tis* Si ergo dona ab infimis usque ad suprema, quatenus
sunt forma huius supernaturalis societatis, appellemus
communi nomine sanctitatem, hanc ut informantem ratio-i
nales creaturas concrete exprimendo. Ecclesia Dei dicenda
erit supernaturalis societas sanctorum, vel formula in
symbolis solemni, communio sanctorum. Quamvis enim
sancti pleniori sensu et per excellentiam sint illi, qui per
inhabitantem Spiritum Sanctum et per habitum gratiae san-i
ctificati sunt in coelo et in terra; nihilominus usu loquendi
biblico fideles omnes, inter quos sunt etiam peccatores privi
gratia iustificante, appellantur sancti, atque adeo ipsa fides
ut prima dispositio ad illam perfectam sanctitatem, assu-
Fbahzblih. Ve Ecclesia Christi 2
18
mitur tamquam forma, per quam fideles nondum iustificati
participant nomen sanctorum Act. IX, 32; Rom. I. 7;
XII. 13; XV. 25. sqq.; 1. Cor. I. 2; XIV. 33; XVI. 1;
2. Cor. I. 1; 1. Tim. V. 10. et alibi. Catechismus Roma-i
nus loquens de ipsa Ecclesia novi Testamenti, u sancti vo-i
cantur fideles, inquit, qui populum Dei effecti sunt, qui ve
se fide et baptismate suscepto, Christo consecrarunt, quamn
quam in multis offendunt, et quae polliciti sunt, non prae-i
stant » (Part. I. c. 10. §. 15.).
Definitioni, qua Ecclesia Dei dicatur communio sancto¬
rum, non officit, quod in symbolis sancta Ecclesia et com-i
munio sanctorum distingui videntur. Nam a) Ecclesia in
symbolis saltem directe non sumitur in ampliori illo sensu,
quo nunc eam consideramus, sed secundum statum determi^
natum quo in terris a Christo est instituta, et de quo toto
hoc tractatu deinceps nobis agendum erit, b) Si Ecclesia in
professione symboli cum s. Augustino (Enchir. c. 56.) intel-
ligatur sensu ampliori, articulus de communione sanctorum
a praecedenti de sancta Ecclesia catholica non differt sub-
iecto; sed ut in Catechismo Romano dicitur (1. c. §. 24.),
est illius u velut explicatio quaedam, n
Ex sensu declarato quo forma sanctitatis in definitione
supernaturalis societatis vel communionis sanctorum intelli-
gitur, patet oppositio contra Quesnellianam doctrinam in Con-i
stitutione Unigenitus damnatam, qua nomine sanctorum qui
soli sint membra Ecclesiae, ex toto orationis complexu desi->
gnantur soli iusti charitate perfecti et praedestinati (Pro-
poss. 72. 73. 74. 75. 78.), adeoque pertinet ad errores Pro¬
testandum de Ecclesia invisibili suo loco a nobis confutandos.
Si definitio simpliciter et sine declaratione ponenda est,
ad excludendam ambiguitatem potest id, quod diximus san-i
ctitatem , a vera fide in terris usque ad visionem beatam
in coelis, ab actu denominari verus et supernaturalis cul-i
tus Dei, ubi etiam habitus ut dispositio ad actum inclu-i
ditur. Unde Ecclesia Dei sensu, quo nunc loquimur, dicetur
societas vel communio vero supernaturali cultu adhaeren-i
tium Deo. Vide Gregor, de Valentia Analysis Fidei 1. IV.
c. 2; Wirceburgens. T. I. disp. II. n. 79. Ita etiam s. Au-«
gustinus u Ecclesiam totam non solum ex parte quae pere-
10
grinatur in terris, verum etiam ex illa quae in coelis sem-
per cohaesit Deo » simul complectens, u quae, inquit, tota
instituta est ad colendum unum Deum » (Enchirid. c. 56.).
Corollarium. Quandoquidem Christus, ut in sequentibus
thesibus declarabitur, suam Ecclesiam in terris specialibus
legibus specialique forma instituit, praeter hanc Ecclesiam
Christi alia in terris iam nulla est aut esse potest. Plura
ergo requiruntur, ut quis tamquam membrum simpliciter
pertineat ad Ecclesiam Christi, quae una et sola est Ec->
clesia in terris, quam quae ad generaliorem notionem Ec-i
clesiae sufficiunt, cuius formam essentialem et sufficientem
pro peregrinantibus in terra veram fidem esse diximus.
Unde quod Suarez (de Fide disp. IX. sect. 1. n. B. 13-19.)
cum aliis theologis in ipsa Ecclesia Christi fidem tamquam
solam formam essentialem ab aliis proprietatibus et i n st i — ■
tutis a Christo in sua Ecclesia determinatis distinguit ita,
ut illa forma essentialis sufficiat non solum ad notionem
generaliorem Ecclesiae Dei in terris, quod nos diximus, sed
etiam ad rationem Ecclesiae Christi, atque idcirco catechu-i
meni, excommunicati, ipsique schismatici quamdiu fidem re-i
tinent, simpliciter sint ac censeri debeant membra Eccle->
siae Iesu Christi, hic inquam sive doctrinae sive locutionis
modus, ut suo loco data opera demonstrabitur, admittendus
non est, quamquam dissensio inter catholicos theologos sit
potius in modo loquendi quam in re ipsa.
Ex distinctione ista inter notionem generalem Ecclesiae
Dei in terris, cuius formam fidem esse diximus, et inter
statum specialem Ecclesiae in novo Testamento intelligitur,
neminem umquam fuisse salvatum aut salvari posse, qui
non actu ipso pertinuerit aut pertineat ad Ecclesiam secun-i
dum illam notionem generalem: u sine fide impossibile est
placere Deo n Heb. XI. 6, et u iustus ex fide vivit » Rom.
I. 17; Gal. III. 11. Salvati tamen sunt in veteri Testa-i
mento u iuxta fidem defuncti » et u testimonio fidei probati *
Heb. XI. 13. 39, quin pertinerent ad statum specialem Ec-i
clesiae a Christo determinatum; et salvari adhuc possunt,
qui perfecta dispositione animi sunt aptati huic statui Ec-i
clesiae, licet inculpabiliter impediti, non sint actu et sim-i
pliciter eius membra. Hanc distinctionem Suarezius (1. c.
20
n. 18.) deflexit ad confirmandum illum suum modum con-i
siderandi et loquendi parum commodum. Postquam probare
conatus est, catechumenos esse simpliciter membra u prae^
sentis Ecclesiae, » ad difficultates oppositas respondet, u In
contrarium adducta, inquit, solum probant, catechumenos
non esse in Ecclesia quantum ad eas peculiares conditiones
et velat accidentia, quae Christus Ecclesiae superaddidit,
non vero non esse quoad ea, quae sunt quasi substantia
Ecclesiae, quae semper eadem fuit; quae duo sunt in Ec-i
clesia, prout nunc est, distinguenda. » Cum scilicet ex una
parte videret, posse homines per fidem charitate perfectam
salvari, qui actu non participant statum Ecclesiae in novo
Testamento determinatum, ex parte vero altera saltem ibi
n. 18. praeferret modum dicendi, non solum voto (ut dixe-i
rat Bellarminus de Eccles. 1. III. c. 3.) (I) sed in actu
(1) Verissimum est simpliciter loquendo, quod 1. c. ait Bellarminus:
« post Christi adventum nulla' est vera Eeclesia, nisi illa quae proprie
dicitur Christiana; si ergo catechumeni de ista non sunt, de nulla sunt. »
Simpliciter de Ecclesia non sunt catechumeni; at cum Ecclesia Christiana
comprehendat tum illud quod notione generica Ecclesiae continetur, tum
ea quae specifice statum Christianae Ecclesiae constituunt, et cum cate-i
chumeni secundum notionem illam genericam verae fidei et professionis
coniungantur Ecclesiae Christianae: hinc non tantum voto, sed secundum
quid etiam actu ad Ecclesiam Christianam pertinere dici possunt. Quoad
rem ipsam Canus 1. IV. c. 2. quem Bellarminus impugnat, et Suarez 1. c.
non aliud sibi volunt, nec certe nisi modo loqnendi, quem fatemur minus
idoneum, a Bellarmino dissentiunt. Quam hoc verum sit, apparet confe-i
rendo ea quae habet Suarez 1. c. (disp. IX. sect. 1. n. 18.), cum iis quae
docet disp. XII. sect. 4. n. 22. In priori loco ait: « mihi magis placet
catechumenum fidelem inter Ecclesiae membra numerare. Neque mihi
placet si dicatur ad salutem satis esse votum seu desiderium existendi in
Ecclesia, si alias absolute quispiam manet extra Ecclesiam, absolute
est etiam dicendum (catechumenum esse) membrum praesentis (christianae)
Ecclesiae. » In loco autem posteriori disp. XII. tandem idem et eodem
modo dicit, quod Bellarminus. « Concilia revera loquuntur de hac Eccle-i
sia Christi, et de illa oportet in aliquo sensu verificari, quod extra
illam nemo salvatur. Melius ergo respondendum iuxta distinctionem da-i
tam de necessitate in re vel in voto; ita enim nemo salvari potest,
nisi hanc Christi Ecclesiam in re, vel in voto saltem et desiderio ingre-i
diatur. Ita in simili respondet Bellarminus; estqne manifestum, quia
nullus est in rc ipsa intra hanc Ecclesiam, nisi baptizatns sit, et tamen
salvari potest, quia sicut illi sufficit votum baptismi, ita etiam votum
ingrediendi Ecclesiam. •
— 21 —
coniunctionem cum vera Ecclesia esse necessariam necessii
tate medii ad salutem: hinc conclusit, substantiam et fori
mam essentialem Ecclesiae pro quovis statu esse unice vei
ram fidem, sicque reliqua, quae Ecclesiam Iesu Christi in
propria speciali forma constituunt et ab Ecclesia veteris
Testamenti distinguunt, retulit u velut ad accidentia. r>
Qui quidem modus loquendi nobis probari non potest; imo
simili argumentatione suaderi etiam posset, eos omnes an
ticulos fidei qui non quovis tempore in veteri etiam Testai
mento explicite credendi erant, esse u accidentalia » in proi
fessione Christiana, atque adeo Tertullianum (cont. Prax.
c. 31.) et Patres alios professionem e. g. ss. Trinitatis imi
merito dixisse u substantiam novi Testamenti, » quod opii
nari fas esse non putabimus, etiamsi forte explicita fides
huiusmodi articulorum, ut multi theologi et cum illis Sua-
rez docent, ne pro novo quidem Testamento sit simpliciter
de necessitate medii sed tantum praecepti divini (cf. Sua-
rez disp. XII. sect. 4.).
THESIS III.
De statu adhuc imperfecto et perficiendo Ecclesiae
veteris oeconomiae.
a Ecclesia patriarchalis inde ab Adam tamqnam inchoatio minas con-
» spiena continebatur professione verae iidei et vero cnltn Dei; prae hoc
n statn forma Ecclesiae non universalis pro ennetis gentibns sed pecn-
* liaris in populo Israel a Deo per Moy.sen institutae expressior qnidem
n apparet in unitate sacri ministerii imperii et magisterii; attamen et
» ipsa adumbratio dumtaxat erat et introductio ad Ecclesiam Iesn Chri-
» sti in statu perfecto novi Testamenti. »
Quamdiu (omissa nunc consideratione status finalis in
consummatione coelesti) Ecclesiam Dei in terris spectamus
secundum generaliorem superius declaratam notionem seu
cietatis fidelium aut vero cultu Deum colentium, membra
huius societatis intelliguntur quidem vera fide et vero su-
pematurali Dei cultu cum Deo et inter se invicem esse
coniuncta; nisi enim vinculo aliquo communi consociaren-
_ 22 _
tur, communio aut societas nulla foret; nisi hoc vinculum
constitueretur fide et cultu Dei, societas religiosa ac proinde
Ecclesia non esset. Nihilominus quisque videt hanc notio-i
nem eo ipso, quod est generica, nimis indeterminatam esse
et abstractam. Neque enim dicitur, quibus praesidiis una
vera fide3 in societate fidelium custodiatur et propagetur
per generationum successiones, qua forma regiminis haec
civitas Dei gubernetur, quo communi ritu cultus divini,
qui inter homines non modo internus sed simul externus
sit oportet, eadem communio sanctorum Deum honoret et
ipsa sanctificetur (1); non dicitur, inquam, quo magisterio
fidei, imperio sacri regiminis, ministerio sanctificationis
seu sacerdotio ipsa societas religiosa informetur et effor-
metur. Quo horum omnium, professionis nempe fidei, regi-i
minis, et cultus divini perfectior est in universalitate unitas,
perennitas, sanctitas formanda et continenda per magiste-«
rium, sacrum imperium et ministerium ad sanctificationem
et salvationem membrorum; eo perfectior est ipsa religiosa
societas, seu eo perfectior est status Ecclesiae.
Iam vero sicut generatim in oeconomia revelationis et
salvationis generis humani per Christum Redemptorem di— «
vina omnipotentia et sapientia , iustitia et misericordia
triplex veluti stadium discrevit, quo ab imperfectioribus
ad perfectiora continuo processit usque ad plenitudinem
temporis; ita etiam speciatim in statu Ecclesiae, quae per
ipsam oeconomiam revelationis et salvationis ut eius con-i
creta expressio eflormatur ac perficitur, iidem gradus pro-«
cedentis perfectionis ab inchoatione ad incrementum et ad
plenitudinem observantur. Clare enim distinguitur status
triplex. Ecclesiae patriarchalis seu (ut dici solet) legis na-i
turae. Ecclesiae Mosaicac, Ecclesiae Iesu Christi, Yerbi
iam incarnati, quae manens nunc regnum immobile (Heb.
XII-28.) non aliam expectat consummationem status sui
quam a fide ad visionem in Ecclesia coelesti.
(1) u In nnllnm nomen religionis sen vernm seu falsum coagulari ho-i
mines possunt, nisi aliquo signacnlornm vel sacramentorum visibilium con-i
sortio colligentur, quorum sacramentorum vis (in religione vera) inenarra-i
biliter valet plurimum, et ideo contempta sacrilegos facit; impie quippe
contemnitur, sine quo non potest perfici pietas n Aug. cont. Faust. l.XJX. 11.
- 23 -
• I. Ecclesia in statu inchoationis pro humano genere re-i
parando instituta est statim post lapsum promisso semine
mulieris, quod pro ipsa, et quae per ipsum conteret caput
serpentis (1) (Gen. III. 15.). Revelatio enim supernaturalis
de Deo, de eiu3 lege et cultu, de angelis et de vita aeterna,
maxime de futuro Reparatore et peccatorum expiatione
primis parentibus facta, cum gratiis externis coniuncta
gratia interna, atque ita fides et spes in Deum et in Rei
demptorem, harumque maior perfectio charitas, haec ini
quam dona supernaturalia ex misericordi Dei voluntate
propter Christi tamquam capitis futura merita omnibus
Adae posteris in statu redemptionis praeparata erant, et
cooperantibus actu conferebantur (cf. Heb. XI.). Fide ergo
non modo cordis sed pro conditione atque exigentia naturae
humanae etiam professione oris (Rom. X. 10.), cultu veri
Dei non solum interno sed etiam visibili externo, sacrifii
ciis et sacramentis (2) colligabantur in religiosam societai
tem et communionem u filiorum Dei r> distinctam et religione
separatam ab impiis u filiis hominis » (Gen. VI. 2. 4.).
(1) Vide Bullam Ineffabilia Deus, §. Equidem Patres cf. P. Patri tii
dissertationem de seu de Immacul. Concept. et nostrum Tract. de
Incarnat. ed. 2. p. 111.
(2) a Nec tamen credendum est, et ante datam circumcisionem fa->
mulos Dei, quandoquidem eis inerat mediatoris fides in carne venturi,
nullo sacramento eius (sacramentis nempe illum praefigurantibus) opitu-i
latos fuisse parvulis suis » Aug. cont. Iulian. 1. V. c. 11. n. 45. Vide
Tract. de Sacram, in genere th. III. Quod vero dicitur de sacramento
pro parvulis non minus imo etiam potioribus rationibus valet de sacri-i
ficiis et ritibus aliis ad manifestandam fidem mediatoris in carne venturi.
Neque tamen haec in sic dicto statu legis naturae speciatim et singil-
latim a Deo per positivas leges determinata erant, ut mox dicemus, sed
in connexione cum supernaturali ordine gratiae, fidei, cultus interni
erant in genere ordinata ut respondens manifestatio per cultum exter-i
num. Lex naturae autem in re praesenti non dicitur solum ut humana
natura per se in sua essentia et exigentia consideratur, talis enim status
purae naturae realiter numquam exstitit; sed natura humana consideratur
in statu exaltationiB ad ordinem supernaturalem gratiae et fidei, et huic
statui connaturales hoc est ex ipsa huius status natura requisitae et ne~i
cessariae leges fidei licet in se utique supernaturales, dicuntur, non abso-i
lute sed ex hypothesi exaltationis, lex naturae in comparatione cum le— >
gibus positivis per Moysen in veteri, per Christum et Spiritum Sanctum
in Apostolis pro Novo Testamento superadditis.
24
Augustinus civitatem Dei seu Ecclesiam illius primae
aetatis tum ante tum post diluvium ita describit, u Qua-i
propter inter illos tunc hominum populos... quaeremus,
si possumus invenire illam in terris peregrinantem deita— *
tem Dei, quae usque ad diluvium arcamque deducta est,
atque in filiis Noe per eorum benedictiones perseverasse
monstratur, maxime in maximo qui est appellatus Sem...
Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut
ipsa ostendat post diluvium deitatem Dei, sicut eam se-i
ries generationum ab illo, qui est appellatus Seth, osten^
debat ante diluvium... Cum ergo quaerimus in illis septua-i
ginta duabus gentibus (Gen. X) deitatem Dei, non possu-i
mus affirmare, illo tempore quo erat illis labium unum
i. e. loquela una, tunc iam genus humanum alienatum
fuisse a culta veri Dei, ita ut in solis istis generationibus
pietas vera remaneret, quae descendunt de semine Sem per
Arphaxat et tendunt ad Abraham; sed ab illa superbia
aedificandae turris usque ad coelum... terrena apparuit cH
vitas h. e. societas impiorum; utrum itaque ante non fue-i
rit, an latuerit, an potius utraque permanserit, pia scili-«
cet in duobus filiis Noe qui benedicti sunt, eorumque po-«
steris, impia vero in eo qui maledictus est, atque eius
progenie... non est iudicatio facilis. Fortassis enim, quod
profecto credibilius est, et in filiis duorum illorum iam
tunc, antequam Babylon coepisset institui, fuerunt con-i
temptores Dei, et in filiis Cham cultores Dei; utrumque
tamen hominum genus terris numquam defuisse, creden-i
dum est v Aug. civit. Dei 1. XYI. c. 9. 10.
Verum sicut revelatio ipsa tum de Deo, tum de lege
morali et liturgica, tum de futuro Redemptore illis initiis
minus ampla minusque distincta erat (vide s. Th. 2. 2.
q. 174. a. 6. cf. Tract. de Tradit, th. XXVI.); ita etiam Ec~i
clesia, quae est concreta expressio ac summa ipsius reve-i
lationis, minus erat conspicua. Habebat illa quidem, velut
formans principium, sacerdotium, religiosum regimen, ma-i
gisterium patriarcharum, qui ut scriptum est de Noe (2. Pet.
II. 5.), erant u praecones iustitiae n (Tract. de Trad. th. XX.
cf. Mauclerum de Monarch. eccles. T. I. p. 226; Phillips Ius
eccles. T. II. p. 347; Haneberg Hiator, revel. sect. I. c. 4.)
et Deus ipse appellat eos « prophetas et christos suos »
(Gen. XX, 7; Ps. CIY. CV. 15; 1. Paral. XVI. 22.), quod
etiam s. Augustinus animadvertit, u Et ipsum Noe patriar-«
cham.,.A alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo
reges (nempe inde a Samuele tempore regum proprie dicti
prophetae) in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam
per eos facta sive quoquomodo significata sive praedicta,
quae pertinerent ad civitatem Dei regnumque coelorum,
non immerito possumus appellare prophetas , praesertim
quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos »
Aug. Civ. Dei 1. XVII. c. 1. Attamen in his omnibus mu-»
neribus tum institutio divina et perennis successio, tum
ipsa functio non tam ex positivis legibus quam interno di-»
vino instinctu determinata erat. Unde et sacrificia et sa-i
cramenta et universus cultus ritualis in genere quidem
erant a Deo instituta, in specie vero et in particularibus,
praesertim usque ad proximam peculiaris populi Dei prae-»
parationem in vocatione Abraham, videntur permissa fuisse
determinationi ipsorum capitum familiarum seu patriarcha-i
rum. De hac specifica determinatione intelligendum est,
quod ait s. Thomas: u sicut in statu legis naturae homi-i
nes nulla lege exterius data sed solo interiori instinctu
movebantur ad Deum colendum, ita etiam ex interiori in-i
stinctu determinabatur eis, quibus rebus sensibilibus ad
Dei cultum uterentur » s. Th. 3. q. 50. a. 5. ad 3.
Hinc Ecclesiae unitas visibilis adhuc laxior et inchoata
fere revocabatur ad unam professionem verae fidei et ad
veritatem divini cultus; eoque ipso corpus Ecclesiae, quod
unitate continetur, velut in prima formatione constitutum
et adhuc imperfectum erat. In hac tamen Ecclesia seu ci— *
vitate Dei u supra et infra Noe » veritas fidei et cultus
divini tum perenni traditione per ministerium patriarchale
ordinarium conservabatur, tum incrementis novarum reve~»
lationum explicabatur, per ministerium propheticum ex-i
traordinarium. Ad illos enim omnes in munere u praeco-»
num iustitiae » suo modo pertinebat, quod Deus expresse
dixit de Abraham: u scio quod praecepturus sit filiis suis
et domui suae post se, ut custodiant viam Domini, et fa-»
ciant iudicium et iustitiam » Gen. XVIII. 19. Munus vero
extraordinarium prophetarum ad ulteriorem revelationis
explicationem in eis agnoscendum est u propter quaedam
per eos facta sive significata sive praedicta (ex supernatu-
rali nempe Spiritus Sancti illustratione et motione, vel si—»
mul cum externa etiam locutione, divina vel sine illa), quae
pertinerent ad civitatem Dei regnum coelorum. » Cf. Suarez
de Legibus 1. I. a. 3. n. 12; 1. IX. c. 6. n. 21; c. 7. n. 5. 6.
II. Quoniam tota vetus oeconomia praeparatio erat et
typus ad Verbum incarnatum et ad eius Ecclesiam, pro-«
phetia ad evar.gelium ; pro hoc eius scopo Deus peculiarem
sibi populum elegit et ministerio Moysis instituit, in quo
sicut prophetica revelatio in dies clarior, ratio typorum
manifestior, ita forma Ecclesiae esset expressior.
1°. Cultus divinus a Deo ipso in manu mediatoris (Gral.
III. 19.) institutus erat et singillatim determinatus in sa-i
crificiis, sacramentis, cerimoniis, solemnitatibus, in ipsa
unitate sacri tabernaculi seu templi, in quo solo ad unio-'
nem visibilem totius Ecclesiae Israel publicus Dei cultus
per sacrificia ordinarie celebrandus erat.
2°. Ad huius divini cultus administrationem et perpe-»
tuam conservationem Dei iussu consecrati erant ministri,
et instituti in certa et per legem Dei fixa successione se-i
eundum tripartitam hierarchiam unius sumini sacerdotis,
sacerdotum secundi ordinis (4. Reg. XXIII. 4.), Levitarum
ministrantium XeiToupyouvTcov 1. Paral. XVI. 4. etc.).
Per hos ipsos sacerdotes universus populus in rebus sa-i
eris regendus et indicandus erat, u Si difficile et ambi-i
guum apud te iudicium esse perspexeris... surge et ascende
ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus; veniesque ad
sacerdotes Levitici generis et ad indicem, qui fuerit illo
tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi indicii ve-i
ritatem; et facies quodeumque dixerint, qui praesunt loco
quem elegerit Dominus, et docuerint te iuxta legem eius...
qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio,
qui eo tempore ministrat Domino Deo tuoy et decreto in-i
dicisy moriatur homo ille, et auferes malum de Israel *
Deut. XVII. 8. sqq.
3°. Ex his ipsis patet non modo ius regiminis, sed simul
consequitur sacerdotum magisterium ordinarium ad con«
- 27 _
servationem et interpretationem legis ac doctrinae divinae,
u Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pa-i
ctum meum cum Levi (et cum eius posteris), dicit Domi-i
nus exercituum... Labia enim sacerdotis custodient scien¬
tiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus (legatus)
Domini exercituum est » Mal. II. 4-7; Lev. X. 10. 11. An->
gelus nempe Domini, quo nomine etiam prophetae quandoque
appellantur (Agg. I. 13; Mal. III. 1.), sacerdos est, ut ex
ore eius requirant doctrinam legis divinae; hanc enim ex-i
primit nomen hebraicum rnin .
In triplici munere sacri ministerii, regiminis, magisterii
eminens summus sacerdos tum hierarchiae tum populi to-i
tius unitatem in cultu divino, in sacra disciplina et do^
ctrina continebat.
4°. Nihilominus oeconomia illa antiqua erat tantummodo
praeparatio ad Testamentum novum, u paedagogus ad Chri-i
stum, custodia in eam fidem quae revelanda erat, introdu-i
ctio melioris spei, ibi lex per Moysen data, hic gratia et
veritas per Iesum Christum facta, ibi spiritus servitutis,
hic spiritus adoptionis filiorum » (Io. 3.17; Rom. VIII. 1B;
Gal. III. 23. 24; IV. 24-26; Heb. VII. 19.). Adeoque vetus
oeconomia comparata cum nova, ad quam introducebat erat
imperfecta tum in cultu et sacrificiis quae dicuntur um-i
brae futurorum bonorum (Heb. IX. X.); tum in disciplina
quae in u operibus legis » accommodata populo carnali ea-
tenus erat u lex mandati carnalis » (ib. VII. 16.); tum in
doctrina quae adhuc erat complenda et tandem consum-i
manda per ipsum Verbum incarnatum, quapropter etiam
sacerdotium, ut pars essentialis totius oeconomiae, imper-i
fectum erat in efficacia ministerii, in potestate sacri im-i
perii in veritate magisterii, proindeque sacerdotium ipsum
cum suis sacrificiis in Ecclesia Mosaica introductio erat
et praefiguratio sacerdotii et sacrificii perfecti in Ecclesia
Iesu Christi, u Si consummatio per sacerdotium Leviticum
erat.... quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem
Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum
ordinem Aaron dici? Translato enim sacerdotio necesse
est, ut et legis translatio fiat n Heb. VII. II. 12. « Tra-i
xisti Domine omnia ad te, quoniam scisso templi velo sancta
— 2$ —
sanctorum ab indignis Pontificibus recesserunt, ut figura
in veritatem, prophetia in manifestationem lex in Evange-
lium mutaretur. Traxisti Domine omnia ad te, ut quod
in uno Iudaeae templo obumbratis significationibus agebatur,
pleno apertoque sacramento universarum ubique nationum
devotio celebraret. Nunc etenim et ordo clarior Levitarum
(diaconorum), et dignitas amplior Seniorum (presbytero-i
rum), et sacratior est unctio sacerdotum (Episcoporum)...
Nunc etiam carnalium sacrificiorum varietate cessante,
omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis tui
implet oblatio.. • et ita in te universa perficis mysteria ,
ut sicut unum est pro omni victima sacrificium, ita unum
de omni gente sit regnum » s. Leo serm. B9. al. B7. c. 7.
B°. Imperfectio ista veteris sacerdotii nominatim in ma-i
gisterio, de qua non omnes theologi idem sentiunt, diligen-
tiorem requirit explicationem. Certe in illa Ecclesia Israel,
cui u credita erant eloquia Dei» (Rom. III. 2.), quae sci-i
licet specialiter electa et destinata erat a Deo ad conser-i
vandam integritatem revelationis iam factae et ad eam in
dies novis revelationibus divinae veritatis et divinorum
consiliorum perficiendam, ut praepararetur plenitudo tem-i
poris, in qua ex hoc ipso populo velut de terra sitienti et
de radice Iesse velut flos ascenderet exspectatio gentium in
signum populorum (Gen. XLIX. 10; Is. XI. 1. 10; LIII. 2;
Rom. IX. 6.), in hac inquam Ecclesia magisterium tam ex-i
celso fini idoneum et necessarium atque idcirco supernatu-
ralibus charismatibus ad infallibilitatem instructum (cf. de
Tradit, th. VII.) deesse non poterat. Unde complures theo-«
logi opinantur, sacerdotio ipsi Aaronico simpliciter vel sal-i
tem usque ad adventum ipsius Christi promissi infallibili-i
tatem in conservanda et proponenda fidei doctrina asseren-i
dam esse (cf. Bellarmin. de Concil. 1. II. c. 8.). Verum haec
sententia utraque tantas habet difficultates oppositas, ut
firmis argumentis demonstrari nequeat. Nonnulli affirmant,
sacerdotes etiam tempore Christi atque in ipsa Christi con-i
demnatione non in doctrina sed circa factum dumtaxat er-i
rasse (quale quaeso factum? nempe Iesum Nazarenum esse
Christum promissum, quod ut finis comprehendebat totam
doctrinam antecedentem, ut fundamentum totam doctrinam
— 29 -
subsequentem), vel eoa errasse quidem monte ut homines
privatos, minime vero in publica per sacerdotalem potesta-«
tem proposita doctrina, siquidem pontifex teste Ioanne
(XI. Bl.) prophetavit atque adeo divino instinctu docuit di—»
vinam veritatem. At haec ex tota historia evangelica ma-i
nifesto refutantur, et nominatim ex solemni ac iudiciali
sententia, qua pontifices et omne eorum concilium Christum
repudiandum et damnandum esse pronuntiarunt, quia Fi-i
lium Dei se fecit (Matth. XXVI. 63-66; XXVII. 1; Mare.
XIV. 53. 61-64; Luc. XXII. 66-77; Io. XIX. 6. 7. 1B.) cf.
Stapleton De principiis fidei L. II. c. 12. Si autem cum Bel-
larmino 1. c. concedas, sacerdotes in ipsa persona Messiae
iam praesentis populo designanda errasse errore doctrinali,
dum Christum velut u impostorem » et u blasphemum, quia
Filium Dei se fecisset, » repudiandum esse solemni iudi-
cio pronuntiarunt; iam ex ipso fine magisterii in Ecclesia
Israel demonstrare non potes, sacerdotio Aaronico per se
spectato annexum fuisse charisma infallibilitatis ante ad-i
ventum Christi, quod tamen cum Messias advenit, in sa-i
cerdotio eodem adhuc permanente legitimo desierit. Finis
enim magisterii saltem longe praecipuus erat praeparare
via3 Domini, et « desideratum cunctis gentibus » (Agg. II.
8.) praemonstrare tum proxime peculiari populo Israel tum
ipsis gentibus universis. Si ergo constat, magisterium cum
charismate infallibilitatis sacerdotio Aaronico per se spe-i
ctato non fuisse connexum quoad agnitionem et monstra-i
tionem Christi iam praesentis, qua complenda et absolvenda
erat tota praecedens praeparatio; iam non possumus ex ipso
fine magisterii in Ecclesia Mosaica demonstrare, magisterio
saoerdotii Aaronici per se spectati adfuisse perfectionem
infallibilitatis ante Christum, quae certe defuit praesente
Christo quoad actus praecipuos agnitionis et monstrationis
promissi et iam missi salvatoris. Hoc igitur tam essentiale
discrimen in magisterio ordinario veteris Testamenti, quod
ante Christum infallibile, praesente iam Christo fuerit fal-
libile, demonstrandum esset disertis testimoniis Scripturae
aut Christianae traditionis. Sed huiusmodi testimonia pro
infallibilitate magisterii ordinarii synagogae proferri non
posse, sicut prostant luculenta pro infallibilitate magisterii
- 30 _
in Ecclesia Christi, etiam Bellarminus (1. c. cap. 6.) satis
clare fatetur. Calvino enim obiicienti fallibilitatem conci-i
liorum in veteri Testamento, inter alia respondet non li—*
cere imperfectionem magisterii in veteri Testamento trans-«
ferre ad magisterium Ecclesiae Christi: « Certiores enim
et maiores promissiones Dei habet Ecclesia quam synagoga;
nec enim de synagoga usquam legimus, quod de Ecclesia
Christus dicit (Matth. XYI.): super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adver-i
sus eam; nec id quod Apostolus ait (1. Tim. III.): eam
esse columnam et firmamentum veritatis; neque de Caipha
(vel eius antecessoribus) scriptum est, sed de Petro (et eius
successoribus): rogavi pro te, ut non deficiat fides tua
(Luc. XXII.) » Bellarmin. 1. c.
Alio igitur modo infallibilitatis charisma, quod etiam
in magisterio Ecclesiae veteris Testamenti negare fas non
est, ex ipsa propria indole illius oeconomiae concipiendum
esse videtur. Sicut ibi veritas divina novis continuis re-i
velationibus explicanda erat, ita ex hoc ipso missio ex->
traordinaria prophetarum, qui nimirum essent ministri
revelationis cum proprio fine illius oeconomiae intime nexa
et conserta intelligitur. Unde ad magisterium divinae re-i
ligionis (in doctrina et moribus) pertinebat non solum mu-i
nus ordinarium sacerdotale sed etiam munus propheticum
extraordinarium. Ad hoc nempe munus propheticum non
minus spectabat custodia et vera declaratio revelationis ac
legis iam promulgatae quam illius ulterior explicatio et
incrementum per novas revelationes. Si quando igitur ma-i
gisterium ordinarium sua culpa deficeret, charisma prophe-i
ticum magisterii extraordinarii supplebat defectum ad' in-i
fallibilem conservationem doctrinae et fidei divinae in Ec-i
clesia Israel. Hinc prophetae sunt etiam pastores populi
(Ier. XVII. 16. hebr. cf. Zach. XI. 4.) et custodes consti-»
tuti super muros Ierusalem, qui « tota die et tota nocte
in perpetuum non tacebunt _ donec (Deus) ponat Ieru-i
salem laudem in terra » (Ecclesiam scilicet novi Testamenti)
Is. LXII. 6. 7. cf. XXI. 11. Imo charisma extraordinarium
propheticum in singularibus quibusdam causis et occasio-i
nibus connectebatur cum summo sacerdotio, ut quando sum-
31
mus sacerdos iubebatur responsa Domini exquirere per Urim
et Thummim quod in vulgata (Lev. VIII. 8.) vertitur u do-i
ctrina et veritas n (cf. Num. XXVII. 21; 1. Reg. XIV. 18;
XXII. 10; XXIII. 9. etc.); hanc connexionem charismatis
gratis dati pro occasionibus quibusdam extraordinariis cum
summo sacerdotio indicat Evangelista Ioannes (XI. 51.),
qnando ait Caipham eo ipso tempore, quo praevaricabat
secundum munus ordinarium magisterii, etiam inscium pro-i
phetasse instinctu extraordinario u cum esset pontifex anni
illius, n
Infallibilis itaque depositi custodia erat utique etiam
in Ecclesia Mosaica, non tamen per promissam perennem
assistendam Spiritus veritatis pro magisterio ordinario
(sicut in novo Testamento); sed quatenus munus utrumque,
ordinarium sacerdotii et extraordinarium prophetiae, con-i
sideratur coniunctum. Hinc missio prophetarum constitue-i
bat elementum intestinum ac velut partem integrantem
pro indole illius oeconomiae, atque ideo eorum successio
non modo usque ad reditum ab exilio Babylonico mor aliter
continua erat et manifesta; sed etiam sub templo secundo
charisma inspirationis non desiit, ut tum libri per inspH
rationem scripti tum facta alia demonstrant (vide Tract.
de Scriptura thes. XI. corollar. 2.). Quare spectata solum-i
modo perpetuitate, munus propheticum in veteri Testa-«
mento dici posset ordinarium; sed quoniam hac appellatione
in institutis divinis non solum perennitas sed potius ordo
successionis vel propagationis secundum certam et fixam
legem intelligi solet, prophetiae autem spiritus nulli cer-i
tae legi aut medio communicationis alligatus, ut donum
gratis datum, ubi vult spirat; ideo in illa quoque oecono-i
mia munus propheticum erat et dici debet extraordinarium.
6°. Ex dictis intelligitur, quomodo Deus permittere po-i
tuerit veteris sacerdotii praevaricationem in magisterio,
etiam tum et tum maxime, quando advenit u finis legis
Christus, n ut in eo adimplerentur lex et prophetae tanquam
in fine, ad quem ordinabantur, et ab eo tamquam a con-i
summatore fidei adimplerentur ultima perfectione revela-«
tionis et institutorum divinorum. Sicut qui infallibiliter
praemonstrabant Christum venturum, erant prophetae ma-
— 32 —
gisterio extraordinario, ita qui monstrabat praesentem (ut
nunc nihil dicamus de Simeone, Anna et aliis) erat magi-»
sterio extraordinario propbeta et plus quam propheta, de
quo scriptum erat per priscos prophetas: ecce ego mitto
angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam
tuam ante te Mattii. XI. 9. 10. « Lex et prophetae usque
ad Ioannem, ex eo regnum Dei (iam praesens) evangeli-
zatur » Luc. XVI. 16. Imo quod infinite maius est, ipsum
Verbum caro factum, per cuius divinitatem ut per causam
inspirantem, et ad cuiu3 divinitatem ac humanitatem ut
ad causam finalem loquebantur prophetae verba Domini,
ipse inquam iam Dominus prophetarum, qui est 6 TcpoAyjTr);
(I. I. 21; VI. 14; VII. 40; Matth. XXI. 11.) et unus ma-»
gister (Matth. XXIII. 8.10; Io. XIII. 13. 14.) praesens per
se et de se testabatur, consummando in sua divina persona
plenitudinem muneris prophetici et magisterii divini (Deute-
ron. XVIII. 15; Act. III. 22.). Ipse omni populo demonstra-»
tus praecedentibus prophetiis legis et prophetarum adim-»
pletis, quam adimpletionem etiam sensibiliter exhibent Moy-»
ses et Elias, lex nimirum et prophetae, testes divini eius
magisterii in transfiguratione (Matth. XVII. 3. 5. vide
s. Leon. serm. 51. c. 4.), operum et miraculorum velut di-»
vinis sigillis comprobatus, praedicatione praecursoris desi-»
gnatus, ut Filius prae omnibus aliis audiendus a Patre
coelesti declaratus in solemni magisterii initiatione (Luc.
III. 22; IX. 30-35; Io. V. 33-37. 39. 46; X. 38; XV.
24. etc.).
Hoc magisterio Christus, per se ipsum et misso SpirituS.
per Apostolos iam completis fidei revelationibus, et divinis in-»
stitutionibus, ad depositi totius custodiam et explicationem
perenniter manet in Ecclesia sua ipse unus magister per sUos
legatos in perpetua successione a se institutos, charismate ve-»
ritatis suaque praesenti semper tutela munitos, suo nomine
et auctoritate docentes; quae omnia suis locis distinctius
nobis explicanda et demonstranda erunt. Hic obiter comme-»
morantur, ut pateat, quantis nominibus prae magisterio
ordinario synagogae praecellat magisterium ordinarium Ec-»
clesiae, tum ratione Verbi incarnati a quo magisterium
ipsum et tota eius auctoritas derivatur et participatur.
— 33 —
tam ratione doctrinae iam consummatae, tam ratione in-
defectibilis assistenti&e Spiritus veritatis. Ex hac ipsa per-i
fectione intelligitur, cur magisteriam extraordinarium pro-»
pheticum, intestinum veteri oeconomiae propter eius statum
imperfectum et adhuc perficiendum, minime sit inter insti-i
tuta perennia oeconomiae iam perfectae (cf. Matth. XI.
11-13; 1. Pet. I. 10-12.). Illic Moyses et prophetae erant
tamquam famuli in domo Dei multifariam multisque modis
(velut per partes successivas ac gradibus diversis woXu(i.epci>5
xoct 7toXuTpo7rti>c) inspirati ad excolendum Testamentum ve-»
tus et ad praeparandum novum, hic Filias Dei in domo
sua iam complevit Testamentum novum et regnum immo-»
bile, manetque auctor fidei et consummator cum Ecclesia
sua omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Heb.
I. 1; III. 3-6; XII. 2. 27. 28 ).
Summa omnium quae hac Thesi demonstravimus, huc
tandem revocatur. Totus praecedens status Ecclesiae tum
primitivae inde ab Adam destinatione universalis pro omni-i
bus gentibus, tum Mosaicae pro populo Dei peculiari tam-«
quam prophetia realis in typis, tamquam prophetia verbalis
in annuntiationibus, et praenuntiationibus, generatim tam-»
quam praeparatio et introductio melioris spei in omnibus
institutis et legibus ordinatus erat ad Ecclesiam Iesu Chri-i
sti ut ad evangelium reale in mysteriis ac rebus adimple-»
tis, ut ad evangelium verbale in doctrina mysteriorum et
rerum iam praesentium, denique ut ad consummationem
misericordiarum Dei in gratia et veritate. « Redemptio
Salvatoris... ita magnae pietatis suae disposuit sacramen-»
tum, ut usque ad consummationem quidem mundi praefinita
generationum plenitudo decurreret, sed renovatio originis
per iustificationem indiscretae fidei ad omnia retro saecula
pertineret... Nihil ab antiquis significationibus in christiana
religione diversum est, nec umquam a praecedentibus iu-
stis nisi in Domino Iesu Christo salvatio sperata est,
dispensationibus quidem pro divinae voluntatis ratione va-»
riatis sed in idipsum coruscantibus et legis testimoniis, et
prophetiae oraculis, et oblationibus hostiarum; quia sic
congruebat illos populos erudiri, ut quae revelata non
caperent, obumbrata susciperent et maior Evangelii esset
Fbanzsiib. De Ecclesia Christi
8
ra
auctoritas, cui tot signis totque mysteriis veteris Testa-i
menti paginae deservissent... Nihil legalium institutionum,
nihil propheticarum resedit figurarum, quod, non totum in
Christi sacramenta transierit... ut merito cessarint nuntii,
postquam nuntiata venerunt, nec vacuatur reverentia pro-i
missionum , quia plenitudo manifestata est gratiarum n
s. Leo serm. LXYI. (de passion. Dni XV.) c. 12. Nimirum
in Ecclesia Iesu Christi plenitudo manifestata est, imo Ec-i
clesia ipsa dicitur a Paulo (Eph. I. 23.) plenitudo Christi
etiam secundum hunc eius statum, quo adhuc militat in
terris docens et credens in fide, regens et obediens in spe,
sanctificans et sanctificata in charitate: « genus electum,
regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis»
(1. Pet. H. 9.).
THESIS IV.
l)c multiplici discrimine institutorum veteris Testamenti
in relatione ad Ecclesiam novi Testamenti.
u Iu institutis ac legibus veteris Testamenti distinguenda sunt 1°. ea,
j> quae per sc necessaria ad salutem, pertinent ad Testamentum aeternum
n et universale, ab aliis quae pro peculiari dumtaxat populo et pro tem-
» pore introductionis ad meliorem spem erant praecepta; 2°. in his ipsis
n institutis peculiaribus distinguantur oportet illa, quae principali suo
n fine typica erant ad Christum venturum eiusque Ecclesiam, ita ut post-
» quam adimpleta erant in Christo, iam eorum observantia abolita et
» mortua atque post sufficientem Ecclesiae propagationem omnino vetita
n ac mortifera censeri debent; alia vero quae, sine proxima saltem et
» immediata Christi praesignificatione, ad politicam vel religiosam exter-
» nara disciplinam synagogae pertinebant, obligatione iuris divini iam
11 sublata in Ecclesia Christi, possunt nihilominus consuetudine aut lege
n humana ecclesiastica permitti vel etiam praecipi, n
Forma Ecclesiae ut erat imperfecte in veteri Testamento,
quemadmodum in superiori thesi declaratum est, non desiit,
per defectionem sed per praenuntiatam et in synagoga ipsa
praefiguratam perfectionem; velamen enim veteris Testa-i
menti u evacuatur in Christo » (2. Cor. III. 14.) simili pro-i
fectu, quo in praesenti stadio Ecclesiae « cum venerit quod
perfectum est, evacuabitur quod ex parte est » (1. Cor.
XIII. 10.) quare operae pretium est, paucis hic inquirere,
quomodo in ista translatione ab imperfecto ad perfectum
sese habuerit desitio veterum institutorum, quae ab Apo-i
stolo in Christo evacuata esse to xaTapyou(Ae(xov dicuntur.
I. In veteri Testamento ea, quae generatim dicimus spH
ritualia (in distinctione ab iis quae Apostolus Heb. VII.
16. appellat u legem mandati carnalis »), pertinentia sci-i
licet ad gratiam oblatam et datam intuitu meritorum re-i
paratoris naturae humanae in primo Adam lapsae, ad fh
dem, spem, et charitatem, ad finem vitae aeternae, haec
(inquam) omnia sunt et semper erant Testamenti aeterni
pro omnibus gentibus et omnibus temporibus destinata.
Manent ergo haec communia populo Dei seu Ecclesiae in
quavis oeconomia sive patriarchali, sive in explicatiore
Mosaica, sive in perfectione novi Testamenti, quamvis in
hoc pro ipsa sua perfectione post completum u magnum pie-i
tatis sacramentum » sint abundatiora in se et ampliora in
extensione, u gratia enim Dei qua semper est universitas
iustificata sanctorum, aucta est Christo nascente non coe-i
pta» s. Leo serm. XXIII. (de Nativ. III.) c. 4. (cf. thes. II.
III.) quia vero haec spiritualia quovis tempore donaban-i
tur ex meritis Christi, et quia eorum perfectio est cha-i
racter proprius novi Testamenti; propterea illa quandoque
dicuntur etiam tempore veteris Testamenti semper perti-i
nuisse ad Testamentum novum. Cf. s, August. contra Faust.
1. IV. *, s. Thom. 1. 2. q. 107. a. 1.
Ab his distinguenda omnino sunt, quae erant propria ve-i
teris Testamenti in oeconomia Mosaica, quatenus continebat
umbram, typum et praeparationem ad Christum venturum,
et ad Testamentum novum in ipso veteri promissum et praefi-i
guratum. Ad hunc ordinem typicum pertinent omnia insti-i
tuta politica et liturgica, seu iudicialia et caeremonialia
(ut a theologis dici solent), vel principaliter et per sese
vel saltem indirecte, quatenus a Deo per Moysen data sunt
ad populum illum peculiarem efformandum et conservan-i
dum, ut in eo praeparationes ad Christum venturum eius-
que Ecclesiam custodirentur et per temporum successiones
explicarentur; atque ita (quod Paulus de factis quibusdam
30
historicis illius populi dicit) u haec omnia iu figura contin-i
gebant illis ? 1. Cor. X. 11.
Quae spectant ad ordinem spiritualem, Augustinus ap-<
pellat u praecepta vitae agendae; » theologi nomine gene-
rico dicunt moralia, eaque sunt theologica pertinentia ad
fidem et mores ac propterea ad Testamentum aeternum,
quae nec mutata sunt in Ecclesia Iesu Christi nec mutari
possunt nisi explicatione et complexione ad statum pefectio-
rem novi Testamenti (cf. Matth. V. 21. sqq.; XIX. 8. sq.).
Quae autem sunt ordinis typici comprehensa nomine iudi-
cialium et ccremonialium, ab Augustino dicuntur « prae-i
cepta vitae significandae. »
Hisce posterioribus synagoga Mosaica constituebatur in
sua propria et peculiari ratione, ita ut iis in sua futuro-i
rum significatione, valore et scopo sublatis tota peculiaris
ratio et forma synagogae sublata sit. u Translato sacerdotio
(principali subiecto et centro iudicialium et ceremonialium)
necesse est, ut et legis (totius peculiaris Testamenti) trans-i
latio fiat » Heb. VII. 12. Iam vero ista omnia instituta
ex ipsa intima sua natura typorum et praeparationum ad
Christum eiusque opus venturum sponte sua desinebant in
hoc suo significatu et valore, dum complebantur in Christo
iam praesente et in eius Ecclesia constituta: u quae sunt
umbra futurorum, corpus autem Christi » Colos. II. 17.
Amplissime haec disserit Augustinus in libris contra Fau-i
stum. u Iudaeo dicenti mihi, cur tenes vetus Testamentum,
cuius praecepta non servas? respondeo, servari a Christi a~>
nis etiam ex ipsis libris (V. T.) praecepta vitae agendae;
praecepta vero vitae significandae tunc recte observata,
cum praenuntiabantur ista, quae nunc revelata sunt. Qua-i
propter etiam ipsa sic non observo ad religionem, ut te-i
neam tamen ad testificationem, sicut et promissa carnalia
quae ibi continentur, unde proprie dicitur vetus Testamen-i
tum, quamvis mihi aeterna speranda revelata sunt» Aug.
cont. Faust. 1. X. c. 2. Multo fusius de his disputat 1. XIX.
cc. 8. 9. 10. 11.
Veterum igitur institutorum iudicialium et ceremonia-i
lium ac proinde synagogae ut verae Ecclesiae desitio facta
est per complementum in Christo et in Ecclesia Christi;
desitio inquam illa intelligitur esse transitus futuri in
praesens, umbrae et figurae in corpus et in rem signifi-i
catam, promissionis in donationemy prophetiae in euan-i
gelium: a non veni solvere legem sed adimplere » Matth.
V. 17.
II. Nihilominus ut de illis institutis divinis quidem
sed temporaneis eorumque extinctione tempore apostolico et
deinceps, quando iam mortua erant vel mortifera, recte
indicemus, in illis distinguendi sunt quatuor modi obser-i
vantiae valde diversi: a) observantia in formali ratione
promissionum et typorum ad Christum adhuc expectan-
dum; b) observantia existimata necessaria ex perpetua in-i
stitutione ac lege divina; c) observantia in ratione insti-»
tuti religiosi quondam a De* filiis Israel dati non amplius
necessaria sed tamen permissa; d) observantia non ex lege
divina veteris Testamenti retinenda, sed per legem huma-»
nam imponenda.
1°. Clarum est, primum modum observationis pro tem-i
pore novi Testamenti continere negationem Iesu Christi.
In hac permanens synagoga negavit et pervertit propriam
rationem et finem ipsius veteris Testamenti, atque ita per
apostasiam a propria sua lege incidit in infidelitatem con-i
trarie oppositam verae fidei et Ecclesiae novi Testamenti
promissae et praefiguratae per ipsam illam legem, quemad-»
modum Salvator eis exprobravit: u est qui accusat vos Moy
ses, in quo vos speratis (tqXwix<xt6) ; si enim crederetis
Moysi, crederetis forsitan (erciaTeusve av) et mihi » Io. Y.
46. Quod ipsum Apostolus ita explicat, u Israel sectando
legem iustitiae, ad legem iustitiae non pervenit. Quare?
Quia non ex fide, sed quasi ex operibus (legis): offende-»
runt enim in lapidem offensionis... Iustitiae Dei non sub-
iecti; finis enim legis Christus, ad iustitiam omni ere-»
denti n Rom. IX. 27. sq.
Secundum hunc igitur observandi modum iudicialia et
ceremonialia veteris legis, post manifestationem Iesu Chri-»
sti eorumque adimpletionis in ipso, semper erant ac ma-»
nent non solum mortua i. e. nec necessaria nec utilia, sed
omnino mortifera, u Si quaedam facta et celebrationes quae
figurae erant ventura praenuntiantes, adhuc a Christianis
— 3S —
fierent, nihil significaretur nisi nondum venisse, quae tum
figuris praenuntiabantur. Quod enim adhuc venturum prae-i
nuntiatur, aut nondum venit, aut si iam venit, supervacue
vel fallaciter praenuntiatur » Aug. cont. Faust. 1. XIX. c. 8.
2°. Quoad modum alterum, quem diximus, observantiae
ex obligatione divinae legis adhuc permanente, haec oblH
gatio et observantiae necessitas ad salutem, completa re->
demptione per mortem crucis, obiective et in se certe desiit
pro ipsis etiam Iudaeis eoque magis pro Christianis ex cir-i
cumcisione; nationes enim alias et consequenter fideles ex
gentibus ea lex peculiaris data pro uno populo peculiari
numquam obligabat, et pro ipso populo Israel, ut paulo
ante diximus, erat tantummodo paedagogia ad Christum et
ad eius Ecclesiam ac perfectionem legis novae, u Prius au-i
tem quam veniret fides (lex nova), sub lege custodiebamur
conclusi in eam fidem, quae revelanda erat; itaque lex pae-i
dagogus noster fuit in Christo (sl; Xpidvov), ut ex fide iu-
slificemur; at ubi venit fides, iam non sumus sub paeda-i
gogo r> Gal. III. 19. sqq. Ubi Deus per Ieremiam (XXXI.
31). promisit « Testamentum novum, » Apostolus subdit
commentarium: u dicendo autem novum veteravit prius;
quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est »
Heb. VIII. 8-15.). a Nunc autem repromittit dicens; adhuc
semel, et ego movebo non solum terram sed et coelum
(Agg. II. 6.). Quod autem adhuc semel dicit, declarat moi
bilium translationem, ut maneant quae sunt immobilia.
Itaque regnum immobile suscipientes habemus gratiam n
ib. XII. 26.
Post promulgationem itaque fidei Christianae Testamenti
novi, regni immobilis numquam licuit tenere aut docere
observantias paedagogiae. Testamenti antiquati et mobilium
iam translatorum velut adhuc persistentes in suo valore
et in sua vi obligandi. Contra eos qui ita ex obligatione
velut necessarias ad iustitiam Christianam ceremonias legis
observandas esse docebant. Apostolus scripsit totam suam
epistolam ad Galatas, u Ecce ego Paulus dico vobis, quo-i
niam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gra-i
tia excidistis » Gal. V. 2. Declarat hunc locum Augusti-
— 39 —
lius. u Eis dictum, si circumcidamini, Christus vobis nihil
proderit, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se
putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo,
hac voluntate, hac intentione quisquis tunc circumcideba-i
tur, Christus ei nihil omnino proderat... Illos itaque ar-i
guit, qui se iustificari in lege credebant, non qui legitima
illa in eius honorem, a quo mandata sunt, observabant,
intelligentes et qua praenuntiandae veritatis ratione man-i
data sint, et quousque debeant perdurare » Aug. ad Hiero-
nym. ep. 82. n. 19.
3°. Alium itaque modum observandi legalia, quem ulti-i
mis verbis indicat Augustinus, ab utroque antecedente
omnino diversus esse poterat; si nimirum concedendo et
profitendo, translationem veteris legis iam factam esse, ac
propterea necessitatem aut obligationem istorum ceremo-
nialium desiisse, nihilominus eadem instituta legalia obser-i
varentur vel ob venerationem eorum originis et traditionis
tot saeculorum in populo Dei, seu ut loquitur Augustinus
(ad Hieron. ep. 40. n. 6.), u ex consuetudine solemnitatis,
non ex necessitate salutis; » vel ob rationes prudentis oeco-i
nomiae, quo modo ipsum Paulum legalia quandoque obser-i
vasse, idem Augustinus (ep. 82. n. 9.) monet, u ne per do-i
ctrinam Christi velut sacrilega, nec Deo mandante conscri-i
pta damnari putarentur, et ut ostenderet, nec Iudaeos tunc
ab eis tamquam a nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea
tamquam necessaria compellendos, n
Hunc modum observandi legalia aliquamdiu fuisse per-i
missum, adeoque illa licet iam mortua nondum fuisse mon
tifera, luculentis ipsorum Apostolorum ac nominatim Pauli
factis doctrinam includentibus demonstratur. Act. XVI. 3;
XVIII. 18; XXI. 20-26. Quoad doctrinam imo etiam quoad
modum conversationis et praxim universim spectatam plena
utique erat consensio inter Apostolos Petrum et gaulum.
Sicut enim gentium Apostolus constanter docebat,, oblH
gationem illarum ceremoniarum desiisse, adeoque Als ad
iustitiam Christianam non solum pro gentibus sed etiam
pro Iudaeis minime conducere; ita nihilominus factus est
Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucraretur; iis qui
sub lege sunt, quasi sub lege esset, cum ipse non esset
— 40 —
sub lege, ut eos qui sub lege erant, lucrifaceret 1. Cor. IX.
20; et Timotheum circumcidit u propter Iudaeos » Act. XVI.
3; ipseque ceremonias legales observabat, ne fideles ex cir-i
cumcisione aut Iudaei nondum ad fidem conversi in opinio-i
nem inducerentur, ab Apostolo veterem legem in se conde-i
mnari atque (ut aiebant) doceri « discessionem (a7co<TTa<7tav)
a Moyse » Act. XXI. 21. At hoc idem de abolita et minime
necessaria observantia ceremoniarum legis primus praedi-«
cavit ac definivit Petrus in Concilio Apostolorum directe
quidem pro fidelibus conversis ex gentibus, sed simul etiam
pro Iudaeis Act. XV. 10. 11. Quam doctrinam ipso suo
modo conversationis confirmabat; « Iudaeus enim cum esset,
gentiliter (e9vixo>;) vivebat et non iudaice n Gal. II. 14;
ex altera vero parte non secus ac Paulus tolerabat et, ubi
timebat scandalum Iudaeorum, seu (ut Paulus ait) u timens
eos qui ex circumcisione erant» (Gal. II. 12.), ipsemet ob-i
servabat leges ceremoniales. Diversitas oeconomiae inter
utrumque Apostolum continebatur in applicatione unius
eiusdem doctrinae ad particularem conditionem Antioche-i
norum. Cum enim (providentia speciali) Paulo creditum
esset u Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisio-i
nis; » ille gentilium, ne in errorem de necessitate legalium
inducerentur, hic Iudaeorum ne ab Ecclesia christiana aver-i
terentur, maiorem rationem habendam esse voluit (1). Gal.
II. 7.11-14.
Ex doctrina itaque et praxi Apostolorum certum est,
legem illam ceremonialem licet iam mortuam illis tamen
primis initiis Ecclesiae Christianae nondum fuisse mortife-i
ram ; non minus vero ex ipsa ratione et indole istius tem-i
porariae permissionis, ex Patrum imo ex totius Ecclesiae
consensu, definitionibus ac condemnationibus adversus hae->
reticos constat, observantiam earumdem ceremoniarum, le-
(1) De ratione modoqne huius dissensionis inter dnos maximos Apo-i
stolos orta est illa alia dissensio inter dnos maximos Doctoris Ecclesiae
Hieronymum et Angnstinnm, cnins amica qnidem sed acris expressio pro-i
stat in epistolis invicem datis (inter Angnstinianas epp. 27. 40. 72. 73.
75. 81. 82.). Cepham de quo Panlns ad Galatas loquitur, non esse Petrum
Apostolum sed nescio quem alium, ut nonnulli contendunt, nec Hiero-i
nymo nec Augustino unquam in mentem venit.
— 41 —
galis circumcisionis aliorumque veterum sacramentorum,
sacerdotii Levitici, sacrificiorum, et quae sunt alia sacra
huius generis, mox u constabilita iam et latius inter gentes
diffusa Ecclesia christiana » coepisse esse prorsus illicitam
atque adeo mortiferam. In decreto pro unione Iacobitarum
edito in Concilio Florentino (4. Feb. 1442.) post definitio-»
nem cessationis legalium veteris Testamenti, et declaratio-»
nem : u quemcumqne etiam post passionem in legalibus spem
ponentem et illi velut ad salutem necessariis se subdentem,
quasi Christi fides sine illis salvare non posset, peccasse
mortaliter, » subditur ulterior elucidatio: u Non tamen
negat (S. Romana Ecclesia), a Christi passione usque ad
promulgatum Evangelium illa potuisse servari, dum tamen
minime ad salutem necessaria crederentur, sed post pro-»
mulgatum Evangelium sine interitu salutis aeternae as-»
serit non posse servari. Omnes ergo post illud tempus cir-»
cumcisionis, sabbati reliquorumque legalium observatores
alienos a Christi fide denuntiat et salutis aeternae minime
posse esse participes, nisi aliquando ab iis erroribus resi-»
piscant. 7» Eadem compendio habet Professio fidei a S. Sede
orientalibus praescripta.
Tempus per illa verba u post promulgatum Evangelium r>
strictius quidem definitum non est, videtur autem dicendum,
hanc satis amplam et latius propagatam promulgationem
inter gentes coincidere cum urbis sanctae ac templi prae-»
nuntiato finali excidio et cum dispersione Ecclesiae Hiero-»
solymitanae, quae Christianis constabat ex circumcisione.
Ex eo igitur tempore observatio legum ac rituum synago-»
gae non modo negative haud necessaria sed privative pro-»
scripta et perniciosa esse coepit. Nimirum usque ad extre-»
mam sententiae exsecutionem a Christo indice contra urbem
et templum pronuntiatae lex illa prophetica iam amiserat
vitam officii sui, ut loquitur Augustinus, nihilominus ta~»
men religiose deducenda erat ad sepulturam; sepulta autem
sub urbis ac templi cineribus in lucem proferri non potest,
quin violetur divina oeconomia in institutione Ecclesiae
stabilita. «Cur mihi dicere non liceat. Apostolum Paulum
et alios rectae fidei Christianos tum illa vetera sacramenta
paululum observando veraciter commendare debuisse, ne
- 42 -
putarentur illae propheticae significationis observationes a
piissimis patribus custoditae, tamquam sacrilegia diabolica
a posteris detestandae? Iam enim cum venisset fides, quae
prius illis observationibus praenuntiata post mortem et re->
surrectionem Domini revelata est, amiserant tamquam vi-i
tam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora neces-i
sariorum officiis deducenda erant quodammodo ad sepultu-i
ram, nec simulate (ut dixerat s. Hieronymus) sed religiose;
non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectatio-!
nibus tamquam canum morsibus proiicienda. Proinde nunc
quisquis Christianorum, quamvis sit ex Iudaeis, similiter
ea celebrare voluerit, tamquam sopitos cineres eruens, non
erit pius deductor vel baiulus corporis, sed impius sepuH
turae violator » Aug. ad Hieronym. ep. 82. n. 15-17. cf.
cont. Faust. 1. XIX. c. 17. Sectae iudaizantes, quae illas
observationes lege divina perpetuas esse contenderunt, in
haeresim delapsae sunt, et u dum vellent et Iudaei esse et
Christiani, nec Iudaei nec Christiani esse potuerunt. r>
4°. Remanet nobis ex quaestionibus propositis postrema,
utrum et intra quos limites observantiae, quae in veteri
Testamento ceremoniales erant divinitus populo Israel prae-i
scriptae, possint ab Ecclesia non utique divinis (quae abro-i
gatae sunt), sed suis legibus ecclesiasticis vel aequipollente
legitima consuetudine imponi fidelibus custodiendae ad piam
et consentaneam disciplinam?
Benedictus XIV. in litteris encyclicis (1. Martii 1756.)
ad Episcopos graeci ritus editis pro commendanda et ex->
plicanda nova editione Euchologii hanc de legalibus Mo-
saicis doctrinam §. 59. sqq. pluribus collustrat, u Quam-i
vis promulgato Evangelio, inquit §. 63. cessarint ceremo-
nialia praecepta veteris legis... non minus tamen in pcn
testate est Ecclesiae Christi iustis concurrentibus rationibus
gravibusque de causis, ut obligationem redintegret obser-i
vandi aliquod ex praeceptis ccrcmonialibus, quae erant
in lege veteri, licet in nova, ut innuimus, abrogata sint;
dummodo praeceptum non sit ex eorum numero, quae in
lege veteri praecipue ordinata erant ad praefigurandum
Messiam venturum, cuiusmodi patet fuisse exempli gratia
circumcisionem et animalium sacrificia, uti ad rem nostram
— 43 —
advertit Yasquez; sed sit ex genere eorum; quae ad ex¬
tentam disciplinam et corporis munditiem pertinebant, in
quorum classem profecto referenda veniunt, quae de cibis
mundis et immundis praescripta fuerant. Id autem assum-i
ptum non minus ex occidentalis quam orientalis Ecclesiae
disciplina, et quidem ex priorum saeculorum monumentis
comprobatur. » Ita doctissimus Pontifex. Etiam in Floren-i
tino decreto pro Iacobitis superius citato, primum quidem
ponitur ut doctrina S. E.. Ecclesiae, u illam Mosaicae legis
ciborum mundorum et immundorum differentiam ad cere-
monialia pertinere, quae surgente Evangelio transierunt et
efficacia esse desierunt; r> ac porro u nullam cibi naturam
condemnandam esse, quam societas admittit humana, nec
inter animalia discernendum... quocumque genere mortis
intereant; » nihilo tamen minus etiam ibi habetur ratio
u regularis et ecclesiasticae disciplinae; » concluditur enim:
u quamvis pro salute corporis, pro v.irtutis exercitio, pro
regulari et ecclesiastica disciplina possint et debeant multa
(per legem divinam) nOn negata dimitti, quia iuxta Aposto-i
lum omnia licent sed non omnia expediunt. »
Multae et praecipuae leges ceremoniales fundamentum
et formam suam propriam habebant in significatione typo-»
rum ad Christum venturum et ad Ecclesiam Christi, in
qua propterea institutiones aliae praesignificatae illis vete-»
ribus ceremoniis typicis sunt ut complementum prophetiae.
Huc pertinent sacramenta veteris legis, et in primis sacra-»
mentum circumcisionis ut signum Redemptoris nascituri ex
semine Abraham, et ut sigillum adoptionis in peculiarem
illum populum, atque ideo ut typus futurae adoptionis fi-»
liorum in Ecclesia novi Testamenti per sanctificationem in
baptismo, quae est u circumcisio non manu facta sed cir-»
cumcisio Christi n Coi. II. 11. 12. cf. Rom. II. 29. Idem
valet de sacerdotio et omnibus sacrificiis veteribus, quoniam
in novo Testamento omnino excluduntur tum per sacri-»
ficium cruentum in cruce, ad quod illa referebantur, tum
per sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, in quo ex
divina institutione « carnalium sacrificiorum varietate ces-»
sante omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis
Christi implet oblatio » (s. Leo serm. 59. c. 7.). Praeter
— 44 —
sacramenta et sacrificia huc referuntur sacra illis connexa
ad peculiarem formam externi cultus, et observantiae (1)
pertinentes ad munditiem seu sanctitatem legalem, quas
Paulus (Heb. IX. 9. 10. 13.) vocat u iustitias carnis usque
ad tempus correctionis impositas, » si nempe ista sacra et
observantiae non seorsum singula sed in complexu specten-i
tur, quo populi typici peculiarem indolem ritualem et sa-i
cerdotalem eiusque separationem a cunctis gentibus constH
tuebant.
Hos itaque ritus continentes professionem oeconomiae
imperfectae et complendae per Redemptorem venturum ma-i
nifestum est, nec lege ecclesiastica restitui nec ab Ecclesia
in suis fidelibus tolerari posse. Qua in re s. Augustinus suum
consensum cum s. Hieronymo, qui aliter eum intellexisse
videbatur, efficacissime exprimit: u Sicut tu libera voce pro-i
nuntias, ceremonias Iudaeoram et perniciosas esse et mon
tiferas Christianis, et quicumque eas observaverit sive ex
Iudaeis sive ex gentibus, eum in barathrum diaboli devo-i
lutum; ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo, et addo:
quicumque eas observaverit sive ex Iudaeis sive ex gentH
bus , non solum veraciter verum etiam simulate, eum in
barathrum diaboli devolutum » Aug. ep. 82. n. 17. 18.
Ex praedictis omnibus apparet, quanto in errore ven
sentur illi, qui praesagiunt tempus futurum quo populus
Iudaicus conversus ad Christum in resuscitato templo Hie-i
rosolymitano una cum sacrificio eucharistico Agni immacu-i
lati ex mandato divino etiam sacrificia veteris formae im-i
molaturus sit aliaque sacra restituturus.
Ab his quae memoravimus, distingui omnino debent le— <
ges iudiciales et quaedam seorsum singulae ceremoniales,
quae non in significatione typica futurorum in Testamento
novo, sed in rationibus disciplinaribus, ethicis, politicis ge-
neratim spectatis fundamentum habebant. Quare ex hoc ipse
fundamento ordinis ethici aut politici, seu ut dicitur in dei
creto pro Iacobitis, pro salute corporis, pro virtutis exer-i
citio, pro regulari et ecclesiastica disciplina, huiusmodi obi
servandae , quae erant et quamvis erant in veteri Testa-
(1) Distinctionem in sacrificia, sacramenta, sacra, et observantias
vide etiam apud s. Thom. 1. 2. q. 101. a. 4.
45
mento lege Mosaica praescriptae populo Israel, possunt etiam
in novo Testamento pro Christianis a legitima potestate
permitti vel etiam praescribi. Hanc vero non esse veteris
legis divinae iam abolitae renovationem, sed novam impo-i
sitionem legis humanaej per se manifestum est; quamvis
pro eiu3 honestate et congruitate possit et soleat appellari
ad veterem legem a Deo ipso latam. Ita legis Mosaicae abs-i
tinentia u a sanguine et suffocato » ab ipsis Apostolis etiam
Christianis ex gentibus praescripta est (Act. XV. 20. 29;
XXI. 25.), et quamvis « huius apostolicae prohibitionis ces-i
sante causa, etiam cessavit effectus » (decret. pro Iacob.),
atque inde desiit esse lex proprie dicta apostolica; nihilo-i
minus eadem abstinentia per plura saecula in Ecclesia oc-i
cidentali , et usque ad nostram aetatem in quibusdam Ec-«
clesiis orientalibus, sive per consuetudinem sive lege posi-i
tiva ecclesiastica, custodita est; hocque ipsum locum habuit
quoad immunditias quasdam sive corporis sive ciborum in
veteri lege statutas. De his praeter litteras encyclicas Be-«
nedicti XIV. supra citatas legi possunt theologi et inter
hos Suarez 1. IX. de legibus.
Ex dictis obiter adverti potest, quo sensu leges quae-i
dam per se ecclesiasticae quandoque referantur ad legem
Mosaicam, et sub hac relatione dicantur divinae. Quando
nimirum ipsa rei praeceptae substantia derivatur ex lege
naturae (suppositis institutionibus ordinis supernaturalis),
modus vero determinatus a lege ceremoniali Mosaica secun-i
dum eandem formam praescribitur ab Ecclesia, merito pro
huiusmodi praescriptionis commendatione appellatur ad ve->
terem legem a Deo ipso latam. Sic ius sacrorum pastorum
ad congruam sustentationem ex lege naturae derivatur, et
in novo etiam Testamento positiva declaratione firmatur
(1. Cor. IX. 7. sqq.; 1. Tim. V. 17. 18.); sed modus huius
sustentationis per decimarum perceptionem in oeconomia
Mosaica pertinebat ad legem ceremonialem vel (si mavis)
iudicialem (Suarez 1. c. cap. 19. n. 18.). Quare cum obli-i
gatio ex lege illa divina iam desierit, lex decimarum for-
maliter spectata pro novo Testamento censenda est eccle-i
siastica. Nihilominus tamen Innocentius III. in decreta-i
libus (1. III tit. 30. cap. 26. Tua nobis) obligationem, na-
- 43 —
turam, consecrationem decimarum novi Testamenti declarat
ex lege divina Testamenti veteris, cum par sit aut fortior
ratio in sacerdotio novi Testamenti prae illo veteri Levi-
tico (1). Hoc modo etiam explicatur ius divinum immuni-i
tatis ecclesiasticae in illis etiam rebus, in quibus exemptio
formaliter spectata non ex divino sed ex canonico tantum
iure est, qua de re conferri possunt Bellarrainus de Clericis
1. I. cc. 28. 29; Suarez de Religione T. I. 1. III. c. 8. n. 10;
contra Reg. Angi. 1. IV. mersus finem.
THESIS V.
Declaratur distinctio triplicis potestatis in Ecclesia.
« Quamvis verissima et maxime necessaria sit solemnis divisio inter
n potestatem ordinis et iurisdictionis; attamen potestas iurisdictionis
n qnae in bimembri illa partitione generice sumitur, ad maiorem clarita-
» tem potest et ob proprietates inter se diversas debet in s. Theologia di-
» stingui in potestatem regiminis seu iurisdictionis specifice dictae, et in
n potestatem authentici atque in sua plenitudine infallibilis magisterii, ita
i» nt theologice vera censeri debeat distinctio trimembris sacerdotii scu
* sacri ministerii, ecclesiastici imperii, authentici magisterii. »
Hanc thesim loco non suo positam fatemur, si ordo re-i
rum intestinus et per se spectetur; sed quia iam in the-i
sibus antecedentibus praeassumpsimus potestatem triplicem
a Deo in Ecclesia institutam, et multo magis quia istam
non divisionem sed distinctionem ecclesiastici imperii seu
iurisdictionis specifice dictae et infallibilis magisterii se-i
eundum rationes formales multum diversas in sequentibus
quam maxime pro Ecclesia Iesu Christi nobis retinendam.
(1) u Nimis profecto videtur iniquum, si decimae quas Deus in si— «
gnum universalis dominii sibi reddi praecepit, suas esse decimas et pri-i
mitias asseverans (Lev. XXVII. 3 O . > _ fraudo diminui valeant, cum
Deo debita sit solutio decimamm, in tantum ut ad eas Clericis exhiben-i
das, quibus eas ipse pro suo cultu concessit, laici ecclesiastica sint
districtione cogendi. Praetextu nequitiae Clericorum nequeunt (laici)
eas, nisi quibus ex mandato divino debentur, pro suo arbitrio etogare »
Innocent. 1. c.
47
eamque in s. theologia magno usui esse putamus, propter
has causas extimas istam distinctionem iam in hisce prole-
gomenis explicare et vindicare placuit ,• quantum opus est,
ut falsae interpretationes et impugnationes praecaveantur
vel amoveantur.
I. Divisio potestatis ecclesiasticae in potestatem ordinis
et alteram iurisdictionis gencratim spectatae solet statui
ita, ut illa prior ad corpus Christi reale, ad sacrificium
nempe et sacramentum Eucharisjticum, haec posterior ad
corpus Christi mysticum seu ad membra Ecclesiae referri
dicatur. Cum hic modus dicendi, ut plenam comprehendat
divisionem , multis explicationibus indigere videatur, rem
eamdem ex principiis theologicis paulo aliter declarabimus.
Nihil dicemus, quod non apud omnes catholicos ratum esse
debeat, plura tamen quorum theologicam demonstrationem
hic non dabimus sed supponamus ex aliis locis desumendam.
Ecclesiam, regnum veritatis et sanctitatis (Io. XVII.
17. sqq.; XVIII. 37.), Christus Redemptor sanguine suo,
satisfactione et meritis per sacrificium in cruce consummai
tis, acquisivit; eamque suis institutis fundavit et disposuit
ad hunc finem , ut in ea hic in terris omnes homines per
fidem veritatis revelatae, per sanctitatem spei et charitatis
ceterarumque virtutum supernaturalium praepararentur ad
regnum visionis et fruitionis in coelis. Sanctitatem autem
nobis promeritam Christus, ut ex revelatione novimus, in
sua Ecclesia confert in primis ex opere operato, mediate
quidem per propitiatorium ac perenne sacrificium incruen-i
tum corporis et sanguinis sui, quo ad gratias actuales pro
remissione peccatorum et pro donatione sanctitatis conce-i
dendas applicantur satisfactiones et merita sacrificii cruenti
semel oblati et efficacis in sempiternum Bteb. X. 14. (cf. de
Euch. sacrific. th. XII. XIII.); immediate vero opus ope~i
ratum sanctificationis est per sacramenta, quae ab institu-«
tore Christo eiusque satisfactione et meritis dignitatem et
efficaciam habent ad conferendam ipsam sanctitatem, gra~>
tiam nempe habitualem omnibus obicem non ponentibus (cf.
de Sacram, in genere th. VI-IX.).
Sicut ergo in Ecclesia Christi sacrificium et sacramenta
eunt instituta ad sanctificationem ex opere operato, ita ad
— 18 —
sacrum hoc ministerium consecratur sacerdotium, s$u ut
in concreto loquamur, a Christo summo sacerdote in aeter-i
num secundum ordinem Melchisedech sacerdotes instituti
sunt, qui potestate ministeriali ab ipso singulis communi-'
cata offerant sacrificium novi Testamenti et conferant sa-i
cramenta. Communicatur vero potestas sacerdotii et ipsa
ex opere operato per sacramentum Ordinis, atque indelebili
charactere obsignatur (Tract. de Sacram, in genere th. XII.
XIII.). Propter quam causam ipsa in suis proprietatibus
sequitur naturam characteris; ac proinde in omnibus eodem
charactere insignitis eadem est, atque efficax ad omnes actus
pro quibus est instituta, in ista sua efficacia seu quoad va-
lorem independens non modo a meritis ministri sed etiam
a quavis superiori potestate in Ecclesia, indelebilis in hac
vita, nemini denique communicabitis, qui careat charactere
respondente ipsi potestati (1). Haec sacerdotii potestas est,
(1) In sacramento Poenitentiae quomodo haec vera sint, intelligen-
dnm est ex speciali hnius sacramenti ratione per modnm iudieii a Christo
instituti, a solis antem Apostolis eorumqne in sacerdotio successoribus
administrandi. Proinde non minus ad hoc quam ad alia sacramenta ad-i
ministranda essentialiter requiritor potestas ordinis obsignata sacrament&li
charactere sacerdotii; sed quia in eodem ex Christi institutione exercetur
iudicium ad remittenda vel retinenda peccata, indicium scilicet in foro
interno conscientiae, hoc fieri nequit nisi administrans sit legitimus iudex
instructus iurisdictione fori interni in poenitentem absolvendam. Iam
vero in potestate ordinis et charactere sacerdotii continetur quidem apti-
tudo ad hanc iurisdictionem fori interni (iurisdictionem in potentia pro-»
xima dixeris), sed nulla iurisdictio in actu. Haec igitur iurisdictio non
iam ad licitam dumtaxat sed omnino ad validam administrationem in-i
dicii sacramentalis aliunde obtinenda est, a Superiore nempe qui eam
conferendi hierarchica polleat potestate, quae potestas ipsamet est iuris-i
dictio non interni fori sacramentalis sed fori externi, ac propterea potest
esse in eo qui ipsemet careat charactere sacerdotali et proxima potentia
ad iurisdictionem s aeramen talem. Patet istam iurisdictionem fori interni,
sicut in collatione ita, ex ipsa subordinatione hierarchica, in valido exer-i
citio seu perduratione et in extensione pendere a Superiore; proinde sicut
quaevis iurisdictio ecclesiastica ita haec quoque fori interni in solo Su->
premo Episcopo, Pontifice Romano, absolute independens est divinis dum-i
taxat legibus circumscripta.
Duo tamen sunt Sacramenta, ad quornm validam administrationem
potestas ordinis non requiritur. De baptismo id constat ex sola tradi-i
tione divino-apostolica; quamvis etiam ad huius sacramenti administra
a *
quae propter modum collationis, iucommutabilitatis et in-
dependentiae in suo valore dicitur potestas ordinis, ut se->
cernatur ab altera iurisdictionis.
II. Sacerdotium cum sacrificio et sacramentis et cum
opere operato gratiae in Ecclesia Iesu Christi sacerdotis in
aeternum, pro sanctitate qua ipse eam sanctificare et sibi
gloriosam exhibere voluit (Epb.V. 26. 27.), est quidem esi
senti ale; sed tamen his infinitae dilectioni eius ac provi-i
dentiae erga Ecclesiam suam satis non est factum. In iis— «
dem enim suis ministris, in Apostolis et eorum usque ad
consummationem saeculi successoribus, quibus contulit ple~i
nitudinem saeerdotii, aliam instituit potestatem, quae tum
infallibilitatem in docendo ad propagationem et perennem
conservationem integritatis fidei, tum supernaturaleiu gu-«
bernationem in regendo ad indeficientem sanctitatem morum
Christianorum in se comprehendit.
Est igitur in primis potestas et munus divinitus iniun-
ctum sub tutela Christi et assistentia Spiritus veritatis
cum eis manentis in aeternum (Io. XIV. 16.) praedicandi,
non solum subditis in Ecclesia sed omnibus gentibus, expli-i
candi , in sua integritate conservandi doctrinam et legem
Dei eiusque divinas sanctiones. Potestatis plonitudo, ut mox
tionem licitam, extra casnm necessitatis, ordinis (saltem (liaconatns) pcn
testate opns est. Quoad matrimonium res clara est etiam ex propria ratione,
huius sacramenti, quam utique ipsam non nisi ex revelatione novimus.
Cum enim a matrimonium in lege Evangeliea veteribus eoningiis per Chri-i
stum gratia praestet » (Cone. Trid. sess. XXIV.), ac proinde ipse validus
contractus, qno fit matrimonium in lege Evangeliea aeque ac fiebant ve-i
tera coningia, a Christo in sua Ecclesia consecratus sit in sacramentum
effieax gratiae, ita ut inter baptizato* validus contractus matrimonialis
fleri non possit, quin is ipse sit sacramentum; profecto nemo alius quam
efficientes inter se matrimonialem contractum efficit sacramentum.
Pro Sacramento Chrismatis potestas ordinis necessaria et sufficiens
ad valorem integre et in actu, secundo non extat nisi in plenitudine sa ->
cerdotii h. e. in Episcopis; veruintamen traditione, ut ea ab infallibili
custode depositi in Ecclesia explicata est, certo constat, cum charactere
presbyterali connexam esse potestatem, non actu quidem sed tamen in
•potentia proxima, ut isto charactere insignitis auctoritate Romani Pon-i
tificis ad hoc sacramentum conferendum fieri queat potestas in actu se-i
eundo, quae propterea est et dicitur extraordinaria, cum in Episcopis sit
ordinaria.
Franzeltn. De Ecclesia Christi
4
— no —
Suarezii explicationem videbimus, u in hoc genere nihil aliud
est quam quod potestas sit ad docendum cum assistentia
Spiritus Sancti ac certitudine infallibili. »• Porro ut haec
potestas infallibiliter docendi in regno Christi visibili, quod
licet non de hoc mundo tamen in hoc mundo est, efficacior
sit ad custodiendum ipsum depositum sacrae doctrinae, ad
muniendam unitatem fidei in regno veritatis, et maxime ad
regendum regnum sanctitatis, cum illa a divino auctore et
consummatore fidei (Heb. XII. 2.) coniuncta est et intime
unita potestas gubernationis, quae proprie est ecclesiastici
imperii (Tit. II. 15.) seu regiminis. Petro enim, ut veteres
theologi loquebantur, cum clavi scientiae ad infallibiliter
aperiendam doctrinam et legem Dei simul commissa est cla-i
vis potentiae ad regendum suis legibus, iudiciis, sanctioni-i
bus, ut secundum Christi orationem ac mandatum fide in-i
deficiens docendo et potentia regendo confirmet fratres suos
(Luc. XXII. 32.); dati sunt a Christo non solum doctores,
sed iidem simul doctores et pastores ad consummationem
sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis
Christi (Eph. IV. 11. 12. cf. de Tradit, th. XXV. n. I.);
a Spiritu Sancto positi Episcopi regere Ecclesiam Dei (Act.
XX. 28.); constituti praepositi ( >Qyou|/.£vot) ad exigendam
obedientiam et subiectionem, qui pervigilare tenentur quasi
rationem pro animabus subditorum reddituri (Heb. XTIL 17.).
Tota haec potestas in complexu spectata, significatione
nominis generica, est et rectissime dicitur potestas iurisdi-
ctionis; ex utraque enim ratione, tum infallibilitate do-i
cendi tum potentia regendi, suis definitionibus suisque le— «
gibus inducit obligationem obedientiae secundum hierarchi-
cam subordinationem, quamvis modo diverso. Sed de hac
unitate et distinctione, qualis sit, paulo post dicturi sumus.
Interim advertatur, quanta sit non solum realis distinctio
sed diversitas inter potestatem iurisdictionis et potestatem
ordinis»
III. Hanc diversitatem inter potestatem ordinis et iu¬
risdictionis, quamvis de illa ex iam dictis constare queat,
paucis complectemur.
1°. Potestas ordinis essentialiter nexa est cum charactere
sacramcntali. Ex adverso illa iurisdictionis a charactere es-
- 51 -
sentialiter non pendet; unde iurisdictio non solum episco-i
palis sed etiam suprema et plena in universam Ecclesiam,
quae est Romani Pontificis, inesse potest absque charactere
episcopali. Quod quidem re ipsa locum habet, quoties Pon-i
tifex eligitur qui nec Episcopus et forte nec presbyter nec
diaconus est; ex divina nempe institutione, per legitimam
electionem et accedentem ipsius consensum designato Chri-i
stus continuo totam confert iuris dictionis potestatem eamque
divisam a potestate ordinis; haec enim, non illa confertur
per sacramentum Ordinationis seu Consecrationis.
2°. In quibus idem est character sacramentalis, in iis
omnibus eadem est potestas ordinis; non ergo in eis quoad
hanc potestatem gradus sunt diversi: u ubicumque fuerit
Episcopus sive Romae sive Eugubii... eiusdem et est Sa-i
cerdotii n (Hieronym. ep. 146. ad Evang.).
At in potestate iurisdictionis subordinatio exstat hierar-
chica et discrimen graduum partim iure divino, ut ea est
successoris Petri suprema et universalis, atque ut sub ipso
eam participant alii Episcopi; iure ecclesiastico subordinatio
est etiam inter Episcopos Romano Pontifici inferiores. Prior
illa subordinatio essentialis est iuxta divinam constitutio-i
nem Ecclesiae, atque idcirco incommutabilis; posterior Epi-i
scoporum inter se connectitur quidem cum constitutione Ec^
clesiae, sed est mutabilis secundum eas conditiones, quae
iure reguntur ecclesiastico.
3°. Carens charactere sacramentali, ut ex dictis patet,
nullam potest habere ordinjs potestatem; unde haec nec
delegari, nec alio modo nisi per ipsam sacramentalem or-i
dinationem conferri potest. At vero insignitus charactere
sacramentali valide semper (ex parte sua) exercet potestas
tem sui ordinis, quae nec restringi nec auferri umquam
potest. Quod usus interdici, atque inde sacrilege illicitus
reddi queat. Consequitur ex subordinatione hierarchica di—»
vini vel etiam ecclesiastici iuris in gradibus iurisdictionis.
Ex eadem hac subordinatione manifestum est, potesta~«
tem iurisdictionis, quatenus non suprema sed inferior in
singulis Episcopis consideratur, tum obnoxiam esse supe-i
rioris restrictioni, suspensioni, ablationi, quo ipso actus non
modo illiciti fiant sed omnino invalidi, tum posse aliis de-
legari intra limites iure divino vel ecclesiastico constitutos.
Hinc simul assumptis iis, quae n. 1°. diximus, patet ratio,
cur per delegationem Summi Pontificis sive ea sit per legem
generalem sive fiat dispositione et actu particulari, ii qui
Episcopi non sunt, possint habere iurisdictionem, qua in
Conciliis oecumenicis concurrant non modo ad decernendum
in rebus ecclesiasticae disciplinae sed etiam ad definiendum
in rebus fidei; nam et hoc alterum non ad ordinis sed ad
iurisdictionis potestatem generice spectatam pertinet.
4°. Postremo efficacia potestatis ordinis per sacrificium
et sacramenta est ex opere operato immediate ad sancti-i
ficationem animarum donis gratiae internae, quamvis utique
ista simul pertineant ad partem nobilissimam Ecclesiae,
quatenus visibilis est.
Efficientia iurisdictionis per se et immediate spectat ad
visibilem unitatem professionis fidei in regno veritatis, at~i
que ad visibile regimen regni sanctitatis; finali ter vero ad
ipsam fidem et sanctitatem internam ex opere cooperantium.
IV. Verum quod potissimum a nobis quaeritur, non est
distinctio aut divisio potestatis iurisdictionis generice spe-i
ctatae ab altera potestate ordinis; sed utrum et quomodo
in ipsa illa potestate iurisdictionis duae rationes formales,
potestas divini magisterii et potestas ecclesiastici imperii
seu iurisdictionis specifice dictae inter se distinctae censeri
debeant?
1°. Ut nescio quam suspicionem novitatis alicubi ingestam
ab ipso limine praeoccupemus, videamus primo modum sen-i
tiendi et loquendi de hac re penes vetustiores theologos.
Suarez certe ita loquitur, ut distinctionem supponere vi-*
deatur communiter receptam ac per se notam , quae pro-i
batione aut defensione non indigeat. Ubi demonstrat, Con-i
stitutionem Gregorii XIII. Ascendente Domino non disci-i
plinarem tantum sed dogmaticam esse, atque adeo u ex
plenitudine potestatis n infallibilem, distinctionem duplicis
clavis, doctrinae et iurisdictionis, assumit ut certam et ne->
cessariam. u Quia potestas debet esse accommodata actui,
certum est hic non esse tantum sermonem de potestate iu-i
risdictionis, sed maxime de potestate quae clavis scientiae
appellatur; nam haec erat per sc necessaria ad hanc decla-
— 53 —
rationem faciendam (ad declarationem doctrinae videlicet,
ad quam ergo potestas iurisdictionis non sufficiens fuisset).
Potestatis autem plenitudo in hoc genere nihil aliud est,
quam quod potestas sit ad docendam cum assistentia SpH
ritus Sancti, ac certitudine infallibili » Suarez de Relig.
T. IV. 1. III. c. 4. n. 11. Eamdem assumit distinctionem
in defensione litterarum Apostolicarum, quibus Paulus V.
condemnavit doctrinam ac prohibuit usum iuramenti a rege
Angliae Iacobo I. subditis catholicis impositi u ad detegen-i
dos et reprimendos papistas; » ubi attendas velim auctoris
animadversionem, clavim scientiae pertinere ad condemna-i
tionem erroris in se spectati, clavim potestatis seu iurisdi-i
ctionis referri ad personas, quibus fit praeceptum seu pro~i
hibitio. u Formula iuramenti, inquit, continet multa reli-i
gioni et bonis moribus contraria, ergo Pontifex illam repro-i
bando legitima clavium potestate usus est, nimirum clave
scientia,c declarando iniustitiam et malitiam illius iura-i
menti, quod est proprium munus pastoris, ad quem spectat
pascere gregem Christi; et clave potestatis prohibendo usum
talis iuramenti... Ad reprobandam falsam doctrinam non
oportet esse iudicem competentem auctoris eius, neque
ipsum aliter audire quam per scripta sua; ad prohibendum
autem sub praecepto tale iuramentum, necessaria quidem
est iurisdictio in eos, ad quos fertur praeceptum, quam An-
gli catholici in Summo Pontifice tamquam in suo pastore
recognoscunt; recte ergo potuit Pontifex Angi is talem pro-i
hibitionem imponere, praesertim cum non tam legem novam
fecerit, quam divinam et naturalem de evitando illicito
iuramento et falsi erroris professione fugienda declaravit
(clave scientiae) et suo praecepto confirmavit (clave pote-i
statis). Respectu autem regis, licet verissimum sit Pontifi-i
cem esse ipsius iudicem competentem, ut supra ostendimus
(ex charactere baptismi), nihilominus tamen in hoc actu
nullum iudicium iurisdictionis in regem exercuit » Defens.
fidei cont. Reg. Angi. 1. VI. c. 7. Nullum iudicium iuris-i
dictionis in regem exercuit; sed profecto etiam pro rege
sicut pro aliis omnibus u declarando malitiam illius iura-<
menti » et « reprobando falsam doctrinam v exercuit u po-i
testatem quae clavis scientiae dicitur, n ad quam per se
spectatam non opus est iudicio iurisdictionis, ut Suarez in
toto contextu docet.
Eodem sensu sed paulo alia divisione de clavibus loquH
tur egregius theologus Lovaniensis Thomas Stapleton; ipse
enim ex una parte ponit clavim scientiae, ex altera claves
potestatis tum ordinis tum iurisdictionis. a Claves Eccle-i
siae, ait, dividi possunt in elavem scientiae et potestatis _
Ad elavem scientiae pertinet aperire Scripturas (seu uni-i
versalius doctrinam et legem revelatam), quam Christus
exercuit Luc. XXIV. et de qua dixit legisperitis, tulistis
elavem scientiae Luc. XI. 52. Potestas vero clavium est
vel ordinis vel iurisdictionis. Ipsa iurisdictio est vel in
foro externo, excommunicando, suspendendo ab officio, in-i
dulgentias concedendo, et leges ferendo (generalius legifera,
iudiciaria, coerciti va); vel in interno, peccata remittendo.
Tota haec amplissima et adaequata potestas clavium soli
Petro hoc loco (Matth. XVI.) a Christo Salvatore promissa
est » Staplet. Opp. T. I. de Princip. fidei 1. VI. c. 1.
Haec, obiter indicasse sufficiat, ut ipso modo loquendi
veterum theologorum appareat, magisterium et iurisdictio-i
nis imperium in Ecclesia ab eis ita intellecta fuisse, ut
eorum distinctionem in dubium nec ipsi vocaverint nec ¥0-«
cari posse putaverint. Sed ne distinctio ipsa praepostere ac~i
cipiatur, eius formales rationes paulo pressius definiendae
sunt. Claritatis et brevitatis causa spectabimus potestatem
supremam in capite Ecclesiae, ex qua applicatio ad potesta-i
tem inferiorum graduum facile fieri potest, salvis utique et
retentis limitationibus, quae ex subordinatione et depen-«
dentia inferioris a superiore consequuntur.
2°. In primis advertatur, qualis sit unio inter clavim
magisterii et clavim iurisdictionis. Totum obiectum mate-«
riale sacri magisterii est etiam vel potest esse obiectum
iurisdictionis, et vicissim suprema iurisdictio, saltem qua~i
tenus suis actibus refertur ad regimen totius Ecclesiae, in-i
eludit infallibile magisterium. Quando revelata doctrina
fidei vel morum (1) a Pontifice ex cathedra vel in oecume-
(1) Haec distinctio nsu loquendi ecclesiastico consecrata non est realis
sed rationis cum fundamento in ref quatenus mores lege divina revelata
reguntur, qua revelatione etiam lex naturalis continetm. In distinctione
nico Concilio definitur, ipsa definitio includit tum infalli-i
bile magisterium tum supremam iurisdictionem in univer-i
sam Ecclesiam , seu potius definitio fit assistente Spiritu
Sancto per actum infallibilis magisterii, quatenus doctrina
in se declaratur divinitus revelata vel saltem veritas pro-»
xime nexa cum dogmate revelato; actus vero iurisdictionis
includitur, quatenus doctrina per ipsam definitionem sub
expliciti vel impliciti anathematis aut alterius censurae
poena intimatur omnibus fidelibus (seu potius omnibus ba~i
ptizatis) tenenda. Insuper Ecclesia per potestatem iurisdi-«
ctionis divinam fidem, divinas leges et instituta divina ad
securiorem custodiam et applicationem suis etiam propriis
legibus velut muro et antemurali circumdat, in transgres->
sores sua iudicia exercet, suas poenas sancit. Sed in his
omnibus sin minus tempore saltem natura prior praesuppo-
nitur facta per magisterium formalis vel aequipollens dei
claratio veritatis doctrinae, legum, institutorum divinorum.
Pariter ex altera parte Ecclesia in suis legibus, quas pcn
testate iurisdictionis perfert spectantes ad regimen univer-i
sale, ad sacram liturgiam, ad sanctitatem morum Christia-i
noram simul eodem actu exercet potestatem magisterii de
liuiusmodi legum suarum honestate et sanctitate, atque huic
fundamento infallibilis magisterii innititur infallibilitas Eci
clesiae in ipso regimine et legislatione. Quatenus nempe in
egibus et praeceptis includitur vel non includitur actus
magisterii respiciens directe vel saltem indirecte totam Eci
clesiam, inde petitur propria ratio distinctionis, quam cum
aliis theologis ponit Beliarminus (de Rom. Pontif. 1. IV.
c. 5.) inter u praecepta morum, » in quibus nequeat errare
Romanus Pontifex, et « in quibus Pontificem errare non sit
absurdum. »
3’. LJt haec unio simul et distinctio clarior evadat et
efficacius probetur, consideremus u supremam potestatem
iurisdictionis » et « supremam quoque magisterii potesta-
cnim nomine fidei obiectivae nempe, intelligitnr revelata doctrina per so
primo theoretica et fide (snbiectiva) crcdomla, ex qna tamen multae con-i
sequuntur obligationes morales; nomine viorum vero ibi significatur do-i
ctrina revelata practica, quae utique etiam -fide credenda, sed ex sese or-
pinata est ad imperandos et prohibendos actus morum.
no
tem v in Romano Pontifice, quarum illa capite quarto, iiaec
capite quinto Constitutionis Pastor aeternus in Concilio
Vaticano definita est. Caput quartum est u de vi et ratione
primatus Romani Pontificis. » Hanc vim et rationem for-i
malis definitio conciliaris declarat u plenam et supremam
potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam; r et
paulo ante in expositione doctrinali dicitur iurisdictionis
potestas, u erga quam cuiusque ritus et dignitatis pastores
atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes v ofi
ficio hierarchicae subordinationis veraeque obedientiae obi
stringuntur. Iam vero baec potestas iurisdictionis in unii
versam Ecclesiam, et erga eam officium hierarchicae subon
dinationis veraeque obedientiae docetur non solum quidem
sed tamen prae ceteris valere in rebus quae ad fidem et
mores pertinent: plena ct suprema potestas iurisdictionis
in universam Ecclesiam, u non solum in rebus quae ad fi— ■
dem et mores, sed etiam in iis quae ad disciplinam et rei
gimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent. » Poi
testas iurisdictionis igitur est in Ecclesiam, in pastores ct
fideles qui tum singuli tum simul omnes erga eam officio
hierarchicae subordinationis veraeque obedientiae obstrin^
guntur, idque etiam et maxime in rebus pertinentibus ad
fidem et mores; non vero dicitur esse iurisdictio in res seu
doctrinam fidei et morum. Etiam circa has res, circa doi
ctrinam fidei et morum in primatu Romani Pontificis comi
prehenditur suprema potestas, quae est potestas veritatem
carum rerum, doctrinae nempe fidei et morum, assistente
Spiritu Sancto infallibiliter definiendi; sed de hac Concilium
agit sequenti capite quinto, tamquam de potestate distincta
non tamen separata, cum utraque in primatu contineatur,
a potestate iurisdictionis quam antecedenti capite quarto
declaraverat.
Post definitam itaque vim et rationem primatus, qua
Romanus Pontifex habet plenam et supremam potestatem
iurisdictionis in universam Ecclesiam, Concilium docet,
praeter istam et simul cum ista in ipso Apostolico primatu
u supremam quoque magisterii potestate/n comprehendi.»
Non sufficit ergo credere supremam potestatem iurisdictio-<
nis in universam Ecclesiam etiam in rebus quae ad fidem
et mores pertinent, sed simul cum illa credenda est suprema
quoque potestas magisterii (1). Erant inter Catholicos ante
Concilii Vaticani definitionem, qui admittebant sane Ro-i
mani Pontificis supremam potestatem iurisdictionis in rebus
ad fidem et mores pertinentibns, quatenus nempe ex con-i
sensu Ecclesiae vel definitione oecumenici Concilii iam con-i
staret de veritate rerum fidei et morum; sed negabant, vel
in dubium vocabant, vel saltem ut fidei articulum definien-i
dam non esse contendebant supremam et hoc ipso infallibi-i
lem potestatem magisterii. Concilium vero utique non ex->
eludit, quod per se manifestum est, ad exercendam potesta-i
tem iurisdictionis in rebus pertinentibus ad fidem et mores
saltem ratione prius praesupponi veritatem doctrinae, sed
docet in ipso Pontifice esse non solum iurisdictionis sed
etiam magisterii supremam potestatem, vi cuius in defi-i
nienda doctrina fidei vel morum per assistendam divinam
ipsi in beato Petro promissam infallibilitate pollet, ita ut
eius definitiones ex sese non autem ex consensu Ecclesiae
irreformabiles sint.
Ex huiusmodi definitionibus divinitus revelatae veritatis
editis per plenitudinem potestatis magisterii, quae (ut recte
dixit Suarez) non aliud est quam infallibilitas per assisten-i
tiam Spiritus Sancti, pro omnibus non solum baptizatis sed
etiam non baptizatis et ideo iurisdictioni Ecclesiae non obi
noxiis (rem per se spectando et praescindendo ab ignorantia
excusante) immediate exsurgit obligatio fidei divinae propter
auctoritatem Dei revelantis; simul vero (ut iam diximus)
in definitione ipsa exercetur suprema potestas iurisdictionis,
erga quam omnes pastores et fideles officio hierarchicae subi
ordinationis veraeque obedientiae obstringuntur, dum Poni
tifex omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere
fungens non solum veritatis revelationem definiendo pro
omnibus certam reddit ad credendum fide divina et catho->
lica , quod fit per supremam potestatem infallibilis magi-«
sterii, sed simul sua suprema potestate iurisdictionis omni-
(1) Conferri potest, quamvis in dogmate omnino alio, censnra Propo-i
sitionis 29. Pistoriensinm « de ritns consecrationis efficacia» in Balla
Auctorem Jldei, de qna ^xitis diximnB in Tractatu de Sacram. Euchar.
thesi XH.
58
bus Christianis sibi subditis iniungit officium verae obedien-
tiae ecclesiasticae, ipsiusque fidei divinae custodiam com-i
munit sancitis poenis ecclesiasticis vel implicite, vel expli-
cite ut in canonibus dogmaticis.
Sane Concilium ipsum Pastoralis muneris quatenus su->
premum magisterium est, duas declarat functiones, quibus
evidenter in formali sua ratione a potestate iurisdictionis
specifice dictae distinguitur. Primo ut huic Pastorali mu~i
neri potestatis nempe magisterii, de qua sola ibi agitur,
Romani Pontifices satisfacerent, u indefessam semper ope-
rajn dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes
terrae populos propagaretur; » secundo u pari cura vigila~>
runt, ut ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur.»
Igitur suprema potestas magisterii etiam ad infideles non
baptizatos extenditur; non enim voluntaria tantum chari-
tate, qnae potest et deberet esse cuiusvis Christiani, sed
vi muneris pastoralis suprema potestas magisterii compre-i
hendit omnes terrae populos docendos ex mandato et insti-i
tutione Christi; « docete omnes gentes; » iurisdictionis vero
specifice dictae suprema potestas est in universam Ecclesiam
i. e. in omnes qui sunt per baptismum Ecclesiae obstricti,
non autem in alios: u quid enim est mihi de iis qui foris
sunt iudicare? nam eos qui foris sunt, Deus iudicabit. »
Illa ergo ex Christi institutione et iure divino latius ex-i
tenditur quam haec, eoque ipso distinctae intelliguntur.
Sed num forte intra Ecclesiam, ut sincera et pura conser-i
vetur doctrina, magisterium non agit sub formali sua ra~i
tione, qua distinguatur a potestate iurisdictionis? Imo vero
'Concilium clarissime describit, quomodo Romani Pontifices
ante omnia et praecipue sinceram et puram Christi doctri-i
nam conservent non iam potestate imperandi seu iurisdi-i
ctionis, sed per illam quae secundum Christi orationem et
promissionem, u ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua, »
est potestas assistente Spiritu Sancto infallibiliter cogno-i
scendi, exponendi, definiendi traditam ab Apostolis reve-i
lationem, atque ita custodiendi fidei depositum, qua pro-i
fecto descriptione non aliud enuntiatur nisi illa plenitudo
potestatis docendi cum assistentia Spiritus Sancti et cer-i
titudine infallibili, quam veteres u clavim scientiae » ap-
50
piarunt. Concilium vero aptissime iuxta constantem do^
ctrinam et modum loquendi Scripturae dicit u supremam
magisterii potestatem.» In. periculis quae in negotiis fidei
emergebant, ait Concilium , Romani Pontifices pro tempo-i
rum et rerum conditione aliis atque aliis adhibitis auxiliis,
u ea tenenda definiverunt, quae sacris Scripturis et Apo-
stolicis Traditionibus consentanea, Deo auctore cognoverunt.
Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus promissus
est, ut ex revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut
eo assistente traditam per Apostolos revelationem sancte
custodirent et fideliter exponerent. » Eorum porro exposi-i
tam et definitam doctrinam tamquam Apostolicam omnes
Patres et Doctores orthodoxi secuti sunt, qua quaeso pri-i
mum et potissimum movente ratione? nempe u plenissime
scientes, hanc sancti Petri Sedem ab omni semper errore
illibatam permanere secundum Domini Salvatoris nostri
divinam pollicitationem discipulorum suorum principi fa~«
ctam: ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu
aliquando conversus confirma fratres tuos. »
Nihilominus, quod supra iam declaravimus, in definitione
et custodia depositi infallibilitati magisterii coniungitur et
subiungitur suprema potestas iurisdictionis. Concilium ipsum
non solum capite quarto, ut vidimus, sed etiam in hoc
quinto capite « de infallibili magisterie » istam coniunctio-
nem utriusque potestatis satis indicat. Ponit utique, ut ipsa
res postulat, ad cognoscendam, exponendam, definiendam,
custodiendam revelationem ab Apostolicis traditam (de qui-i
bus in contextu praecedenti dixerat) primum et principaliter
u hoc veritatis et fidei numquam deficientis charisma
Petro, eiusque in hac cathedra successoribus divinitus coH
latum, n cuius nempe infallibilitatis in docendo seu infali
libilis magisterii functio prima sit oportet, in omni defini-i
tione et in custodia depositi, ex hoc enim charismate earum
est irrefragabilis certitudo et irreformabilis firmitas; ve-
ruratamen Petri successores hoc charismate instructi excelso
suo munere funguntur non solum, u ut universus Christi
grex per eos ab erroris venenosa esca aversus coelestis do-i
ctrinae pabulo nutriatur, » sed etiam « ut sublata schisma-i
tis occasione Ecclesia tota una conservetur atque hoc fun*
— 60 —
damento innixa firma adversus inferi portas consistat, »
quae omnia, quia et quatenus de doctrina agitur, quamvis
saltem ratione priorem requirant functionem infallibilis
magisterii, haec tamen functio in praesenti ordine provi-i
dentiae non est nec potest esse sola in conspicua militante
Ecclesia, sed ei ad illum ipsum finem unitatis ac firmitatis
etiam in doctrina coniungitur et subiungitur potestas iuris-
dictionis, quod post ea quae superius dicta sunt, ulteriori
declaratione non eget.
4°. Nunc possumus, quae induximus praecipua discri-i
mina inter potestatem magisterii et ecclesiastici imperii
seu iurisdictionis specifice dictae, sub unum velut conspe-i
ctum ponere.
a) Amplitudine extensionis ex Christi Salvatoris mundi
institutione potestas magisterii latius patet quam illa iu-«
risdictionis, ad omnes gentes non solum aggregatas Eccle-i
siae sed etiam ad vocandas in Ecclesiam. Inde suo loco vH
debimus, nominatim in disciplina catechumenorum multa
praescripta et acta fuisse, ut adhuc nunc pro temporum et
rerum conditione aguntur, quae videri possent ex potestate
esse ecclesiasticae iurisdictionis, certe tamen non in hac
sed in potestate magisterii suum habuerunt et habent fun-i
damentum.
b) Obiectum magisterii formaliter spectati (i. e. quater
nus est magisterium) est divinae doctrinae, legis, sanctionis
in praemiis ac poenis per divinam iustitiara, infallibilis
manifestatio, expositio, definitio et per hanc infallibilita-
tem in docendo totius sacri depositi custodia.
Obiectum iurisdictionis non est manifestatio revelatae
veritatis ac legis sed eius per infallibile magisterium ma-i
nifestatae applicatio, defensio, vindicatio in Ecclesia pro-i
priis ecclesiastici imperii legibus, praeceptis, iudiciis, san-i
ctionibus.
c) Authentica infallibilis magisterii praedicatione, ex-i
positione, definitione doctrinae tamquam revelatae imme-i
diate oritur obligatio obedierptiae fidei divinae (oTraxoyj
tckttsw; Rom. I. 5; Gal. III. 2.), h. e. obedientiae fidei pro~i
pter solum motivum formale auctoritatis Dei reuclantiSj
quamvis, quae veritates et quo sensu revelatae credi de-
- Gt -
beant, per infallibilis magisterii propositionem innotescat:
credimus quidquid Ecclesia proponit credendum, quia Deus
illud reoclacit. Hoc est quod dixit Augustinus, a Nos ergo
qui sumus vocamurque Christiani, non in Petrum credimus
(ut obiectum formale, propter quod credimus, et ut in fh
nem quo fide tendimus), sed in quem credidit Petrus, Pe-i
tri (per magisterium derivatum a Christo) de Christo ae~i
dificati sermonibus... Ille Petri magister Christus in do->
ctrina quae ducit ad vitam, ipse est magister noster » (unus
magister vester Christus revelando, et per magisterium pam
ticipatum in Petro et in Ecclesia conservando doctrinam
revelatam) Aug. Civ. Dei L. XVIII. c. 54. n. 1. Et haec
obligatio obedientiae fidei, eo ipso quod est propter auctor
ritatem Dei revelantis, in omnibus aequalis est; cui ipse
definiens Pontifex vel Concilium subiiciuntur non minus
quam alii quicumque homines sive ?intra Ecclesiam sive
(rem in se et obiective spectando) extra Ecclesiam. Potestas
iurisdictionis utique et ipsa a Christo Rege instituta et in
suum regnum Ecclesiam derivata est, sed ita ut sit pote-i
stas ecclesiastica propria Pontifici et aliis quibus munere or-i
dinario communicatur, vi cuius non divinis sed suis eccle-i
siasticis legibus, iudiciis , sanctionibus gubernent, hisque
omnibus etiam doctrinam et legem divinam, per infallibile
magisterium traditam, applicent, tueantur et vindicent erga
subditos, qui in regno Christi secundum hierarchicam sub-
ordinationem iurisdictioni sunt obnoxii.
Propterea potestas iurisdictionis per se et immediate non
ad internos sed ad externos actus in visibili regno Christi
refertur; potestas magisterii primum et per se attingit ac
obstringit mentem et voluntatem internam. Hinc qui do-i
ctrinam infallibilis magisterii potestate definitam negat actu
tantum interno, is coram Deo et in sua Deo obstricta con-i
scientia ab unitate fidei et Ecclesiae deficiens haereticus
est, quamdiu in eo peccato persistit; non iurisdictionis ec-i
clesiasticae sed Dei et suae conscientiae iudicio condemna-i
tus; cum autem haeresim externo actu prodit, subiacet po-i
testati iurisdictionis eiusque iudicio ac poenis secundum
ecclesiasticarum legum sanctiones. Hoc discrimen aliunde
theologice et iuridice certum, in dogmatica Constitutione
- G2 -
definitionis de praeservatione Matris Dei ab omni labe cuH
pae originalis expressius declaratum habemus. Post verba
definitionis ex plenitudine sane potestatis infallibilis magi-i
sterii pronuntiatae, doctrinam banc esse a Deo revelatam
atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque
credendam. Pontifex concludit: u Quapropter si qui secus
ac a Nobis definitum est, quod Deus avertat, praesumpserint
corde sentire, ii noverint ac porro sciant se proprio iudicio
condemnatos, naufragium circa fidem passos esse et ab uni-i
tate Ecclesiae deficisse, ac praeterea facto ipso suo semet
poenis a iure statutis subiicere, si quod corde sentiunt,
verbo aut scripto vel alio quovis externo modo significare
ausi fuerint, n
Potestas igitur magisterii non tantummodo forum exter-i
num sed proxime et directe forum internum spectat, illa
iurisdictionis, de qua loquimur, pertinet ad forum exter-i
num, eo quod licet obligans utique conscientiam coram Deo
suis tamen legibus, iudiciis, sanctionibus proxime et directe
versatur circa obiecta fori externi. Nam potestas iurisdictio-i
nis in foro interno alterius rationis est et sacramentalis ad
remittenda peccata in conscientia et coram Deo.
d) Potestas magisterii proprium suum obiectum verita-i
tem nempe doctrinae et legis divinae non constituit, sed
eam a Deo revelatam infallibiliter declarando nibil de suo
addit, nibil de divinis detrahit, ut toties ss. Patres monue-i
runt (cf. Tract. de Tradit.). Hinc doctrinae ac leges semel
infallibiliter per magisterium propositae aut definitae in-i
commutabiles sunt, nec ulla est abrogandi, mutandi aut in
iis dispensandi (1) potestas. Eadem ratione interpretatio
(1) Potestas legifera ex ipsa sua natura includit potestatem abro-i
gandi, mutandi, dispensandi quoad leges suas, vel latas a potestate alia
inferiori et snbiecta. Potestas vero Ecclesiae dispensandi in quibusdam
legibus non suis sed divibi iuris proprie non continetur in potestate le— ■
gifera, sed est specialis potestas iuridica ad pascendas oves Christi ne-i
cessaria, et ideo capiti Ecclesiae a Christo Dpo concessa ad solvendum in
regno suo, quodcumque ad salutem animarum pertinens vel natura sua
vel ex positiva Dei lege solutioni non repugnat. Sic matrimonium ratum
iure quidem non humano sed divino est indissolubile, non tamen indis-i
solubile absolute, quamdiu eius significatio per carnem unam factam non
- G3 -
legis divinae a magisterio non fitAnisi inhaesioa; si quando
lex divina applicari videtur interpretatione quodammodo
extensiva, id fit per legiferam potestatem iurisdictionis.
Ex adverso potestas iurisdictionis suas proprias leges
constituit, atque ita novum ius conditur vel condi potest,
quod sicut in suo ortu ita in suo vigore, vel in dispensa-i
tione, modificatione, abrogatione ipsa potestate iurisdi-i
ctionis pendet.
Hinc est illa diversitas dictionis in definitionibus magi-i
sterii declarantis veritates fidei credendae, et in decretis
potestatis iurisdictionis statuentibus leges ecclesiasticas ob-
• servandas, quam egregie a Patribus Nicaenis usurpatam
explicat s. Atbanasius. u De Paschate quidem ita scripse-i
runt: decreta sunt quae sequuntur (eAoAe t* OxorsTa-
YfjLsva); tunc enim decretum est, ut omnes obedirent. De fide
autem (nempe de fidei symbolo et veritatibus in illo defH
nitis) nequaquam dixere, decretum est, sed sic credit ca~«
tholica Ecclesia, statimque confessi sunt, quidnam crede-i
rent, ut declararent non recentiorera sed apostolicam esse
suam sententiam; et quae scripserunt, non ab eis inventa,
sed eadem ipsa esse quae docuerant Apostoli » Athanas. de
Synod. Arimin. et Seleuc. n. B.
Sunt itaque rationes gravis momenti pro s. Theologia,
cur potestas iurisdictionis ut pro sua diversitate a pote~«
state ^ordinis generice spectari et dici solet, ipsamet in
regno veritatis fidei et sanctitatis morum distinguatur, qua-i
tenus est suprema potestas ecclesiastici imperii seu speci-i
fice dictae iurisdictionis in universam Ecclesiam, et quate-i
nus est suprema potestas infallibilis magisterii, quemadmo-i
dum ipsum Concilium oecumenicum utramque non velut
unam confundendo sed velut duas connumerando distinctis
est plena, ita ut tum generali lege per professionem religiosam alteru-i
trius coniugis tum particulari Pontificis dispensatione dissolvi qneat. Sic
etiam promissiones per vota vel iuramenta Deo factae ex legitimis cansis
dispensari possunt, quoniam Christus Deus bonornm snorum seu iurinm
administrationem in sua Ecclesia in terris commisit suo Vicario ita, ut
Deus ipse ius suum actu humano antecedente velut acquisitum per suum
Vicarium remittat (vide Suarez de Relig. T. II. 1. II. c. 40; T. III. 1. VI.
cc. 16. 17.).
<54
capitibus definivit et declaravit, ita ut ergo duae istae cla-i
ves s. Petri censendae sint consertae quidem et inseparabi-i
liter unitae, .non tamen confusae in unam, cum ambae sane
datae sint a Christo ad ligandum et solvendum, modo ta-i
men diverso ratione tum extensionis, tum specialis obiecti,
tum efficientiae seu proprietatis solutionum ac ligaminum.
SECTIO II.
DE REVELATO FACTO INSTITUTIONIS ET CONSTITUTIONIS
ECCLESIAE IESU CHRISTI.
CAPUT I.
ECCLESIAE IESU CHRISTI INSTITUTIO IN SUA PRAEPARATIONE
ET INCHOATIONE.
Post praenotiones et generales considerationes Ecclesiae
Dei, quas praestruximus, iam unice de Ecclesia Iesu Chri-i
sti sanguine eius acquisita et tamquam complexione novi
Testamenti secundum propriam suam formam in terris con-i
stituta, ut ea ab ipso Deo verbis et factis proposita est,
in toto hoc tractatu erimus solliciti, primum quidem acturi
de ipsa huius Ecclesiae Christi institutione.
THESIS VI.
Ecclesiae institutio praenuntiata et descripta
in prophetiis veteris Testamenti.
« Ecclesia novi Testamenti constituenda a Christo ex omnibus genti¬
li bus universalis ac perennis praenuntiata est in prophetiis veteris Testa-
» menti atque descripta ut unnni regnum potestatis in proprio regimine,
n regnum veritatis in proprio magisterio, regnum sanctifieationis in pro-
» prio sacerdotio, quae omnis potestas originaliter et tamquam in fonte
v sit in Christo institutore, per participationem in eius ministris ad rc-
n gendarn, docendam, sanctificandam Ecclesiam in suis membris. •»
1°. Sicut in veteri Testamento typi et prophetiae obie-
ctum princeps habent ipsum Messiam Salvatorem, ita fere
ubique una cum Christo praefiguratur et praenuntiatur
opus cius: u ecce merces eius cum eo, et opus illius coram
illo; sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo con-i
gregabit agnos» Is. XL. 10; LXII. 11. Hoc autem Messiae
Fbaszelin. D.c Ecclesia Christi
5
00
opus in effectu, simul merces et fructus operis merentis,
quemadmodum illud prophetae cum ipso Redemptore hui
mani generis, intime coniunctum et in unitate cum ipso
praeviderunt, est eius regnum universale in omnibus gem
tibus. u Reminiscentur et convertentur ad Dominum omnes
fines terrae, et adorabunt in cospectu eius omnes familiae
gentium; quoniam Domini est regnum et ipse dominabii
tur gentium. » Ps. XXL 28. 29. u Deus iudicium tuum regi
da et iustitiain tuam filio regis... orietur in diebus eius iu-
stitia et abundantia pacis, donec auferatur luna; et domii
nabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad
terminos orbis terrarum (1)... et adorabunt eum omnes
reges terrae, omnes gentes servient ei. » Ps. LXXI. 1. sqq.;
Zach. IX. 10.
Hoc regnum fundandum a Filio Dei qui idem est Fii
lius hominis sicut universale omnium gentium, ita praedii
citur futurum perenne omnium temporum, u In diebus ain
tem regnorum illorum suscitabit Deus coeli regnum quod
in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri pcn
pulo non tradetur (non substituetur aut succedet ei um-
quam aliud regnum, sicut quatuor regna mundana, unum
alteri substituentur, et sibi succedent); comminuet autem
et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeten
num. Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est
lapis sine manibus, et comminuit testam et ferrum, et aes,
et argentum, et aurum (quatuor imperia mundana numei
rantur ascendendo a testa et ferro ultimi Romani usque
ad aurum Assyro-babylonici), Deus magnus ostendit regi,
quae ventura sunt postea. » u Aspiciebam ergo in visione
noctis, et ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis vei
niebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in com
spectu eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem et hoi
norem et regnum, et omnes populi et tribus et linguae ipsi
servient; potestas eius potestas aeterna quae non aufere-i
tur, et' regnum eius quod non corrumpetur » Dan. II. 44;
VII. 13. 14. 27; Agg. II. 7. 8. 22. 23.
(1) quae in line Psalmo sensu immediato et restrictiori ad .Salomo-i
nem referri videntur, certum est sensu typico ac pleno pertinere ad Fi-i
lium Dei et Filium David Christum ciusAuc regnum fundandum in terris.
07
2°. Hoc regnum universale omnium gentium et perenne
omnium temporum promittitur regnum unum, ut in cogni-i
tione, adoratione, cultu veri Dei sit populus unus, una ci— »
vitas sancta tamquam novus Israel et nova Ierusalem no-i
vumque templum in Sion, u Consurge, consurge, induere
fortitudine tua Sion, induere vestimentis gloriae tuae Ie-i
rusalem, civitas sancti... quia consolatus est Dominus po-«
pulum suum, redemit Ierusalem: paravit Dominus bra~«
chium suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes
jines terrae salutare Dei nostri. » Is. LII. 1. sqq. « Surge,
illuminare Ierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Do-i
mini super te orta est... et ambulabunt gentes in lumine
tuo... et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad
te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi, et
aperientur portae tuae iugiter, die ac nocte non clauden-i
tur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum
adducantur _ et vocabunt te civitatem Domini, Sion
Sancti Israel n (1). Is. LX. 1. sq.; XL. 8-23. « Et erit
in novissimo dierum (2), erit mons domus Domini praepa-i
ratus in vertice montium et sublimis super colles, et fluent
ad eum populi, et properabunt gentes multae, et dicent:
venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei
Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius,
quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Ierusalem...
et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc et
usque in aeternum n Midi. IV. 1. sqq.; Is. II. 2. sqq.; Zach.
VIII. 3-8. u Et erit in illa die, exibunt aquae vivae de Ie~«
rusalem, medium earum ad mare orientis, et medium ea~i
rum ad mare novissimum (occidentis), in aestate et hieme
erunt. Et erit Dominus rex super omnem terram; in dic
illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum _ Et
omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae ve->
nerunt contra Ierusalem (antea hostiles Ecclesiae), ascen-
(1) Sanctus Israelis nomen Dei frequens est 2. Reg. 19. 22; Is. 1. 4;
6. 19; 10. 17; 12. 7; 29, 19; 30. 11; 41. 14. 10; 43. 3; Icr. 50. 29; Ez. 39. 7;
Ps. 78. 41. etr.
(2) Xoriasimum dierum ( OWI1 IHirOII. tempora novissinln dicun-
x'' • r •» • - : — '
tur saepe tempora novi Testamenti, Num. 24. 14: Deut. 4. 30; Is. 2. 2;
ler. 48. 47; 49. 39; Dan. 2. 28. etc.
08
dent ab anno in annum, ut adorent regem Dominum exer-i
cituum * Zach. XIV. 8. sqq.
3°. Novus hic populus Israel, nova Ierusalem, civitas
Domini, nova Sion, ut in prophetis promittitur, constitue-i
tur in sua propria forma regiminis, magisterii, sacerdotii,
quae ab uno summo rege, magistro, sacerdote Christo de->
rivatur.
a) Christus erit summus rex in supernaturali hoc regno
pacis; quoniam vero est regnum perenne et visibile in
terris eius imperii participes constituentur ab ipso alii pa~i
Stores et principes, qui eius nomine et potestate regant
populum Dei super omnem terram, u Ego autem constitu-i
tus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. Do-i
minus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et
possessionem tuam terminos terrae, r Ps. II. 6. « Parvulus
natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est prin-i
cipatus super humerum eius; et vocabitur nomen eius Ad~i
mirabilis. Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sae-i
culi (1), Princeps pacis; multiplicabitur eius imperium, et
pacis non erit finis; super solium David et super regnum
eius (typo translato ad antitypum) sedebit, ut confirmet
illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque
in sempiternum » Is. IX. 6. 7. a Et suscitabo super eas
(oves Domini) pastorem unum, qui pascat eas, servum meum
David; ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem; ego
autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David in
medio eorum; ego Dominus locutus sum r> Ez. XXXIV. 23.
sqq.; XXXVII. 24-28. u Ego congregabo reliquias gregis
mei de omnibus terris... et crescent et multiplicabuntur;
et suscitabo super eos pastores et pascent eos... Ecce dies
veniunt dicit Dominus, et suscitabo David germen (2) iu-
(1) -%-zq to-j jxsXXovto? otwvo; Cod. Alex. LXX.
(2) nQ2C Nomen frequens Messiae surgentis de terra sitienti et de
radice Iesse. Penes LXX. vertitur aliquando ovaroXr, et in nostra VuH
gata oriens (cf. Tract. de Ineam, th. XXXVIII. ed. 2. p. 3G9.). Prima
significatio verbi nQ2£ adhuc conservata in dialectis syra et arabica
fuit splendere. Hinc Messias Deus-homo in novo Testamento dicitur
- 69 -
stum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium
et iustitiam » Ier. XXIII. 3-6. In mirabili Psalmo XLIV.
post insignem descriptionem Christi sponsi et sponsae eius
Ecclesiae, verba diriguntur ad Christum: u pro patribus
tuis (1) nati sunt tibi filii, constitues eos principes super
omnem terram » ib. 17.
6) Idem rex et pastor super solium et super regnum
David sempiternum promissus est ut propheta fidelis, unde
regnum eius est sicut regnum pacis ita veritatis et iusti-
tiae. Iam in institutione antiqui et typici populi Israel
Deus pollicetur Moysi legislatori et prophetae populi: u pro-i
phetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui
(similitudine principalis praefigurati ad figuram et imagi-i
nem adumbrantem, filii in domo sua ad famulum fidelem
in domo Dei), et ponam verba mea in ore eius; » nuntiat-
que Moyses promissionem populo : u prophetam de gente tua
et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus
tuus; ipsum audies » Deut. XVIII. 15-19. (cf. Matth.
XVII. 5; Io. VI. 14; Act. III. 22. 23; VII. 36.). Ad
hunc Moysi et per Moysen promissum prophetam respici-i
tur, quando populus in ultimo stadio veteris oeconomiae re-i
gnum et summums acerdotium commisit familiae Asmonaeo-
rnm, «donec surgat propheta fidelis » (2) 1. Macch. XIV. 41.
u oriens ab alto * avaroXr] e{- Luc. I. 79. cnm in Testamento veteri
magis consideretur oriens de terra homo-Dens. Utrnmqne, ab alto et de
terra, inngitur Is. XLV. 8: « rorate coeli desnper et nubes pluant iu-
stum, aperiatur terra et germinat salvatoiem. »
(1) Hebraice: « loco patrum tuorum ( TprQN Tltin loco patriarcha-i
rum et regam) erunt filii tui. » Sensus ipse manet integer penes Augu-i
stinum, qui cum aliis verba sumpsit ut directa ad sponsam Ecclesiam,
quod tamen littera hebraica, saltem ut nunc eam habemus, non permiti
tit. Ideo ipse nomine patrum intellexit Apostolos, u Patres missi sunt
Apostoli, pro patribus filii nati sunt tibi, constituti sunt Episcopi. Hoi
die enim Episcopi, qui sunt per totum mundum , unde nati sunt ? Ipsa
Ecelesia patres illos appellat, ipsa illos genuit et constituit in sedibus
patrum.... Filios genuit Ecclesia, constituit eos pro patribus suis prin-i
cipes super omnem terram. » Aug. in Ps. XLIV. n. 32.
(2) ’Eu>; too ivaaT7)3ai npo<prT7jv trkjtov. Quod articulus ad nomen npoArjTr,?
deest, compensatur per articulum ad verbum avaarTjaai, quo non quaecum-i
que sed certa et praenuntiata suscitatio prophetae fidelis designatur (fi-
- 70 -
« Filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro,
quia dabit vobis doctorem iustitiae, et descendere faciet
ad vos imbrem matutinum et serotinum (autumnalem et
vernum), sicut in principio» (1) Ioel. II. 23. Hinc «de
Sion exibit lex et verbum Domini de Ierusalem » Mal. 1. c.;
eidemque Ierusalem promittit Deus: « ponam universos fi— '
lios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
delis nfjTo; cui fides debetur: « a Jesu Christo qui est testis fidelis 6
jj.xotuj 6 niaro;', » verum est testimonium meum » etc.).
(1) Duas movent difficultates, quod promissio doctoris iustitiae et
pluvia nihil videntur habere commune, nec apte inter se cohaerere ; de~i
inde quod idem nomen miQ in primo hemistichio vertitur doctor in
secundo imber quam utramque significationem nomen habere non possunt
negare spargere sensu proprio guttas aquae, sensu translato spar-i
gere doctrinam); sed nolunt admittere duplicem significationem diversam
in uno contextu. At in primis coniunctio in eodem contextu bonorum ty->
picorum veteris oeconomiae, idest felicitatis terrenae, cum bonis praefi-i
guratis et promissis pro novo Testamento in prophetis est frequentis sima,
et pro rationibus quibus una ad alteram oeconomiam refertur, aptissima.
Vide Is. LXII; Ez. XXXIV. 23-26; Os. II. 19. 22; Am. IX. 11. 13;
Mich. IV. 1. 4. etc. Ceterum potest etiam in secundo hemistichio prae-i
sertim ut est in hebraico, sub imagine imbris, ut alibi saepius, expres-i
sus intelligi adventus Domini suis gratiis seu adventus Messiae: « quasi
diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis tem-i
poraneus et serotinus terrae » Os. VI. 3; Ps. LXXI. 6; Is. XLV. 8. Quod
deinde idem nomen in uno contextu diversa significatione sumitur, huius-
modi lusus verborum (avxavaxXaai?) nihil habet difficultatis, imo penes scri-i
ptores hebraicos non parum venustatis ; vide textus hebraicos Iud. X. 4;
XV. 16; Eccl. VII. 6; Ioel I. 15; Is. XXXII. 7; Am. VIII. 2. etc. In--
super in nostro loco diversa significatio per apposita ita determinata est,
ut nemo prudens falli pissit; in priori inciso nomen habet articulum et
appositum « ad iustitiam, » quod frustra inanibus coniecturis cum pluvia
conciliare conantur njz>"vsz miEn; in altero hemistichio significatio ex-
IT T S * V *
presse determinatur per additum pluvia mie Necessarium id
V V
fuit, quia JVVIQ alibi sernper doctorem vel legislatorem significat 4. Reg.
XVII. 28; Is.' IX. 14; XXX. 20; Hab. II. 18; Prov. V. 13; Iob XXXVI. 20.
In unico loco obscuro Ps. LXXXIV. (Vulg. LXXXIII.) 7. recentiores ver-i
tunt pluviam; sed veteres omnes, Alexandrini, Vulgata, Hieronymus, Sy-i
riaca, Aethiopica, etiam ibi doctorem vel legislatorem interpretati sunt.
(Confer etiam, si fas est, gnomonem Burkii, et Hengstenberg Christolo-
giam P. III. in Ioel II. 23.).
- 71 -
et in iustitia fundaberis » Is. LIV. 13; Ier. XXXI. 33. 34;
XXXII. 38 — 10. Quia porro divinum hoc magisterium pe~i
renne sit necesse est, u dabo vobis pastores iuxta cor meum,
et pascent vos scientia et doctrina _ et congregabuntur
ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem, et
non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi » Ier.
III. 1B. sqq.
Quapropter nomen novae huius Ierusalem erit civitas
veritatis, et Sion vocabitur mons sanctitatis, u Habitabo
in medio Ierusalem, et vocabitur Ierusalem civitas veri-i
tatis et mons Domini exercituum mons sanctificatus (in te— '
xtu hebraico mons- sanctitatis)... Ecce ego salvabo populum
meum de terra orientis et de terra occasus solis... et erunt
mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et in
iustitia » Zach. VIII. 3. 7. 8.
c) Sicut Ecclesia praedicta est regnum pacis et regnum
veritatis in Christo et sub Christo summo rege et magistro,
a quo homines ab eo constituti perenniter potestatem regni
et magisterii participent, ita idem regnum praenuntiatum
est fore sacerdotale per summum sacerdotem sanctificatorem
Christum, a quo in homines ab ipso assumptos ministeriale
sacerdotium derivetur.
a) Ex prophetarum visionibus in Christo diadema regis
et diadema sacerdotis intime uniuntur pro perenni eius
regno, et ideo utriusque unio valet iugiter in hoc regno,
ut sit sacerdotale. Iesus filius losedec summus sacerdos di— «
citur diserte typus -portendens Messiam : « audi Iesu sacer-i
dos magne, tu et amici tui... viri portendentes sunt: ecce
enim ego adducam servum meum Orientem » ( no-i
men indubitatum Messiae) Zach. III. 8. Iam vero in hoc
viro portendente propheta iubetur unire sacerdotale regio
diademati, ut iugiter sit u consilium pacis, n i. e. unitatis
inter potestatem utramque. u Sumes aurum et argentum,
et facies coronas (cf. Apoc. XIX. 12.), et ponas in capite
Iesu filii losedec sacerdotis magni; et loqueris ad eum di— '
cens: haec ait Dominus exercituum, ecce vir oriens nomen
eius... et ipse extruet templum Domino ; et ipse portabit
gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo, et erit
sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter il-
los duos (1)... et qui procul sunt, venient et aedificabunt
in templo Domini. » Zach. VI. 11. sqq. De unione regiae et
sacerdotalis dignitatis in Christo, et per Christum in Ec-i
clesia multis disserit s. Epiphanius Haeres. XXIX. n. 2-4.
P) Christus proprio sensu sacerdos praedicitur suo cruento
sacrificio acquisiturus sibi Ecclesiam omnium gentium. «Obla-i
tus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis
ad occisionem ducetur.... si posuerit pro peccato animam
suam (2), videbit semen longaevum..., in scientia sua iusti-
ficabit iustus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse
portabit; ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet
spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam » Is.
LIII. Hoc sacrificio Christi abolenda sunt omnia typica sa~i
crificia antiqua, u Sacrificium et oblationem noluisti; aures
autem perfecisti mihi. Holocausta et pro peccato non postu-i
lasti: tunc dixi, ecce venio... Annuntiavi iustitiam tuam
in Ecclesia magna.... non abscondi misericordiam tuam et
veritatem tuam a concilio multo » (3) Ps. XXXIX. 7. sqq.
(1) u Ipse ct rex et Pontifex est, et sedebit tam in regali quam in
sacerdotali throno, et consilium pacifi um erit inter utrumqne, ut nec re-i
gale fastigium sacerdotalem deprimat dignitatem, nec sa-erdotii dignitas
regale fastigium; sed in nnins gloria Domini Iesn ntrumque consentiat »
s. Hieronvm in h. 1. T. VI. p. 830. (ed. Vallarsi). Nempe in Christo et
in Christi Ecclesia haec paria sunt, et sibi invicem intime nnita, regnum
sacerdotale et regalo sacerdotium. Obiter animadvertas, ubi populus Is— >
rael Exod. XIX. fi. in textu hebraico (owb rotao) et in latina
• — : %*.v v i — '
versione nostra dicitur regnum sacerdotale, LXX'inverso modo reddidisse
sacerdotium regale [taaiXEtov Uparsupa atque ita s. Petrus (1. Pet. II. 9.)
celebrat Ecclesiam novi Testamenti. In Apoc. I. 6. de eadem Ecclesia di— i
citur: e-oijjsev (JaaiXsiav, lepsT? to> ©eoj xai rcaTpi aorou « fecit nos
regnum sacerdotes (in Vulg. et sacerdotes) Deo et Patri suo. »
(2) Verba oblatus est et pro peccato OVJX victima vel sa-
6 6 r-j-i r | , r | ,
cri licium pro peccato sunt omniuo liturgica de proprie dicto sacrificio.
Vide Tract. de Euchar. Sacrif. th. X. n. II. de Ineam, th. XLVII. ed. 2.
pag. 503.
(3) - In Tioc Psalmi textu animadvertas sequentia. In primis habe-i
mus commentarium ipsius Apostoli Pauli in hunc locum Heb. X. 5-12.
u Sacrificium (cruentum), oblatio (incruenta) , holocausta, pro peccato »
• • • •
nson m>iv rimo rui sunt sacrificia veteris Testamenti secun-
t t •: t
dum suas diversas species, quae praedicuntur abolenda; sed abolenda per sa-i
crificium ab ipso Christo offerendum. Hoc sacrificium Christi obscurius qui-
73
y) Sacerdotium Christi praedicitur u aeternum secundum
ordinem Melchisedech, n qui sacerdos altissimi in typo sa~i
crificium obtulit panem et vinum Ps* CIX. 4. (Gen. XIV.
18.). Secundum hunc ordinem sacerdotii Christi praenun-i
tiatur in eius Ecclesia futurum iuge sacrificium incruentum
u ab ortu solis usque ad occasum » ad magnificationem no-i
minis Dei u in gentibus » Mal. I. 11, de qua prophetia egH
mus in Tract. de Euch. sacrif. th. X.
Hinc porro consequitur et a prophetis praenuntiatur
etiam iuge sacerdotium in Ecclesia, utique a summo sacer-i
dote secundum ordinem Melchisedech institutum et deriva-i
tum. u Venio, ut congregem cum omnibus gentibus et lin-i
guis (heb. omnes gentes et linguas), et venient, et videbunt
gloriam meam. Et ponam in eis signum (1), et mittam ex
dem continetur in textu hebraico, saltem ut nunc exstat, et ex eo in ver-
sione latina illis verbis: «aures autem perfecisti (heb. fodisti) mihi;
tunc dixi, ecce venio... ut facerem voluntatem tnam; » sed intimum ea-i
mm sensum Paulus explicat: « corpus autem aptasti mihi.... tunc dixi,
ecce venio, in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, volunta-i
tem tnam, » ISou rjxw... tou xotipat, 6 ©£o;, to 0$Xrjxa aou. Subdit vero Apo-i
stolus commentarium: per hanc prophetiam auferri (auferenda praedici)
omnia vetera sacrificia, « ut sequens statuat. » hoc autem esse « oblationem
corporis Christi semel; n nam « hic unam pro peccatis offerens hostiam (piav
Ouutav) in sempiternum sedet in dexteris Dei. » Si quaeritur, quomodo
verbis illis, « aures perfecisti vel fodisti mihi v ^ IH1S imtk
• t * * x
subsit sensus ab Apostolo ex LXX. expressus, « corpus aptasti mihi; »
certum e t, illis verbis significari aliquem sibi obedientem facere, obe-
diens autem nsque ad mortem crucis factus non est nec fleri potuit Fi-i
lius Dei, nisi in assumpta humanitate, cum Verbum caro factum est.
Utrum vero dicas, verba assumpsisse Paulum ex LXX. vel ex Paulo post-
modura transiisse in illam versionera, non tanti est; veritas enim expli-i
catioris istius interpretationis semper auctoritate Apostoli inspirati ad
scribendum non illorum interpretum nititur.
(1) «In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum... et le— '
vabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel et dispersos
Inda a quatuor plagis terrae » Is. XI. 10-12; LX1I. 10-12. Christus ipse
est signum in nationes, et in sua Ecclesia posuit « sigua et portenta et
virtutes, « ipsa;ne Ecclesia horum omnium complexu e*t signum populo-i
rum (vide Cone. Vatie, sess. 3. cap. 3.). Ad haec alludit s. martyr Igna-
tius ep. ad Smyrn. n. 1. « Ex hoc fructu nos sumus per divine beatam
passionem eius, et per resurrectionem suam elevet signum in sanctos et fh
deles suos sive in Iudaeis sive in gentibus in uno corpore Ecclesiae suae. *
74
eis qui salvati fuerint, ad gentes, in mare ( wvtfm Tar-i
tessum), in Africam, et Lydiam tendentes arcum, in Ita^
liam (1) et Graeciam, ud insulas longe, ad eos qui non au~«
dierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annunn
tiabunt gloriam meam gentibus . Et assumam ex eis
sacerdotes et levitas, dicit Dominus. Quia sicut coelum
novum et terra nova... sic stabit semen vestrum et nomen
vestrum » Is. LXVT. 18. sqq.; Mal. III. 3.4. u In diebus illis
et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae
(nomen Messiae cf. Is. IV. 2; Ier. XXIII. 5; Zacb. III. 8;
VI. 12.)... quia haec dicit Dominus : non interibit de David
vir, qui sedeat super thronum domus Israel; et de sacer-i
dotibus et de levitis non interibit vir a facie mea (mini-i
strans coram me), qui offerat holocautomata et incendat
sacrificium et caedat victimas omnibus diebus... Si irritum
potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum
nocte, ut non sit dies et non in tempore suo, et pactum
meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non
sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et levitae et
sacerdotes ministri mei. Sicut enumerari non possunt steE
lae coeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen Da~i
vid (eos qui sunt a Christo, quem germinare faciet Da vidi
germen iustitiae), et levitas ministros meos. » Ier. XXXIII.
15. sqq.
Manifestum est, sicut hic promittitur praefiguratum ae-«
ternum regnum Christi alterius ordinis sublimioris, quam
fuerat regnum typicum Davidis, ita promitti in hoc regno
(i) t>x?sz satis apte Italia intelligitar ex coniunctione ipsa enm
Graecia ( Ionia) et cum insulis quo nomine in prophetis tra-i
ctos seu littora ad mare mediterraneum significari solent. Neque hanc si— >
gnificationem Italiae ex aliis locis refelles, ubi nomen adhuc oc-i
currit; nam Gen. X. 2; Ez. XXVII. 13. pariter iungitur cum Graecia, et
hoc loco Ez. facile Tyrrheni vel co’oniae Phoenicum intelligi possunt; ex
vaga autem commemoratione Ez. XXXII. 26. et significatione potius my-i
stica Ez. XXXVIII. 2. 3; XXXIX. 1. nihil certi eruitur (cf. Aug. Civ.
Dei XX. 11.), Hieronymus incertus fluctuat inter significationem Italo-i
rum vel Iberorum, quos Hispanos (semel in Ez. XXVII. 13. etiam Iberos
orientales) intelligi posse ait; sed Hispani apud Isaiam iam nomine Tarsis
(Tartessus) comprehenduntur.
sacerdotium alterius ordinis ipsi indoli regni respondensy
sicut terra nova et coelum novum, ita novum sacerdotium
sublimius, quam fuerat in typo sacerdotium le viticum fcf.
Heb. VIII. IX. XIII. 10.). Sicut Paulus (Heb. VII. 11-14.) ex
eo inter alia, quod Christus non est ex tribu Levi, demon-i
strat eius sacerdotium alterius ordinis et non leviticum
esse, ita etiam sacerdotes et levitae in regno Christi a
prophetis 11. cc. promittuntur futuri non ex genere levitico,
sed assumendi ex omnibus gentibus, multiplicandi et obla-i
turi sacrificia usque ad consummationem saeculi quamdiu
erunt dies et nox (1). Translato autem et mutato sacem
dotio, utique fieri necesse est translationem et mutationem
legis, cultus externi, et nominatim sacrificii (Heb. VII. 12.),
quod alibi praedictum esse vidimus futurum .unicum secun-i
dum ordinem typi in Melchisedech. Quando igitur Ieremias
diversas species sacrificiorum veteris oeconomiae, in qua
ipse propheta, et illi erant, quibus proxime prophetabat,
videtur transferre ad sacerdotes in regno Christi (2), non
aliud intelligendum est, nisi quod omnibus illis typicis sa~i
crificiis successurum sit unum sacrificium per illa omnia
praefiguratum, u Carnalium sacrificiorum varietate cessante
omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis tui
implet oblatio... ut sicut unum est pro omni victima sa^
crificium, ita unum de omni gente sit regnum » s. Leo
serm. 59. c. 7. cf. serm. 68. c. 3. a Mensam sacerdos ipse mei
diator Testamenti novi exhibet secundum ordinem Melchi-i
sedech de corpore et sanguine suo ; id enim sacrificium suc-i
cessit omnibus illis sacrificiis veteris Testamenti, quae im-i
molabantur in umbra futuri. Propter quod etiam vocem
illam in psalmo tricesimo et nono eiusdem mediatoris per
prophetiam loquentis intelligimus, sacrificium et oblatio-i
nem noluisti, corpus autem perfecisti mihi; quia pro illis
(1) Confer 8. Hieronym. commentar, in Is. LXVI. 22. (T. IV. p. 825.).
(2) Quod in Vulgata dicitur, « offerat holocautomata et incendat sa-i
crificium et caedat victimas, » videtur paulo durius. Numerantur omnes
tres species praecipuae sacrificiorum typicorum H3T r?n3P
sicut vidimus in Ps. XXXIX, verba autem ex hebraico strictius trans-i
lata haec sunt: offerens holocaustum, et adolcns festum, et faciens sacri ->
: rui rrain : rtnan -pppai : nbiy nbya
ficium n
76
omnibus sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur, et
participantibus ministratur » Aug. Civ. Dei XVII. c. 20.
n. 2. u Unus verus mediator _ et sacerdos est, ipse offe-i
rens, ipse et oblatio. Cuius rei sacramentum quotidianum
esse voluit Ecclesiae sacrificium; quae cum ipsius capitis
corpus sit, se ipsam per ipsum discit offerre (1). Huius veri
sacrificii multiplicia variaque signa erant sacrificia prisca
sanctorum, ut hoc unum per multa figuraretur, tamquam
verbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum
commendaretur. Huic summo veroque sacrificio cuncta sa~i
crificia falsa (imperfecta in umbra et figura cf. Heb. VIII.
7.) cesserunt. » Ibid. 1. X. c. 20.
Pauca quae citavimus, sufficiunt, ut indefectibile re~i
gnum Christi in terris proprio regimine, magisterio, et
sacerdotio in se cohaerens a Christo ipso Redemptore acqui-i
rendum suo sanguine, et ex omnibus gentibus ad aeternam
omnium gentium salutem fundandum, clarissime in prophe-i
tis praenuntiatum esse intelligamus, adeo ut aeternum hoc
et universale regnum constituat unum ex insignioribus cha-i
racteribus et illustrioribus notis promissi Messiae. Multa
alia prophetarum oracula huc pertinentia facile induci pos-i
sent, quae non minori luce splendent. Is. XI. 1. 11. 12,
XL. 2. 9; XLII. 6. 10 ; LI. 3-7; LIV; LXII; LXV. 16.
sqq.; Hos. II. 16. sqq.; III. 5 ; Ioel. II. 27-32; III. 16-21.
Amos III. 16. sqq.; IX. 11; Soph. III. 14; Zach. II. 10;
XIV. 8. 9. Norma aliqua ad discernendas prophetias, quae
vel sensu immediato vel typico ad Christum ct eius Ec->
clesiam referuntur, ex modo citandi s. Pauli Rom.XV. 8-12.
deduci potest.
Prophetiae promissionum et complementum executionis
sese mutuo collustrant, ac manifesto divinitatis sigillo con-i
firmant; ad ipsius igitur complementi considerationem no-i
bis transeundum est.
(1) Ita in editione Maurina; sed habent aliae editiones lectionem am-i
pliorem, quae colorem praesefert omnino Augustinianum; « Ecclesiae sacri-<
ficium; cnm ipsius corporis ipse sit caput, et ipsius capitis ipsa sit cor-i
pus, tam ipsa per ipsum, quam ipse per ipsam suetus offerri. »
77
THESIS vir.
In Eoangeliis annuntiatur regnum Dei, regnum Iesu
Christi propriae constitutionis ac formae fundandum
in terris.
u Quamvis regnum Dei et regnum coelorum in Scripturis non uno
» semper sensu accipiatur, in Evangeliis tamen 1°. hoc nomine annuntia-
» tur regnum Iesu Christi in terra, ut societas in se et per se consistens
y> in propria sua forma, ab aliis societatibus distincta et diversa, ordinis
» nempe non terreni sed supernaturalis, quamvis in terra ex hominibus
n constituta; quae eadem unitas in se constituta et propria forma regni
»2°. a Christo fundatore aliis nominibus ac symbolis parabolarum deseri -
r> bitur et annuntiatur. »
I. Regnum Dei est quidem etiam regnum creatoris in
ordine naturali. «Domini est terra et plenitudo eius, or-i
bis terrarum et universi qui babitant in eo, quia ipse su~i
per maria fundavit eum » Ps. XXIII. 1; XLIX. 12. u Do-i
minus in coelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omni-i
bus dominabitur.... benedicite Domino omnia opera eius in
omni loco dominationis eius » Ps. CII. 19. 22; CXLIY. 11.
12; 1. Paral. XXIV. 11. 12; Tob. XIII. 1; Dan.III.lOO;
IV. 31. At phrasis complexa regnum Dei, regnum coelorum,
et regnum simpliciter in relatione ad Deum in novo Te~i
stamento non appellatur nisi regnum supernaturale, quod
Christus Redemptor sanguine suo acquisivit et hominibus
comparavit, atque, qua parte illud in terris est, ipsemet
suis legibus, institutis ac dotibus efformavit u sibique glo-i
riosum exhibuit, n Consideratur autem hoc regnum super¬
naturale Iesu Christi secundum triplicem rationem.
1°. Directe spectantur gratiae, virtutes, dona ac orna-i
menta spiritualia interna, dum horum manifestatio in con-i
spicuis regni institutis externaque visibili forma indirecte
tantum significatur vel supponitur. Pharisaeis regnum Mes-i
siae fingentibus externum in prosperitate et gloria mun-i
dana Christus Dominus respondet: « regnum Dei non venit
cum observatione; neque dicent; ecce hic, aut ecce illic;
78
ecce enim regnum Dei intra vos est » (£vto<; Ofiwv eaxiv)
Luc. XVII. 20. 21. cf. XII. 31. « Non est enim regnum
Dei esca et potus; sed iustitia et pax et gaudium in Spi— «
ritu Sancto » Rom. XIV. 27; 1. Cor. IV. 20. cf. Mattii.
XIX. 12.
2°. Saepe directe significatur regnum consummatum in
vita aeterna, ubi Deus regnat in omnibus sanctis, et omnes
sancti regnant cum ipso; in plurimis tamen locis simul in-i
eluditur etiam regnum in terris tamquam praeparatio ad
ipsum regnum consummatum, u Multi ab oriente et occi-«
dente venient et recumbent cum Abrabam, Isaac et Iacob
in regno coelorum; filii autem regni (primum vocati Iudaei
ad regnum in terris) eiicientur in tenebras exteriores »
Matt. VIII. 11; Luc. XIII. 28; u vocavit vos in regnum
suum et gloriam» 1. Thess. II. 12; aut digni habeamini
in regno Dei, pro quo (unsp et patimini » 2. Thess. I.
5; u salvum faciet in regnum suum coeleste » 2. Tim. IV.
18. cf. Matth. V. 3. 10; VII. 21; XXVI. 29; Mare. IX.
46; X. 23-25; Luc. XXII. 16. 18. 29. 30; XXIII. 42;
Io. III. 3. 5; Act. XIV. 21; 1. Cor. VI. 9. 10; XV. 50;
Gal. V. 21 ; Eph. V. 5; lac. II. 6; 2. Pet. I. 11; Apo-
cal. V. 10.
Quandoque celebratur hoc regnum, quatenus completo
iam numero sanctorum et corporibus etiam glorificatis cH
vitas Dei erit in omnibus suis partibus perfecta. Descripto
secundo suo adventu u cum potestate magna et maiestate, »
eiusque signis enumeratis subdit Dominus: u cum videritis
haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei » Luc. XXI.
31. a Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri...
oportet autem illum regnare (in regno in terris), donec poi
nat omnes inimicos sub pedibus eius » 1. Cor. XV. 23-28.
u Testificor autem coram Deo et Iesu Christo, qui iudica-
turus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum
eius» 2. Tim. IV. 1; Matth. XIII. 43; XXV. 34; Apo-
cal. XXII. 5.
Si vera esset plurium Patrum interpretatio Matth. XVI.
28; Mare. VIII. 39; Luc. IX. 27. ipsa Christi glorificatio
corporea in sua vita adhuc mortali diceretur regnum Chri-i
sti, regnum Dei. u Proprie signanterque promiserat, quos-
dani de adstantibus discipulis non prius gustare mortem,
quam viderent Filium hominis venientem in regno suo,
idest in regia claritate, quam specialiter ad naturam sui
scepti hominis pertinentem his tribus viris (Apostolis) vcn
luit esse conspicuam » s. Leo M. serm. 51. c. 2; Chrysosto-
mus in Matth. hom. 56. al. 57. n. 1. et alii. Sed praefe-i
renda est significatio regni Dei (ut habent Marcus et Lucas),
de qua statim dicturi sumus; ut intelligatur cum s. Gre-
gorio M. aliisque regnum Dei haec Ecclesia Christi constii
tuta et late propagata in terris (s. Greg. in Evang. hom. 32.
num. 6.).
3°. Haec significatio regni Dei, regni Christi, regni coe-i
lorum in novo Testamento frequentissima est, ut directe
his nominibus designetur regnum visibile proprii nominis
propriaeque formae a Christo in hominibus et ex hominibus
in terra instituendum ubi de promissione annuntiante, aut
institutum ubi de facto iam completo sermo est. In visibili
hoc regno utique includitur tamquam dos et proprietas im
tima id, quod primo loco vidimus designari nomine regni
Dei, et connectitur tamquam terminus ac finis id, quod
loco altero significari diximus, regnum scilicet Dei consumi
matum; attamen regnum tertio hoc loco directe significai
tum distinguitur (distinctione inadaequata) ab illo priori
quidem ut totum a sua parte formali; ad alterum vero se
habet ut inchoatum ad perfectum vel etiam ut medium ad
suum finem. De regni ita considerati institutione hic agH
mus, non ut iam facta sed ut annuntiata in Evangeliis.
II. Sicut in propheticis praenuntiationibus Messiae veni
turi vidimus tamquam opus eius cum ipso designari unii
versale et incorruptibile regnum, ita in annuntiatione exi
secutionis ac implementi daelaratur finis et opus adventus
Christi constitutio regni eius perenniter inter homines per-
stituri. Haec igitur constitutio regni Christi compendio
complectitur totum opus ac finem magni sacramenti incan
nationis, redemptionem mundi, expiationem peccati, sanctii
ficationem et salvationem generis humani, atque supremam
Dei glorificationem in hoc regno, in mundo redempto, sam
ctificato, salvato, qui est Ecclesia unita suo capiti Christo
Redemptori et Salvatori.
80
1°. Sane in annuntiatione incarnationis per angelum tria
haec declarantur tamquam summa totius mysterii: persona
quae est Filius Altissimi et Filius simul natus ex Virgine
matre, adeoque Deus et homo, Emmanuel Nobiscum Deus
secundum Isaiae prophetiam in hac ipsa annuntiatione dei
claratam verbis et adimpletam facto (vide de Incarnat.
th. XV.); tum nomen lesu atque in eo implicite finis ac
munus Redemptoris; postremo hoc munus et hic finis dei
scriptus explicite in regno aeterno Redemptoris constituendo
in redemptis et ex redemptis secundum typos et prophetias
antecedentes in veteri oeconomia praeparationis, u Ecce
concipies in utero et paries Filium (Spiritus Sanctus supen
veniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi); et vocabis
nomen eius Jesum; hic erit magnus et Filius Altissimi
vocabitur (quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius
Dei); et dabit illi Dominus Deus sedem (tov Qpovov) Da-
vid patris eius, et regnabit in domo lacob in aeternum,
et regni eius non erit finis » Luc. I. 31-35. In declarai
tione angeli ad s. Ioseph ipsum nomen lesu Salvatoris comi
prehendit ea omnia, quae in annuntiatione ad beatissimam
Matrem explicite praedicantur. Utraque autem angeli am
nuntiatio a s. Evangelista adhuc collustratur expresse in
illa contestando complementum prophetiae de Emmanuele.
« Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet aui
tem Filium, et vocabis nomen eius lesv.m ipse enim sali
vum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem
totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Doi
mino per prophetam dicentem: ecce Virgo in utero hai
bebit, et pariet Filium, et vocabunt nomen eius Enxma-
nuely quod est interpretatum Nobiscum Deus » Matth. I.
20-23.
Per thronum David et regnum in domo lacob directe
significari regnum visibile in terris tamquam complemem
tum typorum antecedentium in populo Israel ex verbis ipsis
clarum est, quamvis connexio cum regno consummato in coei
lis simul indicetur. Unde etiam duratio in aeternum (st;
to’j; aliova;) pro utraque forma regni secundum subiectam
materiam accipienda est, ut in una forma sit usque ad com
summationem saeculi et sine fine corruptionis (Dan. II. 44;
— SI —
VII. 14.) quamvis non sine fine perfectionis; in altera sim-i
pliciter sine fine in aeternum.
Supernaturalis autem indoles huius regni aeterni, ac
proinde diversitas et eminentia prae regnis et societatibus
ordinis naturalis, atque hoc ipso propria eius forma et in
se consistentia evidens est tura ex persona fundatoris ac
regis, qui est Filius Altissimi et Filius hominis, Nobiscum
Deus; tum ex fine, et intima ratione ipsius regni, quae
est salvatio a peccatis, ut sit regnum sanctificationis in
plenitudine temporis, sanctitatis in aeternitate.
2°. Praedicatio praecursoris ad parandam viam Domini
haec erat: u poenitentiam agite, appropinquavit enim re~i
gnum coelorum r> Matth. III. 2. Teste ipso Christo post
oeconomiam praeparationis in lege et prophetis inde a
Io anne incipit evangelium oeconomiae adimpletionis, quae
dicitur et est regnum Dei. u Lex et prophetae usque ad
Ioannera; ex eo regnum Dei evangelizatur » Luc. XVL 16.
cf. Matth. XI. 12.13. Hinc evangelium ipsius Iesu Christi
et discipulorum eius comprehenditur hoc compendio, ut sit
Evangelium seu verbum regni, u Venit Iesus in Galilaeam
praedicans Evangelium regni Dei, et dicens, quoniam im-i
pletum est tempus et appropinquavit regnum Dei; r> u cir-
cuibat Iesus praedicans Eangelium regni; n u qui audit
verbum regni; u praedicabitur hoc Evangelium regni in
universo orbe in testimonium omnibus gentibus ; » a et aliis
civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo
ei; tooto misshs sum; » Iudaeis Messiam promissum et
missum repudiantibus ait ipse: u auferetur a vobis regnum
Dei, et dabitur genti (gens una quia regnum unum) facienti
fructus eius » Matth. IV. 23; IX. 35; XIII. 11. 19; XXI.
43; XXIV. 14; Mare. I. 14; Luc. IV. 43; VIII. 1; IX. 2.
11. 60; XVIII. 17; Act. I. 3; VIII. 12; XIX. 8; XX. 25;
XXVIII. 23. 31.
3°. Regnum Messiae in terris secundum prophetarum
praenuntiationes expectabant Iudaei non solum carnales,
sed omnes etiam pii et spirituales; imo haec expectatio
regni ceincidebat cum exspectatione adventus Messiae;
unum enim ex solemnibus nominibus ad designandas pro->
prietates ac notas Messiae erat. Filius Dacici, seu Israc‘1
JbBAxzEi.iN. De Ecclesia Christi
&
82
Io. I. 4Q; Mattii.* II. 2; XXVII. 11; Io. XIX. 19-22. Hinc
ad celebrandas prophetias in Iesu Nazareno adimpletas ve-
lut synonymae habentur acclamationes: u benedictus qui
venit rex Israel n Io. XII. 13-16; Luc. XIX. 38; u qui
venit Filias David » Matth. XXI. 9; et a benedictum quod
venit regnum patris nostri David » Mare. XI. 10.
Haec autem regni Messiani exspectatio, quamvis quoad
eius indolem in hominibus carnalibus fuerit erronea, quoad
rem tamen regni visibilis propriaeque constitutionis ac for-i
mae inter homines fundandi, quo regnum typicum veteris
Testamenti perficeretur et transferretur in regnum praefi-i
guratum Testamenti novi, a Christo ipso et a sacris scri-i
ptoribus manifestissime approbatur et confirmatur tum
modo, quo vidimus Christum et Apostolos totam suam prae-i
dicationem declarasse Evangelium regni a populo exspe-«
ctati; tum modo quo hoc regnum, in veteri Testamento
praefiguratum et promissum, exhibebant ut sedem David,
regnum aeternum Filii David, regnum Emmanuelis; tum
modo quo exspectationem Israiditarum approbando refe-i
runt et describunt, u Ioseph ab Arimathaea et ipse (ut alii
discipuli cf. Matth. XXVIII. 57.) erat exspectans regnum
Dei n Mare. XV. 43; Luc. XXIII. 51; u ut sedeant hi duo
filii mei in regno tuo... ait illis: non est meum dare vo-i
bis, sed quibus paratum est a Patre meo » Matth. XX. 21;
u si in tempore hoc restitues regnum Israel? dixit autem
eis: non est vestrum nosse tempora vel momenta (huius
restitutionis certae, verum regni supernaturalis et univer-i
salis) ; sed accipietis virtutem Spiritus supervenientis in
vos, et eritis mihi testes.usque ad ultimum terrae n
Act. I. 6.
4°. In ipsa proxima praeparatione sacrificii crucis, quo
regnum erat acquisiturus, Christus Redemptor se regem et
regnum sibi, regnum suum verissimum in hoc mundo pro-i
fessus est; de visibili enim regno in hoc mundo tota quae-i
stio erat tum Iudaeorum tum Pilati; et hoc regnum ab eis
negatum vindicavit esse suum, sed alterius ordinis ac ipsi
fingebant, ordinis nempe supernaturalis. u Regnum meum
non est de hoc mundo _ nunc autem regnum meum non
est hinc» n Verba satis per se clara Augustinus commenta-
83
tur: u non ait regnum meum non est in hoc mundo, sed
non est dc hoc mundo.non ait: nunc autem regnum
meum non est hic, sed non est hinc; hic est enim regnum
eius usque in finem sacculi» Aug. in Ioan. tract. 115.
n. 2. De se ipso regni acquisitore et fundatore Christus
ait*, «vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de
mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo r> Io. VIII.
23; XVII. 13-16. Erat verus homo in hoc mundo, sed homo
qui persona divina per alteram suam divinam naturam est
Deus; ita et eius regnum splendor relucens et expressa
imago Dei-hominis est verum regnum visibile in hoc mundo
sed ex omnibus suis causi3 suisque dotibus regnum super-
naturalis ordinis, et hoc sensu spirituale licet visibile ex
hominibus et in hominibus constitutum, non de hoc mundo
regnum divino-humanum. Hancque ipsam ad exemplar
Christum expressam imaginem regni ut discipuli, cives re-i
gni, singuli in se referant, ipsemet in oratione illa testa->
mentaria post ultimam coenam mandavit et Patrem roga-i
vit. u Cum dilexisset suos qui erant in mundo. . . et mundus
eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non
sum de mundo » Io. XIII. 1; XV. 19; XVI. 11.12.16.
Porro ordinem supernaturalem sui regni non solum ne-i
gative quod non sit de hoc mundo, sed etiam positive in
illa responsione ad Pilatum Christus declarat velut ex
prima et essentiali regni proprietate, quod sit regnum ve-i
ritatis; fundat enim suum regnum in veritate, quam ipse
rex veritas de supernis affert hominibus in mundo et re~i
velat, u Tu dicis (h. e. verum dicis cf. Matth. XXVI. 64.),
quia rex sum ego: ego in hoc natus sum et ad hoc veni
in mundum (cf. Io. XVI. 28. etc.), ut testimonium perhi-i
beam veritati, omnis qui est ex veritate, audit vocem
meam n Io. XVIII. 36. 37. Sicut praedicta est Ierusalein
civitas veritatis et Sion mons sanctitatis (th. VI.), ita hoc
fundamentum regni Iesu Christi, qui est ipsa veritas et
ipsa vita (*/i dXyjQeia xai n £ioy)) Io. XIV. 6. in novo Testa-<
mento in primis praedicatur, quod suo loco videbimus. « Gra-i
tia et veritas per Iesum Christum facta est; n u alium Pa-
raclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum
Spiritum veritatis; n u Spiritus veritatis docebit vos omnem
81
veritatem; » u Ecclesia Dei vivi columna et firmamentum
veritatis» Io. I. 17; XIV. 16; XVI. 13; 1. Tim. III. 15.
Haec veritas est, quae sanctificat cives in regno veritatis,
u Vere discipuli mei eritis et cognoscetis veritatem, et veritas
liberabit vos; » u sanctifica eos in veritate » (4v a>.7j9eia);
u genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod crea~>
turae eius n (a7rap£y)v I i vx tcdv ocutou XTKjpiaTwv) Io. VIII.
32; XVII. 17. 19; lac. I. 18.
Declaratur itaque in ipsis initiis Evangelii et in pro-i
xima praeparatione regnum Dei, regnum coelorum, regnum
Iesu Christi, vel etiam regnum simpliciter ab ipso Re-«
demptore constituendum ex hominibus et pro hominibus in
terra, substituendum regno Israelis imperfecto praefiguranti
hoc regnum novi Testamenti, adeoque regnum visibile in
sua propria forma et unitate consistens, perpetuo duratu~>
rum u (regnabit in aeternum), » universale ex omnibus gen->
tibus u (Evangelium regni in universo orbe), » regnum su-
pernaturale veritatis et sanctitatis, cuius cives sunt disci-i
puli et filii veritatis, sicut regnum ipsum et sicut ipse rex
ac fundator, in hoc mundo sed non de hoc mundo.
III. Hoc ipsum regnum Iesu Christi in terris exhibetur
sub alio schemate unius gregis ab ipso Christo bono pastore
constituendi ex omnibus gentibus tamquam ovibus eius san-i
guine redimendis et ab ipso magno pastore pascendis, etiam
per pastores ministros ad aeternam salutem ovium Christi.
Multiplicibus item parabolis Evangelium regni, quo vidi-i
mus comprehendi compendium evangelicae praedicationis et
proximae praeparationis. Dominus ipse illustrare voluit, et
velut oculis exhibere, cuiusmodi hoc regnum Dei in terris
unum et universale futurum sit.
1°. In veteri Testamento populus Israel peculium veri
Dei saepe describitur velut grex ovium Domini, u Ipse est
Dominus Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves
manus eius » Ps. LXXIII. 1; LXXVIII. 13; XCIV. 7;
XCIX. 3; Ierem. XXIII; Ezech. XXXIV; Mich. VII. 14.
et alibi saepe. Pastores autem Israel sacerdotes nempe et
principes theocratiae veteris Testamenti Dominus arguit,
qui dispergebant gregem, eisque reprobatis praedicit sub-i
stituendum novum Israel, gregem Dei ex omnibus gentibus.
- 85 -
super quem suscitabit Dominus ovium « pastorem unum,
servum suum David, qui pascat eas et ipse erit eis in pa~i
storem. » u Et servus meus David rex super eos, et pastor
uuus erit omnium eorum... et percutiam illis foedus pacis,
pactum sempiternum erit eis » Ezech. XXXIV. 23; XXXVII.
24. 26; Zach. XI. 7. Sub hoc uno pastore, qui est u germen
David, n Deus promittit, u suscitabo super eos pastores, et
pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt »
u Ier. XXIII. 4. 5. Pastores isti promittuntur pro nova Ie-
rusalem non unius populi sed omnium gentium, « Et dabo
vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et
doctrina... In tempore illo vocabunt Ierusalem solium Dcn
mini, (non arca Testamenti veteris sed nova civitas Dei
tota erit solium Domini), et congregabuntur ad eam omnes
gentes in nomine Domini in Ierusalem » Ier. III. 15. 17.
(Vide th. VI.).
Iam hunc unum gregem, hoc promissum unum ovile ex
omnibus gentibus sub uno pastore Christus Dominus decla-i
rat gregem esse suarum ovium, et se ipsum esse unum pa-i
storem.
n) Ut pastorem bonum se annuntiat, quia effusione san-i
guinis sui pro salute ovium suarum ipse eas congregat imo
efficit suas oves, u Ego sum pastor bonus; bonus pastor ani-i
mam suam dat pro ovibus suis; n u et animam meam pono
pro ovibus meis; n a et vitam aeternam do eis n Io. X. 10.
11.15.28.
Congregat oves ac pascit eas doctrina sui magisterii, et
regit potestate sui imperii; atque ita homines constituun-«
tur oves Christi auditu fidei eius magisterium, sanctitate
morum ductum eius imperii sequentes, u Vos non creditis,
quia non estis de ovibus meis; oves meae vocem meam au-«
diunt ; et ego cognosco eas et sequuntur me; » u ego sum
pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae »
lo. X. 14. 26. 27.
Sicut pastor unus, ita non solum ex filiis Israel sed
aeque etiam ex gentibus sub uno pastore unum erit ovile,
u Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas
oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum
ovile et unus pastor r> Io. X. 16.
80
b) Hic unus pastor (6 tcoijuqv 6 cum articulo) est
Christus ipse; sed quoniam suum ovile in terris et ovile
unum perenniter futurum esse voluit; promisit enim ne~»
minem, saltem ut collective sunt unus grex et unum ovile,
oves rapturum de manu sua quae est ipsa manus seu po-i
testas Patris (Io. X. 28-30.): propterea ab ipso, auctoritate
propria uno pastore, instituendi sunt alii pastores ad eius
ministerium, qui in relatione ad ovile eius nomine et au-«
ctoritate pascant, in relatione ad Christum ut oves eius et
ipsi pascantur; alii ergo erunt pastores, sed nulli alia
auctoritate quam eius, qui unus est pastor divinus. Verum
quae forma futura sit gregis et pastorum, postquam Do~i
minus et pastor bonus ovium propriarum visibilis in terris
pascere ipse desierit, id multo amplius et distinctius tra-<
ctandum est in declaratione ipsius iam exsecutionis, quae
ad hunc locum non pertinet. Intelligemus tunc, quomodo
divinus pastor totum suum ovile, quod modo ab ipso an-i
nuntiatum vidimus sacrificio vitae suae sanctifieatum, do-«
ctrina et potestate sua gubernatum, ex omnibus gentibus
collectum ut sit unum sub uno pastore, commiserit cum
potestate a se communicata uni supremo pastori vicario,
ut visibili ministerio unitas ovilis visibilis perpetuo ser-i
vetur: u pasce agnos meos, pasce oves meas» Io. XXI.
16-17. Sicut autem ad unitatem instituit unum pastorem
supremum et universalem gregis totius, ita ob unitatem
simul et universalitatem gregis voluit sub illo uno esse
pastores multos, qui singuli non sane totum gregem, sed
u qui in ipsis est pascant gregem Dei providentes » (stci-
<T/toTo>jvT£s) 1. Pet. V. 2. Omnes uno pastores Christo mini-i
strantes in terris membra sunt, ut s. Augustinus loquitur,
pastoris divini cuius oves sunt propriae, atque ita unus
pastor et unum ovile, u Habeat ovile Domini praepositos,
et filios et mercenarios. Praepositi autem qui filii sunt,
pastores sunt. Si pastores sunt, quomodo unus pastor, nisi
quia sunt illi omnes unius membra pastoris, cuius sunt
oves propriae? » Aug. in Io. Tract. 46. n. 5.
2'. Dum Christus Dominus regnum Dei in terris a se
const it i.u»n luiu annuntiat, illud cuiusmodi futurum sit,
saepe describit parabolis, in quibus hoc suum regnum ve-
87
teri regno typico, in propria sua forma ac constitutione
conspicuum, substituendum vel explicite declarat vel indicat
implicite ipsa regni sui universalitate, in quo non unus
populus peculiaris, sicut typica illa oeconomia a Deo insti-i
tuta erat, sed sine discrimine nationis et generis omnes
gentes, mundus transformatus comprehendantur.
Veteris Testamenti regnum Dei in populo peculiari de~i
scribitur a prophetis sub symbolo vineae plantatae a Do-i
mino Deo, quae a sylvis et desertis incultis seu ab omni-i
bus gentibus alienis separata constituebat regnum Dei utique
visibile sui nominis propriaeque formae. « Vineam de Ae-i
gypto transtulisti; eiecisti gentes, et plantasti eam... plan-i
tasti radices eius et implevit terram » Ps. LXXIX. 9. sqq. ;
Is. V. 1. sqq.; Ier. II. 21; XII. 10; Ezech. XIX. 10. sqq.;
Iam vero eandem parabolam assumit Christus Dominus pro
suo regno in terris, et ad declarandam translationem regni
Dei ad gentes, quae erunt gens una quia regnum unum,
simulque describit causam huius translationis seu potius
ablationis regni a populo Iudaico per prophetas praenun-i
tiatam, quia u occidetur Christus, et non erit eius populus
qui eum negaturus est... Confirmabit autem pactum mul-i
tis » Dan. IX. 26. 27. Descriptio Salvatoris haec est.
u Homo erat paterfamilias (oUo$£<jtcoty);), qui plantavit vH
neam, et sepem circundedit ei, et fodit in ea torcular, et
aedificavit turrim, et locavit eam agricolis. » Iisdem paene
verbis fundatio regni Dei in populo Israel describitur Is. V.
2. concludendo: u vinea enim Domini «exercituum domus
Israel est. » Paterfamilias Dominus vineae, quam omnibus
praesidiis et subsidiis abunde instruxerat, misit continua
quadam successione servos suos (prophetas aliosque mini-i
stros fideles), ut ab agricolis fructus reciperet. Hi vero
alium ceciderunt, alium occiderunt, alium lapidaverunt,
u Novissime autem misit ad eos Filium suum (unum habens
Filium carissimum Mare. Filium dilectum Fuc.) dicens:
verebuntur Filium meum. Agricolae autem... apprehensum
eum eiecerunt extra vineam et occiderunt» (1). Quid iam
(1) u Jesus ut sanctificaret per snum sanguinem populum, extra por-i
tam passus est » Heb. XIII, 12; extra portam nempe Ierusalem, quae
88
faciet Dominus vineae agricolis illis? u Malos male perdet,
ct vineam suam locabit aliis agricolis (dabit aliis Mare.
Lue.), qui reddant ei fructus temporibus suis... Ideo dico
vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti
facienti fructus eius » Matth. XXI. 33. sqq.; Mare. XII.
Luc. XX.
Cum hac parabola vineae intime cohaeret altera, in qua
regnum coelorum in terris repraesentatur convivio nuptia-i
rum Filii regis. De nuptiis Filii Dei incarnati cum Ecclesia
et de Ecclesia sponsa suo loco agemus, ubi etiam videbi-i
mus iam in veteri Testamento descriptam desponsationem
cum uno populo Dei peculiari, sed ita ut sponsa infidelis
esset repudianda, ac illi priori substituenda u desponsatio
in sempiternum, » in qua ait Dominus: u dicam hon populo
meo: populus meus; et ipse dicet: Deus meus es tu » Os. II.
Singulae partes huius symboli nuptiarum respondent
singulis partibus prioris parabolae, ita ut manifesta sit
una utriusque significatio, u Simile factum est regnum coe-i
lorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et misit
servos suos vocare invitatos (xaXedai tou; xexV/jjjtevous) ad
nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos _
illi autem neglexerunt... reliqui vero tenuerunt servos eius,
et contumeliis affectos occiderunt. » Quod coloni, quibus
primum locata erat vinea repraesentans regnum Dei in
terris, fecerunt servis successione temporum missis ad re~i
quirendum fructum, hoc idem servis regis simili successione
missis fecerunt primum et ante alios invitati atque ita ab
ipso rege praeparati ad nuptias. Quod vero in priori para-i
bola est missio Filii quem occiderunt, hic sunt nuptiae
Filii quas spreverunt. Unde sicut ibi malos male perdet,
vinea regni Dei datur aliis, et hoc regnum transfertur ad
gentes: ita eadem omnia repetuntur in convivio nuptiarum
Filii, quae ipsae sunt regnum coelorum in terris, u Rex au~i
tem. _ perdidit homicidas illos et civitatem illorum sue-»
cendit (Ierusalem centrum regni typici). Ite ergo ad
exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nu*
sedes erat ac centrum illius regni ac Testamenti quod fecit patribus ecn
rum educens eos ex terra Aegypti, nunc vero per regnum et Testamen-i
tum novum mediatoris Icsu Christi erat antiquandum. Heb. VIII. 6-13.
- 89 -
ptias. Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes
quos invenerunt, malos et bonos (1), et impletae sunt nin
ptiae discumbentium.» Additur illud magnum discrimen
inter discumbentes, quod pro praesenti statu nuptiarum
regni inter ornatos veste nuptiali sunt etiam non habentes
vestem iustitiae, cum iustis in uno regno visibili commixti
etiam peccatores, u Intravit autem rex ut videret discum-i
bentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali »
Mattb. XXII. 2-14. Sed de hoc stadio unius, universalis,
visibilis regni coelorum in terris, in quo sint cum iustis
etiam peccatores, Evangelia proponunt aliam seriem para-i
bolarum Christi Salvatoris, quas duce Augustino Episcopi
Africae potissimum urgebant adversus Donatistas, quare
illae reservandae nobis sunt ad alium locum, ubi data opera
tractabimus de membris Ecclesiae.
Quod vinea locata gentibus, collecti ex viis et plateis
discumbentes in nuptiis Filii regis significant, hoc ipsum
exhibetur per regnum coelorum sub symbolo grani sinapis
verbis licet paucissimis adumbratum, u Simile est regnum
coelorum grano sinapis. cum autem creverit maius est
omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres coeli veniant
et habitent in ramis eius » Mattb. XIII. 31. 32. Regnum
nempe coelorum fundandum in terris a Iesu Christo ex ini-i
tiis humana aestimatione minimis et contemptis crescit
multo sublimius omnibus regnis terrenis comprehendens
omnes gentes ad vitam earum et salutem. Ita etiam trans-i
formatio mundi in regno et per regnum Iesu Christi adum-i
bratur, dum dicitur u simile regnum coelorum fermento, »
quod quantitate minimum atque absconditum totam massam
farinae pervadit et transformat: a abscondit in farinae satis
tribus (cf. Gen. XVIII. 6.), donec fermentatura est totum n
Matth. XIII. 33.
Quin ulterius progrediamur, ex dictis in thesi satis cla-«
rum est, qua forma suam divinam religionem, veritatem a
(1) Distinctior est ennmeratio penes Lucam et inde clarior regni uni-i
versalitas. u Tnnc iratns paterfamilias dixit servo suo: exi cito in pla-i
teas et vicos civitatis, et pauperes ae debiles et caecos et claudos intro-i
duc huc.... exi in vias ct sepes, ct compelle intrare, ut impleatur domus
mea » Luc. XIV. 21. seqq.
90
se revelatam sanctitatem a se praescriptam, instituendam
ac fundandam esse, Christus Salvator inde a sua manife-i
statione in carne et a primis initiis praedicationis ac prae-i
parationis declaraverit. Nempe non religionem tantummodo
velut in abstracto revelare consilium erat divinum, quam
singuli fidei persuasione et moribus vitae sibi permissi ac
nullis auctoritatis et potestatis, obedientiae et subiectionis
vinculis colligati tamquam in schola philosophica privatim
sequerentur; sed imo sicut a prophetis vidimus praenuntia-i
tum, ita a promisso et misso Redemptore in exsecutionis
ipsis initiis est annuntiatum, ex omnibus gentibus fundari
regnum, regnum coelorum, regnum Dei in terris unum
et universale, quod ipsum regnum informetur fide et pro-i
fessione revelatae veritatis, disciplina et institutis super-
naturalis sanctitatis, atque ita in hoc regno unitate sociali
per auctoritatem et potestatem tum universitas omnium tum
per se singuli conserventur et regantur in professione re->
velatae veritatis et in assecutione supernaturalis sancti-i
tatis. Regnum igitur coelorum, regnum Dei, regnum Iesu
Christi, cuius fundatio ab ipso annuntiata est modo, quo
vidimus, est ipsa in concreto religio Iesu Christi, quae cH
tra et extra hanc formam regni esse non potest.
91
THESIS VIII.
Proxima praeparatio et inchoatio
institutionis Ecclesiae.
u Christus Dominus in ipsa forma suae praedicationis velut in exem-
n piari exhibuit formam suae Ecclesiae; haneque formam constitutam in
n visibili ac vivente auctoritate ex una parte et in obedientia fidei erga
» eandem auctoritatem ex parte altera transfudit in Ecclesiam, dum huius
» institutionem initiavit discipulorum fidelium vocatione, atque ex his
» omnibus duodecim Apostolorum electione, quibus iu unum corpus sub so
» uno capite constitutis auctoritatem communicavit ad postulandam obe-
» dientiam fidei, simul praeparando plenioris potestatis participationem
» perennem et sub uno visibili capite hierarchicam unitatem pro tempore
» oblatae suae visibilis praesentiae, n
I. Christus Dominus, ut ex toto Evangelio manifestum
est, inde ab exordio suae praedicationis in primis se ipsum
demonstravit legatum divinum ac Messiam promissum, et
a Iudaeis eo ipso tempore secundum prophetarum oracula
expectatum (cf. P. Patritii in Evangel. dissert. 26. n. 7.
et dissert. 27. c. 4. p. 4.), qui proinde in doctrina, in cultu,
in regno Dei completurus sit, quod de Messia eiusque regno
in tota patriarchali, Mosaica, et prophetica oeconomia fuerat
praenuntiatum ac praefiguratum. Post supernaturales Mes-i
siae promissi manifestationes in ipsa eius nativitate (Luc. II.
8-19; 25-38. Matth. II. 1. sqq.), ad demonstrandum eum
iam praesentem, et ad viam Domini praeparandam missus est
Ioannes in spiritu Eliae et plus quam propheta (Matth. III.
1-14; Mare. I. 1-8; Luc. 1.15-17. 68-79; III. 1-17; Io. I.
15.36; III. 27. sqq.). In ipsa solemni praedicationis initia-«
tione visibilis species Spiritus Sancti et vox Patris decla-i
rantis universo populo eum u Filium suum dilectum, in quo
sibi complacuit » (Matth. III. 16.17. cf. XVII. 5; Io. XII.
28. 30.); miracula per totam vitam publicam continua, et
ex manifesta directione atque etiam diserta declaratione
ad eumdem finem conciliandae fidei in divinam missionem
02
patrata (1); prophetiae in eius nativitate, vita, doctrina
adimpletae (2); divina vitae sanctitas repugnans falsitati do-i
ctrinae et rapinae seu usurpationi divinitatis (cf. Phil, II. 6);
(1) Evangelia fere integra componuntur verbis Christi et factis de-i
monstrantibus verborum divinam veritatem; ita enim Deus loquitur ver-i
bis et factis (cf. Tract. de Tradit, append. ed. 2. p. 656. sq. 679. sq.).
Sicut autem non tota Christi doctrina, sod fere non nisi eius fundamenta
et praecipua elementa in Evangeliis consignata sunt, ita et facta divina
pleraque solum generali indicatione et non nisi pauciora distincta descri-i
ptione referuntur (Io. XX. 30. 31.). « Circuibat Iesns. praedicans re-i
gnum Dei et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo;
et abiit opinio eius (rj axoq auvou) in totam Syriam, et obtulerant ei
omnes male habentes, et curavit eos « (EOepaTteuaev autou;). » u Euntes
t. renuntiate Ioanni -quae vidistis et audistis; caeci vident, claudi ambu-i
lant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evan-
gelizantur. * « Et secuti sunt cum multi (oyXoi rcoXXot), et curavit eos
omnes. » u Et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant ut vel fim-i
briam vestimenti eius tangerent; et quicumque tetigerunt, salvi facti
sunt » Matth. IV, 23. 24; VIII. 16; IX. 35; XI. 5. 20-24; XII. 15;
XIV. 2. 14. 36; XV. 30. 31; XIX. 2. etc. Populus in hoc velut continuo
miraculo agnoscit rem hactenus inauditam, et ex promissionibus prophe-i
tarum uni Messiae propriam, u Numquam apparuit sic in Israel. » u Et
stupebant omnes turbae et dicebant: nnmiuid hic est Filius David ? »
u Illi ergo homines cum vidissent, qnod Jesus fecerat signum, dicebant :
hic est vere propheta qui venturus est (6 6 £p/o(A£voi) in mun-i
dum. » u Multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit,
numquid plura signa faciet, quam quae hic facit? * Matth. IX. 33; XII. 23;
Mare. VII. 37; Io. III. 2; VI, 14; VII. 31. Apostoius et Evangelista ve-i
lut insolitum notat, si quando non multas virtutes fecit » (oo noXla;
oovajiEi;). Matth. XIII. 58. Scopus signorum ex ipsa eorum indole, et
modo omnibusque adiunctis manifestus, diserte etiam a Christo ipso de-i
claratur, u Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in
terra dimittendi peccata (quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?),
tunc ait paralytico: surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam ;
et surrexit et abiit in domum suam. » u Ipsa opera quae ego facio, te-i
stimonium perhibent de me, quia Pater misit me. » « Operibus credite,
ut cognoscatis et credatis, quia Pater in me, et ego in Patre. » u Si opera
non fecissem in cis, quae nemo alius fecit, peccatura non haberent. »
u Propter populum qui circumstat, dixi, ut credant, quia tu me misisti;
haec cum dixisset voce magna clamavit: Laxare veni foras; et statim
prodiit, qui fuerat mortuus. » Matth. IX. 6. (Mare. IV. 7.); XIV. 33 ;
Mare. IX. 23-25; Io. II. 11; IV. 53; V. 36; IX. 3. 4; X. 37. 38; XI. 4.
15. 42. 45; XIV. 12; XV. 24.
(2) Matth. V. 17. 18; Luc. XVIII. 31; XXIV. 27. 44; Io. I. 45;
V» 39. 46; XIII. 19; XIV. 29; Act. III. 18-25; XVII. 2. 3. 11; XVIII.
93
ipsa doctrina docendique modus, ubi lucebat lux veritatis
in mysterii sanctitate et sublimitate, maiestas in ineffabili
suavitate, divinitas in humanitate (1), haec omnia (dein-i
ceps per passionem et mortem in singulis suis adiunctis
praenuntiatam, per resurrectionem, per missionem Spiritus
Sancti et aedificationem Ecclesiae completa et confirmata)
totidem radii erant luminis externi collustrantes divinita-i
tem doctrinae et personae, quibus accedente interno lumine
gratiae Iesus Nazarenus evidenter credibilis et credendus
demonstrabatur secundum prophetias Scripturarum Messias
promissus et missus a Patre, rex Israel salvator et pastor
unus populi Dei, sponsor pacti novi et aeterni, pater fu-i
turi saeculi, desideratus cunctis gentibus, in quo benedi-i
cendae erant omnes generationes. Filius Dei genitus in die
aeterno, cuius egressus tum ab initio a diebus aeternitatis
tum novissime ex Bethlehem, Deus ipse veniens ad salvan-i
dum, Emmanuel Deus-nobiscuin.
Sua autem missione a Patre, et sua suprema auctoritate
demonstrata Christus plenam u obedientiam fidei » postulat
in suam doctrinam veritatis et in sua praecepta ac insti-i
tuta sanctitatis sub sanctione vitae vel mortis aeternae,
u Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum
daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat
vitam aeternam. Qui credit in eum, non iudicatur; qui au~i
tem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in no->
mine unigeniti Filii Dei r> Io. III. 16. 18. 36. a Si prae-i
cepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea; sicut
et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in eius di— '
lectione » Io. XIV. 15.21.24; XV. 10. 14; 1. Io. II. 3. etc.
II. Hanc formam auctoritatis divinitus datae in magi-i
sterio et sacra imperio ex una parte, et ei respondentis
u obedientiae fidei » ex parte altera, voluit Christus non
28. etc. Per totnm EvangcliumA frequentissime appellatur ad prophetias
Scripturarum, atque ostenduntur singula, quae narrantur de Christo, fa~i
cta esse, « ut impleretur Scriptura. »
(1) u Admirabantur turbae super doctrina eius; erat enim docens sicut
potestatem habens; et non sicut scribae eorum et Pharisaoi. » u Nuiuquam
sic locutus est homo, sicut hic homo. » Matth. VII. 28. 20; Mare. I. 22j
Lue. IV. 32; Io. IV. 41; VII. 40. (ef. Tract. de Ineam, cd. 2. p. 35. 30.).
U4
solum pro tempore suae visibilis praesentiae in divina sua
persona, cui auctoritas divina veritatis et legislationis in
docendo et praecipiendo originaliter et essentialiter inerat
u (via, veritas, et vita); » sed formam eandem voluit inte-i
stinam ac propriam totius regni sui in terris. Manifestum
id reddidit in ipsa prima initiatione regni sui tum factis
eam formam futuram praeparando tum verbis promittendo.
1°. Re sane vera Christus Dominus cum primum coepit
praedicare regnum Dei in terris a se instituendum, con-i
tinuo vocavit ac perpetua vitae consuetudine in unam so-i
cietatem sibi u Domino ac magistro » (Io. XIII. 14.) con-
iunxit discipulos, atque ex his ipsis elegit duodecim, quos
constituit unum speciale collegium multis praerogativis di— '
stinctum ab aliis suis fidelibus, idque solemnitate diserte
adnotata in Evangelio. u Factum est autem in illis die-i
bus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione
Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos, et
elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit: SH
monem quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem
eius » etc. Lue. VI. 12. sqq. (1) (cf. Io. YI. 67-69; Act. I.
21. 22.).
Memoratu dignissimum est, quod inde iam nomine col-
legiali eis proprio, ut unum corpus morale constanter ap-i
pellantur illi duodecim cum articulo, ot Matth. X. 1 ;
XI. 1; XX. 17.24; XXYI. 14. 20.47; Mare. III. 14.; IV. 10;
YI. 7; IX. 34; X. 32; XI. 11; XIV. 10.17. 20.47; Act. YI. 2.
Imo idem nomen duodecim retinent ut proprium etiam post
interitum proditoris et ante electionem Mathiae Io. XX. 24;
1. Cor. XV. 5. (in textu graeco), quando alibi undecim oi
sv&fixa dicti reperiuntur Matth. XXVIII. 16; Mare. XVI. 14;
Luc. XXIV. 9; Act. I. 26. Hoc ipso nomine oi evScxa appeH
latur collegium, etiam ubi soli decem sunt Luc. XXIV. 33.
colb Io. XX. 24. Vicissim conservatur nomen duodecim ad
(1) MnltOs iam tum fuisse discipulos patet ex ipsis verbis Lucae et
ex v. 17. ubi dicitur « turba (o/Xo?) discipulorum eius. » Prima vocatio
discipulorum facta est mox post reditum Christi ex deserto, adeoque ipso
initio praedicationis ante primum pascha (Io. I. 37. sqq.), electio autem
duodecim Apostolorum ex « turba discipulorum cius r> locum habuit post
secundum pascha.
— 05 —
designandum totum collegium etiam pro tempore, quo as-»
sumpto Mathia et Paulo iam sunt tredecim vero sensu Apo-»
stoli Matth. XIX. 28; Apoc. XXI. 14.
Iam hos duodecim excellentiori munere ab aliis omnibus
discipulis discretos fuisse, clarum est ex ipso facto et modo
electionis, ex nomine indito Apostolorum seu legatorum
Christi in eius regno, ex locutionibus hoc distinctum colle-»
gium comparantibus cum aliis Christi discipulis et fidelibus,
e. g. a undecim et qui cum ipsis erant n*(pi ev&exoc xoci ot
cuv auToi;) cf. Luc. XXIV. 9. 33., ex modo quo diserte
munus Apostolorum ad testificationem authenticam etiam
ante adventum Spiritus Sancti omnino distinguitur in op-»
positione ad testes quosvis alios quantumvis fide et scientia
idoneos: u oportet ex his viris qui nobiscum sunt congre-i
gati omni tempore... testem resurrectionis eius nobiscum
fieri unum ex istis... ostende quem elegeris accipere locum
ministerii huius et apostolatus (xXyjpov ttj; oixovo|xtx; tocu-
ty)<; xai gLtcoctoXtjs). .. et annumeratus est cum undecim Apo-i
stolis n Act. I. 21. sq. Verum his omnibus opus non est,
tota enim Christi oeconomia luculenter demonstrat specia-i
lem relationem, quam habent Apostoli in regno Dei tum ad
Dominum, a quo mittuntur, tum ad alios discipulos uni-i
versos sive unitos sive uniendos, pro quibus mittuntur.
2°. Considerando itaque Apostolos in priori isto stadio
praeformationis, de quo nunc agimus, in primis videmus
dominum hos duodecim selectos erudire prae reliqua muH
titudine discipulorum in mysteriis regni Dei ad ministerium
legatorum suorum ipso nomine apostolatus expressum. Hu-
iuA rei testimonium exhibet tota historia evangelica. u Quia
vobis datum est nosse mysteria regni coelorum, illis autem
in parabolis... Vestri autem beati oculi quia vident, et aures
quia audiunt » Matth. XIII. 11. 16. u Vos autem dixi ami-i
cos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo (revelanda
hominibus), nota feci vobis » (Eyviopica vel in se ex-
plicite vel saltem implicite in promissione Spiritus Sancti)
Io. XV. 15. cf. XVI. 12. Finis huius peculiaris institutio-i
nis declaratur praecepto, ut quod ipsi Apostoli seorsum et
velut in tenebris audierunt, u dicant in lumine et praedi-»
cent super tecta n Matth. X. 27.
_ 06 _
Hinc primum quidem videmus eos in intimo comitatu
Iesu per civitates et castella praedicantis et evangelizantis
regnum Dei: « ipse iter faciebat... evangelizans regnum
Dei, et duodecim cum illo » Luc. VITI. 1. Tum vero ipsos
duodecim dominus mittit « praedicare regnum Dei, n ean-i
dem qua ipse utebatur, formam iniungens, ut scilicet de— >
monstrata signis et virtutibus missione divina auctoritati
praedicationis ac magisterii respondeat ex altera parte of-i
ficium obedientiae fidei sub sanctione damnationis aeternae
in die iudicii, forma, demonstratio, auctoiitas, sanctio prae-«
dicationis Apostolorum eadem est, quae in praedicatione
Christi ipsius, nisi quod in Christo, quia unigenitus missus
a Patre, potestas et auctoritas est ut in fonte, in Apostolis
eadem est derioata a Christo, quia homines missi ab ipso.
De Christi praedicatione dictum est: u tunc coepit expro-i
brare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes
eius, quia non egissent poenitentiam... Tyro et Sidoni re-i
missius erit in die iudicii quam vobis; et tu Capharnaum...
dico vobis, quia terrae sodomorum remissius erit in die iu-i
dicii quam tibi » Matth. XI. 20. sqq. de Apostolis: u Hos
duodecim misit Iesus praecipiens eis. .. euntes praedicate di— '
centes, quia appropinquavit regnum coelorum; infirmos cu-i
rate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite...
et quicumque non receperit vos neque audierit (axouffY) -
axorj tyj; xidTew;) sermones vestros... amen dico vobis, to-i
lerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die
iudicii quam illi civitati » Matth. X. 5-15; Luc. IX. 1-6.
Principium auctoritatis Christi derivatae in suos lega-i
tos, quod diximus, generale statuit divinus magister. Pri-i
mum et per se illud enuntiatum reperitur in electione et
missione duodecim Apostolorum, u Hos duodecim misit Ie-i
sus, praecipiens eis... euntes praedicate... qui recipit vos ,
me recipit; et qui me recipit, reeipit eum qui me misit n
Matth. X. 5.7.40. Ut autem a potestate quae originaliter
et exemplariter est in ipso Christo rege, magistro et sacer-i
dote, per participationem derivata intelligatur omnis pote-i
stas quae est in regno Christi, simulque adumbrata iam
exhibeatur distinctio graduum hierarchiae in eodem regno;
Dominus post collegium duodecim Apostolorum in illa lega-
07
torum auctoritate iam institutum (1), u designavit et alios
septuaginta duos, et misit, illos binos ante faciem suam in
omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. » Hos
itaque, quamvis a se missos, nec Apostolos creavit, nec
Apostolis aequavit, sed tamen idem derivationis principium,
et consequenter reductio auctoritatis ad ipsum fontem Chri-i
stum sane etiam pro ipsis valet: u qui vos audit, me audit,
et qui vos spernit me spernit; qui autem me spernit, sper-i
nit eum qui me misit » Luc. X. 1. 16.
3°. Ipsum collegium duodecim Apostolorum licet nondum
in ultima sua forma et perfectione plene constitutum, huic
tamen plenae constitutioni a Christo Domino iam in vita
sua mortali praeparabatur in primis quoad ordinem hierar-
chicum.
a) Quamdiu visibilis ipse Dominus ac Magister cum Apo~«
stolis versabatur, alii visibili capiti aut centro ac glutino
unitatis nec locus nec opus erat. At vero omni oblata oc-i
casione Christus ipse monet et praenuntiat, pro tempore fu~i
turo post suum discessum, aliquem ex ipsis et super ipsos
constituendum esse maiorem, primam, praecessorem (viyou-
jjlsvov) in regno Dei super terram. Ubi sermonenAhabet de
suo abitu ab Apostolis, fere semper coniungitur quaestio
inter ipsos, « quis eorum videretur esse maior? » Nullum
ergo adhuc noverant iam tunc u maiorem n inter ipsos, ali— «
quem tamen futurum pro tempore constituti regni Christi
in terris omnino certum habebant. In responsionibus Domini
ad has eorum quaestiones, explicite vel implicite haec tria
solent contineri: nullum adhuc esse constitutum inter ipsos
maiorem, seque solum esse eis duceni ac magistrum (6 jcafhrj-
yyjTTi;); esse tamen sui loco non amplius cum eis visibiliter
versaturi aliquem ex ipsis constituendum maiorem ac prae->
cessorem ; hoc a se impertiendum ministerium in exercenda
potestate longe diversum esse ab ambitiosa dominatione prin-
cipum inter gentes, ita ut praecessor licet potestate maior,
humilitate tamen sentiat se omnium ministrum ad exem-
(1) Creatio collegii Apostolici et posterius Apostolorum missio (Lue.
VI. 12; Mattii. X. 5.) facta est utraque post secundam pascha; missio
septuaginta duorum (ai. septuaginta) incidit in autumnum post tertium
pascha.
Fbanzelin. De Ecclesia Christi
7
98
pium ipsius Domini ac Magistri, videlicet exercendo pote-<
statem maioris non ad suum commodum et ambitionem, sed
ad fructum et salutem [communem in regno Dei. u Facta
est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse
maior (pro eo tempore nempe, quando futurum sit, quod
Christus dixit. Filius hominis secundum quod definitum est,
vadit, ex qua praenuntiatione contentio ista exorta est).
Dixit autem eis: reges gentium dominantur eorum, et
qui potestatem habent, benefici vocantur (1). Vos autem non
sic; sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor, et qui
praecessor est, sicut ministrator. Nam quis maior est, qui
recumbit an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem
in medio vestrum sum, sicut qui ministrat » Luc. XXII. 24.
sqq.; cf. Matth. XX. 24-28; Mare. X. 42-45. « Dominus et
Magister » (Io. XIII. 13. 14. 16.) se ipsum proponit exem-i
pium quoad utrumque, primo quoad veram potestatem et
auctoritatem; erit ergo in regno Dei aliquis inter Apostolos
maior et praecessor (6 jasiAcov, 6 r,you{/.svo$) una potestate
et auctoritate; quod etiam apparet ex oppositione inter
praecessorem et ministratorem, maiorem et minorem, qui
re ipsa maior et praecessor erit, sit non re et potestate sed
modo eius exercitii sicut minor et ministrator; idem deni-i
que patet ex inducta comparatione maioris et praecessoris
in regno Dei cum vera potestate eiusque perverso exercitio
penes reges gentium. Ideo Dominus secundo se proponit
exemplum quoad exercitium potestatis in regno suo. Eam-
dem tum promissionem tum monitionem de futuro unius
primatu et de modo eius exercitii Dominus saepe repetit,
u Si quis vult primus (xpwTo;) esse, erit omnium novissi-«
mus et omnium minister n Mare. IX. 33. 34. Dixerat de vera
(1) Dominantur eornm xyptsuouoi «utwv penes Matth. ct Mare. 11. ce.
dicitur xaTax-jptsuoua’., quod verbum de tyrannide et abusu potestatis le— «
gitimae vel illegitimae usurpatur ut pen*\s LXX in Ps. X. 10. de op-i
pressione pauperum y.izixjy.vjii'. rwv tov. et Act. XIX. 15. daemo-i
niacus vel daemon vim inferens aliis di-itur nv;y;x« to ~ovr(pov xaraxu-
pisujav, et s. Petrus vetat legitimos pactores dominari in Cleris p.7)o' o>;
xaTaxjpisuovTs; zhjv xajjowv. Nomen vero sysvyirrf; honorificum reges vel
superba ambitione sibi, vel s-rvili adulatione eis alii attribuebant, ut
Ptolemaeus sispyiTr,; ab aliis dictus xax-pyi77,;, et Cuius Caligula tyran-i
nus a Philone Indaeo (Leg. ad Cai.) salutatus oo>ntp xxt s-jspyszr,;.
09
auctoritate pharisaeorum et scribarum, quatenus « sederunt
super cathedram Moysi, » ex hoc enim infert: u omnia ergo
quaecumque dixerint vobis (6<ra eav stxoxjtv djxiv vyjpsiv) ,
servate et facite; » tum vero reprobat modum exercendi
auctoritatem et opera eorum, alligant enim onera gravia
et importabilia, omnia opera eorum faciunt, ut videantur
ab hominibus, amant ((piXoust ambitu et fastu) primos re~i
cubitus, primas cathedras, salutationes in foro, et vocari ab
hominibus Rabbi (xaXctaOai i, pa|3(3t). Inde transitum
facit ad auctoritatem eiusque exercendi modum in regno
suo. u Yos autem nolite vocari Rabbi, unus est enim Ma-i
gister vester (up.wv d xaOrjyYjTr)?), omnes autem vos fratres
estis; et patrem nolite vocare vobis super terram, unus est
enim pater vester qui in coelis est; nec vocemini magistri
(xaO-ioyvjTai), quia Magister (6 xotO-yiyvester unus est
Christus. Qui maior est vestrum (d $s |/,ei£tov ujaujv), erit
minister vester » Matth. XXIII. 8-11. cf. XVIII. 1; Luc.
IX. 46. sq. Unus videlicet est Magister Christus dupliciter,
unus Magister visibilis pro tempore, quo loquebatur, visi-i
bilis suae praesentiae in terris; unus Magister ad omne
tempus futurum, pro quo potissimum loquebatur; quia omne
authenticum magisterium et omnis potestas (to xaOAysfAo-
vixov) in regno eius non est nisi participatio ab ipso deri-i
vata, et quia hoc magisterium externum efficaciam non ha~i
bet nisi ab eius magisterio interno; ideo « omnes erunt do-i
cibiles Dei » (9co&i&axToi cf. Tract. de Trad. ed. 2. p. 107.
sqq.). Sicut unus Magister Christus, ita unus pater in coe-i
lis, sensu nempe eminentiae (x.a.O* o~spo£/)v). Hoc ipso non
excluditur sed includitur, sicut in ordine naturali ita in
regno Christi, paternitas et magisterium per participatio-i
nem; ideo Dominus subiungit, u qui maior est vestrum, r
hoc autem ipsum non est ad fastum pharisaicum u (nolite
vocari Rabhi), » sed ad ministerium in salutem u (erit mi-i
nister vester), n
b) Hunc maiorem, primum, praecessorem inter et su-i
per Apostolos Dominus in hoc stadio vitae suae mortalis
et corporalis praesentiae nondum quidem constituit sed clare
designavit Simonem, et rem ipsam istius primatus praepa-i
ravit eiusque rationem ac modum declaravit.
- 100 -
Haec praeparatio iam continetur in prima statim Si—»
monis vocatione, qua nomen Petri seu fundamenti ei im-i
posuit, u Intuitus eum Iesus dixit: tu es Simon filius-
Iona, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus n
Ioann. I. 42. In electione et. iterum in missione duodecim
Apostolorum hoc nomen Petrus expressius notatur et ra-<
tione huius nominis et rei significatae non solum ordine
ubique primus ponitur, sed etiam diserte primus inter
Apostolos esse declaratur, « Elegit duodecim ex eis, quos
et Apostolos nominavit: Simonem quem cognominavit Pe-i
trum , et Andream fratrem eius, Iacobum , et Ioan-
nem » etc. Luc. VI. 14. u Et convocatis duodecim disci->
pulis suis dedit eis potestatem spiritum immundorum....
Duodecim autem Apostolorum nomina haec sunt. Primus
Simon qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, Iaco-
bus... Hos duodecim misit Iesus r> Matth. X. 2. sqq.; Mare.
III. 16. Factis ipsis eum Dominus tamquam praecessorem
a reliquis Apostolis discrevit. Non solum inter eos, quos
ad peculiarem confidentiam admisit, ubique primus notatur
Petrus, sed fere cum ipso solo prae aliis divinus Magister
agere videtur. In suscitatione filiae Iairi u non permisit
intrare secum quemquam nisi Petrum, et Iacobum, et Ioan-
nem; * in transfiguratione u assumpsit Petrum, et Iacobum,
et Ioannem... Petrus vero et qui cum illo erant (IIcTpo;
xai oi duv auTto) (1), gravati erant somno; et evigilantes
viderunt maiestatem eius... ait Petrus ad lesum, praeceptor
bonum est, nos hic esse; * ad agoniam in monte oliveti
u assumit Petrum, et Iacobum, et Ioannem secum... et ve-i
nit et invenit eos dormientes; et ait Petro: Simon dormis,
non potuisti una hora vigilare mecum? vigilate et orate »
Luc. VIII. 51; IX. 28. sqq.; Mare. XIV. 33. sqq. Iubet
Petrum laxare retia ad capturam piscium, et cum ad pro~>
digium u stupor circumdederat eum, et omnes qui cum illo
erant tou; suv aoTw), similiter autem Iacobum et
(1) Hic modos connumerandi vel subnumerandi Apostolos reliquos
Petro etiam alibi occurrens penes Evangelistas notatu sano dignus est.
u Dixit Petrus et qui cum illo erant •? (ot [jlst' avrou) Luc. VIII. 45; u stans
Petrus cum undecim » (UiTso; tjv toi; £vozz.i) Act. II. 14; adhuc expres-i
sius: - dicite discipulis eius ct Petro n Mare. XVI. 7.
_ 101 _
Ioannem... Et ait ad Simonem Iesus: noli timere, ex hoc
iam homines eris capiens n (1) Luc. V. 10. Cum Apostoli
videntes Iesum super mare ambulantem turbati dicunt, quia
phantasma est; « respondens (ad verbum Domini, ego sum,
nolite timere) Petrus dixit. Domine, si tu es, iube me ad
te venire super aquas; et ipse ait, veni... et continuo Iesus
extendens manum, apprehendit eum » Matth. XIV. 28. Cum
colligentes didrachma (tributum templi) quaerunt: Magister
vester non solvit didrachma? Filius Dei patrat miraculum,
ut solvat pro se simul et Petro, tamquam una secum per-i
sona iuridica: tolle piscem u et aperto ore eius invenies
staterem , illam sumens da eis pro rnc et te » (2) Matth.
XVII. 27.
Istae maioris, primi, praecessoris inter Apostolos velut
primae delineationes non seorsum singulae sed in complexu
omnes spectandae sunt, ut convergere tandem intelligantur
ad explicitam istius primatus declarationem. Dominus enim
Christus ultimo anno praedicationis suae, quando primum
coepit discipulis praenuntiare suum discessum , passionem
ac mortem (Mare. VIII. 31-33.), paucisque diebus antequam
transfiguratione in monte suam glorificationem praemon-i
straret, atque iterum in ultima coena cum iam transiturus
esset ex hoc mundo, disertis verbis et solemni testimonio
promisit, se aedificaturum in uno Petro ex omnibus Apo-<
stolis electo Ecclesiam suam, tunc primum in Evangeliis
hoc nomine proprio appellatam; et in hac una civitate Dei
ita aedificanda super petram, ut portae inferi nunquam prae-i
valeant adversus eam, quoniam regnum est aeternum quod
genti alteri non dabitur, et Christus ipse regnabit in domo
Iacob in aeternum, se eidem Petro daturum supremam po-«
testatem clavium ad solvenda et liganda, quaecumque per-i
tinent ad istud regnum coelorum visibile in terris, ita ut
(1) Speciali huic promissioni et vocationi nihil obest, quod alibi Pe-i
tro simul cum fratre Andrea dixit: « faciam vos fieri piscatores homi-i
num » Matth. IV. 19.
(2) Hunc modum loquendi et agendi Christi erga Petrum omnino me-i
morabilem videntur etiam discipuli advertisse; nam continuo « in illa
hora n inter eos orta est solita quaestio: « quis putas maior est in regno
coelorum. »* Matth. XVIII. 1.
_ 102
quemadmodum ipsum hoc regnum inchoatum in terris sic
et potestas tamquam finem respiciat regnum consummai
tum in coelis, et pro eo vigorem ac valorem habeat (Matth.
XYI. 18.)* Ratio petrae et promissae potestatis clavium in
regno coelorum explicatur secundum unum aliquod intesti-«
num elementum in ultima coena, dum Christus petra an-i
gularis et fundamentum ex se ipso promittit, se firmatu-
turum fidem Petri ita, ut per Petrum confirmet fratres,
totam scilicet fraternitatem, quae in mundo est confortanda
in*fide (1. Pet. V. 9.) seu totam Ecclesiam, sicque Ecclesia
super petram fundata futura sit columna et firmamentum
veritatis (Luc. XXII. 32.). Sed quoniam haec iam sunt de-«
claratio intimae rationis regni Dei in terris, secundum for-i
mam suam monarchicam, de iis in explicatione ipsius con-i
stitutionis Ecclesiae alio loco nobis agendum est.
4°. Quando Christus supremam potestatem in civitate
Dei, in regno coelorum promisit et praeparavit futuram in
uno primo et praecessore, huncque designavit Simonem Pe->
trum, sane non dissolvit collegium duodecim Apostolorum,
sed sicut tunc unum erat sub Christo visibili capite, ita
eius unitatem in omne tempus futurum, quam diu persistet
Ecclesia adversus quam portae inferi non praevalebunt, at-«
que adeo etiam in successione apostolica sub uno capite vi-i
sibili, sibi potestate vicaria et participata substituto, fir-i
mam et conservandam esse voluit. Hinc brevi tempore post
promissionem supremae illius potestatis clavium factam uni
Petro prae omnibus et super omnes Apostolos Christus de~i
clarat etiam potestatem sacri imperii in Ecclesia, quatenus
illa constituenda sit in collegio apostolico non seorsum a
Petro sed una cum Petro et in subordinatione sub ipso, ut
haec subordinatio iam continetur in promissione antea facta
uni Petro (1).
Manifestum est, a Christo Domino Matth. XVIII. 17.18.
designari potestatem iudicialem atque universim regiminis
pro Ecclesia et in Ecclesia futuram; sed quaeritur, cuinam
(1) Ex supputatione P. Patri tii (in Evangel. T. II. chronicon) sermo
ad Petrum Matth. XVI. factus est post tertium pascha vitae publicae
Christi ante mediam aestatem, sermo ad Apostolos Matth. XVIII. eodem
anno mense Septembri ineunte.
103
in Ecclesia sit illa potestas conferenda, quodnani sit, (ut
loqui solent) illius determinatum subiectum? Totus sermo
Christi in illo capite Matthaei (coli. Mare. IX. 34. sqq.)
dirigitur ad Apostolos. « In illa hora accesserunt discipuli
(oi uaOnjTxt) ad Iesum » Mattii.; u residens vocavit duode-i
cim n (tou; §co5exx) Mare. Huic collegio duodecim discipu-i
lorum in progressu sermonis inter alia denuntiat ea, de
quibus nunc sumus solliciti, u Si peccaverit in te frater
tuus, vade et corripe eum... si te non audierit, adhibe te-
cum adhuc unum vel duos... Quod si non audierit eos, dic
Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut
ethnicus et publicanus. Arnen dico vobis, quaecumque alli^
gaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quae-i
cumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. »
In verbis illis, dic Ecclesiae, si Ecclesiam non audierit,
significatur iudicium et iuridica sententia pronuntianda ab
Ecclesia, ut pervicaces excludantur tamquam ethnici et pu-i
blicani, in oppositione ad correctionem privatam ex officio
charitatis, de quo in proxime antecedentibus agitur; sed
huiusmodi potestas iuridica iam per se supponit non totam
Ecclesiam ut subiectum potestatis, sed aliquos in Ecclesia,
qui eo iure et officio sint insigniti idque non ab alio nisi
ab auctore ipso Ecclesiae, qui hic loquitur et futuram in
Ecclesia institutionem enunciat (1). Sed neque opus est hac
(1) Pericope haec Matth. XVIII. 15. sqq. in liturgia Romana foria III.
hebdomadae III. qnadrage simae, ante emendationem iussu s. Pii V. an-i
no 1570 institutam, hoc praefixum habebat exordium: - In illo tempore
respiciens Iesus in discipulos suos dicit Simoni Petro, si peccaverit in te
frater tnus, vade et corripe enm... dic Ecclesiae; si autem Ecclesiam non
audierit, entu iis quae sequuntur. Iuxta emendationem ex contoxtn
(Matth. XVIII. 1. 21; Mare. IX. 34.) necessariam nunc legitur: - In iI'o
tempore dixit Iesus discipulis suis, si peccaverit in te frater tuus •» etc.
Ex antiqua illa lectione Richeriani et Ianseniani argumentum pro sua
haeresi pet bant, contendentes nomine Ecclesiae h. 1. intelligi omnes fi->
deles, haneque Ecclesiam omnium fidelium esse imiu-diatum subiectum
potestatis, ab ipsis derivandae in Petrum et Apostolos ac Petri et Apo-i
stolorum successores, ita ut qui praesunt in Ecclesia potestatem habeant
sibi a fidelibus delegatam, ac proinde ipsimet a potestate quatenus in
fidelibus residet, dependeant, et suam non nisi nomine et ex consensu
saltem tacito fidelium exercere possint, cum reliquis consectariis. Lectio
104 _
deductione , cum significatio nominis Ecclesia luculenter
ipsis verbis in proximo contextu determinetur: amen dico
vobis (Apostolis , toi $ So>&sx.a), quaecumque alligaveritis,
solveritis super terram, erunt ligata, soluta in coelo. In
antecedentibus ligans et solvens minus explicite indicatur
Ecclesia, hic explicite ea potestas promittitur solis illis
duodecim, collegio nempe Apostolico in Ecclesia, hoc est pro
omnibus futuris temporibus quamdiu persistit Ecclesia; de
potestate ergo agitur ordinaria et propaganda ad successio-i
nem collegii Apostolici, prouti hoc iam ab institutore Chri-i
sto promissum erat ordinandum et disponendum cum Petro
et sub Petro; de potestate enim extraordinaria qnae fuerit
in singulis Apostolis et sine successione non ex hoc et huic
similibus locis sed aliunde constare debet. Porro verba Chri-i
sti, quaecumque alligaveritis, solveritis, referuntur uti-
illa antiquior sine dubio indigebat emendatione; quoad ipsum dogma vero
neque in illo modo legen !i ulla esset difficultas. Oratio nempe Christi ha-i
bita ad Apostolos continet in longe maxima parte praecepta privatorum
officiorum et virtutis Christianae, in parte aliqua promissiones potestatis
et munium publicorum in Ecclesia. Unde sicut in aliis huiusmodi Christi
sermonibus praecepta illa spectant ad omnes, ad Petrum et Apostolos ce-i
teros qui et ipsi sunt oves Christi, non minus quam ad alios fideles ;
promissa vero et instituta potestatis non nisi ad Apostolos et in primis
pio eius munere ad Petrum atque ad eorum successores pertinent. Iam
vero penes Matth. commate 17. nomine Ecclesiae subieetnm iudiciariae
potestatis, non autem subiectum privatorum officiorum exprimitur, atque
adeo, collegium Apostolicum et in illo ac super illud Petrus designatur,
formaliter ut Petrus et Apostoli in suo quiquo ordine rectores et indices
in Ecclesia luturi nuntiantur, non vero ut officiis privatis coram Deo
obstringantur. Haec distinctio personae privatae et potestatis publicae in
Ecclesia non minus valeret, etiamsi legeretur, « dixit Iesus Simoni Pe-i
tro, si peccaverit in te frater tuus corrige eum... si eos non audierit, dic
Ecclesiae. » Nam virtus correctionis fraternae etiam ipsi commendatur ut
homini privato; provocatio vero iudicii Ecclesiae in Petro non aliud esse
potest nisi provo-atio et usus ecclesiasticae potestatis, cuius supremum
subiectum tst ipse. Ita Bellarminus supponens verba directa ad Petrum,
«quae dicuntur ei, inquit, ut uni ex fidelibus, certe omnibus fidelibus
dicta intelliguntnr, ut Matth. XVIII. si peccaverit in te frater tuus etc...
quaedam denique dicuntur illi ratione officii pastoralis, quae dicta intel-
liguntur omnibus successoribus » (de Rom. Pont. 1. II. c. 12. in fine). Vide
F. A. Zaccaria in opusculo: Dottrine false di Antonio Pereira p. 50. sqq.
et ibi citatum Bellarminum contra Sarpium.
_ 105
que ad iudicialem etiam potestatem in proxime anteceden-i
tibus indicatam, eamque includunt, multo tamen latius pa->
tent ad regimen Ecclesiae, de quo suis locis dicemus.
Sicut igitur hierarchia sub uno capite visibili ad con-i
servandam unitatem in ipso collegio Apostolico praeparata
est a Christo Domino adhuc in mortali vita versante cum
Apostolis, ut paulo ante vidimus, ita in eodem vitae mon
talis stadio tota Ecclesia praedisposita est, ut ipsa una Ec~i
clesia ad unitatis conservationem distinguatur secundum
eam partem quae habet potestatem ligandi et solvendi, at~«
que secundum eam partem quae non est subiectum sed ob-
iectum tantummodo et finis potestatis eiusdem. Ecclesia
quae regit et Ecclesia quae regitur, non duae sed una Ec~i
clesia in membra tamen iuribus et officiis inaequalia ab
ipso institutore Christo distincta.
III. Oeconomia in praedicatione ipsius Christi Domini
apparet manifesto ita disposita, ut quemadmodum hierar-
chica auctoritas et unitas in Ecclesia, de qua diximus, sic
etiam universalitas, synagogae unius populi Iudaici abolitio
et Ecclesiae omnium gentium substitutio praepararetur et
praeformaretur in vita Christi mortali, non tamen consum-i
maretur ante novi Testamenti sanctionem per mortem te~i
statoris et eius sanguinis effusionem (cf. Luc. XXII. 20;
Heb. IX. 15. sqq.). De ipsa personali sua praedicatione Do-i
minus protestatur: a non sum missus nisi ad oves, quae
perierunt, domus Israel » Matth. XY. 24. Simul vero de
morte sua declarat: « animam meam pono pro ovibus meis,
et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas
oportet me adducere » Io. X. 16. Hanc universalitatem ovi-i
lis futuram praeformat rebus et factis vitae suae mortalis,
in vocatione Magorum ad adorandum regem Iudaeorum, cui
ius stellam viderant in oriente, Matth. II; in commenda-i
tione, confirmatione, exauditione fidei tum Samaritanorum
Ioann. IV; Luc. XVII. 18., tum mulieris Syrophoenissae
Matth. XV. 28., tum centurionis rogantis sanationem servi
Matth. VIII. 5. sqq., tum aliorum gentilium Io. XII. 20. 23.
in primitiis confessionis gentilium (centurionis et qui cum
eo erant) in ipsa iam morte Christi secundum symbolicam
praedicationem, in linguis gentium orbis Romani et per eum
100
orbis universi, inscriptam vexillo crucis Matth. XXVII. 54;
Luc. XXIII. 38.
Insuper pro tempore vitae suae mortalis tam verbis quam
factis Dominus commendat sanctitatem templi Hierosolymi-i
tani, observationem legis ceremonialis, auctoritatem docen-i
tium legem Moysis in cathedra Moysis Matth. XXI. 12.13;
XXIII. 2. 3. 17-21. 23; XXVI. 18; Io. II. 16; V. 35;
XVIII. 20. At simul annuntiat, instare iam tempus, quo
templum Hierosolymitanum non amplius futurum sit san-i
ctuarium publici cultus et sacrificiorum, domum veteris istius
oeconomiae fore desertam, urbem cum templo ut sedem cuH
tus Mosaici perpetua vastitate delendam, regnum Dei a Iu-
daeis auferendum. Hinc declarat et promittit, particulari
oeconomiae veteri substituendam esse novam universalem;
publicus cultus enim non erit restrictus ad unum locum,
sed ubique celebrandus; regnum Dei dabitur genti facienti
fructus eius; evangelium praedicabitur in testimonium cun-i
ctis gentibus; multi venient ab oriente et occidente in re->
gnum coelorum, filii autem regni eiicientur in tenebras exi
teriores Matth. VIII. 11. 12; XXI. 43; XXIII. 38; XXIV.
2. 14. 15; Io. IV. 21-24. Quam Christus verbis praenum
tiat, specialibus factis praemonstrat synagogae transforma-i
tionem. Legi iudiciali Mosaicae substituit misericordiam
paratam poenitentibus in absolutione adulterae Io. VIII.
8. 11. Eiectum a synagoga suscipit inter fideles in suam
communionem Io. IX. 22. 35-38. (cf. XVI. 2.). Legem li-
turgicam et ceremonialem veterem ostendit sibi legislatori
subiectam, mutabilem ac mutandam, quia ipse est u templo
maior, » et « Dominus etiam Sabbathi » (Matth. XII. 6. 8.
Eadem ratione, qua ipsius Salvatoris praedicatio proi
xime directa ad oves domus Israel, simul praeformabat Eci
clesiam universalem. Apostolorum quoque missio in priori
hoc stadio adhuc particularis quidem erat, sed ita ut praei
parationem contineret futurae post consummatam redemi
ptionem missionis universalis ad stabiliendum regnum Dei
in omnibus gentibus, u Hos duodecim misit Iesus, praecii
piens eis dicens: in viam gentium ne abieritis et in civii
tates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves
quae perierunt domus Israel. » Praedicatio haec iniungitur:
107
u appropinquavit regnum coelorum; » quoniam vero hoc re-i
gnum erit non inter oves tantummodo domus Israel, sed
inter gentes, et regnum erit Filii hominis promissum, mox
subiongit Dominus: u ad praesides et ad reges ducemini
propter me in testimonium illis et gentibus... amen dico
vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Fi— >
lius hominis » Matth. X. 5-7. 18. 23. Hunc adventum Filii
hominis ipsemet ubi praenuntiat suam mortem ad redem-i
ptionem mundi, declarat esse adventum regni sui. « Amen
dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt
mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno
suo, n vel ut est penes Lucam, u donec videant regnum
Dei, r) et penes Marcum, u donec videant regnum Dei ve->
niens in virtute » Matth. XYI. 28; Mare. VIII. 39; Luc.
IX. 27. u Quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore
victuri erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent
et contra mundi huius gloriam erectam, consolatoria pro^
missione nunc dicitur: sunt quidam de hic stantibus, qui
non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei » s. Gre-i
gor. M. in Evang. hom. 32. n. 6.
IV. Sicut forma externa auctoritatis et distinctionis hie-
rarchicae visibilis unitatis et universalitatis Ecclesiae, qua-i
lis in omne futurum tempus constituenda erat, adhuc in
promissione et praeparatione continebatur, ita etiam cha-i
rismata interna et dona Spiritus Sancti sive singulis sive
omnibus in unitate spectatis Apostolis in priori hoc stadio
nondum erant in sua plenitudine collata, sed tamquam pre-i
tium sanguinis Christi adhuc promissa, et ante completam
redemptionem non nisi ex parte ac velut per modum arrhae
praelibata. « Nondum enim erat Spiritus datus (in plenitu-«
dine promissa), quia Iesus nondum erat glorificatus r> Io.
VII. 39. u Expedit vobis, ut ego vadam; si enim non abiero,
Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum
ad vos... Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis
portare modo, cum autem venerit ille Spiritus veritatis,
docebit vos omnem veritatem » ibid. XVI. 7. sqq. s. Gre-
gorius Nazianzenus hanc per quosdam veluti gradus Spiril
tus Sancti donationem ita declarat, u Spiritus discipulis
datus est trifariam et quantum capere poterant, secundum
_ 108
tria tempora, antequam Christus per passionem glorificatus
esset, postquam fuit glorificatus per resurrectionem, post
eius ascensionem ad coelos. » Prima donatio, ut Gregorius
ibi prosequitur, erat occultior ad morborum et daemonum
expulsionem (Matth. X.), altera expressior per insufflatio-i
nem ad remittenda et retinenda peccata (Io. XX.), tertia
quodammodo substantialis (ou<jud$u>; w; ocv eiroi ti;) visibili
nempe specie in linguis igneis die pentecostes, et cum ef— *
fectu plenitudinis donorum (Gregor. Naz. orat. 41. al. 44.
num. 11.).
In oeconomia itaque redemptionis Christus Salvator
ipsam mundi sanctificationem ac proinde Ecclesiae suae,
quae est mundus sanctificatus, plenam constitutionem pri-i
mum promeruit pretio sanguinis sui; atque ideo eam reser-«
vavit operae Spiritus Sancti, cuius missio tamquam causa
proxima ad plenam illam aedificationem Ecclesiae hoc ipso
intelligitur effectus principalis meritorum Christi continens
in se tamquam in principio omnes alios effectus pro regno
gratiae et veritatis. « Sicut Salvator veniens factus est im-
pletio legis et prophetarum, ita impletio Evangelii est Spi-«
ritus Sanctus. Christus adveniens stabilivit, quae sunt a
Patre, dicta nempe in lege et prophetis; ideo Paulus ait,
plenitudo legis Christus. Spiritus Sanctus veniens adimple-i
vit, quae sunt Evangelii. Quaecumque sunt in lege, Chri-i
stus implet; quaecumque sunt in Christi doctrina. Spiritus
implet... Adimplet Filius quae sunt Patris, et a se ipso
non loquitur; adimplet Spiritus, quae sunt Filii, et a se
ipso non loquitur v (1) Serm. de Spir. S. inter Opp. Chrys.
ed. Maurin. T. III. p. 808. 809. Mundi expiatio antecedit
in opere misericordiae per mortem Filii Dei incarnati, mundi
redempti sanctificatio per plenam constitutionem Ecclesiae
in omnibus gratiis ac donis consequitur ex illa morte ut
(1) 6 co)T7,;j eX0o)v rfcVSTo :;Xrpa>[jLX voaou xxi “oocpr.rtuv, outuj
T:Xrl(ctu[Ax tou EuaYY*Xtou 70 t:vsu[ax. 'O Xoioto; eXOov sjiejiaiom *a sapa tou
rxrpo; ta ev tm voiao» Etpr,usvx xat npoArjTa:7 otx touto Xzyv. IlauXo;, “Xr-
ptuax voaou XptOTO;. To nv:uu.a 70 af.ov eXOov £-Xr,po);s tx tou Eua-yveXtou.
'OoX EOTtV iv -Q) VOLLro^ ^ OOX EOTIV ev tou X^sietou 6:0x0-
xxXtx, 70 "Vcujax nXr,poT. 'AvxnXrAoot 6 uio; 7x 70u ~nTpo$, xxi exutou
ou XxXct avxrrXrAo*: 70 Avsuaa tx 70u uiou, xxi atp’ iau70u ou XxXei.
- 10) -
opus dilectionis atque ideo appropriatum Spiritui sancti-»
tatis et sanctificationis, u Cur non venit Spiritus, antequam
ille abierat? Quia nondum maledictum sublatum erat, non-»
dum peccatum solutum, sed omnes adhuc erant poenae ob-»
noxii, propterea ille non venit. Poterat ipse (Christus) haec
operari, sed illum (Spiritum) sinit operari prodigia, ut di-»
scant eius dignitatem... Idcirco ipse incarnatus est, SpH
ritui operationem reservans » (1). Chrys. in Ioan. hom. 78.
al. 77. n. 3.
Ab ipso itaque Christo capite in vita sua adhuc mortali
et ante effusum sanguinem tamquam pretium acquisitionis
(Act. XX. 28.), videmus Ecclesiae institutionem inchoatam
et praeformatam, tum secundum formam eius externam et
conspicuam tum secundum formam internam et spiritualem,
sive ut Paulus loquitur (Eph. IV. 4.), secundum unitatem
corporis et spiritus. Forma quidem visibilis constituitur a
Christo ipso in auctoritate visibili (qua nempe viventes ho-»
mines fungantur) ex una parte, hocque ipso obedientia fidei
(quae in fide fundatur et fide exercetur) erga eandem au-»
ctoritatem ex parte altera, quibus totum corpus ac societas
fidelium contineatur ac regatur; illi enim ipsi qui auctori-»
tate sibi a Christo communicata funguntur, etiam inter se
in unum corpus constituti vicissim erga superiorem aucto-»
ritatem obedientia fidei obstringuntur. Versans adhuc visi-»
bilis in terris ipse Christus totum corpus docentium et
obedientium unus dux et magister (et; 6 jcaQyjyTOTr,;) docet,
regit, et continet sua suprema auctoritate, hancque totam
in se concludit. Apostolis vero nondum nisi ad fines parti-»
culares et velut per intervalla communicat. Verum his ipsis
factis communicationis et disertis promissionibus Apostolos
totamque Ecclesiam praeparat ac praeformat pleniori ac
perenni suae auctoritatis communicationi, qua sibi non am-»
piius visibiliter conversaturo cum hominibus substituat tum
unum vicarium in suprema potestate, tum in potestate hie-
rarchice disposita Apostolos omnes et in unitate coniunctum
collegium Apostolicuin. Hac autem substitutione et commu-»
nicatione fit, ut unus magister Christus per auctoritatem
(1) Aia to'j~o xat auro; saaoxwotj, t»o nvcyjj.ar*. *rp£v tr,v ivspyv.xv.
110
visibilem in suis legatis institutam (2. Cor. V. 20.) ipse-
met perenniter doceat, regat, et contineat Ecclesiam suam.
Ad hanc plenam Ecclesiae Christi institutionem, cuius prae-i
parationem hactenus consideravimus, ipso ordine doctrinae
nunc deducimur.
CAPUT II.
INSTITUTIO ET CONSTITUTIO ECCLESIAE VISIBILIS
A CHRISTO COMPLETA
IN SUIS EPIPHANIIS ANTE ASCENSUM IN COELUM.
Iam consummata per cruentum sacrificium redemptione
mundi et pretio acquisitionis Ecclesiae persoluto, divinus
Salvator u usque in diem, qua praecipiens Apostolis per
Spiritum Sanctum quos elegit, assumptus est n (1), eisdem
u praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis
argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens
de regno Dei » Act. I. 3. Frequenter igitur Dominus eis
praesens locutus est non solum ad demonstrationem suae
resurrectionis sed ut compleret institutionem et constitu-i
tionem regni Dei in terris; hanc enim tum frequentiam
apparitionum tum scopum earumdem verba clare indicant,
u Diebus quadraginta cum his (discipulis) commoratus ape~i
ruit corda eorum... ordinavitque eos et instruxit ad prae-i
dicationem dogmatis ac doctrinae suae, disponens Testa-i
menti novi solcnincni disciplinam » Lactant, de mort. per-
secut. 1.1. c. 2. u Non ergo ii dies qui inter resurrectionem
(1) r\i EVTciXajXivo; tot; WnoaroXos; o:a rrvrjuaro; aA.ou, oy;
£AXe?aro, av:Xr;s.0rr Nimirum usque in diem assumptionis per triennium
docuerat et ad munus suum praeparaverat Apo.-tnlos. speciatim in eo iH
los constituit post r «surrectionem suam per dies quadraginta, haneque
suam doctrinam, sua mandata et muneris potestatem eis tradidit per Spi-i
ritum Sanctum primo minus plene deinde plenius communicatum.
111
Domini ascensionemque fluxerunt, otioso transiere decursu,
sed magna in his confirmata sacramenta, magna sunt
revolata mysteria » s. Leo serm. 1. de Ascens. Quamvis
autem sicut de ceteris Christi rebus et verbis, ita etiam
de his apparitionibus ac institutionibus per quadraginta
illos dies non omnia scripta sint (Io. XX. 30; XXI. 25);
ea tamen quae pertinent ad institutionem et constitutionem
Ecclesiae, de qua nunc agimus, quoad rem ipsam Evange-
liis scriptis ita comprehenduntur, ut non tam ad eorum
completionem aut ampliationem, quam ad securam et di— >
stinctam intelligentiam traditio catholica necessaria esse
videatur. Apparitiones Domini per illos dies collegio Apo-
stolico licet non semper pleno factae in Evangeliis descri-i
buntur quinque, prima ipso vespere diei resurrectionis, al~»
tera post dies octo, utrsuque Hierosolymis Lue. XXIV.
36-43; Io. XX. 19-29. cf. 1. Cor. XV. 5; tertia Io. XXL
et quarta Matth. XXVIII. 16-20. in Galilaea (1); quinta
denique Hierosolymis, quando Dominus in coelum ascendit
Mare. XVI. 14-19; Luc. XXIV. 44-51; Act. I. 4-9. cf.
I. Cor. XV. 7. Ex hisce epiphaniis secunda in Evangeliis
refertur tantummodo, quatenus pertinebat ad veritatem
resurrectionis demonstrandam, facta in gratiam Thomae,
atque velut pars aut supplementum primae spectari potest;
in reliquis quatuor Christus u loquens de regno Dei, » per-i
fecit eam, quam diximus, regni institutionem et constitue
tionem. Considerabimus ergo eas eo ipso ordine, quo factae
sunt; neque enim alium accomodatiorem ordinem exposi-i
tionis reperire est praeter eum, quam sapientia incarnata
in rebus ipsis et in doctrina rebus connexa disposuit.
(1) Hunc esse ordinem inter istas duas apparitiones, colligitur ex.
Io. XXI. 40.
THESIS IX.
De munere Apostolorum in prima Christi apparitione
enuntiato et instituto.
u Sicut Christus a Patre, ita Apostoli a Christo missi sunt Io. XX.
» 21; quapropter haec missio Apostolorum intelligemla est in complexu
» continere munus et potestatem ad EeMesiam nomine ac vice Christi vi¬
ri sibiliter regendam, docendam, sanctificandam. »
Consideranda nobis est vis propria magnae huius mis-i
sionis Apostolorum primum generalius, quatenus Christus
ipse eam declarat ex sua missione a Patre; deinde ex ipsa
hac comparatione missionis principalis in Christo cum mis-i
sione derivata in Apostolis intelligere conabimur specialius
munera in hac missione inclusa et per eam in Apostolis
instituta
I. Manifestum in primis est, verba Domini non theore-
ticam solum doctrinam vel promissionem continere, sed le— ■
giferam et efficacem institutionem; adeoque id quod signi-i
ficant, actu conferunt et efficiunt.
1°. Propositiones Io. XX. 21-23. duae sunt, una prae-i
missa instar principii, u sicut misit me Pater, et ego
mitto vos; » altera per modum consequentis, quae in illo
principio implicite contenta ex eo deducitur, et ponitur
explicite: «accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta
sunt, n Atqui propositio haec consequens evidenter practica
est continens institutionem legiferam et conferens potestas
tem ; ergo practica est etiam propositio praemissa, in qua
illa ut in principio continetur, ex qua instar consequentis
deducitur. Nimirum actu et ipso effectu confertur Apostolis
missio a Christo, sicut ipse missus est a Patre.
2°. Missio haec Apostolorum a Christo facta est ad si— «
militudinem missionis Christi ipsius a Patre: u sicut misit
me Pater, et ego mitto vos. » In missione, adeoque etiam
in similitudine missionis hic expressa a Christo, tria con-
113
sideranda sunt, relatio et communicatio mittentis ad mis-i
sum, est enim missio (ut ait s. Thomas 1. q. 43. a. 1.) aquae-i
dam processio; » tum id quod communicatur, auctoritas
scilicet et potestas missi derivata a mittente; finis denique
ac terminus missionis seu opus, ad quod mittitur. Expri-»
mit igitur Dominus in primis similitudinem in habitudine
communicationis: sicut Pater me, ita ego vos mitto; a
Patre in me, a me in vos missio et communicatio deriva-i
tur. u Hic verba mediatoris agnoscimus; mediam quippe se
ostendit dicendo: ille me, et ego vos n August. in Io.
tract. 121. Porro ex hac ipsa mediatione, quod a Patre
Christus, vicissim a Christo Apostoli mittuntur, non qui-i
dem identitas propter diversitatem infinitam subiecti, sed
similitudo necessario intelligitur in re ipsa missionis, in
potestate inquam, quae communicatur mittendo, et in opere
ad quod mittuntur. Nisi hoc ita esset, verbum mittere in
priori inciso. Patet’ mittit, et in posteriori, ego mitto, si— «
gnificatione ex toto diversa seu acquivoca sumendum foret,
quod iam per se absurdum est, et excluditur ipsa compa-i
ratione, qua diserte exprimitur similitudo seu analogia in
ipsa missione, in opere (ut diximus) ad quod mittuntur,
et hoc ipso etiam in potestate necessaria ad opus missionis:
sicut misit me Pater, et ego mitto vos. «.Cum igitur iam
omnia sublata sint impedimenta, inquit, et victoriam splen-i
didam statuerim, et omnia sint restaurata (per mortem
crucis); inde tandem ait; sicut misit me Pater, et ego
mitto vos... Hic eorum animos erigit, et fide eos dignissi-»
mos exhibet, siquidem ipsius opus suscepturi erant; nec
iam invocatio Patris est, sed sua propria auctoritate dat
eis potestatem n (1) Chrys. in Io. hom. 86.
3°. Ex his ipsis constat, propositionem qua missio im-i
pertitur Apostolis, esse universalem, nec posse restringi
ad illam particularem dumtaxat potestatem remittendi vel
retinendi peccata, quae in consequenti enuntiatur et con-i
fertur. Neque enim dictum est, ego mitto vos, ut quorum
(1) ’Evt«u8* ETtxtpa ayTtov tr,v ^j/rtv xai oiixvur. r.oXy to ai-ionerrov,
clyc [aeXXoisv ccjtou to ip,yov avaor/EoOx'., xor. gvxsti naoaxXrA’ rpo; tov rratE&a
aXX’ auOeVTta otoam autot; rrjv oyvajr.v.
Fraszeitn. Ve Ecclesia Christi s
114
remiseritis peccata, remittantur eis; sed longe alius est
sermo Christi redemptoris et fundatoris Ecclesiae. Duae
sunt in sermone partes distinctae, quarum unaquaeque
sensum completum continens per se consistit, quod quidem
Evangelista eo clarius ostendit unius sententiae ab altera
divisione, a Dixit ergo eis iterum, pax vobis; sicut misit
me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit
et dixit eis, accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis. » In priori illa sententia potestas
et opus missionis Apostolorum non alio modo determinatur
nisi secundum missionem ipsius Christi a Patre. Atqui haec
sane generalis est ad salutem generis humani, ergo etiam
missio Apostolorum, quam Christus suae missioni respon-i
dere et similem esse dicit, debet intelligi generalis, quae
potestatem particularem remissionis peccatorum in altera
parte institutam comprehendit quidem implicitam, sed non
hanc solam, nec ad hanc restricta est. Si cui sophisma otn
scuritatem iniiceret, quod ex nostro ratiocinio Apostoli
etiam ad redemptionem mundi, ad meritum et largitionem
gratiarum missi viderentur, patet responsio. Redemptio et
merita Christi supponuntur completa, et sunt fundamentum
ipsius missionis Apostolorum, quae pertinet ad applicatio-i
nem redemptionjs ac meritorum Christi (vide superius do-i
ctrinam Chrysostomi), ad applicationem nempe meritorum
et gratiarum minis teri alem, adeoque modis ac mediis a
Christo institutis et totam vim suam mutuantibus ab ipso
Christo Redemptore; neque enim aequalis sed similis dici— '
tur missio Apostolorum. Sed haec paulo post distinctius
explicabuntur.
4°. Subiectum missionis sunt omnes et soli illi, qui per-i
tinebant et quatenus pertinebant ad collegium Apostolicum,
et (quod de potestate perenniter in regno Christi exercenda
ideoque ordinaria semper valet) ad legitimos eiusdem coli
legii successores. Ioannes distincte narrat (XX. 19. 24.) ap-i
paritionem factam esse, « ubi erant discipuli congregati »
(oi j;.aOyjTat cuvAyAsvot), sed Thomas u unus ex duodecim »
(si; i/, twv $ci>$exx) non erat cum eis, unus scilicet ex
collegio Apostolorum, quamvis tunc exciso iam proditore
non duodecim sed undecim essent numero (th. VIII.) Lucas
115
(XXIV. 33.) nominat u congregatos undecim et eos, qui
CUm illis erant » ('Tuv6pG'i<7(/.£vou; tou$ ivAsxa xai t o Lt ; <jov
auroi;). Quamvis alii velut concomitanter fuerint appari-«
tioni praesentes, ipse tamen modus dicendi demonstrat, col-<
legium Apostolorum directe spectari (ol evSexa xai oi auv
aoTot;) in epiphania; verba autem quibus missio, sicut ipse
Christus missus est, enuntiatur, et potestas in regno Dei
per missionem confertur, non posse pertinere ad alios quam
ad u congregatos undecim, n constat ex ipso fine electionis
Apostolorum et instituti collegii Apostolici, ut sit aucto-i
ritas missionis seu apostolatus a Christo derivata ex una
parte, et obedientia fidei ex parte altera, de qua re in su~i
periori thesi satis dictum est. Paulus Iesum appellat «Apo-i
stolum et Pontificem confessionis nostrae » (Heb. III. 1.),
et quemadmodum penes Ioannem Christus missionem im-i
pertit sicut ipse missus est a Patre, ita Paulus declarat
apostolatum seu missionum (a7ro;ToV/)v) eiusque potestatem
acceptam per Iesum Christum: u per quem accepimus gra~»
tiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gen-i
tibus pro nomine eius » (1) Rom. I. 5. Porro hanc missio-i
nem pertinere ad omnes, qui sunt et quatenus sunt in
collegio Apostolico et ad eorum successionem in communi
spectatam, ex eo etiam patet, quod verba Christi certe non
minus pro Thoma tunc absente valent quam pro reliquis
praesentibus, referuntur enim ad illos undecim (~po$ tou;
ev&sxa). Explicat id lucide s. Cyrillus Alexandrinus, u Quo-i
modo ergo Thomas, non immerito quaeret aliquis, si vere tunc
aberat. Spiritus Sancti factus est particeps, cum discipulis
Dominus apparuit, et insufflavit dicens: accipite Spiritum
Sanctum? Respondemus, Spiritus Sancti virtutem in omnes,
qui gratiam (Apostolatus) acceperunt, permanasse, et lar-i
gientis scopum adimplevisse. Dedit autem Christus non ali—*
quibus seorsum, sed omnibus in communi (in uno toto
spectatis) discipulis. Quapropter eum (Spiritum) accipiunt,
tametsi aliqui non aderant, dantis liberalitate non ad solos
praesentes restricta, sed in totum sanctorum Apostolorum
(1) Al.' oCt sXxAorx-v /av.v xx».
cOvist Cimo toj ovoaxto; xjtov.
i ! ; inaxoAv
:v -aat ?otJ
_ 110
chorum permeante » (1) Cyrill. Alex, in Io. 1. XII. T. IV.
p. 1100. Eundem in sensum ratiocinatur Augustinus (ad
Hesycli. ep. 199. n. 10.), qui in re alia demonstrans verba
a Christo Apostolis dicta etiam ad Paulum pertinere, hanc
affert rationem: u quamvis enim nondum inter eos erat,
quando eis hoc dictum est, ad eorum tamen collegium at~i
que societatem etiam ipsum non ambigimus pertinere. »
II. Quoniam missio Apostolis confertur a Christo, sicut
ipse missus est a Patre, hoc ipso habemur' primum consi-i
derare proprias rationes huius missionis Christi a Patre,
atque deinde in his constituere normam, ut missionem Apo~i
stolorum a Christo illi similem plenius intelligamus.
1°. Cum missio sit p/'ocessio a mittente ad aliquem ter-i
minum, in missione Christi utrumque considerandum est.
a) Missio supponit et includit originem a Patre mit-i
tente (vide Tract. de Trinitate), a A me ipso non veni, sed
est verus, qui misit me... ego scio eum, quia ab ipso sum,
et ipse me misit » Io. VII. 28. Quoniam vero haec proces-i
sio est Filii a Patre per generationem, et proinde Filius
consubstantialis est et unum cum Patre secundum naturam
divinam; ideo omnia quae sunt Patris mittentis, sunt Filii
missi sed ab illo huic communicata, « Nunc cognoverunt,
quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt, et cognove-i
runt vere, quia a te exivi, et crediderunt, quia tu me mi-i
sisti... et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt n ibid. XVII.
7-10. Ergo etiam doctrina, opera, auctoritas, ct potestas
in misso sunt a mittente, u Mea doctrina non est mea, sed
cius qui misit me n ibid. VII. 16. u qui verbum meum au-'
dit, et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam,
non possum ego a me facere quidquam; sicut audio, sic
iudico.,. Opera quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea,
ipsa opera testimonium perhibent de me, quia Pater misit
me... Et verbum eius non habetis in vobis manens, quia,
quem misit ille, huic vos non creditis n ibid. V. 24-38.
b) Ut terminus ad quem mittitur, spectanda sunt mu-i
nera in missione Filii. Haec licet propria Filio secundum
(1) A:oto/.s Se 6 Xf.iTo; oj ttatv ava [xspo; aXX’ 6X0:? toi? (j.*07)rat;.
toj o-.oovto; A’.Xo7t[x'.a? _ i-avta oir,xoyii1; tov tmv ay.wv ' A"o?toXwv
117
humanitatem, in qua formaliter missus intelligitur, habent
tamen modum excellentiae incommunicabilis ex divinitate
personae, quae in assumpta natura mittitur, et per hanc
naturam hisce muneribus fungitur. Munera haec simulque
excellentia eorundem in Filio misso universi m sunt a) po-»
testas imperii: « dedit ei potestatem iudicium. facere, quia
Filius hominis est; » « dedit ei potestatem omnis carnis; »
« data est mihi omnis potestas in coelo et in terra; r> « do-i
navit illi nomen, quod est supra omne nomen, ut in no~i
mine Iesu omne genii flectatur coelestium, terrestrium, et
infernorum; r> (3) auctoritas magisterii: «magister vester
unus est Christus; » « docens eos, sicut potestatem ha-i
bens; » « novissime locutus est nobis in Filio, quem con-i
stituit heredem universorum; » «unigenitus Filius qui est
in sinu Patris, ipse enarravit; « quod vidimus, testamur»
(Io. III. 1 1 .); «creditis in Deum, et in me credite; »
«erunt omnes docibiles Dei; » y) sanctificatio sacerdotii,
in quo se ipsum obtulit hostiam, proprioque merito infinito
et propria potestate est redemptor et sanctificator: « non
semet ipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus
est ad eum. Filius meus es tu, ego hodie genui te; » «fi—»
delis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi; »
« ingrediens mundum dicit, hostiam et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi... tunc dixi, ecce venio, ut fa->
ciam, Deus, voluntatem tuam... in qua voluntate sanctifi-
cati sumus per oblationem corporis Christi semel; » « qui
per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit immaculatum
Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis: »
« una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos; n
u et pro eis ego sanctifico me ipsum, ut sint et ipsi san-i
ctificati in veritate. » 5) Munera haec Filii missi a Patre
simul sumpta comprehenduntur, et in sua excellentia in-
telliguntur, quatenus imperio, magisterio et sacerdotio suo
constituit Ecclesiam sibi et Ecclesiam suam, « animam
pono pro ovibus meis, oves meae vocem meam audiunt, et
ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam
do eis; » « aedificabo Ecclesiam meam; » « dilexit Eccle-i
siam, et semet ipsum tradidit pro ea.... ut exhiberet ipse
sibi gloriosam Ecclesiam; » «Ecclesiam Dei, quam (sibi)
118
acquisivit sanguine suo » (Av 7T£pis7rotr)<jaTQ Sta tou ISioo
aiaaTo?); u Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator cor-i
poris eius t) (dti)Tr,p tou acop.arG;).
c) Ex his etiam patet finis missionis Iesu Christi. Fi — ■
nis proximus et opus Filii Dei missi in mundum est re~i
demptio, sanctificatio et salvatio in regno et per regnum
Dei constituendum in terris, « Oportet me evangelizare re~i
gnum Dei, quia ad hoc missus sum » Luc. VI. 43. u Sicut
dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti
ei, det eis vitam aeternam; haec est autem vita aeterna,
ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Ie-
sum Christum... opus consummavi, quod dedisti mihi, ut
faciam n Io. XVII. 2. sqq.
Demum finis ultimus missionis est glorificatio Patris
in Filio, et Filii a Patre, u Ut omnes honorificent Filium,
sicut honorificant Patrem, qui misit illum » Io. Y. 23. u Pa~i
ter venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus cla-i
rificet te. ego te clarificavi super terram, opus consum-i
mavi, quod dedisti mihi, ut faciam; et nunc clarifica me
tu Pater apud temetipsum claritate, quam habui, prius-i
quam mundus esset, apud te » ibid. XVII. 1. sqq.
2°. Iam vero huic praecellenti missioni Christi a Patre
respondet, ex disertis verbis ipsius, missio Apostolorum a
Christo, ut superius ostensum est, non quidem secundum
aequalitatem in essentia, sed secundum similitudinem per
participationem: « sicut misit me Pater, et ego mitto vos. »
a) In primis ergo missio Apostolorum necessario ali—*
quam originem et processionem dicit a Christo mittente,
verum pro differentia subiecti non per communicationem
naturae sicut inter Patrem et filium, sed sicut inter su~i
premum Dominum eiusque legatum per participationem po~i
testatis, et communicationem donorum quae ad eius admi-
nistrationem requiruntur. Eo fere modo quo Filius unige-i
nitus est per generationem in unitate naturae, et tamen
primogenitus inter multos fratres, qui filii sunt adoptionis
u consortes divinae naturae, » et per donum gratiae super-
naturaliter ei assimilati; a voluntarie enim ((Jou>7)9ei5 non
naturaliter) nos genuit verbo veritatis. »
b) Hanc processionem Apostolorum a Christo, et assi-
— 119 —
milationem ad missionem Christi a Patre nunc consideramus
in communicatione sacri imperii, magisterii, sacerdotii, quae
vidimus in Filio misso esse originaliter et praecellenter,
in missis Apostolis sunt derivata et ministerialiter. Ducem
habemus, in re aliunde certa, s. Doctorem Ecclesiae Cyril-
lum. u Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. His verbis
D. N. Iesus Christus ordinavit orbis duces, et doctores,
et dic inorum, mysteriorum suorum dispensatores (I), quos
etiam luminarium instar lucere iam et illuminare iubet non
solnm Iudaeorum regionem.... sed omnem potius quae sub
sole est. Columnae et firmamentum veritatis facti sunt
beati discipuli, quos enim misisse se dicit, sicut Pater
ipsum misit, simul quidem Apostolatus dignitatem osten-i
dens et traditae eis potestatis incomparabilem gloriam, una
vero, ut par erat, Apostolicorum munerum viam demon-i
strans. Nam si suos ipse discipulos ita mittendos esse cen-
suit, sicut ipsum Pater misit, quomodo necesse non erat,
ut qui similium imitatores esse deberent, dispicerent, ad
quid perficiendum Pater Filium miserit?... Postquam magna
apostolatus dignitate eos claros effecit, et sicut modo dixi, di"
vinorum altarium ministros ac sacerdotes constituit (2), sta-
tim eos sanctificat manifesto sufflatu proprium suum spiri-i
tum eis largiens » Cyrill. Alex, in h. 1. T. IV. p. 1093-1095.
a) Quoniam missio est tamquam legatorum pro Christo
in regno et ad regnum Dei, propterea sicut potestas im->
perii a Patre communicatur Filio secundum humanitatem
(1) Ks/EtOOTOVrjXE (AcV £V TOJTO'.$ 6 XUplOg IrAOV? 0 XpilTO? TOJ?
Tri; o:xoufi£V7j5 xaor,Y7)Ta5 te xxt o-.oa;xsXou; xxt twv 0:-.o>v, x-jtou p.j7Trpuov
otxovop.ou;.
(2) Aauxipoy? ar.oArA-xA xto jAEAXto *ri? a“o;toXf; al-nouaTt,
kov OuatajTr(p’.ti>v, xaOazsp £or,v apTtw;, o'.xovop.ou; te xai IspoupYoy; avao:t£a?.
Si in sacerdotio spectatur sola potestas sacrificandi, cura ea in nltima
coena Apostolis iam collata, et pro eorum in sacerdotio successoribus in-i
stituta fuerit (Couc. Trid. sess. 22. cap. 1. can. 2.), verba gen< ralia mis-
siouiB, sicut ipse Christus missus est a Patre, non nisi conjinnntionem
istiuB potestatis includere censeri possunt; quatenus tamen sacerdotium
latius sumitur pro potestate liturgica in ordinando externo cultn divino
(cf. Cone. Trid. sess. 7. de Sacrameut. cau. 10. 13; sess. 22. cap. 5.),
merito dicere potuit Cyrillns, institutionem sacerdotii in verbis missionis
Apostolorum implicite contineri.
120
in ipsa missione, sed propter divinitatem personae in eo
est principalis ut in fonte; ita Christus ipsa missione hanc
suam potestatem communicat, verum ita, ut manens in ipso
principaliter in Apostolos tamquam eius legatos derivetur
participata et ministerialis. Christus suam propriam po-i
testatem imperii in regno suo exercet et applicat per le— *
gatos Apostolos; Apostoli missi nullam habent potestatem
nisi exercendam vice ac nomine Christi mittentis.
Sanctus et verus, qui accepit a Patre et habet elavem
David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit
(Apoc. III. 7. cf. II. 28.); is pro hoc suo regno David promisit
Apostolis: u si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut
ethnicus et publicanus: amen dico vobis, quaecumque alii— >
gaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quae-i
cumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. »
Nunc autem actu eos mittit pro regno suo super terram,
sicut ipse missus est a Patre; unde profecto missio haec
ab eo, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit,
continet illam promissam potestatem (et in potestate offi— «
cium) quaecumque alligandi et solvendi in Ecclesia (perti-«
nentia ad propriam rationem et finem Ecclesiae) super ter-«
ram sententiis iudicialibus, quae ratae habeantur in coelo.
Hinc luculentius patet, quomodo Dominus ex generali illa
missione inferat ac determinet potestatem specialem iudicii
ad remittenda vel retinenda peccata; vicissim vero haec
illatio potestatis specialis iudiciorum confirmat, quod dixH
mus de comprehensione iurisdictionis (seu sacri imperii) ge~i
neralis in missione Apostolorum a Christo analoga missioni
Christi a Patre. Quando igitur Apostolus protestatur, exer-i
citium suae iurisdictionis valere in nomine ac virtute Do-i
mini nostri Iesu Christi, hoc ipsum significat, virtutem
scilicet esse participatam ex missione Christi et exercen-i
dam vice ac nomine Christi, u Iudicavi ut praesens.... in
nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis vobis et
meo spiritu (1), cum virtute Domini nostri Iesu tradere
(1) Non ipsi congregati indicant, sed Paulus absens corpore praesens
autem spiritu et efficacia virtutis sibi communicatae a Christo mittente
iudicat in ipsis et dc ipsis congregatis. Confer quae superius (th. VIII.
n. II. 4.) diximus de iudicio Ecclesiae.
121
huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus
sit n 1. Cor. V. 4. « Si venero non parcam; an experimen-i
tum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? » 2. Co-
rinth. XIII. 3.
P) Missio in regno veritatis, ad cuius testimonium Ie-
sus venit in mundum (Io. XVIII. 37.), includit communi^
cationem magisterii a Christo mittente in Apostolos missos,
sicut doctrina in magisterio ipsius Christi est doctrina Patris
mittentis. At personae Verbi secundum divinitatem commu-i
nicatur sapientia generando, secundum humanitatem com-i
municatur ipsa missione, quae est assumptio hypostatica
humanae naturae; Apostolis vero Christus mittens commu-i
nicat suam doctrinam verbo externo, multoque magis per
Spiritum Sanctum illuminatione interna. Ex ipsa porro
ratione missionis patet, istam communicationem doctrinae
non esse personalem dumtaxat pro ipsis Apostolis, sed con-i
stituere formam internam publici muneris apostolatus ad
docendas omnes gentes. Quare Apostolorum hoc magister
rium sicut totum exercetur auctoritate et nomine Christi
mittentis, ita Christus mittendo ipse docet per suos lega-i
tos, atque hac ratione manet u magister unus Christus, v
et in Ecclesia u omnes sunt docibiles Dei. » Missus a Patre
de se ait : u mea doctrina non est mea, sed eius qui misit
me; » missi a Christo protestantur: u pro Christo legatione
fungimur, tamquam Deo exhortante per nos; obsecramus
pro Christo, reconciliamini Deo » 2. Cor. V. 20.
Eadem est ratio signorum missionis. Sicut in magiste-i
rio Filii missi a Patre includitur demonstratio et confir-i
matio auctoritatis divinae per opera divina; ita eadem de-i
monstratio pertinet ad missionem Apostolorum. Ille ait:
u opera quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea; ipsa opera
quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater
misit me » Io. V. 36. Apostoli dicunt: u non audeo ali— '
quid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obe-
dientiam gentium (el; u7caxo7)v s9vu>v), verbo et factis, in
virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus San-i
cti n Rom. XV. 18. Sed Christus ea facit ut Filius et
yirtus Patris, adeoque virtute sua: Apostoli operantur ut
legati tantummodo, non sua sed mittentis virtute. « Nos
_ 122
quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerii
mus hunc ambulare?... in fide nominis eius hunc, quem vos
vidistis et nostis confirmavit nomen eius » Act. III. 12. 16.
y) Missio in regno sanctificationis et in ministerio novi
testamenti sine dubio comprehendit sacerdotium; neque
enim sanctificatio perficitur sine sacerdotio (Heb. IX. 22.
23.), et testamentum divinum inter homines essentialem
cum sacerdotio connexionem habet (ibid. VII- 12; VIII. 6.)
Christus sacerdos magnus et conditor novi testamenti mis-i
sus est a Patre, ut salvaret mundum redemptione aeterna
per unum sacrificium cruentam; u una enim oblatione coni
summavit (TSTeXeuojcev) in sempiternum sanctificatos » (Heb.
X-14.); pariterque ut hanc redemptionem semel completam
(s<pa?:3t£) ipse sacerdos in aeternum secundum ordinem Mel-
chisedech iugiter in effectum deduceret per suum perenne
sacrificium incruentum et per sua sacramenta in Ecclesia
suo sanguine sacrificii sibi acquisita, et visibilibus insti-i
tutis ac invisibilibus donis Spiritus Sancti a se fundata.
Haec redemptionis applicatio et membrorum Ecclesiae
sanctificatio commissa est Apostolis in sua missione tami
quam ministris magni et aeterni sacerdotis, licet adhilc in
confuso et modo ex aliis Christi mandatis distinctius dei
terminato vel determinando. Si enim ipsorum missio nihil
pertineret ad has praecipuas et intimas rationes missionis
Christi a Patre, quomodo quaeso integra maneret signifii
catio verbi et institutionis Christi Salvatoris : « sicut misit
me Paterf et ego mitto vos? »
Missi itaque sunt, ut sacrificium redemptionis a magno
sacerdote sine ministro in cruce oblatum, ministerio suo
iugiter applicarent per sacrificium 'incruentum (explicite
iam institutum ipsisque mandatum in ultima coena) et per
sacramenta (a Christo instituta vel instituenda); verum per
sacrificium et sacramenta non sua sed Christi, quoniam sicut
ab ipso ex meritis sui sacrificii cruenti sunt instituta, ita
ab ipso principaliter sacrificium incruentum offertur et sai
cramenta peraguntur ministerio legatorum suorum (Tract.
de Sacram, in genere th. X.). Sunt missi ad sanctificandam
Ecclesiam non suam sed Christi Redemptoris et fundatoris,
idque potestate quae in Christo principalis ad ipsos per
1 23
missionem derivatur participata. Potestas ergo haec sacer-i
dotii in eis est ministerialis, per quam magnus sacerdos
suum aeternum sacerdotium iugiter in sua Ecclesia exse-i
quitur. u Sic nos existimet homo ut ministros Christi et
dispensatores mysteriorum Dei » 1. Cor. IV. 1. u Numquid
Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli bapti-
zati estis?. Quid igitur est Apollo, quid vero Paulus?
ministri eius cui credidistis» ibid. I. 13; III. B. « Omnia
autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum; et
dedit nobis ministerium reconciliationis » 2. Cor. V. 18. 19.
c) Nunc facile apparet, quomodo sacrum imperium, ma-i
gisterium, et sacerdotium ex ipsa ratione missionis sit to-i
tum ad laudem et gloriam mittentis. Quemadmodum Filius
missus (in humanitate sua) clarificatio est Patris mittentis,
isque de se ipso testatus est: u qui quaerit gloriam eius,
qui misit illum, hic verax est» Io. VII. 17; ita de Apo~i
stolis ait: u verba quae dedisti mihi, dedi eis... et clari -
ficatus sum in eis.... sicut tu me misisti in mundum, et
ego eos misi in mundum... ego in eis et tu in me, ut sint
consummati in unum, ut cognoscat mundus, quia tu me
misisti » ibid. XVII. 8. sqq. Et Apostoli protestantur:
u illuminatio gloriae Christi, qui est imago Dei; non enim
nosmet ipsos praedicamus, sed Iesum Christum Dominum
nostrum, nos autem servos vestros per Iesum » 2. Cor.
IV. 1-6.
Est igitur missio Apostolorum ex ipsa missione Iesu
Christi vel ut emanatio, qua iam glorificatus nec amplius
visibili praesentia nobiscum versaturus eos sibi in regni
sui super terram sacro imperio, magisterio, sacerdotio as~i
sumit ministros, sibique substituit, ut ipsi pro ipso et ipse
per ipsos ad regendam, docendum, et sanctificandam Eccle->
siam eius sanguine acquisitam hisce muneribus fungantur,
quamdiu Ecclesia in terris est perstitura.
124
THESIS X.
De institutione regni Iesu Christi super terram
secundum formam monarchiae in tertia apparitione.
u Christus Iesus regnum suum in terris ita instituit, ut tum in pro-
» xima praeparatione Matth. XVI. Lnc. XXII. tum in respondente illi
» exsecutione Io. XXI. unum Simonem Petrum ex ceteris et super ceteros
n Apostolos elegerit, quem potestate instruxit suprema et universali tum
n super singulas partes et singula membra Ecclesiae tum super totum
n corpus Ecclesiae; quae quidem potestas sit vicaria a Christo derivata,
» immediata immediatione virtutis in totum et in partes, plena quoad
r> obiectum proprium regni coelorum in terris. Propterea hac ipsa po-
n testate constituitur principium formans et continens visibilem unita-
» tem Ecclesiae ex ipsa institutione Christi fundatoris ac iure proinde
» divino. »
Postquam universim in prima apparitione Io. XX. 21.
missio a Christo data est Apostolis secundum analogiam
missionis Christi a Patre, atque ita in complexu potestas
apostolica instituta in regno Dei super terram. Dominus
in duabus epiphaniis sub sequentibus, ut ab Evangelistis
referuntur, distincte iam ordinem et modum potestatis in
Ecclesia atque hoc ipso formam suae Ecclesiae visibilis de-i
terminat ae declarat.
Penes Evangelistas Matth. XXVIII. 7. 10; Mare. XVI.
7. discipuli, et apud Marcum quidem expresse Petrus, i Li¬
bentur exspectare Domini manifestationes in Galilaea:
u dicite discipulis eius et Petro, quia praecedet vos in Ga-i
lilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis » l. c.; ex qua
monitione iam coniici merito potest, has in Galilaea appa-i
ritiones pro Apostolis et nominatim pro Petro insigniores
et momenti maximi futuras esse (1). Re ipsa, quoniam sco-
(1) Animadvertit hoc idem Gregorius Nyssenns (vel Hesychins Hie-
rosolvm.), quamvis de sola apparitione Matth. XXVIII. loquatur, u Mihi
autem videtur magnam vim (r.OXXrv euoxtiv) habere, quod dictum est pe-i
nes Matthaeum de discipulis, nempe ut abeant in Galilaeam et ibi me vi-
125
pu9 longe praecipuus harum manifestationum erat perficere
institutiones et constitutionem regni Dei, videmus hoc re->
gnum quoad fundamentalia principia plene constitutum in
duabus hisce epiphaniis, quas in Galilaea factas referunt
Evangelia Io. XXI. Matth. XXVIII. instituto uno supremo
pastore super omnes oves Christi, et tradita collegio Apo-»
stolorum atque explicata potestate in omnes gentes.
Ioannes consulto adnotat, manifestationem istam a se
c. XXI. narratam, fuisse tertiam inter eas, quae disci-»
pulis (rot? paQijToci;) factae sunt. Ex hoc in primis intel-
ligitur, Evangelistam habuisse specialem rationem appari-i
tionum, quae fiebant collegio Apostolorum; si enim etiam
aliae in Evangeliis narratae computarentur omnes, haec
non tertia fuisset sed septima. Praeterea discimus, connu-i
merari apparitiones tamquam factas toti collegio, sive Apo-i
stoli omnes adessent, ut in secunda, sive aliqui abessent,
ut in prima et hac tertia. Unde iterum tum collegium
Apostolicum constitutum ut unum corpus, tum (quod inde
consequitur) principium rapraesentationis demonstratur,
quatenus nimirum non solum praesentes sed etiam absentes
includuntur in iuribus collatis et officiis impositis, quod
iam superius ex ss. Cyrillo et Augustino adnotavimus.
Postremo ex hac numeratione Ioannis constat, manifesta-»
tionem istam ad visibile caput tum Apostolis tum toti
ovili Christi Iesu instituendum directam, priorem fuisse
alter4 Matth. XXVIII. in qua posteriore proinde potestas
et missio ad omnes gentes collegio Apostolico iam sub uno
capite constituto et non nisi -in unione et subordinatione
sub eodem hoc capite impertita intelligi potest. Hunc eum-
dem ordinem constanter in promissione quoque potestatis
Matth. XVI. XVIII. ab Ecclesiae conditore observatum
fuisse, animadversione sane dignissimum est. Unde etiam
patet, in missione collegio Apostolico facta incluso Petro,
de qua in thesi superiori egimus, constitutionem internam
debunt. Cum enim multae futnrae essent apparitiones, ad unam tamquam
eximiam prae ceteris respicit promissio, secundum quam appariturus eis
erat in monte » (Galilaeae iuxta Mt. XXVIII. 16.) Gregor. Nyss». or. 2.
do resurreet. Mignc T. XLVI. p. 65. Combifesii Auctuar. T. I. p. 770.
12G -
et subordinationem in ipso collegio a Salvatore ex promis-i
sione anteoedenti (Mattii. XYI.) et ex institutione mox se~i
cutura (Io. XXI.) suppositam fuisse et reservatam, ut eam
in missione quam ibi solum generatim ex sua a Patre mis-i
sione determinaverat, explicite enuntiare nihil opus fuerit.
His obiter praenotatis accedimus ad ipsam iam institu-i
tionem factam in hac tertia Christi manifestatione consi-i
derandam, quantum ad distinctiorem intelligentiam insti-i
tutionis Ecclesiae postulatur; neque enim de Petri eiusque
successorum principatu secundum totam suam amplitudinem
nunc tractatum scribimus. Quoniam vero divinus fundator
Ecclesiae rationes visibilis capitis a se in Petro instituti
diserte declaravit non solum in ipsa institutione pro prae-<
senti, de qua agimus, sed etiam explicatione realiter pa-i
rallela sub alio tamen atque alio schemate in promissione
pro futuro Matth. XVI. Luc. XXII. 31. 32., idcirco (ut
iam superius praemonuimus) divina haec testimonia ad col-
lustrationem pro nostro intellectu unius per alterum simul
coniungamus necesse est.
Certe inter promissionem et ipsam institutionem rerum
parallelismus manifestus est. Ubique eadem est persona te-
stificans et instituens, Christus fundator Ecclesiae; eadem
persona, ad quam unam prae aliis omnibus testimonium et
institutio refertur, Simon Petrus; idem terminus persona-i
rum, prae quibus et super quas Petrus constituitur, nempe
collegium Apostolorum et universa Christi Ecclesia sub
aliis et aliis nominibus u Ecclesia mea, regnum caelorum;
fratres tui, oves meae et agni mei; » idem obiectum reale,
potestas scilicet eadem promissa ac instituta, sub diversa
licet metaphora petrae Ecclesiae, clavium regni, firmamenti
fidei, pastor atus ovilis Christi; idem prostremo utrobique
finis in promissione et institutione; finis, inquam, est pro-i
pria forma, indeficiens securitas, visibilis unitas Ecclesiae.
u Interrogabat discipulos suos.... vos autem quem me
esse dicitis: Responderis Simon Petrus dixit. Respon-i
dens autem Iesus dixit ei: beatus es Simon Bar Iona....
et erjo diro tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam... et tibi dabo claves regni coe-i
lorum n Matth. «Simon, Simon ecce Satanas expetivit vos...
127
ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, ct tu
aliquando conversus confirma fratres tuos » Luc. u Hoc
iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis, cum sur-
rexisset a mortuis. Cum ergo prandissent, dicit Simoni
Petro Iesus: Simon Ioannis (1): diligis me plus his ? _
Dicit ei: pasce agnos meos... pasce oves meas» Ioan.
' In considerationem veniunt haec quatuor, quae Christi
fundatoris Ecclesiae promissione et institutione determinan-i
tur, subiectum potestatis, obiectum terminans sive exten-i
sio potestatis, obiectum formale sive intensio potestatis
eiusdem, postremo et ad praesentem nostrum scopum ma-i
xime finis potestatis, qui est forma unitatis visibilis et
indefectibilis per hanc ipsam supremam potestatem consti-i
tuta a Christo atque inserta Ecclesiae universali.
I. Subiectum quod adtinet, ex verbis disertis tam pro-i
missionis quam institutionis clarius est, quam ut ulterio-i
rem demonstrationem admittat, esse unum Simonem filium
Ioannis, cui promittuntur et conferuntur, quae tribus illis
locis citatis continentur, eumque formali ter Petrum consti-i
tuunt, nempe u Petrum aedificandae Ecclesiae, petram
dictum, claves regni coelorum consecutum et solvendi et
alligandi in coelis et in terris potestatem » (Tertull. Prae-
script. c. 22.). Aeque clarum est, illum unum esse subie-i
ctum prae ceteris Apostolis, quoniam evidenter unus eli-i
gitur ex omnibus simul per modum unius corporis seu coH
legii spectatis, coram quibus et in quo collegio ipsi uni
Simoni Petro munus ibi expressum promittitur et confertur.
Nihilominus illustrationem aliquam merentur, tum quae in
duplici loco Matth. et Ioan. de congrua dispositione subiecti
promissionis et institutionis habentur, tum dicta quaedam
ss. Patrum quae praepostero sensu accepta obscuritatem
inducere possent.
1°. Tamquam dispositio congrua ad promissionem ab ipso
Salvatore provocatur Petri prae omnibus Apostolis edita
professio ficlci in Christum Filium Dei vivi, utique in-i
clusa cliaritate, u Vos autem (Apostoli omnes una cum Pe-
(1) Ioannes et Iona in N. T. idem nomen est, hoc ex illo contractam
(vide P. Patri tinm in Evang. IX. c. 5.).
128
tro spectati) quem me esse dicitis?» Prae aliis omnibus
u respondens Simon Petrus dixit (ex speciali revelatione
Patris qui est in coelis), tu es Christus Filius Dei vivi. »
Pari modo ad ipsam collationem potestatis promissae ante-i
cedit’ trina solemnis provocatio Petri prae ceteris Apostolis
ad professionem charitatis in Christum Filium Dei vivi,
sane velut fundamento supposita fide, u Simon Ioannis di—»
ligis me plus liis? Respondit ei, etiam Domine, tu scis,
quia amo te. » Fides primum praestruitur ad promissio-i
nem, charitas deinde ad ipsam exsecutionem : u fides et cha-
ritas initium vitae et finis, initium quidem fides, finis vero
cliaritas; duo haec in veritate coniuncta Dei sunt n apjno
[xsv 7Ct<TTi;, tAo; Se aya7rr). toc Se Suo ev svot7)Ti yevojxevx
Qeou effxiv) s.*Ignatius M. ep. ad Ephes. n. 14. Huic ita-i
que duplici professioni fidei in charitate et charitatis in
fide ab uno Petro inter omnes et prae omnibus Apostolis
proclamatae )Dominus directe respondit verbis suae promis-i
sionis et institutionis, n Tu es Christus Filius Dei vivi:
et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc Petram
aedificabo Ecclesiam meam. » « Tu scis, quia amo te: pasce
agnos meos... oves meas. » Iam intelligis, quid valeat illa,
quae induci solet, difficultas, Petrum professionem edidisse
nomine omnium Apostolorum, et ideo illud quod a Christo
retribuitur professioni aeque ad omnes spectare, ut quemadi
modum pares erant professione, ita et pares constituantur
potestate. At haec nomine aliorum supposita professio, di— >
serte, excluditur in muneris ipsa collatione penes Ioannem;
ibi enim de solius Petri dilectione, et de dilectione super
omnes alios Apostolos Dominus quaerit: u Simon Ioannis di— i
ligis me plus his? n Hinc cum promissio certe respondeat
exsecutioni, sicut solius Petri professioni amoris confertur,
etiam solius Petri professioni fidei munus promissum esse
necessario tenendum est. Quoad ipsam vero professionem
fidei penes Matth. Christus omnes quidem interrogaverat,
u vos quem me esse dicitis, » et post professionem editam
u praecepit discipulis suis, ut nemini dicerent (pro eo tem-i
pore), quia ipse est Christus; » attamen professio solius
erat Petri, neque sicut paucos ante menses Io. VI. 70. re-i
spondit, u nos credidimus et cognovimus, quia tu es Cliri-
120
stu3 Filius Dei » (1); sed simpliciter de firmitate et fer->
vore suae, non etiam aliorum, fidei testatus est: tu es
Christus Filius Dei vivi; » imo Christus ipse peculiare hoc
donum fidei ex revelatione Patris esse, pro solo Petro tunc
declaravit, et propter illud ipsum prae ceteris Apostolis
beatum praedicavit: « beatus es Simon Bar Iona, quia
caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui
in coelis est. Ceterum etiamsi, his omnibus insuper ha-i
bitis, omnino eamdem dispositionem fidei in omnibus Apo-i
stolis supponeremus, concedendo praeterea, Petrum non
modo suam sed omnium fidem exprimere voluisse tamquam
praecessorem eorum in confessione (2); absurde omnino ex
supposita aequalitate fidei concluderetur aequalitas mune-i
ris. Promissio enim muneris non est promissio mercedis
debitae omnibus, qui forent in eadem dispositione; sed pro~>
fessio fidei non potest concipi nisi ut dispositio congrua,
cui gratuito et evidenter non in omnibus sed in solo Pe-i
tro, cum clara distinctione ab omnibus aliis, repromittitur
(ut donum gratis datum) munus petrae et fundamenti Ec~i
clesiae totius.
Quamvis vero hanc professionem, qua unus Petrus ab
aliis omnibus Apostolis discernitur, ipseque disponitur ad
muneris promissionem et collationem, theologi ex quibus-i
dam etiam Patrum sententiis merito inducere soleant ut
argumentum evidens ad demonstrandum, ipsum Petrum esse
muneris immediatum subiectum; sine dubio tamen divinus
Salvator, in ipsa Ecclesiae fundatione exigens tam solemnem
professionem, maius aliquid significare voluit, quo muneris
a se in Petro instituendi finis, dignitas et proprietas ma-»
nifestaretur. «Dominus interrogat (amas me plus his), non
ut disceret, sed ut doceret, quem elevandus in coelum
amoris sui nobis velut vicarium relinquebat» Ambros. in
Luc. 1. X. n. 175. Fidei nimirum et charitatis professio
(1) 'O Xf.cto; 6 v/.o; toj to*j £ojvto$. Seil sunt codices bonae no-i
tae, qui pro his omnibus verbis habent tantum haec': h iyto$ Oso-j.
(2) u Beatns Petrus non carne et sanguine sed Patre revelante tlc
coelo.... solus pro se ci pro omnibus, et pro unitate unus testimonium fH
dei perhibuit dicens: tu es Christus Filius Dei vivi •> Hadriau. I. ep. ad
Episc. Hisp. (Harduin. T. IV. p. «67.).
Franzelin. Dc Ecclesia Christi
0
— 130 -
postulatur, quia munus ipsum constituitur fundamentum
ad unitatem fidei et ad communionem charitatis in regno
Iesu Christi. Nam in petra fundatur u sanctae Ecclesiae
congregatio, quae in unum connexum corpus atque com-i
pactum (cf. Eph. IV. 16.) unitate fidei et charitatis ad-
surgeret » Ambros. de Offic. III. c. 3. n. 19. Explieite de
ipsa Petri professione docemur, illum Spiritu Patris ope->
rante in corde credentis confessum esse Christum Filium
Dei vivi, a ut ad regimen totius Ecclesiae praeparatus
primum disceret, quod doceret, et pro stabilitate fidei quam
erat praedicaturus, audiret: tu es Petrus » etc. s. Leo M.
serm. 60. al. 62. c. 2. u Ideo beatus Petrus, qui Christum
cera fide confessus, vero est amore secutus, specialiter
claves regni coelorum et principatum iudiciariae potestatis
accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant, quia qui-i
cumque ab unitate fidi i vel societate illius quolibet modo
se ipsos segregant, tales, nec ianuain possint coelestis
regni intrare » Beda in Matth. XYI. 19. Hoc ipsum de
speciali Ecclesia Petri, utique propter Petrum, in quo se-i
dente identificatur privilegium sedis in fide et charitate
(de qua re postea dicemus), iam antiquissimi Patres dixe-i
runt, in tradita fide u ad eam necesse esse omnem conve->
nire Ecclesiam, » eamdemque u praesidere cliaritati » (-po-
xaQy)[/.svY) ?r|; ay*7-*/<;) Ignat. ep. ad Rom. Iren. Illi 3.
Probe enim distinguatur oportet personalis dispositio
per professionem fidei et charitatis, atque eiusdem profes-i
sionis exercitium, prout in ipso munere promisso et insti->
tuto continetur. Spectata nimirum fide et charitate, qua-i
tenus ad visibilem Ecclesiam refertur, atque adeo in visi-i
bili exercitio externo non personalis dispositio sed proprietas
muneris est ex ipsa Christi institutione. Haec muneris pro-i
prietas declaratur, dum ita Ecclesia super petram aedifi-i
canda dicitur, ut ex hoc ipso effectus consequens sit quod
u portae inferi non praevalebunt adversus eam.] » pariter
dum auctor fidei et consummator promittit Petro: « ego
rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, » ad eum nempe
finem, qui subditur, u et tu aliquando conversus confirma
fratres tuos; » et dum denique instituit Petrum ad u pa-i
scendas oves suas, n quibus ovile numquam defecturum
131
u (unum ovile et unus pastor) » constitui iam antea testa-«
tus erat: u non rapiet eas quisquam de manu mea. de
manu Patris mei » (Io. X. 16. 28. 29.).
2°. Ex dictis subiectum promissionum penes Mattii, sicut
institutionis penes Ioannem esse unum Petrum ita clarum
est, ut nullo modo credi possit fuisse inter Patres, qui ne->
garent verba promissionis pertinere ad euradem Simonem
lilium Iona, ex suo munere nominatum et constituendum
Petram Ecclesiae Iesa Christi, si qui ergo aliud quan-i
doque dixisse videntur, eos non in re ipsa sed ad peculia-i
rem suum aliquem scopum in modo explicandi discrepasse,
facile demonstrari potest.
Sunt Patres plurimi, qui dicunt Ecclesiam promitti aedH
ficandam super Jiclem aut confessionem Petri (vide Patres
apud Ballerinium de Primatu c. 12.). Nimirum non fidem
generatim aut abstracte spectatam sed in concreto fidem
Petri eamque confessione et doctrina propositam dicunt
constitui Ecclesiae fundamentum, quod perinde est ac dH
cere, Petrum sub formali ratione fidem profitentis et do-i
centis constitui petram, super quam aedificetur Ecclesia,
regnum veritatis, cuius forma intestina uniens ac vivifi-i
cans est ipsa fides. Non homo, filius Iona, in suo ordine
naturali, sed Petrus in supernaturali ordine fidei ponitur
fundamentum Ecclesiae in primis fide aedificandae, ut ex
soliditate ab aedificatore Christo impertita fundamento por-i
tae inferi non praevaleant adversus ipsam Ecclesiam, u FH
des ergo est Ecclesiae fundamentum; non enim de carne
Petri sed de. fide dictum est, quia portae mortis ei non prae~<
valebunt; sed confessio vicit infernum (confessio nempe Pe-«
tri, propter quam dictum est ei, tu es Petrus, et portae
inferi non praevalebunt) _ nam cum Ecclesia multis tam-»
quam bona navis saepe fluctibus tundatur, advbrsus omnes
haereses debet valere Ecclesiae fundamentum » Ambros. de
Incarn. c. 5. Non abstracta confessio, tu es Christus Fi-«
lius Dei vivi, est fundamentum valens adversus omnes hae-'
reses, sed confitens Petrus in hanc confessione factus petra
Ecclesiae, u Petrus eum confessus erat Filium Dei, et in
illa confessione appellatus' erat petra, supra quam fabri-i
caretur Ecclesia » August. in Ps. 69. n. 4. « Qui ad horam
132
negaverat, sanctus Petrus et supremus Apostolorum prin— ■
ceps factus est nobis vere solida petra fundans fidem Do-»
mini ; in qua aedificata est Ecclesia per omnem modum (Pe->
trus factus petra fundamentum fidei, in qua fide ita firmata
aedificatur Ecclesia, h. e. aedificatur in petra fundamento
fidei utique derivato et minis teri ali). Primo quidem, quia
confessus est Christum Filium Dei vivi, et audivit, sw-
per hanc petram infallibilis fidei aedificabo Ecclesiam
meam » (1) Epiphan. haeres. 59. n. 7. (T. I. p. 500. ed.
Patav.). * Petram opinor denominati ve nihil aliud quam in-i
concussam et firmissimam discipuli fidem vocavit, supra
quam Ecclesia Christi citra casus periculum fundata et
firmata est, atque in perpetuum manens inexpugnabilis
ipsis inferorum portis... Petrus tam praecellentibus donis
ornatur (ut esset petra Ecclesiae, quod paulo ante dixit
confessionis praemium avT£XTtciv), confessus ipsum esse Fi~i
lium Dei (2)* Cyrill. AI. de Trin. dial. IV. T. V. P. I.
p. 507. u Cum ego sim inviolabilis petra... tamen tu quo¬
que petra es, quia mea virtute solidaris... super hanc for-i
titudinem aeternum exstruam templum, et Ecclesiae meae
coelo inferenda sublimitas in huius fidei firmitate consur-i
get v s. Leo serm. 3. n. 2. in assumpt. sua.
Si quando a firmitate fidei et confessionis per quamdam
consecutionem deductam ex verbis Christi quivis fidelis vo-i
catur petra, non tamen dici potest petra, supra quam aedi-i
ficatur Ecclesia, nisi transferendo nomen Ecclesiae ad aliam
prorsus atque allegoricam significationem. Hoc quidem Ori-
geni aliquando placuit (3); sed sane risu dignus foret, qui
(1) ’0 25vr(7a;J4voc ~po; cosav ayto; li-roo; xat xojVJtpatoraro; tiovW.ttojto-
acijv, 0; vryoviv tlrv aXr.fbo; mpiz zzrpz OiaiXtoyaa 7r(y -tattv to-j xuv.oj,
£«* f, (oxoooji.TjTo f, ExxXrfata xara navra tytr.w zpr-trov ort <buoXoftfyc
Xc\;tov tov utov tou Oiou tot> «tovro;, xat r,xouasv, ori £z: m zzrpz raurr
tt!; aatpaXrJ; rtariw; otxooourAio uqj trv EXxXr(atav.
(2) H:Tsav oiaat -avovjuto: irzpov o0o:v r, rr,v axaraastaTOv xat ISsaio-
Ta7r,v roo aaOr,70J rrtartv arroxaXoiv i-p' r, xat aoia-tioTto: £prpiiarat te xat
ota-znrjEV fj £xxXr,ata Xv.-jtoj. xat aCiTat; avaXwro; Tat; aooa naXat; Etaait
otajjLivouaa.... Iletoo; xat to>v olitoj; uncpssp-araTojv al-touTat utov Osoa
sojvto; oto»jj.oXoYrlx'u; xjtov.
(3) Tota commentatio Orionis in Matth. XVI. (tom. 12. n. 10. T. III.
p. 523. ed. Delaruo) excurrit in sententias singnlis fidelibus aptas ad in-
— 133
inde contenderet, hunc sensum proprium illis Christi verbis
subesse, vel saltem ab Origene suppositum fuisse.
3°. Ubi Patres de potestate clavium agunt, quae Petro
promissa est, ut eam ostendant non ita personalem Petro
fuisse, ut in ipso desierit, quod Montanistae et cum ipsis
Tertullianus asserebant, sed in Ecclesia perennem potesta-i
tem solvendi ac ligandi intelligi debere, aliquando dicunt
Petrum in promissione et receptione clavium personam Ec->
clesiae gessisse. Hac in doctrina tria continentur a) Ecclesia
accepit quidem claves sed non nisi in Petro, quatenus nempe
Petro promissae et collatae sunt ut personam gerenti
omnium suorum successorum, adeoque subiectum potestatis
est Petrus et sunt aequo modo singuli in tota serie succes-i
sores eius, quamdiu perstabit Ecclesia seu regnum Dei in
terris. P) Potestas tota promissa et collata est pro Eccle->
sia, idest in bonum Ecclesiae. Propterea Ecclesia accepit
eam dupliciter; si spectetur integra, corpus cum capite suo
visibili. Ecclesia ut subiectum eam accepit, sed in suo ca->
pite ut in subiecto immediato, quemadmodum homo est
subiectum intellectus et voluntatis, licet hae facultates ut
in subiecto immediato sint in anima. Si deinde Ecclesia
stitutionem moram. Unde per accommodationem sive extensionem quamdam
portas inferi interpretatur peccata, clares regni coelorum virtutes, atqno
secundani eamdern methodum petram dicit quemlibet fidelem, quatenus in
fide et virtute perseverat; ecclesia vero ei est congregatio cogitationum,
verborum et operum sanctorum. Hanc itaque ecclesiam unusquisque in
s.*metipso habet aedificatam in petra firmae fidei et constantis virtutis.
* Si etiam nos sicut Petrus confitentes, tu es Christus Filius Dei vivi,
non carne et sanguine revelante sed lumine a Patre in coelis cordi no-i
stro illucescente efficimur Petrns, nobis quoque dicetur a Verbo illud, tu
es Petrus et quae sequuntur; petra enim est omnis discipulas Christi, de
quo (Christo) bibebant bibentes de spirituali consequente cos petra (I. Cor.
X. 4.); et super quamlibet huiusmodi petram aedificatur omnis ecclesia-*
stica doctrina, et vitae ratio iuxta eam instituta; in unoquoque enim
perfectorum habentium congregationem sermonum et operum et cogitatio-*
num quae complent beatitudinem, inest ecclesia a Deo aedificata » (sv sxxurq»
fap t«Uv teXstwv lyovxtov to aOpotupa twv aupnXnpouvTtov xrv p.axap'.orT]Tci Xo-
ytov xxi epfwv a*, vorAaroiv, eutiv t) uno tou Osou o?xooo|i.oup4VT) exxXrjaix).
Ex Origene his similia desumpsit Ambrosius in Lue. 1. VI. n. 98. moralia
scilicet praecepta accommodando, non theologicam doctrinam interpre-*
tando.
134
consideretur in distinctione a capite visibili, ipsa ut obie-
ctum pro quo collata est, accepit potestatem, cuius subie-
ctum est ipsum visibile caput Ecclesiae. Sic Deus regnum
sempiternum promisit ac contulit Davidi et populo Israel,
sed aliter atque aliter. Denique y) potestas in Petro insti-i
tuta est plenitudo et archetypus, cuius participationes et
derivationes sunt omnes potestates inferiores in Ecclesia ab
eodem divino fundatore institutae. Secundum has ergo ra-i
tiones cum Patres dixerunt, Petrum in accipienda potestate
personam Ecclesiae gessisse, non modo non negarunt sed
expressius explicaverunt, unum Petrum et in Petro singulos
eius successores fuisse et esse subiectum promissae et com-i
missae potestatis clavium.
Repraesentationem Ecclesiae in Petro ut in Supremo
pastore vetus auctor quaestionum in Nov. et Yet. Testa-i
mentum (q. 75.) comparat cum ea, qua ipse Christus ut ca~i
put in vita adhuc mortali repraesentabat Apostolos, u Sicut
in Salvatore erant omnes causa magisterii, ita et post Sal-i
vatorem in Petro omnes continentur; ipsum enim constituit
esse caput eorum, ut esset pastor gregis Dominici » (Aug.
Opp. T. III. append. p. 61.) s. Leo M. recitatis verbis, « tibi
dabo claves regni coelorum » etc., explicat, quomodo insti-i
tutio archetypa et exemplaris in uno Petro extendatur ad
participationem potestatis ab illo uno etiam in aliis, u Trans~>
ivit quidem etiam in alios Apostolos ius potestatis istius,
et ad omnes Ecclesiae principes decreti huius constitutio
commeavit; sed non frustra uni commendatur, quod omni-i
bus intimetur; Petro enim ideo hoc singulariter creditur,
quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma praeponi-i
tur n serm. 3. assumpt. suae, cf. ep. 10. c. 1. ad Episc.
prov. Vienn.
Augustinus aliquando in verbis Christi de clavium po-i
testate duplicem sensum supponit, ita ut sensu litterali
pertineant utique ad Petrum et u apostolatus eius prima-i
tum, y> extensione vero quadam et sensu quodammodo typico
referantur etiam ad Ecclesiam seu ad universitatem fide-i
lium, cuius ille propter ipsum apostolatus primatum fuerit
archetypus. Tum vero significationem verborum seu rem
verbis significatam intelligit aliam sensu litterali in « primo
135
>sa ut ohi»
uius subie-
3us regnnm
mlo Israel.
tro insti-
lationes et
Ecclesia ab
5 ergo ra-
v potestate
jarunt sed
'O singulos
te et com-
Supremo
?f. Testa-
u5 utca-
f. - Sicut
post Sal-
onstituit
t (Angi
is. .tibi
Io inh-i
iatur ad
_ Trans*
i istius,
stitntio
J oruni-
t
Episc.
mi y°:
tteraAl
u-iiua*
tVPicO
‘iide*
fuerit
rAnl
Apostolo, n et aliam sensa illo extensivo in universitate
fidelium. Sic tract. 124. in Ioann. considerat Petrum ut fi¬
guram Ecclesiae, in qua datur solutio peccatorum; Ioan-
nem ut figuram beatae contemplationis. Petro promittuntur
claves ad solvenda peccata, sed alio sensu pertinent etiam
ad universitatem fidelium significatam in Petro, quatenus
hi oratione et bonis operibus concurrunt ad solvenda peci
cata. At huiusmodi interpretandi rationem quis non videt
esse affinem illi accommodationi, quam superius penes Ori-
genem animadvertimus? « Quia in ipsa quoque via ambu-i
lantes non sunt sine peccatis, quae de huius vitae infirmi
tate surrepant, dedit eleemosynarum remedia salutaria,
quibus eorum adiuvaretur oratio, ubi eos dicere docuit:
dimitte nobis debita nostra... Hoc agit Ecclesia spe beata
in hac vita aerumnosa, cuius Ecclesiae Petrus Apostolus
propter apo stolatus sui primatum gerebat figurata gene-
ralitate personam. Quod enim ad ipsum proprie pertinet,
natura unus homo erat, gratia unus Christianus, abundati -
tiore gratia unus iderncjue primus Apostolus, sed quando
ei dictum est (utique in suo apostolatus primatu) : tibi
dabo claves regni coelorum... universam significabat Eccle-i
siam... Ecclesia ergo quae fundatur in Christo, claves ab
eo regni coelorum accepit in Petro, idest ligandi sol ven¬
di que peccata... Omnibus igitur sanatis ad Christi corpus
inseparabiliter pertinentibus propter huius vitae procello-'
sissimae gubernaculum ad liganda et solvenda peccata
claves regni coelorum primus Apostolorum Petrus accepit;
iisdemque omnibus sanctis propter vitae illius sacratissimae
quietissimum sinum super pectus Christi loannes Evange-
lista discubuit. Quoniam nec iste solus sed universa Eccle-i
sia (aliter tamen atque aliter) ligat solvitque peccata, nec
ille in principio Verbum Deum apud Deum et cetera de
divinitate... de fonte Dominici pectoris solus bibit, sed ipse
Dominus ipsum Evangelium pro cuiusque capacitate omni-i
bus suis bibendum toto terrarum orbe diffudit. » Simili fere
interpretandi ratione, ut probet u in Petri persona signi-i
ficatos esse in Ecclesia bono3, sicut in Iudae persona in
Ecclesia malos, » inducit claves, quibus in Ecclesia solvitur
et ligatur: « si autem hoc fit in Ecclesia (licet modis di-
.nmo
130
versis), Petrus quando claves accepit. Ecclesiam sanctam
significavit » (in Ioan. tract. 50.).
4°. Postremo quod attinet ad verba illa Christi, « super
hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, » notum est, Au->
gustinum (quem deinde nonnulli alii secuti sunt, ut Isi-
dorus Hispal.; Origin. 1. VII. c. 9; auctor homil. in natali
s. Petri putatus aliquando Eucherius Lugdun. ; synodus
Foroiul. sub Paulino Aquil.) frequentius ea retulisse ad
ipsum Christum, ac si diceretur: super hanc petram, quam
tua fide confessus es Filium Dei, aedificabo Ecclesiam meam.
Quae quidem interpretatio, si praescinderetur a modo, quo
Augustinus ei insistit, reduci forte posset ad illam, qua
Patres plurimos vidimus docere Ecclesiam aedificatam super
fidem Petri. Ita haec coniunxit Hadrianus I. (ep. ad Episc.
Hisp. Harduin. T. IV. p. 867.). u Super hanc, inquit, petram
quam confessus es, et a qua vocabuli sortitus es dignita-»
tem, super hanc soliditatem fidei Ecclesiam meam aedi-i
ficabo. r
Augustinus ad suam illam interpretationem suadendam
argumento etiam uti solet philologico sane minime idoneo (1);
verum ratio praecipua s. Doctoris certe erat, quod in iis
locis aedificationem Ecclesiae assumpsit et descripsit non
Secundum corpus visibile, sed secundum spiritum, agens ni-i
mirum de fide ex suo principe obiecto, de meritis redemptio-i
nis, de virtute sacramentorum et de gratia, quibus aedifi->
catur in Christo ut in fundamento, praeter quod aliud nemo
potest ponere. Propterea Petrus ipse cum tota Ecclesia, quam
ille u apostolatus principatum tenens figurabat » aedificatur
in petra Christo, u Quia tu dixisti mihi, tu es Christus Fi-
(1) Argumentum istud Augustino erat ex derivatione nominis, quasi
Petrus esset forma adiectiva ex substantivo petra: « non enim dictum est
ei, tu es petra sed tu es Petrus * (Retract. 1. I. c. 21.). Unde Bellarmi-
nns (de Rom. Pontif. 1. I. c. 10.) ait, u Augustinum sola ignorantia lin-i
guae hebraeae esse deceptum. * Lingua quippe, qua et Christus loque-i
batur et Matthaeus Evangelium scripsit, sine dubio in utroque inciso,
u tn es Petrus, et super hanc petram aedificabo, » unum idemque habebat
vocabulum. Unae quidem eiusdem nominis repetitio ex ipso contextu coh
ligitur, sicut etiam legitt r in antiquissima versione syriaca : tn es
J.3|o et snl)er hanc aedificabo Ecclesiam meam.
137
m lius Dei vivi, et ego dico tibi, tu es Petrus... Hoc autem
nomen ei, ut Petrus appellaretur, a Domino impositum est,
?r et hoc, ut ea figura significaret Ecclesiam. Quia enim Chri-
i- stus petra, Petrus populus Christianus. Petra enim princi-i
pale nomen est; ideo Petrus a petra, non petra a Petro,
quomodo non a Christiano Christus, sed a Christo Christi a— >
nus vocatur. Tu es ergo, inquit, Petrus; et super hanc pe~i
tram, quam confessus es, quam cognovisti, aedificabo
Ecclesiam meam; idest, super me ipsum Filium Dei vivi
aedificabo Ecclesiam meam, super me aedificabo te, non me
super te. Nam volentes homines aedificari super homines
dicebant, ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego
vero Cephae, ipse est Petrus et alii qui nolebant aedifi-i
cari super, Petrum sed super petram; ego autem sum Chri->
sti. Apo&tolus autem Paulus, ubi cognovit, se eligi et Chri->
stum contemni, divisus est, inquit, Christus? Numquid
Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli ba-
ptizati estis? Quomodo non in Pauli, sic nec in Petri, sed
in nomine Christi, ut Petrus aedificaretur super petram,
non petra super Petrum. Idem ergo Petrus a petra cogno-i
minatas, beatus. Ecclesiae figuram portans, apo stolatus
principatum tenens... In illo ergo uno Apostolo, id est
Petro, in ordine Apostolorum primo et praecipuo figura-i
batur Ecclesia » Aug. serm. 76. n. 1. (al. de verbis Dom.
serm. 13. cf. in Ioan. tract. 124.).
De huiusmodi Augustini ratiociniis haec tenemus, a) Au-i
gus tinus aperte agnoscit in Petro « apo stolatus principa-i
tum n tum hoc tum aliis locis pluribus, quare theologice
profitetur veritatem ipsam de aedificatione visibilis Eccle-i
siae super Petrum ut fundamientum relativum ex deriva~>
tione a Christo fundamento absoluto. Imo etiam hermeneu-
tice plus semel interpretatus est, et alibi concessit posse
intelligi atque a fidelibus intellecta esse verba Christi
. JVI atti i . XVI. ita, ut Petrus sit petra, supra quam Chri-i
stus promisit aedificandam Ecclesiam. «Numerate sacerdotes
vel ab ipsa Petri sede, et in ordine illo patrum quis cui
successerit videte; ipsa est petra, quam non vincunt su->
perbae inferorum portae » Aug. Psalm. adversus partem
Donati. Cf. ep. 53. n. 2. ad Generosum. « Petrus qui paulo
138
ante confessus erat Filium Dei, et in illa confessione ap-<
pellatus erat petra, supra quam fabricaretur Ecclesia. »
Id. in Ps. 69. n. 4. Nimirum contra Schisma Novatiani et
Donati Patres Cyprianus, Pacianus, Optatus et post eos
Augustinus appellabant ad petram, in qua visibilis unitas
Ecclesiae fundata est. Neque hanc sententiam correctione
indignam vel alteri de Christo petra posthabendam esse, in
libris Retractationum umquam indicat, quod ipsum argu~«
mento est, rem ipsam Augustino semper fuisse theologice
ratam ac certam, eiusque dubia nonnisi ad hermeneuticam
et modum interpretandi ob causas superius indicatas referri
posse, u In libro (contra epistolam Donati nunc deperdito)
dixi quodam loco de Apostolo Petro, quod in illo tamquam
in petra fundata est Ecclesia, qui sensus etiam cantatur
ore multorum in versibus beatissimi Ambrosii, ubi de gallo
gallinaceo ait: hoc ipso petra Ecclesiae canente culpam
diluit (1). Sed scio me postea saepissime sic exposuisse....
ut super hanc intelligeretur, quem confessus est Petrus...
ac si Petrus ab hac petra appellatus personam Ecclesiae fH
guraret, quae super hanc petram aedificatur, et accepit
claves regni coelorum. Non enim dictum est illi, tu es pe-i
tra, sed tu es Petrus; petra autem erat Christus, quem
confessus Simon, sicut eum tota confitetur Ecclesia, dictus
est Petrus. Harum autem duarum sententiarum quae sit
probabilior, eligat lector » Id. Retract. I. 21.
P) In illa interpretatione, qua Augustinus petram re~i
fert ad Christum, invertitur quidem verborum sensus di— '
rectus in indirectum; hoc tamen ipso veritas theologica
servatur licet mutato ordine enuntiationis. Profecto enim
Augustinus sensit, non solum inane nomen Petri, sed rem
nomine significatam u Apostolorum primo et praecipuo » esse
a Christo tributam. Atqui ex doctrina toties repetita Au-«
gustini nomen Petri ac proinde res seu proprietas nomine
expressa est derivatio seu proprietas dericata in Petrum
ab Ecclesiae petra principali Christo. Yerba sunt Augu-i
stini. u Quia tu dixisti mihi, tu es Christus: et ego dico
tibi, tu es Petrus. » u Petra enim principale nomen est.
(1) Cantatur nunc adhuc ore omnium in Laudibus die Dominica.
- 139 -
ideo Petrus a petra. » Ergo in doctrina Augustini verbum
Christi, «tu es Petras et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam, » aequipollet huic sententiae: ego petra
Ecclesiae ex propria virtute et principalis, pro tua con-i
fessione dico tibi, tu es petra Ecclesiae per participatio-i
nem a me derivatam: «Petrus a petra. » Hoc ipsum postea
clarissime explicuit s. Leo M.; qui verba Christi ita cir-i
cumscribit. « Tu es Petrus, idest, cum ego sim inviolabilis
petra... tamen tu quoque petra es, quia mea virtute so-«
lidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint sibi me-
cum participatione (Petrus a petra) communia * s. Leo
sem. 'IV. c. 2. Ita et alii Patres tum ante tum post Augu-i
stinum. « Petra est Cirris tus. etiam discipulo suo huius
vocabuli gratiam non negavit, ut et ipse sit Petrus, quocl
de petra habeat soliditatem constantiae et fidei firmitatem »
(in relatione nempe ad Ecclesiam super ipsum aedificandam)
Arabros. in Luc. 1. VI. n. 97. « Cum audisset, petra es,
praeconio nobilitatus est. Quamquam autem petra est, non
ut Christus petra, sed ut Petrus petra; Christus enim
essentialiter petra inconcussa, Petrus vero per petram
(XpiTTo; Y*p 6vtw$ TTsvpa asalsuTO;, Ilerpo; $s ttjv
Trerpxv). Christus enim suas dignitates (aAuopt.«Ta) largitur,
nec exhauritur, sed quae tribuit, retinet. Lux est: vos
estis lux mundi; sacerdos est: sacerdotes facit... petra est,
petram facit n Hom. de Poenit. n. 4. (inter Opp. s. Basilii
T. II. p. 606.) « Sicut ipse lumen Apostolis donavit, ut lu-i
men mundi appellarentur... ita et Simoni qui credebat in pe-i
tram Christum, Petri largitus est nomen; ac secundum
metaphoram petrae recte dicitur: aedificabo Ecclesiam meam
super te n Hieronym. in Matth. 1. III. c. 16. (T.VII. p. 124.).
u Quis ignoret hanc fortissimam petram, quae ab illa prin^
cipali petra communionem et virtutis sumpsit et nominis, n
JOg vocat, gent. (inter Opp. s. Leonis T. II. p. 241.). «Quis
enim nesciat, sanctam Ecclesiam in Apostolorum principis
soliditate firmatam, qui firmitatem mentis traxit in nomine,
zet Petru s a petra vocaretur» s. Gregor. M. 1. VII. ep. 40.
ad Eu 1 og . Alex.
Neque vero huic nostrae commentationi de vero sensu
^cX.ia^u.stin.i quidquam obest, quod s. Doctor subinde rationem
140
nominis Petri in eo collocare videtur, « ut ea figura si— «
gnificaret Ecclesiam; quia enim Christus petra, Petrus po-i
pulus Christianus. » Duo enim, nt ex omnibus hactenus di— '
ctis patet, inter se connexa considerat in Petro. Quod primo
Simon in se constitutus est Petrus h. e. in proprietate
petrae Ecclesiae participata et derivata a petra principali
Christo, ut hac proprietate participata formaret unitatem
visibilem Ecclesiae seu populi Christiani; quod deinde Pe-«
trus ratione huius principatus figurabat seu iurulice re~i
praesentabat Ecclesiam una secum aedificandam supra pe-i
tram principalem Christum. Alio itaque modo Ecclesia in
sua visibili unitate aedificatur in Petro, u qui petra appeH
latus est, in qua fabricaretur Ecclesia; » et alio modo Petrus
ipse cum Ecclesia in omnibus suis donis visibilibus et invi-i
sibilibus aedificatur in petra principali Christo : u ut Petrus
aedificaretur super petram, non petra supra Petrum; idem
ergo Petrus a petra cognominatus. Ecclesiae figuram por-i
tans, apostolatus principatum tenens; in illo ergo uno Apo-«
stolo, in ordine Apostolorum primo et praecipuo figurabatur
Ecclesia. »
Nemo itaqfie ss. Patrum negavit illud, quod in ipsis
verbis evangelicis est manifestissimum, unum Petrum esse
subiectum immediatum promissionum, quae Matth. XVI.
ad fundandam Ecclesiam a Christo Salvatore factae sunt;
sed in locis quae opponi solent, vel considerarunt firmita-i
tem fidei et confessionem Petri, idque in relatione ad Ec-i
clesiam, quae in Petro non secundum carnem et sanguinem
spectato, sed formaliter ut fidem confitente ac docente aedi-i
ficanda erat; vel spectarunt relationem et connexionem
Petri cum Christo petra principali, atque ab huius petrae
virtute propria ut a causa exemplari et efficiente docuerunt
dependere omne illud, quo formatur petra per participa— '
tionem.
II. Obiectum potestatis uni Petro commissae quoad
extensionem, sive obiectum terminans, ad quod ut sibi
obnoxium ille refertur, est perspicue ipsa Ecclesia Christi
tum in singulis suis partibus ac membris tum tota simul
spectata ut unum corpus. Potest quidem tradi cuipiam po~i
testas in singulos constituentes unum corpus morale, quin
— 141 —
ideo necessario sit consequens eamdem potestatem valere in
omnes simul spectatos formaliter ut unum corpus; sed esse
aut concipi nequit potestas tradita in ipsum corpus morale
spectatum in sua plenitudine totiu3, quin eadem comprehen-i
dat omnes et singulos, qui velut membra inhaerent vel qui
obstringuntur illi toti corpori, in quod dicitur tradita esse
potestas. Iam vero in promissione aeque ac in ipsa insti-i
tutione potestatis Petro traditae obiectum terminans diserte
a Christo domino declaratur Ecclesia sua spectata ut unum
corpus. Ergo haec potestas ex Christi institutione tum to-i
tam Ecclesiam in sta unitate tum omnes et singulos ad
Ecclesiam pertinentes vel Ecclesiae obstrictos comprehendit.
Sane simul comparatis verbis promissionis et institutionis
primum Christus designat ut obiectum expresso nomine Ec-i
clesiam suam; tum eamdem exhibet sub triplici schemate,
quo etiam aliis locis Ecclesia significari solet, domus vel
deitatis Dei, regni coelorum, ovilis sui; demum nominat
unitatem fratrum (fraternitatem quae in mundo est postea
appellavit Apostolus 1. Pet. V. 9.). Primo modo Ecclesia
Christi simpliciter dicta ac propterea tota Ecclesia in ter-i
ris ab ipso Christo fundatore aedificatur in petra, quae est
unus Petrus; altero modo claves ad ligandum et solvendum
omnia, quae pertinent ad regnum coelorum in terris, dan-i
tur eidem uni Petro, quae ergo potestas clavium obnoxium
habet totum regnum coelorum in terris; tertio modo uni
Petro committitur potestas et munus pascendi agnos et
oves Christi nempe totum Christi gregem seu ovile in in— «
tegritate spectatura, u Oves meas, inquit; cui non planum
non designasse aliquas, sed assignasse omnes? nihil exci-i
pitur, ubi distinguitur nihil; et forte praesentes ceteri
condiscipuli erant, cum committens uni, unitatem omnibus
commendaret in uno grege et uno pastore r> (Bernard.
de Consid. II. 8.) Huic locutioni metaphoricae, pasce oves
meas, saltem quoad extensionem de qua nunc agimus,
patet respondere alteram propriam, confirma fratres tuos.
Ita Chrysostomus (In Ioann. hom. 88. num. 1.) unam aH
teri aequipollentem habet: u pasce oves meas.EL^ei — ■
mius erat inter Apostolos, et os discipulorum ac caput
istius chori negatione iam abolita fratrum ei prae-
142
fec luram committit . dioit autem ei, si amas me, ira—'
tribus praeesto » (1).
Ergo in primis tota Ecclesia spectata ut unum corpus
(civitas vel clomus Dei, regnum coelorum, fraternitas in
mundo, ovile Christi) ex divini fundatoris institutione
continetur petra tamquam fundamento, subest clavibus Pe->
tri, ut una, fraternitas in fide confirmanda est a Petro,
ut unius grex Christi (2) pascenda est a Petro. Hinc porro
nullae sunt partes civitatis Dei in terris, nulla membra
universalis Ecclesiae, quae non iure divino pendeant a pe-»
tra, quia huic tamquam fundamento divinus aedificator to-i
tam Ecclesiam suam superstruxit; nemo pertinere potest
ad regnum coelorum aut fraternitatem super terram, ad
(1) BoxXE TX KpoJiXTX |XOU.... IxXOtTO? TjV TOJV ’ AjTQ-JToXfOV, XX'. xto;ax tw v
jaxOtjTwv, XXI xoputpr, -ryj Xopou to? Tr!5 xpvr|x*co; e£iXrXxu£vii; iy/sipiATXt
tr,v TCpoxTxxixv Tiov aoiXciov XsAi o:, ott c! 5iXe?? jj.$ , rrpotxrxxo tujv
ao-Xsiov.
(2) Dum Christus appellavit « agnos meos, oves meas, » designasse
integrum ovile h. c. totam Ecclesiam, ex verbis ipsis manifestum est, et
consentiunt Patres, qui vero insistant discrimini inter agnos et oves ad
explicitam distinctionem graduum in Ecclesia, inter veteres non multi
reperiuntur. Petrus post tertiam amoris confessionem (ait Ambrosius in
Lue. 1. X. n. 170.) - iam non agnos, ut primo, qi.oiam lacte pascendos,
nec oviculas, ut secundo, sed oves pascere inbetur, perfectiores ut perfe-i
ctior gubernat. » (Secundo loco oviculas meas et gracce -pojSxT-.a jxou
etiam alibi quamvis rarius reporitur, imo et primo loco, ubi Vulgata
agnos meos, textus editus graecus npoAxrx jxoo habet, lectio non est
constans). Euthymius (in Io. h. 1. Bibi. Max. T. XIX. p. 727.) eodem
fere modo ut Ambrosius distinguit: u agni et oves dicuntur discipuli....
agni quidem imperfectiores, oves autem perfectiores, » Expressius loqui-i
tur Bruno Astensis (comment. in h. 1. et ex eo commentario in homil.
vigil, s. Petri olim s. Eueherio Lugd. vel Eusebio Gallicano tributa).
* Prius agnos, deinde oves commisit ei. quia non solum pastorem, sed
pastorum pastorem eum constituit; pascit igitur Petrus agnos, pascit et
oves; pascit filios, pascit et matres; regit subditos et praelatos; omnium
igitur pastor est, quia praeter agnos et oves in Ecclesia nihil est, nihil
inquam, quam quod suis pastoribus Christus commiserit. Patres alii
qui a quibusdam pro hac distinctione inducuntur, non agnos et oves di— >
stinguunt, sed simpliciter omnes oves atque integrum gregem lesu Christi
Petro commissum esse dicunt, Cyprianus (de unit. Eccl. p. 195. ed. Ba-
Inz.), Epiphanius (Anchorat. n. 9.), Chrysostomus (in Io. hom. 88. n. 1.),
Leo (serm. 4. c. 4; serm. 63. c. 0.), Gregorius (1. V. ep. 20.), Bernardus
(consider. 1. II. c. 8.).
143
ovile Christi, vel huic regno et ovili esse obnoxius, quin
hoc ipso ex divina institutione subiectus sit clavibus ad
ligandum et solvendum Petro datis, iuri et officio confir-i
mandi in fide atque pascendi eidem commisso.
Speciatim igitur ipsi Apostoli sive singuli sive in col-i
legio spectati vel non erant pars et membra illius, quam
Dominus dicit Ecclesiam suam, civitatis Dei, regni coe-i
lorum, fraternitatis, gregis Christi; vel cum tota Ecclesia
pendebant institutore Christo a petra, et suberant clavibus
ac muneri pastorali Petri. Quam ergo certum est, Aposto->
los Apostolorumque collegium fuisse partem longe praeci-i
puam Ecclesiae a Christo aedificatae in petra, fuisse pri-i
mitias inter oves Christi, quarum omnium ovium unus pastor
Petrus prae omnibus Apostolis est constitutus, tam certum
est, eos tum singulos tum omnes, tum in se tum eo magis
in suis successoribus fuisse Petro eiusque successoribus sub-
ordinatos.
Apostolos ipsos quod spectat, dona extraordinaria apo-
stolatus id est, non propaganda ad successores, cuiusmodi
sunt revelatio veritatis, et missio gubernationis non restri-i
cta ad singulares Ecclesias sed extensa ad fundandas et
regendas Ecclesias inter omnes gentes singulis impertita
immediate a Christo et Spiritu Sancto, infallibilitas sin-i
gulorum in fide contra errores, impeccabilitas in charitate,
contra schismata, haec inquam dona apostolatus non tolle-i
bant ius divinitus institutum in visibili capite Petro, sed
ob perfectionem membrorum exercitium directivum et coa-
cticum iurium ex parte Petri minus necessarium et raro
vel umquam in actum deducendum, ex parte Apostolorum
agnitionem eorumdem iurium indefectibilem reddebant; fere
ad analogiam eius iuris (si non dedeceret comparatio), quod
Filius hominis in se concesserat Virgini Matri et s. Iosepho
u subditus illis. » Hinc Apostoli ex divino iure in Petro
instituto et ex indefectibili agnitione iuris instituti et se
ipsos et Ecclesias omnes a se fundandas et regendas ut
membra ad unam universalem Ecclesiam sub uno visibili
capite Petro uniebant et subordinabant, u ut in una cathe-i
dra unitas ab omnibus servaretur, ne ceteri Apostoli sin-i
gulas (divisas) sibi quisque defenderent, ut iam schisma-
_ 144
ticus et peccator esset, qui contra singularem cathedram
alteram collocaret » s. Optat, cont. Parmen. 1. II. c. 2. At
desinentibus iam illis donis apostolatus extraordinariis in
successione apostolica, cuius gratia potissimum perenne ius
et officium petrae Ecclesiae est institutum, ut portae inferi
numquam praevaleant adversus eam, sicut ius ipsum et of-i
ficium perstitit, ita exercitii applicatio, licet diversis tem-i
poribus non uno semper modo, facta est debita et necessaria.
III. Quando uni super omnes tum singulos tum in unH
tate spectatos declaratur commissus principatus, ex hac
extensione poterit quidem deduci, sed nondum satis explH
catum est, qualis sit intensione ea potestas, ex qua for-i
mam visibilem ipsius Ecclesiae pendere manifestum est. Hoc
ergo, quantum ad praesentem locum pertinet, adhuc manet
inquirendum.
1°. Potestas communicata Petro primum tamquam in
fonte, originaliter et exemplariter est in ipso Christo. Ipse
est ac manet pastor bonus ovium suarum secundum tripli — <
cem modum sacerdotii in sacrificio redemptionis et in sa-i
cramentis sanctificationis: u et animam meam pono pro
ovibus meis... et ego vitam aeternam do eis; » magisterii
in doctrina salutaris veritatis: u et vocem meam audient,
et erit unum ovile et unus pastor; » imperii in lege san-i
ctae conversationis (1): u et ego cognosco eas. et sequuntur
me... et non rapiet eas quisquam de manu mea. » Ipse est po-i
situs in Sion civitate Dei lapis summus angularis, pretiosus,
in quo omnes fideles, tamquam lapides vivi, una domus spH
ritualis superaedificantur, idemque lapis offensionis: u qui
ceciderit super lapidem istum (factum in caput anguli to-i
tius Ecclesiae), confringetur, super quem vero ceciderit,
conteret eum» (1. Pet. II. 1-9; Matt. XXI. 42-44; Act.IY.
11. 12; Rom. IX. 32. 33; Eph. II. 20-22.). Ipse u sanctus
et verus, qui habet elavem David, qui aperit, et nemo
claudit; claudit, et nemo aperit» (Apoc. III. 7. cf. Is.
XXII. 22.) (2).
(1) 'II ayaOr, ev XpiiTM ti v ti 1 . Pet. III. 10.
(2) Potestas in veteri Ecclesia populi Israel penes Isaiam 1. c. expri->
mitur his verbis: « et dabo elavem domus David super humerum eius
(cf. principatus super humerum eius ib. IX. 6.); et aperiet, et non erit
145
Consideranti patebit, has proprietates, quod Christus
fundator et caput Ecclesiae dicitur lapis angularis totius
domus spiritualis et tenens elavem domus David ad clau-«
dendum et aperiendum absoluta potestate, quatenus refe-i
runtur ad Ecclesiam in terris, tandem resolvi in eas, quas
diximus esse Christi pastoris boni, quamvis in triplici di— '
verso schemate alia atque alia notio praedominetur. Lapis
enim angularis, in quo tota Ecclesia domus spiritualis su~i
peraedificatur et quo hostiles impugnatores conteruntur,
Christus intelligitur, quatenus ab ipso originem ducit, in
ipso indefectibilem firmitatem et unitatem habet Ecclesia
in fide et doctrina, in sanctitate et mediis sanctificationis,
in disciplina conversationis et regimine. Clavis porro ad
claudendum et aperiendum absoluta potestate in domo Da¬
vid novi Testamenti generatim quidem supremum regimen
seu imperium exprimit, speciatim vero pro ipso fine ac in-i
dole huius domus David significat potestatem claudendi et
aperiendi in doctrina salutari et omnibus institutis sancti-i
ficationis. Haec autem ipsa sunt, quae vidimus Christum
sibi ut munia pastoris boni assumpsisse.
Christus Verbum incarnatum pascit, sustentat, firmat
et unit, claudit et aperit dupliciter: primum quidem se-i
eundum divinitatem opere invisibili illuminationis, dire-i
ctionis seu motionis, sanctificationis per Spiritum Sanctum,
quem ideo promisit et misit ut alium paracletum, et quem
qni claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. Sicut domus David in
veteri Testamento erat figura domus David in Testamento novo, ita etiam
potestas illa erat adumbratio potestatis in regno Dei, haebqnc principa-»
liter existens in ipso Christo exprimitur in Apocalypsi 1. c. nomine cla-i
vis David. Etiam in loco altero Apoe. I. 18. suprema potestas designatur
nomine clavium: u et fui mortuus et ecce sum vivus in saecula saeculo-i
rum, et habeo claves mortis et inferni » (tou aoou). Devicit nimirum mor-i
tem in se ipso et pro nobis, et exspoliavit potestates infernales, quae ha~i
bebant mortis imperium. Ponit « omnes inimicos sub pedibus eius, novis-i
sima autem destruetur mors » 1. Cor. XV. 2d. « Ut per mortem destrueret
eum, qui habebat mortis imperium, id est diabolum » Heb. II, 14. cf.
Rom. VI. 9; 1. Cor. XV. 54. 55; 2. Tim. I. 10; Apoc. XX. 14.
De Eliacim et aequipollenter Ioacim cui Is. XXII. 20. 22. datur clavis
domus David confer Iudith IV. XV. 9. (Wclte Introd. in 11. doutcrocan.
V. T. cap. IV. §. 26.).
Fraxzelix. De Ecclesia Christi
10
_ 140
hoc sensu Tertullianus (Praescript. c. 28.) u Christi vica-i
rium, n Irenaeus (III. 24.) « communicationem Christi di— >
xerunt ; tum vero secundum humanitatem Christus peren-i
niter manet pastor bonus, petra, confirmator fratrum, clavim
David tenens u in domo sua » (Heb. III. 6.) opere visibili
per visibilem vicarium ministrum.
Ad hunc enim finem ut eadem munia, quae originaliter
et exemplariter semper ei manent propria, iugiter perseve-i
rent et manifestentur in forma etiam visibili pro exigentia
visibilis Ecclesiae, participationem petrae, clavium regni
coelorum, confirmatoris fratrum promisit, eamdemque
omnem suae potestatis communicationem comprehendit et
complevit per institutionem pastoratus omnium ovium
suarum in uno Petro, u Verbum caro factum fuerat, et
habitabat iam in nobis, ut reparando humano generi totupi
se Christus impenderet; nihil indispositum sapientia, nihil
erat arduum potestati; famulabantur elementa, spiritus
angelici serviebant... et tamen de toto mundo unus Petrus
eligitur, qui et universarum gentium vocationi et omnibus
Apostolis cunctisque Ecclesiae patribus praeponatur, ut
quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint, omnes tamen
proprie regat Petrus, guos principaliter regit et Chri-«
stus _ 1 ego dico tibi, quia tu es Petrus, id est, cum
ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis qui facio
utraque unum, ego fundamentum praeter quod nemo aliud
potest ponere, tamen tu quoque petra es, quia mea virtute
solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi
mccum participatione communia r s. Leo serm. 3. c. 2. Fir-i
mitas haec petrae per Christum petram absque metaphora
declaratur in promissione altera Luc. XXII. 31. 32: u ego
rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; » subditur deinde
finis, ad quem haec indeficiens firmitas constituta est, fun-i
ctio nempe petrae, clavium, pastoratus erga fratres: et tu
aliquando conversus confirma fratres tuos (1). u Denique
(1) xTijoii-ov toj; ao:X:pov>; aou. Interna confirmatio per gratiam solius
l)ci est pertinens ad elementa Ecclesiae invisibilia tg> ojvxtxsvto upa; rr
piljat xxts 70 £'jXYy:X’.ov jxou Rom. XVI. 25 j sed externa confirmatio per-
147
Petrus Ecclesiae praeponitur, postquam tentatus a diabolo
est; ideoque ante significat Dominus, quid sit illud, quod
postea eum pastorem elegit Dominici gregis; nam huic di— «
xit ; tu autem conversus confirma fratres tuos » Ambros.
in Ps. 43. n. 40. (cf. Quaest. in N. T. q. 75. inter Opp.
August. T. III. append. p. 61.). Verumtamen quod in sche-i
mate petrae, clavium, pastoratus generalius dicitur, hic
directe de functione divinitus iniuncti magisterii ad con-i
firmationem fidei et doctrinae enuntiatur, u Specialis a Do^
mino Petri cura suscipitur et pro fide Petri proprie sup-i
plicatur , tamquam aliorum status certior sit futurus, si
mens principis victa non fuerit: in Petro ergo omnium for— «
titudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium,
ut firmitas quae per Christum Petro tribuitur (in suo
munere perenni), per Petrum Apostolis conferatur » (re->
praesentantibus totam suam successionem) s. Leo serm. 4.
cap. 3.
2°. Cum ex omnibus, quae diximus de congruentia et
connexione diversarum formularum, quibus potestas Petri *
in Evangeliis describitur, et magis etiam ex eo, quod pro-i
missis omnibus Filii Dei, qui est u Arnen, testis fidelis et
verus n (Apoc. III. 14; 2. Cor. 1.19. 20.), necessario respon-i
det confplementum, abunde constet, omnia et singula quae
de petra, de clavibus regni coelorum, de confirmatione
fratrum promiserat, a divino fundatore plene comprehendi
in ipsa iam institutione: u pasce agnos meos, pasce oves
meas; » nunc reliquum est, ut verba ipsa institutionis di— >
stinctius consideremus. #
a) Christus (ut iam praestruximus) pastor bonus erga
oves suas et pastor unus erga unum ovile suum non modo
invisibiliter ipse secundum divinitatem et per Spiritum
Sanctum pascit Ecclesiam, sed voluit etiam hoc suum mu-«
nus pascendi in Ecclesia visibili perpetuo exercere visibi-*
liter per potestatem a se derivatam et institutam in Petro:
u pasce oves meas, v Ergo hoc officium pastoris ovium Chri-
tinens ad elementa Ecclesiae visibilia commissa est Petro erga totam
fraternitatem seu Ee lesi.uu, Auac inclusa liar continuatione et per eam
est u firmamentum sopauDux veritatis » 1. Tim. III. 15.
— 118 —
sti accipit Petras potestate vicaria exercendum pro Christo
pastore suarum ovium.
b) Quoniam ex superius demonstratis unus prae omnibus
accipit munus pascendi erga omnes et super omnes oves
Christi atque in totum ovile, ut unum est; ideoque tam
singuli in toto quam totum in singulis seu tota unitas ei
ut pastori subduntur: propterea haec Petri potestas soli
Christo principi pastorum, prae quo ipse manet utique ovis
pascenda, nulli vero ex ovibus nec toti ovili subiecta esse
potest. Est ergo illa in toto ovili et in totum ovile visi-i
bilis potestas suprema.
c) Haec potestas pascendi est quidem u suprema, sed
non sola» (s. Bernard. Consid. III. c.4. n. 17.), nec ullo modo
excludit potestates in aliis pastoribus sive singulis sive in
unitate totius a Christo instituendas (ut in alia thesi mox
videbimus), quae tamen tum in singulis tum in toto cor-i
pore pastorum, quatenus hoc distinguitur a suo visibili
capite et pastore supremo, necessario subordinantur isti
uni supremo pastori. Quoniam vero hic supremus pastora-
tus a Christo institutus est ut in omnes simul spectatas
ita in singulas oves suas, idcirco pascendi potestates sub-
ordinatae licet gradu et amplitudine ex Christi institu-i
tione mediae inter supremum pastorem et gregem pasceni
dum, non sunt tamen mediae mediatione virtutis hoc sensu,
quasi illa potestas suprema non nisi per has inferiores in
universum gregem pertingeret et exerceri posset, atque
oves sive omnes sive singulae dumtaxat per has medias
illi subiectae essent, « Pasce (tp quem interrogavi, amas
me plus his? tu ergo tua potestate non per aliam dumta-i
xat) agnos meos, oves meas. » Ita Bernardus cum aliis
(superius in nota citatis) ex his verbis ratiocinatur. « Ha~i
bent Episcopi sibi assignatos greges, singuli singulos; tibi
universi crediti, uni unus; nec modo ovium sed et pasto-«
rum tu unus omnium pastor. Unde id probem, quaeris?
ex verbo Domini... pasce oves meas » Consid. 1. II. c. 8.
Ergo potestas pascendi in Petro sicut suprema et univer-i
salis ita institutore Christo est immediata super omnes et
singulas oves Christi.
d) Ex his ipsis intelligitur esse potestas ordinaria
149
sensu iuridico (1), idque non solum quod non ex alterius
hominis delegatione exercetur, sed tenetur vi muneris di— '
vinitus instituti, vice ac nomine Christi exercenda; verum
•etiam eo sensu, quod non solum ex adiunctis extraordina-i
riis et in subsidium inferiorum potestatum, si forte defi¬
ciant; sed servatis normis divinis semper valide, et quoties
bonum ovium postulet, officio debito sese exserit.
e) Amplitudo huius potestatis prae suis obiectis reali-
bus seu intensive spectata determinatur ex eo ip?o, quod
est suprema potestas vicaria visibiliter pascendi oves Chri-i
sti, communicata ab ipso, qui est et iugiter manet pastor
bonus et pastor unus ovium suarum. Pascit autem Christus
oves suas, ut superius vidimus, tum invisibiliter tum visi-i
biliter doctrina veritatis in fide, lege conversationis in spe,
donis sanctificationis in charitate. Sed nunc, saltem secun-i
dum oeconomiam ordinariam, hunc pastoratum ipse princeps
pastorum visibiliter in visibili Ecclesia totum et unice
exercet per potestates vicarias ac ministeriales a se insti-i
tutas. Unde possunt quidem esse in Ecclesia potestates in-i
feriores sicut extensive quoad terminum personarum, ita
intensive quoad obiecta realia restrictae intra certos limi-i
tes modo ampliores modo angustiores; verum universalis,
suprema et immediata potestas vicaria Christi ad pascen-i
dum totum eius ovile nec esse nec concipi potest, quin ea
comprehendat omnia, quibus Christus oves suas in Ecclesia
visibili visibiliter pascit. Ergo vicaria potestas in Petro
secundum triplex obiectum pastoratus Iesu Christi, in do-i
ctrina, lege, mediis sanctificationis comprehendit potesta-i
tem supremi magisterii ad pascendum totum ovile doctrina
(1) Ordinaria potestas in Iure dicitor, qnae inhaeret ipsi perpetuo
maneri legitime institato, eaque opponitur potestati delegatae. Porro etiam
distinguitur potestas ordinarie exercenda, et quae non valet nisi exer-i
cenda extraordinarie in specialibus adiunctis (uti est Archiepi scoporum
erga dioeceses suffraganeas ordinaria quidem sed exercenda extraordina-i
rie). Alio modo in theologia sermo est de ordinaria et extraordinaria po-i
testate Apostolorum; prior intelligitur a Christo instituta perpetua ac
proinde ad successores propaganda, altera solis Apostolis personaliter col-
lata cum ipsis desiit, vel saltem non flxara et certa lege determinatam
habet in Ecclesia successionem.
130
salutis, supremi regiminis ad gubernandum totum ovile (1)
supremi sacerdotii seu potestatem liturgicam ad custodiens
dam et regendam sanctam administrationem mysteriorum
salutis in sacrificio et sacramentis ac cultu divino pro toto
ovili (2). Est ergo potestas in Petro instituta etiam unis
versalis obiecto reali, et in hoc suo obiecto non limitata
per alias potestates inferiores, sed per se valida easque
sibi subiectas habens, seu est potestas plena, u Haec est
enim potestatis plenitudo omnia posse in aedificationem »
(Robert. Lincolniens. anno 12B3. apud Matthaeum Paris.).
f) Hinc eadem pastoralis potestas est et nomine a Seris
pturis derivato dicitur episcopalis (Act.XX. 28; 1. Pet. Y.
2. textu graeco), sicut Christus ipse <7vvwvo[/.a>; dicitur
(1) Haec significatio regiminis in verbo pascere jrotjxatvctv, (Joaxsiv,
nbi metaphorice adhibetnr, potissimam nrgeri solet. Sane de regendis po->
pulis saepissime usurpatur tum apud scriptores profanos tum in libris
sacris (2. Reg. V. 2; VII. 7; 1. Paral. XI. 2; XVII. 6; Ierem. XXIII.
2. etc.). Vulgatus interpres aliquando simpliciter vertit regere, ubi he-
braice est graece atotuxiveiv Ps. XXII. 1; XXVII. 9; LXXIX. 2;
T T
Matth. II. 6; Act. XX. 28; Apoc. II. 27. Advertendum vero est, pote-i
statem regiminis coincidere quidem cum pastoratu, si illa accipiatur sensu
generico, sed sensu specifico potestas regiminis pars tantummodo est non
totum potestatis pastoralis. Sic pascere significat totam benevolam provi-i
dentiam Dei erga dilectos suos Gen. XLVIII. 15; Is. XL. 11; Mich. V. 4;
VII. 14; in Psalmis 11. cc.; aliquando expresse refertur ad doctrinam :
u et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et do-i
c trina » Ier. III. 15; cf. XVII. 16; Eccl. XII. 11. Vulgatus Prov. X. 21.
vertit erudire. « Evangelizare enim pascere est » Bernard. Consid. IV.
c. 3. Potest itaque pastoratus Io. XXI. dici regimen, dummodo hoc nomen
accipiatur generali significatione complectens ea omnia, quae pertinent
ad homines sub formali ratione ovium Christi visibili ministerio pascen-i
dos, haec vero, si instituatur analysis, intellignntur, quae diximus in
textu magisterium, sacrum imperium, sacerdotium.
(2) Potestas sacerdotii ad validum exercitium rituum consecrantinm
et sanctificantium, quae dicitur potestas ordinis, praecisione facta a ma~i
gisterio et iurisdictione, gradus quidem habet velut specificos (in episco-i
patu, presbyteratu, diaconatu), sed in suis quibusque gradibus est indi-i
visibilis non admittens maius aut minus, adeoque singulis rite consecratis
inest tota ac propterea aequalis (cf. th. V.). At in singulis aequalis non
est potestas, quatenus refertur ad regendos et licite administrandos ritus
divini cultus, quod quidem regimen liturgicum non ad ordinis sed ad
iurisdictionis et plerumque simul etiam ad magisterii potestatem pertinet.
151
ovium suarum pastor et episcopus, 1. Pet. II. 25. Perinde
ergo est dicere in Petro institutam potestatem pascendi
oves Christi ac dicere supremam, universalem, immediatam,
ac plenam potestatem episcopalem; et quemadmodum Chri-i
stus potestate sibi propria et principali, ita Petrus pote-i
state derivata et vicaria constitutus est pastor et episco-i
pus totius visibilis Ecclesiae. Vide Concil. Vatican. sess. IV.
cap. 3.
IV. Omnia quae hactenus dicta sunt, simul spectata de-i
monstrant id, quod a nobis potissimum quaeritur, quomodo
scilicet supremus pastoratus Petro communicatus a Christo
principe pastorum constituat centrum et principium uniens,
atque ita determinet formam visibilem totius visibilis Ec~i
clesiae.
1°. Dominus ipse diserte declaravit. Ecclesiam omnium
gentium unum fore ovile eo, quod unus totius ovilis pa~i
stor sit futurus, u Et alias oves habeo, quae non sunt ex
hoc ovili (Israelis), at illas oportet me adducere, et vocem
meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor n (p.ia
TCOitAVT), et$ woijavjv) Io. X. 16. Est quidem Christus ipse unus
pastor et suo pastoratu effector tum visibilis tum invisH
bilis unitatis: « ego in eis, et tu in me, ut sint consume
mati in unum » (ibid. XVII. 23.); sed sicut omnia munia
visibilia in Ecclesia ita et pastoratum suum unum et uni-
ficantem, ut fiat et maneat unum ovile et unus pastor,
nunc cum iam non est in mundo (ib. XVII. 11-13.), visi-i
biliter non exercet nisi per potestates vicarias a se insti-i
tutas ut elementa visibilitatis et principia unitatis Eccle-»
siae suae.
Est itaque Ecclesia unum corpus compactum et conne-i
xum in suo capite et ex suo capite Christo, at connexio
subministratur per multiplices iuncturas visibiles (de quo
inferius data opera dicemus): u ipse enim dedit quosdam qui-i
dem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evan-
gelistas, alios autem pastores et doctores ad consummatio-i
nem (xarapTta(xov) sanctorum in opus ministerii, ad aedifi-i
cationem corporis Christi» (Eph. IV. 11-16; 1. Cor. XII.
12-28.). Hinc quoniam in toto organico partes singulae
velut combibunt et praeseferunt naturam totius, in primis
152
Ecclesiae particulares ut membra Ecclesiae universalis ta~»
bent singulae in se unitatem per suum pastorem particula-»
rem : u pascite qui in vobis est, gregem Dei providentes »
(£7ri<TX07rouvTcs) 1. Pet. V. 2. Singuli itaque pascunt singu-»
los greges, in quibus sunt positi, et qui in ipsis sunt, eis-
que dant formam gregis et unitatem seu consummationem
(xaT3tpTi<T|jL0v intimam coniunctionem) propriam partibus ac
membris totius corporis. Hoc autem ipso quod membra sunt
totius, ipsi pastores omnes inter se unum constituant ne-
cesse est; non enim singuli seiuncti seiunctas formant Ec-«
clesias; sed sicut singuli efformant unitatem partium, ita
omnes simul cohaerentes tamquam corpus unum pastorum
redigunt omnes partes in unam Ecclesiam universalem;
atque ita spectati in unitate pastores et doctores dati sunt
ad aedificationem totius corporis Chrislu; et hoc positi a
Spiritu Sancto regere totam Ecclesiam Dei, quam acquisi-
vit sanguine suo (Act. XX. 28.). u Illi sunt Ecclesia, plebs
sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens; unde
scire debes. Episcopum in Ecclesia esse et Ecclesiam in
Episcopo, et si quis cum Episcopo non sit, in Ecclesia non
esse; et frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum sacerdo-»
tibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam
communicare se credunt, quando Ecclesia, quae catholica
et una est, scissa non sit neque divisa, sed sit utique con-i
nexa et cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino
copulata n Cyprian. ep. 69. ad Florent. Pupian. p. 123. « Ubi
comparuerit Episcopus; ibi et multitudo sit; quemadmodum
ubi fuerit Christus Iesus (in toto episcopatu, et in singulis
Episcopis, quatenus cum toto uniuntur), ibi catholica est
Ecclesia » Ignat. M. ep. Smyrn. c. 8.
Multi igitur pastores singuli sunt forma unitatis in suis
quique Ecclesiis particularibus h. e. partibus totius; omnes
simul glutinum ad efformandam visibilem unitatem totius
Ecclesiae catholicae non sunt, nisi quatenus ipsi inter se
habent unitatem visibilem, unumque corpus constituunt.
Iam vero ad hanc pastorum inter se et gregum omnium
partialium visibilem cohaesionem, qua constituant unam
catholicam Ecclesiam, opus est tamquam forma et glutino
visibili unitatis catholicae uno supremo pastore totius Ec-
- 153 -
clesiae, seu ut Cyprianus aliique Patres loquuntur, una
cathedra. « fieus unus est et Christus unus, et una Ecclesia
et cathedra una supra petram Domini voce fundata » Cypr.
ep. 40. p. 53. Re ipsa in suprema potestate unius Petri hoc
principium unitatis a Christo constitum esse, ex superius
demonstratis iam constat. Nam verbis promissionis in una
petra declaratur aedificanda Ecclesia Christi simpliciter
dicta, quae proinde universalis omnium gentium et hoc ipso
una intelligitur. Quare sicut omnes fideles ita in primis
omnes pastores tamquam iuncturae partiales uniuntur et
continentur in unitate Ecclesiae catholicae (1) per illud unum
fundamentum, cui Christus suam ipsius proprietatem petrae
in ordine ad totam visibilem Ecclesiam communicat. Quod
ipsum unitatis principium exhibetur tum suprema potestate
clavium in totum Regnum coelorum super terram, tum i in¬
defecti bili tat e fidei qua unus constituitur confirmator fra~«
trum suorum, h. e. totius fraternitatis quae in inundo est
(1. Pet. Y. 9.). Haec vero omnia, quae continentur in pro-i
missionibus, complentur (ut superius ostensum est) quamvis
sub alia verborum forma in ipsa institutione. Omnes enim
oves Christi, quo nomine sane etiam illi veniunt, qui in
ordine ad alias oves sunt pastores, ad unitatem gregis
Christi subordinantur uni supremo et universali pastori.
Summa omnium haec est. Sicut singuli greges particu-«
lares habent suum vinculum uniens in suo quique pastore;
ita hos greges omnes cum suis pastoribus particularibus in
unum gregem et unum ovile coniungit instituta in Petro
suprema et universalis potestas pastoralis secundum tripli-i
cem suam functionem magisterii , regiminis, sacerdotii:
u pasce oves meas; n pastor originalis unus Christus cuius
sunt oves propriae, pastor unus institutus a Christo Petrus
(1) Apud u Pastorem Hermae » (Vision. III. n. 2. 5.) Ecclesia aedifi-i
cator torris ex diversissimis lapidibos, qoi u coniungebantur alter ad al-
terom, ita ot commisurae eorum non apparerent; et in hnnc modnm ap-i
parebat stroctura turris tamquam ex ono lapide aedificata. » Inter hos
erant praecellentes « lapides illi quadrati et albi convenientes in com-i
missuris suis; ii sunt Apostoli et Episcopi et doctores et ministri, qui
ingressi sont in clementia Dei,’ et episcopatum gesserunt, et docuerunt,
et ministraverunt sancte et modeste electis Dei. »
— 1.-4 -
cui eaedem omnes oves sunt commissae: nemo in uno ovili
#
Christi, nemo ovis pascitur a Christo, qui non sit pascen¬
dus a Petro. Haec igitur universalis et suprema soli Chri-i
sto subordinata potestas in Petro ex Christi institutione
est « glutinum » et visibile principium, quo formatur et
continetur sicut omnium gregum ita et pastorum unum
corpus et grex unus. Habes hoc idem praeclare expressum
citatis supra (n. III. c.) verbis Bernardi.
2°. Hoc sane modo visibilis forma unitatis Ecclesiae ex
ipsis verbis Christi institutoris in tota antiquitate Chri-i
stiana intellecta est. Sed quia de Patrum doctrina nobis
dicendum erit, ubi de perennitate potestatis Petri agemus,
hic paucioribus nobis contentis esse licet.
Integra explicatio principii unitatis, quam dedimus, pro-«
stat in loco celebri Cypriani (de unitft. Eccles. p. 194.
195.) (1). Declarat ibi Cyprianus non solum alicuius parti-i
cularis sed universalis Ecclesiae unitatem (2), quae manente
unitate corporis « per orbem totum radios suos porrigit, et
ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit. »
In ea sola, inquit, veram fidem Christianam et salutem re-
periri, quaerendum ergo esse, quomodo haec Ecclesia et
unica et in se una constituta sit, ac ipsa sua unitate di— '
gnoscatur ab omnibus sectis tamquam ramis fractis ac rivis
praecisis a fonte. Ad hanc et genuinitatem et unitatem Ec~i
clesiae atque in ea ad totam fidei doctrinam cognoscendam
u probatio est facilis compendio veritatis » (3). Compendium
(1) Textam Cypriani describo, ut enm secundam lectionem iam sae-
cnlo VI. a Pelagio II. (ep. ad Epp. Istriae) citatam et secundum editiones
catholicas post Aldinam restituit Maranus curator editionis parata?, a Ba-
luzio, qui plura incisa, sicut etiam in sua editione Fellus Anglicanus, re~i
secuerat. Ceterum illa incisa, quae in aliis etiam locis epistolarum Cypriani
repetuntur, sensum clariorem quidem reddunt, nullatenus tamen immutant.
(2) De particularis Ecclesiae unitate dumtaxat Cyprianum agere, post
Anglicanum Dodwellum (Dissert. Cvprianic. VII. n. 7. 8.) a Marano con-i
futatum (Pracfat. in Opp. Cypriani p. VII.) contendit neoprotestantium
psendo-episcopus Reinkens (in libello de doctrina Cypriani), cuius mirae
absurditatis strophas refellit cl. Bernardus Iungmann (Dissert. in hist.
eccles. T. I. dissert. IV. n. 40. sqq.).
(3) Ad idem hoc compendium verita! is provocant Irenaeus et alii Pa-i
tres, de quibus postea dicturi sumus.
155
vero istud facilis probationis Cyprianus in eo collocat, quod
Christus tum promissione Mattii. XVI. tum institutione
Io. XXL suam Ecclesiam totam fundavit in uno Petro tam-i
quam in exordio et fundamento, ex quo dimanat et efficitur
unitas tum omnium pastorum velut unius corporis, episco-i
patus unus, tum totius Ecclesiae in universam terram ex->
tensae, una mater fecunditatis successibus copiosa. Sicut
ergo illis verbis Christi, quibus ad Apostolos omnes indi-
scriminatim directis apostolatum constituit, par omnibus po-i
testas collata est, ita verbis pertinentibus ad unum Petrum
ut exordium et fundamentum continens unitatem episcopa-i
tus et Ecclesiae, haec specialis potestas efformans et con-i
servans visibilem unitatem instituta est non communis ce-i
teris sed propria uni Petro. Hunc esse genuinum sensum
verborum Cypriani, fex ipsa eorum lectione luculentum erit,
dummodo non ad alienum et contextui repugnantem signi-i
ficationem detorqueantur. Ea ex recensione Marani ita ha~i
bent.
u Hoc (quod haereses et schismata sub ipso christiani
nominis titulo scindunt unitatem) eo fit, dum ad veritatis
originem non reditur, nec caput (origo et fontale principium
unitatis) quaeritur, nec magistri coelestis doctrina serva-i
tur. Quae (hic enumerata, originem, caput, doctrinam coe-i
lestis magistri) si quis consideret et examinet, tractatu
longo et argumentis opus non est. Probatio est ad fidem
facilis compendio veritatis. Loquitur Dominus ad Petrum:
ego dico tibi, inquit, quia tu es Petrus... et tibi dabo cla-i
ves regni coelorum... Et iterum eidem post resurrectionem
suam dicit: pasce oves meas. Super illum unum aedificat
Ecclesiam suam, et illi pascendas mandat oves suas. Et
quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem
potestatem (apostolatus) tribuat et dicat: sicut misit me
Pater, et ego mitto vos... tamen ut unitatem manifestaret
(efficeret manifestam et visibilem), unitatis eiusdem origi-i
nem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit (non
symbolum adumbrans unitatem velut theoretice exhibuit,
sed actu suae auctoritatis disposuit seu instituit originem
i. e. fontem et efficax principium unitatis). Hoc erant uti-i
que et ceteri Apostoli, quod fuit Petrus, pari consortio
- 156 _
praediti et honoris et potestatis (apostolatus), sed exor-i
dium ab unitate proficiscitur (non exordium solum tem^
poris in conferenda potestate, sed exordium permanens et
efficax ad continendam unitatem Apostolorum et successo-i
rum et totius Ecclesiae, ut Cyprianus statim explicat),
et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et ca-i
thedra una monstretur. Et pastores sunt omnes, et grex
unus ostenditur (ostenditur efficienter per illud exordium
unitatis), qui ab Apostolis omnibus unanimi consensione
pascatur, ut Ecclesia Christi una monstretur... qui Ec^
clesiae renititur et resistit, qui cathedram Petri, super
quem fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse
confidit?... Quam unitatem firmiter tenere et vindicare
debemus, maxime Episcopi qui in Ecclesia praesidemus, ut
episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probe-i
mus, Episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum
pars tenetur (1). Ecclesia quoque una est, quae in multi-
(1) Episcopatum unum considerat Cyprianus concrete in omnibns Epi->
scopis simul sumptis, est ergo unitas moralis per consensionem et com
nexionem omnium Episcoporum, ut alibi (ep. 52. ad Antonian. p. 73.)
dicitur « episcopatus unus episcoporum multorum concordi numerositate
diffusus. » Principium autem visibile huius unitatis in toto contexta
demonstrat a Christo institutum esse in Petro, super quem unum aedifif-
cavit Ecclesiam. Hoc posito quaeritur, quo sensu dicatur pars huius unius
episcopatus a singulis teneri in solidum ? Hoc certe non potest intelligi
ea significatione, qua plures dicuntur teneri in solidum, quatenus sin-i
guli non solum ad partem quique suam sed ad totum solvendum vel prae-i
standum obligantur. Quod enim singuli Episcopi ita teneant in solidum
episcopatum omnibus communem et per se absonum est et principiis Cy
priani et ipsi phrasi repugnans; tum scilicet non pars tantum sed totus
episcopatus a singulis teneretur, et dicendum fuisset: episcopatus unus
est, qui a singulis tenetur in solidum. Alius est ergo sensus Cypriani.
Solidum idem significat ac integrum; sive de integritate totius agatur,
sive de integritate partis, uti Tullius de publicatione et divisione bono-
rnm (or. pro Rab. Posth.) dixit: « ita bona veneant, ut in solidum suum
cuique solvatur. » Dupliciter ergo dici possunt singuli Episcopi partem
episcopatus tenere in solidum, a) Singuli, salva utique unitate et subor-
dinatione sub unitatis principio quae in toto contextu nrgetur, tenent
partem ex integro h. e. non per modum partis, ad cnius possessionem et
administrationem omnes quoque alii episcopi ius habeant, sed per modum
totius partialis, quod ab uno tenetur et regitnr. Ecclesiae enim partiales
seu (ut nunc loquimur) dioeceses tum partes sunt Ecclesiae universalis
157 _
tudinem latius incremento fecunditatis extenditur. Quomodo
solis multi radii, sed lumen (mox dicit solis corpus) unum;
et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fun-i
datum; et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, nume-i
rositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate,
unitas tamen serratur in origine. Avelle radium solis a
corpore, divisionem lucis unitas non capit; ab arbore frange
ramum, fractus germinare non potest; a fonte praecide ri— «
vum, praecisus arescit. Sic et Ecclesia Domini luce perfusa
per orbem totum radios suos porrigit (per particulares Ec-«
clesias), unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur,
nec unitas corporis separatur; ramos suos in universam
terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos
latius expandit, unum tamen caput est et origo una, et
una mater fecunditatis successibus copiosa, n
Agnoscit igitur Cyprianus duplicem seriem textuum bi-
blicorum, in quarum una pertinente ad omnes Apostolos par
omnibus tribuitur honor et potestas apostolatus; altera per-i
tinet ad unum Petrum, ubi Christus super illum unum ae~i
dificat Ecclesiam suam et ei dat primatum, idque in hunc
finem , ut sua auctoritate disponat in Petro originem et
exordium, caput, tenacem radicem ad continendam unitatem
tum collegii Apostolici in sua successione perenni seu totius
tnm singulae in se aliquod totnm constituunt (vide supra hoc num. IV. 1.);
unde recte dicuntur Episcopi et partem totius et hanc partem in solidum
tenere, sicut alio loco (ep. B5. ad Cornei, p. 86.) s. martyr ait: « sin-i
gulis pastoribus portio gregis est adscripta, quam regat unusquisque et
gubernet rationem sui actus Domino redditurus. « At b) qnia Cyprianus
in universo tum remoto tum proximo contextu principaliter insistit, epi-i
scopatum unum atque indivisum esse debere, videtur istud solidum idem
esse ac unitas totius, totus nempe episcopatus concordi numerositate in
unitatem coninnctus. Apud Pacianum (ep. 1. ad Sympron.) solidare si— >
gnificat coniungere partes in unum totnm: «sacerdotes, inquit, per totum
orbem cum Cypriano pax una solidavit; » ipsum igitur totum recte dice-i
tur solidum, in quod partes omnes solidantur. Tum vero sensus exstat
contextui sane aptissimus: episcopatus unus est, cuius a singulis quidem
pars tenetur, sed non nisi in solidum h. e. ita ut partes singulae ordi-i
nentur ad unum solidum seu ad unitatem totius, nec possint esse partes
catholici episcopatus et verae Ecclesiae, nisi quatenus solidentur et unian-i
tur ad totum.
158
episcopatus tum Ecclesiae universae, ut radii una origine
in solis corpore, rivi uno capite in fonte, rami uno robore
in radice rediguntur ad unitatem.
Haec ratio unitatis ita haesit in mente Cypriani, ut vix
umquam commemoret aut unitatem episcopatus et Ecclesiae
universalis aut ex altera parte Petrum et cathedram Petri,
quin simul praedicet istud principium unitatis constitutum,
in Petro eiusque cathedra perenni, et effectum unitatis per-i
petuae in episcopatu et Ecclesia, u Dominus noster Episcopi
honorem et Ecclesiae suae rationem disponens in Evan-
gelio loquitur Petro: ego dico tibi, quia tu es Petrus, et
super istam petram aedificabo Ecclesiam meam... inde per
temporum et successionem vices Episcoporum ordinatio et
Ecclesiae ratio decurrit, ut Ecclesia super Episcopos con-i
stituatur, et omnis actus Ecclesiae per eosdem praepositos
gubernetur » ep. 27. ad lapsos p. 37. u Petro primum Do-i
minus, super quem aedificavit Ecclesiam, et unde unitatis
originem instituit et ostendit, istam potestatem dedit, ut
id solveretur in coelis, quod ille solvisset in terris... Ec->
clesia quae una est, et super unum, qui et claves eius
accepit. Domini voce fundata est » epist. 73. ad Iubai.
• p. 131. 132. u Deus unus est, et Christus unus, et una Ec-i
clesia et cathedra una super petram Domini voce fundata »
ep. 40.* ad pleb. p. B3. « Baptisma unum, et Spiritus San-i
ctus unus, et una Ecclesia a Christo Domino super Pe-i
trum origine unitatis et ratione fundata » ep. 70. ad Ian.
p.125. (1) cf. ep. 69. ad Florent, p. 123; de habit. virg. p. 176.
(1) Defendit quidem ibi Cyprianus sunni errorem de baptismo haere-i
ticorum; sed omnino verum manet, extra unitatem, quae fundatur et con-i
tinetur in Petro, veram Ecclesiam nullam esse posse. Error est in eo,
qnod putat verum baptisma esse non posse, ubi vera Ecclesia non est.
Ita etiam Firmilianus (ep. 48. inter Cyprianicas p. 148.) cum aliis Patri-i
bus recte « fundamentum unius Ecclesiae quae semel a Christo super pe-i
tram solidata estj » sed praepostere argumentatur eum, qui apud syna-i
gogas haereticorum verum baptisma esse concedit, hoc ipso illas agnoscere
ut veras Ecclesias. Conqueritur de Stephano Pontifice, « quod qui sic de
episcopatus sui loco gloriatur et successionem Petri tenere contendit, su-
por quem fnndamenta Ecclesiae collocata sunt, multas alias petras inducat
et Ecclesiarum multarum nova aedificia constituat, dum esse illic baptisma
sua auctoritate defendit. Turneminus, Molkenbunz, Alber, eruditissimus
159
Cypriano consentiunt, et si quid in eo esset obscurius,
verbis clarissimis collustrant banc a Christo in Petro in~i
stitutam rationem unitatis Ecclesiae Patres alii, « Ad Pe->
trum locutus est Dominus, ad unum ideo ut unitatem fun-i
daret ex uno n Pacian. ep. 3. ad Sympron. « Negare non
potes (Donatista Parmenianus), scire te in urbe Roma Petro
primum cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit
omnium Apostolorum caput Petrus, unde et Cepbas appel-i
latus est, in qua una cathedra unitas ab omnibus serva-i
retur, ne ceteri Apostoli singulas (divulsas ab unitate to-i
tius, seu a solido) sibi quisque defenderent, ut iam schis-i
maticus et peccator esset, qui contra singularem cathedram
alteram collocaret » Optat. 1. II. c. 2. cont. Parmen. « Est
lectio de persona beatissimi Petri, ex qua forma unitatis
retinendae vel faciendae descripta recitatur... Bono uni-i
tatis beatus Petrus... et praeferri Apostolis omnibus me-i
ruit, et claves regni coelorum communicandas ceteris so-i
lus accepit. . . stant tot innocentes, et peccator accipit cla->
ves (1), ut unitatis negotium formaretur r> ibid. 1. VII. c. 3.
«Dicit Petro, in quo uno format Ecclesiam: Petre amas
me? pasce oves meas » August. serm. 137. c. 3. Hanc for-i
mam unitatis et formationem Ecclesiae in uno Petro aliis
verbis expressit Ambrosius: « Ipse est Petrus, cui dixit:
tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam. Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia * in Ps. 40. n. 30.
Quod Cyprianus dicit, a Petro super quem aedificata
est Ecclesia, decurrere Episcoporum ordinationem et Eccle-
Archiepisopus Tizzani contendunt epistolas Firmiliaui et Cypriani huc
spectantes omnes esse supposititias, de quorum rationibus iudicinm penes
alios esto. Nobis tamen venia sit eas, praesertim C-yprianicas, habere ut
omnino genuinas, ne huiusmodi scepticismo critico nimis multa antiqui-i
tatis monumenta in suspicionem vocare cogamur. Nescio, an causae veri-i
tatis serviant, qui hac metholo difficultates ab adversariis ingestas de
fide Cypriani, de epistolis Honorii, imo (si superis placet) de symbolo con-
stantinopolitano radicitus exscindi posse censent.
(1) Petro claves regni coelornm promissae sunt diu antequam Chri->
stum negasset; vernm Optatus non promissionem considerat sed collatio-i
nem clavium, quae post negationem Petri et post Christi mortem et re-i
surrectionem facta est aliis verbis: pasce oves meas; in quibus omnes
praecedentes promissiones completas esse supra (n. II.) demonstravimus.
- 1G0 -
siae rationem, et explicatius Optatus, Petrum solum bono
unitatis accepisse claves ceteris communicandas; hoc ipsum
alii Patres repetunt, u Per sanctum Apostolum Petrum et
apostolatus et episcopatus in Christo cepit exordium » Siri-
cius ep. 4. ad Episcopos Afric. Innoc. I. ep. 2. ad Yictric.
u Ab Apostolo (Petro) ipse principatus et tota auctoritas
nominis huius emersit v Innoc. I. ep. 24. ad Cone. Carthag.
ep. 2B. ad Cone. Milev. « Huius muneris sacramentum ita
Dominus ad officium omnium Apostolorum pertinere voluit,
ut in beatissimo Petro Apostolorum omnium summo prin-i
cipaliter collocarit, et ab ipso quasi quodam capite dona
sua velit in corpus omne manare » s. Leo M. ep. 10. ad
Episcopos prov. Yienn. u Magnum et mirabile huic viro
(Petro) consortium potentiae suae tribuit divina dignatio;
et si quid cum eo commune ceteris voluit esse principibus
numquam nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit n
id. serm. 3. in assumpt. sua.
Postremo dignitatem apostolatus omnibus communem,
quam Cyprianus simul cum potestate in uno Petro ad for-i
mandam unitatem praedicat, non minus confitentur Patres
alii in illis ipsis locis, quibus primatum in Petro ut fun-i
damentum unitatis studiosius demonstrant, u Connexio to->
tius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit,
et haec connexio totius quidem corporis unanimitatem re-*
quirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus
etsi dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis;
quoniam et inter beatissimos Apostolos in similitudine ho-i
noris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par
esset electio, uni tamen datum est, ut ceteris praemineret n
s. Leo M. ep. 12. c. 11. ad Anast. Thessal. Citatis primum
verbis promissionis et institutionis Matth. XYI. Luc. XXII.
Io. XXI. s. Gelasius I. hanc infert conclusionem, u Quare
igitur ad Petrum tam frequens Domini sermo dirigitur?
Numquidnam reliqui sancti et beati Apostoli non erant sH
mili virtute succincti? Quis hoc audeat affirmare? Sed ut
capite constituto schismatis tolleretur occasio (1), et una
(1) Verba desumpsit Pontifex ex s. Hieronymi 1.1. n. 26. contra Iovi-
nian. ubi haec ipsa instituitur comparatio inter aeqnalitatcm apostolatus et
Petri praelationem; sicut et alibi saepius Gelasius solet respicere Hieronym.
- 101 -
monstraretur compago corporis Christi (cf. Eph. IV. 16.),
quae ad unum caput gloriosissima dilectionis societate con-i
curreret, et una esset Ecclesia, cui fideliter crederetur...
Duodecim certe erant Apostoli paribus meritis parique di— '
gnitate suffulti; cumque omnes aequaliter spiritali luce fuH
gerent, unum tamen principem esse ex illis voluit Christus »
Gelas, ep. 8. seu Tractat, contra schisma Acacian. (Har-
duin. T. II. p. 893. sqq.).
3°. Omnia quae in thesi demonstravimus, ad hanc sum-i
mam revocantur. Divinus Salvator in praeparatione fundan-i
dae Ecclesiae suae disertis promissionibus praemonstravit,
in ipsa fundatione claris verbis promissiones complentibus
instituit hanc et non aliam visibilem Ecclesiae formam, ut
ea tota tum in omnibus suis partibus ac membris tum qua~i
tenus unum corpus constituit, subes set gubernanda et pa~i
scenda alicui supremae intensione, universali extensione,
immediatae, ordinariae atque ex his ipsis plenae potestati,
haecque in uno resideret, quem ipsemet ex omnibus et su~i
per omnes Apostolos ea potestate instruxit, non sane ut illi
sua sive extraordinaria sive ordinaria potestate et dignitate
apostolatus privarentur, sed ut huic capiti supremo subor-
dinati cum illo et inter se unirentur. In uno enim Petro
tamquam petra aedificatur Ecclesia Christi simpliciter di— «
cta, adeoque universalis et tota Ecclesia in terris tamquam
una u domus spiritalis; » illi uni datur potestas clavium
suprema, ut ligando atque solvendo administretur ab ipso
regnum coelorum visibile tamquam una u gens sancta et
regale sacerdotium; » ille denique unus instituitur, qui
pascat oves et agnos forma etiam visibili a fiat unus pastor
et unum ovile. » Hic ergo supremus et universalis pastora-
tus unius in ipsa fundatione et ab ipso divino fundatore
insertus est Ecclesiae ad formandam et continendam visi-«
bilem eius unitatem in omnibus suis constituentibus ele-i
mentis, ut sit u unum corpus et unus spiritus » sub unius
capitis supremo regimine, u una fides » ac fidei doctrina sub
eiusdem capitis supremo magisterio, « unum baptisma » et
sacramentorum sacrique cultus administratio legitima sub
eiusdem summo sacerdotio; haec enim sunt, quibus Ecclesia
perenniter aedificatur et oves Christi pascuntur. Munera
Fhanzklin. De Ecclesia Christi 11
102
autem ista omnia tamquam participationes derivantur in
caput visibile vicaria potestate institutum sibique substitu-i
tum ab ipso Iesu Christo, qui heri et hodie ipse et in sae-i
cula manet u lapis angularis, » tenens u clavim domus
David, n auctor et consummator fidei, » u magnus sacerdos
et mediator novi Testamenti, » « caput corporis sui, Ec~i
clesiae. »
Quam certo igitur constat. Ecclesiam esse institutam a
Christo, tam certum est, formam visibilem eiusdem non hu~i
manae dispositioni relictam sed a divino fundatore ipso
fuisse determinatam, hancque esse formam moriarchicam;
coincidunt enim et in unum concurrunt institutio visibilis
Ecclesiae et determinatio eius formae. Quatenus vero cum
monarchia non commixta sed coniuncta sit aristocratia, in~i
ferius considerabimus. Interea ex demonstratis iam patet,
formam de qua diximus, cum sit divini et incommutabilis
iuris hocque ipso Ecclesiae Iesu Christi essentialis, neces-i
sario etiam esse perennem et tamdiu propagandam ac con-i
servandam, quamdiu ipsa Ecclesia persistit omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi. Nihilominus haec peren-i
nis propagatio et propagationis modus specialem adhuc re~i
quirit considerationem.
103
THESIS XI.
De monarchiae ecclesiasticae propagatione
seu de perenni in primatu Petri successione.
u 1°. Chridtua Deus ipse sicut primatum in Petro, ita non minus di-
* vino iure instituit hunc primatum perennem in sua visibili Ecclesia,
n ut perpetua serie singnlos antecessores singuli successores excipiant,
•» quae institutio perennitatis et successionis in evangeliis descripta fide
*» divina credenda est. 2°. Postquam Petrus in sua persona gerens pri-
* matum a Christo sibi commissum fundavit et sibi assumpsit episcopa-
r> tum seu sedem Romanam, haneque moriens reliquit vacnam cum exi-
» gentia successionis tam in primatu quam in episcopatu Romano, modus
* ipse successionis in primatu determinatus est, ut successio legitima in
y> episcopatu Romano sit successio in primatu sup ;r universam Ecclesiam;
» ita enim ius divinum successionis determinatum semper et ubique in-
y> tellexit universa Ecclesia, quemadmodum demonstrat Conciliorum , Ro-
n manorum Pontificum ceterorumque Patrum consentiens doctrina, quae
» ipsum evidens et perpetuum factum unionis primatus cum sede Romana
» Petri declarat. *
I. Institutio visibilis petrae Ecclesiae, confirmatoris fra-*
trum, pastoris ovium Christi in singulari persona Simonis
Petri, ut in superiori thesi demonstrata est, continet etiam
institutionem perennis successionis in eodem munere eadem-
que potestate creata a Christo Deo in Petro ut in exordio
et velut primo membro totius seriei perpetuae successorum,
u Tu es Petrus, ef super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam;
et tibi dabo claves regni coelorum, et quodeumque ligaveris
super terram, erit ligatum et in coelis, et quodeumque
solveris super terram, erit solutum et in coelis. Rogavi
pro te, ut non dejiciat fides tua, et tu aliquando conversus
conjirma fratres tuos. Pasce oves meas.»
a) Obiectum quod potestati et actibus Petri assignatur
ac subditur, ut supra ostensum est, unum idemque exprimi-i
tur quatuor modis aequipollentibus. Fratres enim omnes si—*
mul qui sint confirmandi, u fraternitas quae in mundo est, »
— 104 —
oves Christi pascendae simul spectatae, « unus grex et unus
pastor rt rem eamdem significant ac Ecclesia Christi aedifH
cata in petra, et regnum coelorum in quo omnia ad illud
pertinentia ligentur et solvantur clavibus Petro datis. Iam
vero haec Ecclesia Christi (regnum coelorum in terris, fra-i
ternitas una, grex unus Christi principis pastorum) ex pro-i
missione et institutione ipsius perstabit usque ad consum-i
mationem saeculi, quod inferius adhuc demonstrandum hic
merito praesumimus, et ceterum in hac ipsa declaratione
petrae promittitur, quoniam huius positi fundamenti Eccle-'
siae finis ac munus esse dicitur, ut portae inferi numquam
praevaleant adversus eam. Igitur cum Ecclesia sua peren-i
niter conservanda Christus coniungit atque in ea instituit
ut causam ministerialem et instrumentaliter efficientem con-i
servationis perennis munus ac potestatem Petri, tamquam
visibilis petrae, administratoris clavium, confirmatoris fra->
trum, pastoris ovium. Ergo sicut perennitas Ecclesiae ita
non minus perennitas muneris ac potestatis Petri a Christo
promissa est et instituta, finaliter quidem haec propter il— «
lam, efficienter vero haec quodammodo prior illa.
b) Consideremus actus huius muneris et potestatis in
Petro institutae. Ecclesia Christi aedificata in petra non
sane intelligitur sensu materiali, sed sensu theologico u do~i
mus spiritualis n fidelium nempe qui ab Apostolis dicuntur
u vocati in societatem Filii Dei Iesu Christi, » et a socie-i
tatem habere ad invicem » 1. Cor. I. 9; 1. Io. 1. B. 7.
Proinde etiam petra sensu homogeneo huic domui spirituali
intelligitur is, qui potestate supernaturali et actibus huius
potestatis istam societatem fidelium sustefitat contra portas
inferi, regit, ac continet in unitate, cuiusmodi actus a
Christo ipso designantur ligare et solvere quaecumque ad
regnum Dei pertinent, confirmare in fide, pascere sensu
superius explicato. Atqui hi actus erga Ecclesiam iniun-
guntur a Christo non solum ut praeteriti, qui aliquando
exerciti a Petro iam deinceps desierint, sed imo non pos-i
sunt intelligi nisi qui ab homine ea potestate eoque mu-i
nere instructo exerceantur per omne aevum , quo perstat
Ecclesia ad quam referuntur ut ad suum obiectum. Ergo
Petrus, ut a Christo ea potestate et eo munere erga Ec-
- 105 -
clesiam instructus est, perenniter vivens suis actibus su~i
stentat ut visibilis petra unus unam Ecclesiam, eam admi-i
nistrat ligando et solvendo suprema clavium potestate, con-i
firmat in fide, pascit docendo, regendo, sanctificando normis
ac modis a Christo institutis. Atqui perennitas haec non
est in persona Petri, cui praedictum est in ipsa muneris
institutione, qua morte clarificaturus esset Deum (Io. XXI,
19.); ergo in Petro, cui singulariter prae omnibus aliis Apo-i
stolis et in expressa distinctione ab omnibus aliis uni com-i
missum est munus illud supremum in Ecclesia et super Ec-«
clesiam, instituta est perennitas ita, ut in eadem potestate
et in iisdem officiis perpetua successione semper singuli sue-»
cessores excipiant singulos antecessores inde a Petro velut
prima radice totius seriei, quamdiu aedificata in hac petra,
cuius vis et ratio eadem manet ex ipsa institutione in sin-i
gulis successoribus. Ecclesia perstabit firmata a Christo per
ipsam petram, ut portae inferi non praevaleant adversus
eam. Cum itaque potestas, quae in Petro instituta est pro-»
paganda ad successores, aeque pro his singulis sit instituta,
eademque perenniter derivetur a Christo capite Ecclesiae
et principe pastorum eius nomine in eius Ecclesia exercenda;
singuli aeque ac Petrus sunt et dicuntur Vicarii Christi in
regno Christi in terris. Nihilominus quia, ut vidimus, in
ipsa institutione potestatis nomine Petri, ut in prima ra-i
dice totius seriei, comprehenduntur omnes eius successores,
et quia propterea Petrus non utique in sua persona sed in
sua potestate recte dici potest et a Patribus dicitur u ad
hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivere »
(Philippus legatus in Cone. Ephesino), u cuius nempe in
sua sede vivit potestas et excellit auctoritas, » ut ait s. Leo
(serm. 2. c. 3.): hanc successionem in eadem potestate Pa-i
tres significant, quando successores Petri appellant Vicarios
Petri vel etiam Vicarios apostolicae sedis (s. Gelas, ep. 4.
ad Anast. imperat.). Vicarii Christi sunt, quia vices ge~i
runt Christi in potestate ei originaliter propria et eius no~i
mine exercenda; Vicarii beati Petri sunt, quatenus eius
vices excipiunt succedendo in eadem potestate a Christo
instituta; et sensu eodem Vicarii apostolicae sedis, quatenus
in potestate quam Apostolus gloriosa sanguinis effusione
166
decoratus in sua hac sede propagandam reliquit, eiusdem
Apostoli vice succedunt.
II. Perennis haec successio in Petri primatu, quam ipsis
verbis promissionis et institutionis contineri ostendimus,
semper in antiquitatis Christianae fide et professione cele-i
brata est; imo quod hic potissimum spectamus, ipse modus
successionis tum communi omnium aetatum professione tum
rebus gestis certus et indefectibilis agnitus est. Sicut enim
potestas in Petro instituta, ut eam in superiori thesi de~i
scripsimus, semper credita et praedicata est vigere in sin-i
gulis Petri successoribus, ita successio Petri numquam alia
audita est vel agnita, nisi successio in sede Romana Petri,
quam ipse sibi ut episcopatum peculiarem adoptatam mar-i
tyrio consecravit, sicque facto suo iam incommutabili sedem
seu episcopatum Ecclesiae particularis evexit ad sedem et
episcopatum u potentioris principalitatis, » ut loquitur Ire-
naeus, ita ut in huius Romanae sedis heredibus Petrus sem-i
per vivens, ratione nempe plenae potestatis in eo institutae,
a Conciliis, ab ipsis Romanis Pontificibus et a ceteris Pa~i
tribus agnitus sit et praedicatus.
1°. Ad professionem erectionis sedis Romanae per Pe-i
trum, ac proinde muneris ac potestatis Petri in successore
huius sedis Apostolicae Patres Concilii Sardicensis dicunt,
se u sancti Petri Apostoli memoriam honorare » in Iulio
Romano Episcopo (can. 3.); quod explicant in synodica epH
stola ad ipsum Iulium: u hoc enim optimum et valde con-
gruentissimum videbitur, si ad caput id est ad Petri Apo-i
stoli sedem de singulis quibusque provinciis Domini refe-i
rant sacerdotes » (Constant, ep. 3. inter epp. Iulii) (1).
In Concilio Ephesino Philippus legatus sedis Apostolicae ad
solemnem definitionem et condemnationem Nestorii firman-i
dam declaravit tamquam omnium saeculorum notoriam pro-i
fessionem, universas in Petro institutas praerogativas vi-i
gere easdem in eius Romanae sedis successoribus. « Sancta
membra (Patres Concilii oecumenici) sancto capiti (Coele-
stino) vos adiunxistis (in damnando haeretico); non enim
(1) Suspiciones a Pro te stantibus quibusdam ingestae de interpolatione
hnius loci, inanes habendae sunt.
1G7
ignorat vestra beatitudo, totius fidei vel etiam Apostolo-»
rum caput esse beatum Apostolum Petrum... Nulli du~»
bium imo omnibus saeculis notura est, quod sanctus bea-
tissimusque Petrus Apostolorum princeps et caput, fidei-»
que columna, et Ecclesiae catholicae fundamentum _
ad hoc usque tempus et semper (tempore hucusque elapso
et omni tempore futuro) in suis successoribus vivit et in-i
dicium exercet. Huius Itaque secundum ordinem (perpetua
nempe serie a Christo ordinata) successor et locum tenens
(xxtx t«;iv 6 xxt T07C0T7)p7)TY);) (1) sanctus bea-
tissimusque Papa noster Coelestinus Episcopus nos ipsius
praesentiam supplentes ad hanc sanctam synodum misit »
(Hard. T. I. p. 1471. 1478.). In Concilio Chalcedonensi post
lectam epistolam Leonis Romani Pontificis Patres accla-»
mando professi sunt: u anathema ei qui non ita credit;
Petrus per Leonem ita locutus est » (Hard. II. p. 306.).
Eadem est professio Patrum Concilii VI. de Romano Pon~»
tifice Agathone. « Summus nobiscum Apostolorum princeps
concertabat; illius enim imitatorem et sedis successorem
habuimus fautorem... atramentum videbatur (epistola utra-»
que ad Cone, et ad Imperat.), et per Arjathonem Petrus
loquebatur » (Hard. III. p. 1422. cf. p. 1159. 1287.). Le-»
gatis Apostolicis ad Concilium VII. Hadrianus I. duas de-»
dit epistolas unam ad imperatorem Constantinum eiusque
matrem Irenem, alteram ad Tarasium episcopum CP. Utra-»
que lecta in Concilio u sancta synodus dixit: tota sacratis-»
sima synodus ita credit, ita sapit, ita dogmatizat.» Tum
ad explicitam interpellationem factam a duobus legatis Pon~»
tificis, an admittant litteras sanctissimi Papae senioris Ro-»
mae, u sancta synodus dixit: sequimur, et suscipimus, et
admittimus. » Tarasius deinde suis litteris ad Pontificem
professus est, ipsum iisdem epistolis u velut oculum totum
corpus ad rectitudinis et veritatis semitam direxisse, sicque
catholicam Ecclesiam unitatem recepisse. » Iam vero in utra^»
que epistola Pontifex studiose declarat perennem totius po-»
testatis Petri a Christo institutae successionem in sede Ro-»
mana, u Ipse princeps Apostolorum beatus Petrus qui Apo-
(1) Recole quae diximus de appellatione Vicarius s. Petri.
- 10? -
stolicae sedi primus praesedit, sui apostolatus principatum
ac pastoralis curae successoribus suis, qui in eius sacra-«
tissima sede perenniter sessuri sunt, dereliquit; quibus et
auctoritatis potestatem, quemadmodum a Salvatore nostro
Domino Deo ei concessa est, et ipse quoque suis contulit,
ac tradidit divino iussu successoribus Pontificibus » (1)
(Hard. IV. p. 82. 94. 102. 510.). In Concilio VIII. Patres
professionem fidei a Romano Pontifice Hadriano II. propo-i
sitam (ex formula iam pridem contra Acacianum schisma
ab Hormisda Pontifice praescripta) ediderunt, qua declara-i
tum est, dicta Petro aeque pertinere ad Petri Apostolicam
sedem. Nam ideo, inquiunt, u in sede Apostolica immacu-i
latam semper catholicam reservatam esse religionem et san-i
ctam celebratam doctrinam, n ac proinde oportere u in una
communione esse, quam sedes Apostolica praedicat, »
u quia non potest Domini nostri Iesu Christi praetermitti
sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram ae~i
dificabo Ecclesiam meam » (Hard. V. p. 773. 774.) (2) cf.
Cone. Vatie, sess. 4. c. 4.
2°. Eodem modo Romani Pontifices non solum non con-i
tradicentibus sed ultro consentientibus Episcopis et Eccle->
siis quibus scribebant, totam potestatem a Christo in Petro
(1) Textus latinus originalis est, versio vero graeca, nt nane eam
habemus, lio-: loro non solum falsis sed etiam absurdis sententiis est dc-
turpata, nec eredi potest in Concilio coram legatis Pontificiis ita eam re-i
citatam fnisse. Ceterum quod hic in epistola ad imperatores dicitur, quoad
sensum colem modo tum in textu latino tum in consona versione graeca
declaratur in epistola altera ad Turasium. Ibi praemissis verbis Christi,
tu es Petrus et snp?r hanc petram cte. subditur: ou (tou ELstpoo) 6 Opovo;
Et; ~xxxv T7jv oixou[i;vr(v notoTEutov o-.xXx;jLAit, xxt xiAaXrj r.tx?cov Ttov ExxXr,xto>v
Tou Osou 0“xp/a- 60-v 6 xjto; txxxxpto; IliTpo; 6 arcoxroXo; ru> too xoptou
“po37xyp.xTt tioiuxi vcov ttjv exxXtjxixv OUOEv TCXpxXiXotJiEV, xXX’ exoxttjxe TXV-
T07S XXI 2. XpXTEt 7T,V Xp/»JV.
(2) Acta huius Concilii integra non habemus nisi in versione latina
Anastasii Bibliotheeavii, qui tempore Con ilii missus a Ludovico II. imi
peratore Constant inopoli praesens plurimum iuvit legatos Pontificis, et
acta ipsa ac nominatim hanc fidei professionem ab omnibus Episcopis subi
scriptam Romam pertulit. Uuae graeca exstant, non sunt nisi compeni
diosa excerpta <* ex Actis sanctae oecumenicae synodi octavae *• (Hard. V.
p. 1025. seqq.).
- 169 -
institutam sibi aeque ac Petro ipsi collatam esse, idque ab
universa Ecclesia semper agnitum et agnoscendum esse vin-i
dicabant non alia ratione, nisi quia ipsi sunt Petri succes-i
sores in Sede Romana seu in hac Ecclesia particulari a
'Petro sibi singulariter assumpta. S. Siricius se muneris ac
potestatis Petri heredem atque idcirco velut unam cum eo
personam profitetur, u Portamus onera omnium (in universa
Ecclesia) qui gravantur, quin imo haec, portat in nobis
beatus Apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidi-i
mus, administraiionis suae protegit ac tuetur heredes »
(ep. 1. ad Himer. Tarracon. n. 1.). Hinc violare u regulam »
a Petri herede praescriptam idem est ac u ab apostolicae
petrae, supra quam Christus universalem construxit Ec-i
clesiam, soliditate divelli n (ibid. n. 3.). Ita suprema po-i
testas beati Petri, sedis Apostolicae, et cuiusque pro tem-i
pore Romani Pontificis semper in unum idemque reducitur
in epistolis ad Ecclesias occidentis et orientis. Consulantur
Innocentius I. (ep. 29. n. 1. ad Cone. Carthag.), Zosimus
(ep. 2. n. 1; ep. 12. n. 1. ad Aurei, et Eppos Afric.), Bonifa-
cius I. (epp. 4. 5. 13. 14. 15. ad Ruf. Thessalon.), Coele-
stinus I. (ep; 3. ad Eppos Illyriae; ep. 25. n. 9. ad plebem
Constantin.), Xystus III. (ep. 6. n. 5. ad Ioan. Antiochen.).
u In requirendis Dei rebus ait Innocentius, antiquae tra-i
ditionis exempla servantes, ad nostrum approbastis refe-i
rendum esse iudicium, scientes quid sedi Apostolicae, cum
omnes hoc loco positi (in serie Pontificum) ipsum sequi
desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus
et tota auctoritas huius nominis emersit. Quem sequentes
tam mala damnare novimus quam probare laudanda. » Ete-i
nim Patres antiqui u non humana sed divina decrevere
sententia, ut quidquid quamvis de disiunctis remotisque
provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad
huius sedis notitiam perveniret, ut tota huius auctoritate,
iusta quae fuerit pronuntiatio, firmaretur, indeque sume-i
rent ceterae Ecclesiae, -n Haec ab Innocentio dicta in con-i
demnatione haeresis Pelagianae, iisdem paene verbis repe-i
tierunt postea Episcopi Africani postulantes damnationem
monotheletismi in epistola ad Theodorum Pontificem, quae
lecta et approbata est in Concilio Lateranensi sub Mar-
- 170 -
tino I. (Hard. T. III. p. 754.). Quod Innocentius plenam et
universam auctoritatem (ut quidquid de disiunctis remotis-i
que provinciis ageretur, huius sedis tota auctoritate fir— «
maretur) in malis damnandis et probandis bonis sibi asse-i
ruit, quia Sedes Romana est Sedes Apostolica (Apostoli
nempe Petri), in qua omnes sequi desiderant Apostolum;
id Africani ex sua parte ita exprimunt: Apostolicae sedi
u in honore beatissimi Petri Patrum decreta peculiarem
omnem decrevere reverentiam in requirendis Dei rebus,
quae omnino et sollicite debent, maxime vero iusteque ab
ipso praesulum examinari vertice Apostolico, cuius ve-i
tusta sollicitudo est tam mala damnare quam probare lau-
landa... ut huius auctoritate, iusta quae fuerit pronuntia^
tio, firmaretur, indeque sumerent ceterae Ecclesiae vclut
de natali suo fonte praedicationis exordium, et per di— «
versas mundi regiones puritatis incorruptae maneant fi— i
dei sacramenta salutis » (mysteria ac dogmata fidei salu-<
taris). Quando hic et alibi saepe u Patrum decreta » indu-i
cuntur, patet haec declarantia (per clavim magisterii et
doctrinae) potestatem in Petro divinitus institutam, non
decreta constituentia (per clavim dumtaxat iurisdictionis
proprie dictae et ecclesiasticae legislationis) debere intelligi,
sicut Innocentius de tota Petri in Romano Pontifice pote-i
state dixit u Patres non humana sed divina decrevisse sen-i
tentia. » Hoc ipsum sicut et potestatis Petri in universam
Ecclesiam hereditatem ratione successionis in particulari
sede episcopatus Romani docuerunt luculenter ceteri, quos
citavimus, u Tantam huic Apostolo, scribit Zosimus, cano-i
nica antiquitas per sententias omnium voluit (declarando
nempe) esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri
promissione, ut et ligata solveret et soluta vinciret; par
potestatis data conditio in eos, qui sedis hereditatem ipso
annuente meruissent; habet enim i\)se cum omnium Eccle-«
siarum tum huius maxime, ubi sederat curam (1); nec
(1) Curam habet in coelo modo, quo beatis comprehensoribus pro di— '
verso gradu id competit (vide Tract. de Deo th. XVII. n. II. 4°.), sed
in terris curam habet Petrus, quatenus siuguli successores non quidem
persona sed potestate sunt Petrus.
— 171 —
patitur aliquid privilegii (Ecclesia ubi sederat) aliqua ti— ■
tubare aura sententiae (i. e. vocari in dubium), cui ipsa sui
nominis firma et nullis hebetata motibus constituit fun-i
damenta (1) et quae sine suo periculo temere nullus in-i
cessat. Cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, et
sequentia omnium maiorum studia firmaverint (post Christi
Dei promissionem et institutionem maiorum studia tradi-»
tione theoretic& et practica firmaverunt), ut iam humanis
quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Ro~»
mana Ecclesia, cuius (Petri) locum nos regere, ipsius
quoque potestatem nominis obtinere (Apostolicum succes-»
sorem in potestate Petri), non latet vos; .... tamen cum
tantum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit
retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram
(Episcoporum Africae) notitiam nostris ultro litteris refer-»
remus. » Bonifacius I. (ep. 4.) iura potestatis, ait, a Petra
dominica voce acceptae constituere sedem Romanam, quia
est sedes Petri, ufundamentum ac petram spiritualem
Ecclesiae, n Nara (ex ep. 14.) « institutio universalis na~»
scentis Ecclesiae de beati Petri sumpsit honore principium,
in quo (Petro) regimen eius et fundamentum consistit...
Nicaenae synodi non aliud praecepta testantur, adeo ut non
aliquid super eum (Petrum, qui tunc erat et singulis quii
busque aetatibus est Pontifex Romanus) ausa sit constituere,
cum videret nihil super meritum suum (super id quod a
Christo obtinere meruit) posse conferri, omnia denique huic
noverat Domini sermone concessa. Hanc ergo (Ecclesiam
Romanam) Ecclesiis toto orbe diffusis velut caput suorum
certum est esse membrorum, a qua se quisquis abscidit,
fit Christianae religionis extorris, cum in eadem non eoe-»
perit esse compage » (2). Ita etiam ex ep. 15. a manet
(1) Ecclesiae videlicet Romanae Petrus sui nominis Jumlnmmta con-i
stituit nullis hebetanda motibns, quia, posito facto adoptionis huins sedis,
osqoe ad exitum ex hac vita, iam est et manet Ecclesia Apostolica Pe-<
tri, qui in sc et in suis successoribus potestate et firmitate accepta a
Christo est petra, supra quam aedificavit Ecclesiam suam.
(2) Eodem sensu Cyprianus loquens de Schismatico Novatiano: u scias
nos primo loco nec curiosos ess? debere, quid ille doceat, cum foris do-i
ceat; quisquis ille est et qnaliscumque est, Christianus non est qui in
Christi Ecclesia non est » Cyprian. ep. 52. al Anton. p. 73.
- 172 -
(Boiiifacii et quovis antecedente aut subsequente tempore)
beatum Apostolum Petrum per sententiam dominicam uni¬
versalis Ecclesiae ab hoc sollicitudo suscepta; quippe quam
Euangelio teste in se noverit esse fundatam; nec umquam
eius honor vacuus potest esse curarum, cum certum sit,
summam rerum ex eius deliberatione (Petri nempe non in
coelo sed in terris deliberantis et iudicantis) pendere. Quae
res animum meum usque ad orientis loca extendunt. » De-i
monstrat deinde, « maximas orientalium Ecclesias in ma-i
gnis negotiis, in quibus opus esset disceptatione maiore,
sedem semper consuluisse Romanam, r> idque probat indu^
ctis exemplis Alexandrinae, Antiochenae’, Constantinopoli-
tanae Ecclesiae, et omnium universim orientalium. His
omnibus antecessoribus suis consentiens Coelestinus I. (ep. 3.)
u nos praecipue circa omnes cura constringimur, inquit, qui“i
bus necessitatem de omnibus tractandi Christus in sancto
Petro Apostolo, cum claves aperiendi claudcndique daret,
indulsit. » Hinc suam adversus Nestorium sententiam, sicut
Concilia profiteri vidimus, beatissimum Petrum semper in
suis successoribus vivere et iudicium exercere et concertare
et loqui, Coelestinus (ep. 25.) simpliciter tribuit beato Pe-*
tro. u Nec tamen beatus Petrus Apostolus deseruit tam
graviter laborantes (clerum et populum Constantinopolita-
num); nam cum .separari tale ulcus de ecclesiastico corpore
horrens omnibus putredo suaserit, cum ferro obtulimus fcn
mentum (Coelestinus veniam promittens resipiscenti), sed
ille abusus nostro studio... medicinam respuens elegit ab-i
scindi. » In eadem causa, postquam Ioannes Antiochenus
fautor Nestorii tandem cum suis orientalibus Episcopis con-i
sensit in damnationem haeresiarchae. Xystus III. successor
Coelestini scripsit ad Ioannem gratulando reditum ad uni-i
tatem Ecclesiae: u expertus es praesentis negotii eventu,
quid sit sentire nobiscum. Beatus Petrus Apostolus in
successoribus suis, quod accepit, hoc tradidit _ Non pa-i
rum nobis oneris non parum laboris incumbit, ut Ecclesiae
Domini macula desit et ruga. »
S. Leo eo modo, quo hactenus vidimus penes Pontifices
antecessores, ubique haec duo distinguit, primum quidem
merita et intercessionem beati Petri apud Deum, quae ipsi
173
in coelo sunt propria et personalia, tum vero potestatem,
munus et officium gubernandi Ecclesiam universalem, quae
sicut ipsi fuerant collata a Christo, ita manent semper ea~i
dem in Petri sede et Petri herede, hoc est singulis Romana
in sede successoribus, u Nec abest ab hoc coetu beatissimi
Apostoli Petri pia dignatio et fida dilectio... probans ordH
natissimam totius Ecclesiae caritatem, quae in Petri sede
Petrum suscipit, et a tanti amore pastoris nec in persona
tam imparis tepescit heredis » (serm. 2. c. 2.). u Manet ergo
dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitu-i
dine petrae perseverans suscepta Ecclesiae gubernacula
non reliquit. . . Si quid itaque a nobis recte agitur recte-
que discernitur, si quid a misericordia Dei quotidianis sup-i
plicationibus obtinetur, illius est operum atque meritorum,
cuius in sede sua civit potestas, excellit auctoritas... in
persona humilitatis meae ille intelligatur, ille honoretur,
in quo et omnium pastorum sollicitudo cum commendata^
rum sibi ovium custodia perseverat, et cuius dignitas etiam
in indigno herede non deficit » (serm. 3. c. 3. 4.). u Ad beati
Apostoli Petri sedem ex toto orbe concurritur, et illa uni-i
versalis Ecclesiae eidem a Domino commendata dilectio
(Io. XXI. 15-17.) etiam ex nostra dispensatione deposci¬
tur... Subiungit autem se non solum apostolica sed etiam
episcopalis beatissimi dignitas Petri, qui sedi suae prae-
esse non desinit, et indeficiens obtinet, cum aeterno sa-i
cerdote consortium; soliditas enim illa quam de petra
Christo etiam ipse petra factus accepit, in suos quoque
se transfudit heredes » (serm. 5. c. 2.4. cf. serm. 82. c. 1;
ep. 6. c. 2; ep. 10. c. 1. 2.). Videlicet episcopalis dignitas in
sede particularis Ecclesiae Romanae iam eoniuncta est cum
dignitate apostolica a Christo collata Petro super Ecclesiam
universalem, haecque dignitas utrumque indeficiens Petri
est participatio seu consortium, cum aeterno sacerdote Chri-i
sto. Quomodo vero apostolatus cum episcopatu Petri iam
defuncti possit esse et sit indeficiens in Ecclesia, sanctus
Pontifex dat rationem; soliditas enim petrae, hoc est tota
praerogativa, qua Petrus petra factus est a Christo petra,
transit in singulos Petri heredes.
Eamdem doctrinam vindicavit Gelasius I. fortissimus
— 174 —
fidei et unitatis catholicae defensor adversus Anastasium
imperatorem et Episcopos Constantinopolitanos in schismate
Acaciano et haeresi monotheletica. u Qua enim ratione vel
consequentia aliis sedibus deferendum est, si primae bea-i
tissimi Petri sedi antiqua et vetusta reverentia non de-i
fertur, per quam omnium sacerdotum dignitas semper est
roborata atque firmata (quod postea dixit s. Gregorius:
meus honor est, fratrum meorum solidus vigor), trecento-
rumque decem et octo Patrum (Nicaenorum) (1) invicto et
singulari iudicio vetustissimus iudicatus (al. vindicatus) est
honor? utpote qui Domini recordabantur sententiam: tues
Petrus _ rogavi pro te. pasce oves meas (Matth. XYI.
Luc. XXII. Io. XXI.)... ut una monstraretur compago cor-i
poris Christi, quae ad unum caput gloriosissima dilectio-i
nis societate concurreret;... maiores nostri reverendi illi
Ecclesiarum magistri (Patres Nicaeni vel Sardicenses) ad
illam sedem quam princeps Apostolorum sederat Petrus,
sui sacerdotii sumpta principia (cf. Patres citatos in thesi
antecedenti n. IV. 2.) repleti Christi caritate mittebant,"
suae inde soliditatis gravissima firmitatis roboramenta po~i
scentes. n Post a)ia ita concludit: u Unum principem esse
ex illis (Apostolis) voluit Christus, eumque dispensatione
mirabili in dominam gentium Romam direxit, ut in prae-i
cipuam urbem vel primam primum et praecipuum dirigeret
Petrum; ibique... sanguinis gloriosa effusione decoratus ex->
terno hospitio conquiescit, praestans sedi quam ipse be-i
nedixit, ut a portis inferi numquam pro Domini mis-i
sione vincatur, omniumque sit fluctuantium (ad fidei fir— ■
mitatem et communionis unitatem) tutissimus portus,»
{ep. 8. seu Tract. contra schisma Acac.). a Si cunctis generali-
(1) Appellatur vel aJ sextum canonem Nicaenum, ut a Paschasino
legato recitatus est in Concilio Chalcedunensi (Hard. II. p. 638.) et in
aliquot antiquis versionibns habetur, atqui- etiam inductus videtur ab im-i
peratore Valentiniano III. (inter Opp. s. Leonis T. I. p. 642.), vel intel-
liguutur canones Sardicenses, qui in codicibus occidentalibus et etiam non
raro in orientalibus una serie conscripti erant cum Nicaenis. Vide Bal-
lerin. Opp. s. Leonis T. III. p. 52. not. 32. Ibid. de antiquis canon, col-
lect. P. II. c. 1. §. 3. p. LVII. sqq. cf. Hefelle Ilist. Conci 1. Tom. I.
p. 384-387; T. II. p. 522.
175
ter sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit
corda submitti, quanto potius seclis illius praesuli consen-i
sus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus dicina sum-»
mitas voluit praeeminere, et subsequens Ecclesiae generalis
iugiter pietas celebravit f Ubi pietas tua (imperatoris) evi-»
denter advertit, numquam quolibet penitus humano consilio
elevare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni
(Petri nempe supremae potestati vel fidei doctrinae perma-»
nenti in successoribus singulis), quem Christi vox prae tu -»
lit universis, quem Ecclesia veneranda confessa semper
est et habet primatem » (ep. 4. ad Anastas. August.). Sedes
Romana est ea, « quae et unamquamque synodorum sua
auctoritate confirmat et continuata moderatione custodit
pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus Apostolus
Domini voce perceptum. Ecclesia nihilominus subsequente,
et tenuit semper et tenet (ep. 7. ad. Eppos Dardan.) Har-
duin. T. II. p. 893. 907. 919: In Concilio Romano anni 496.
sub Gelasio repetitur, quod iam ab aliis Patribus de Ro-»
manae Ecclesiae primatu vidimus declaratum, u Quamvis
universae per orbem catholicae Ecclesiae unus thalamus
Christi sit; sancta tamen Romana catholica et apostolica
Ecclesia nullis synodicis constitutis ceteris Ecclesiis prae-»
lata est, sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri
primatum obtinuit: tu es Petrus, inquientis, et super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam » Hard. T. II. p. 938.
S. Gregorius M. ut nunc alios praetereamus, potestatem
et curam pastoralem, quam multipliciter exercuit in uni-»
versas Ecclesias, non aliunde derivat, nisi quia sedes Ro-»
mana quam ipse tenet, est sedes Petri, sedes Apostolica.
Iubens fieri Concilium in Numidia ad discutiendam causam
Maximiani Episcopi, generalibus insidiis hostis antiqui con-»
tra u ovium dominicarum pastores » suam opponens gene-»
ralem curam Ecclesiarum, « sed nos, inquit, qui licet im-i
meriti sedem Apostolicam vice Petri Apostolorum princi-»
pis suscepimus gubernandam, ipso pontificatus officio
cogimur generali hosti, quibus valemus, nisibus obviare n
1. II. ep. 48. ad Columb. Ita etiam Ioannem Episcopum
Syracusanum, qui aliquid de causa primatis in provincia
Bizacena Africae ad Pontificem retulerat, laudat quod « amo-
176
rem suum erga beatam Petram Apostolum non cessat
ostendere. » De illo vero Bizaceno primate ait: u quod se
dicit sedi Apostolicae subiici, si qua culpa in Episcopis
invenitur, nescio qais ei Episcopus subtectus non sit; cum
vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilii
tatis aequales sunt n 1. IX. ep. 59. ad Ioan. Syrae, u Illud
autem admonemus, ut Apostolicae. sedis reverentia nullius
praesumptione turbetur; tunc enim status membrorum in-i
teger manet, si caput fidei nulla pulset iniuria r> 1. XIII.
ep. 37. ad Ioann. Ep. Panormitan. Agens de confirmanda
electione et permittenda consecratione Episcopi Mediola-i
nensis ait: quanto Apostolica sedes, Deo auctore, cunctis
praelata constat Ecclesiis, tanto inter multiplices curas et
illa nos valde sollicitat, ubi ad consecrandum antistitem
nostrum exspectatur arbitrium; » delegatum vero suum
Ioannem subdiaconum in hac re iubet ita agere, « quatenus
et Apostolica sedes proprium vigorem retineat, et a se
concessa aliis sua iura non minuat v 1. III. ep. 30. ad Ioan.
subdiac. Auctoritatem, qua decessor Pelagius II. et ipse
Gregorius usurpationem Ioannis Ieiunatoris Constantinopo-
litani sese oecumenicum patriarcham iactantis acerrime
oppugnaverunt (1), deducit ex s. Petro, u Ioannes in Con-
stantinopolitana urbe synodum fecit, in qua se universalem
appellare conatus est; quod mox idem decessor meus (Pe->
lagius) ut agnovit, directis litteris ex auctoritate sancti
Petri Apostoli eiusdem synodi acta cassavit » 1. V. ep. 43.
ad Eulog. Alexandr. et Anastas. Antiochen. patriarchas.
Vidit Gregorius et satis declaravit, illius praedicatio-i
nis, qua patriarcha aut Episcopus universalis dicatur, du-i
plicem posse esse sensum, priorem quidem, ut non nisi su~i
prema potestas in universam Ecclesiam exprimatur. Hoc
sensu sicut Petro ita eius successoribus iisque solis ista api
pellatio competit, eisque etiam in Concilio Chalcedonensi et
ab aliis Patribus non sane immerito sed omni iure tributa
(1) Iam pridem quidem anno 530. in litteris citationis ad Anthimnm
Menas CP. reperitur inscriptus « oecnmenicus patriarcha; v se 1 Ioannes
titnlum usurpatum sibi velnt debitum deferri et perennem reddere studuit
(Ilard. I. p. 1254.).
- 177 -
est (1); illi tamen ea uti noluerunt propter sensum alte-«
rum, qui ei subiici posset, quasi nempe unus sit in Ecclesia
Episcopus, et alii nulli essent suarum plebium Episcopi, sed
Vicarii dumtaxat illius Episcopi universalis. Hoc igitur
altero sensu nec Petrus universalis Apostolus, quasi alii
veri Apostoli non essent, nec Petri successores universales
Episcopi dici possunt, ne aliis omnibus nomen et potestas
Episcoporum derogetur. In Constantinopolitano vero vel
quovis alio Episcopo nomen et res nomine significata utro->
que sensu eat u contra evangelicam sententiam, contra bea-i
tum quoque Petrum Apostolum (cuius nempe iura super
universam Ecclesiam violantur), et contra omnes Ecclesias
(quae singulae suos habent Episcopos), contraque statuta
canonum » (quae sedem Alexandrinam secundam, Antioche-i
nam tertiam post Romanam declarant) 1. V. ep. 21. ad Con-«
stantiam Augustam. Unde ibidem subiungit: u hac in causa
nequaquam me pietas vestra despiciat, quia etsi peccata
G-regorii tanta sunt, ut pati talia debeat, Petri tamen
Apostoli peccata nulla sunt, ut vestris temporibus pati
ista mereatur _ et propter peccata nostra, qui ei (Petro)
indigne servimus, eius apud vos honor nullatenus minua-i
tur. n Porro si quis in synodo non sibi caverit ab ista ap-i
pellatione-Episcopo Constantinopolitano tribuenda, ua beati
Petri Apostolorum principis pace se noverit segregatum n
1. IX. ep. 68. ad Euseb. Thessalonic.
Quod vero de re et nomine universalis in Romano Pon-i
tifice diximus, verbis Gregorii ita declaratum habemus:
u Cunctis Evangelium scientibus liquet, quod voce Dominica
(1) Vide apud Hard. I. p. 322-323. 331. 335. Praesidens Concilio le— >
gatus Apostolious Paschas i nus (ibi p. 4Go.) subscripsit: u Vicarius Domini
mei beatissimi atque. Apostolici universalis Eivl siae Papae urbis Hornae
Leonis, rt seu quod perinde est in versione graeca rrt; olxoju.ivixrA £xx\rr
taxorou; diversum tamen est nomen Episcopi Erclesiae universalis,
et Episcopi universali*. Potestas Petri et successorum cius super univer-i
sam Ec lesiam pastoralis seu episcopalis est (pasce oves meas), est ergo
Episcopus Ecclesiae catholicae seu Ecclesiae universalis, qnod nequaquam
significat ipsum esse particularem Episcopum singularum Ecclesiarum, nec
harum proprios Episcopos particulares excludit. Vide Cone. Vatican. Con-
stitut. Pastor aeternus cap. 3.
Franzelix. De Ecclesia Christi
12
178
sancto et omnium Apostolorum Petro principi Apostolo to->
tius Ecclesiae cura commissa est. » Inductis textibus Io. XXI.
Luc. XXII. Matt. XVI. prosequitur: «Ecce claves regni coe-i
lestis accepit, potestas ei ligandi ac solvendi tribuitur, cura
ei totius Ecclesiae et principatus committitur, et tamen
universalis Apostolus non vocatur... Certe pro beati Petri
Apostolorum principis honore per venerandam Chalcea
don ensem synodum Roman) Pontifici oblatum est (1) ;
sed nullus eorum umquam hoc singularitatis nomine uti
consensit (quamdiu nempe suspicio singularitatis i. e. uni-i
cum in Ecclesia Episcopum significari, subesse poterat), ne
dum privatum aliquid daretur uni (Episcopatus privatus
i. e. uni proprius in significatione singularitatis), honore
debito sacerdotes privarentur universi... Ego cunctorum sa-i
cerdotum servus sum, in quantum ipsi sacerdotaliter vivunt;
nani qui contra omnipotentem Dominum per inanis gloriae
tumorem atque contra statuta Patrum suam cervicem eri-i
git, in omnipotenti Domino confido, quia meam sibi nec
cura gladiis flectit » 1. V. ep. 20. ad Haurit. Augustum.
Fere eadem repetit 1. V. ep. 43. ad patriarchas Alexan-«
drinum et Antiochenum: u per sanctam Chalcedonensem
synodum Pontifici seriis Apostolivae, cui De) disponente
deservio, hoc universitatis nomen oblatum est.., sed absit
hoc, absit a Christiani mente id sibi velle quempiam accH
pere, unde fratrum suorum honorem imminuere q u an tu la¬
cu mque ex parte videatur. » Interea mentibus ita iam
inhaeserat haec successoris Petri appellatio, ut Eulogius
Alexandrinus in una eademque epistola ad Gregorium, in
qua promisit u iam se quibusdam (Ioanni CP.) non scribere
superba vocabula, quae ex vanitatis radice prodierunt, n
ipsum tamen Gregorium praedicarit u universalem Papam, r
Qua de re conqueritur sanctus Pontifex respondens Eulo-
gio. u Ego nec honorem esse deputo, in quo fratres meos
honorem suum perdere cognosco. Meus namque honor est
(1) Iii Actione III. oblati snnt et a 8v»olo acceptati libelli accusa-i
tionis contra Diosmrum, in quorum tribus inscriptio erat: 71» o!xoo;x:v:xq>
apyuTV.sxorrro xa-. naTpiap/rj 77,5 psyaXr,; 'Pwjxt,; Asovti, xai ttj ayix x*i olxoo-
[xsv.xr, cjvooro x. X’, in uno: 70» o’.xoj;j.:v. x';> narp-.ar/T] 7r(? Ttop,{
x. X. Ilard. II. p. 321. 355. 332. 330.
- 179 -
honor universalis Ecclesiae, meus honor est fratrum meo
rum solidus vigor. Tunc ego vere honoratus sum, cum sin-i
gulis quibusque debitus honor non negatur (1). Si enim
universalem me Papam (2) vestra sanctitas dicit, negat se
hoc esse (nempe Episcopum), quod me fatetur universum
(unicum in Ecclesia Episcopum).... Et quidem in sancta
Chalcedonensi synodo atque post a sub sequentibus Patribus
hoc decessoribus meis oblatum (sensu alio genuino) vestra
sanctitas novit, sed tamen nullus eorum uti hoc vocabulo
voluit, ut dum in hoc mundo honorem sacerdotum dilige-i
rent omnium, apud omnipotentem Deum custodirent suum »
1. VIII. ep. 30. ad Eulog.
Commemorabo adhuc amicissimam Gregorii epistolam ad
Eulogium Alexandrinum Episcopum, in qua, ut saepe solet,
cum doctrina dogmatis de tota Petri potestate semper vH
gente in eius sede Romana, coniungit professionem profun-i
dae humilitatis et intimae charitatis atque unionis specialis,
intuitu Petri Apostoli, cum sede Alexandrina et Antio-i
chena. Tres, inquit, sunt sedes unius Petri, sed modo sane
diverso; Romana in qua quievit, sublimata est proprie in
sedem Petri ita, ut ipse cum potestate in se divinitus in-i
stituta perenniter in ea sedeat in singulis suis successori-i
bus; Alexandrina est Petri per suum discipulum Marcum
in ea Episcopum institutum ab ipso Petro; Antiochena de-«
nique Petri est, quia eam instituit et in ea quamvis di—»
scessurus aliquamdiu sedit, sed in eo discessu discipulum
(Evodium), sicut Alexandri ae Marcum, relinquens Episcopum
ei nec communicavit nec potuit communicare a Christo adeo-
que divino iure in sua persona singulariter institutam po-i
testatem supremam super Ecclesiam universalem. Sicut
ergo tres sedes diversa ratione sunt unius Petri, ita etiam
tres una sedes profecto non sunt nisi unitate morali, qua-
(1) Verba haec citavit Concilium Vaticanum in Coustit. Pastor ae-«
ternus cap. '6.
(2) Nomen Papae (Patris) quamvis iule ab exeunt; saxulo V. coe-i
perit ut proprium R-unano Episcopo reservari, hic tamen, ut ab aliis scri-i
ptoribus saepissime, a Gregorio appellative alhibetur ut commune Epi-i
scopis.
180
tenus ex rationibus memoratis, intuitu Petri, discipulae
erga magistram specialibus vinculis obedientiae et chari-
tatis obligantur, ut alibi Gregorius Eulogio scribit: u est
aliquid quod nos erga Alexandrinam Ecclesiam quadam
peculiaritate constringit, et in eius amore proniores existere
speciali quodammodo lege compellit; nam sicut omnibus
liquet, quod beatus Evangelista Marcus a sancto Petro Apo-i
stolo magistro suo Alexandri am sit translatus, sic huius
nos magistri et discipuli unitate constringimur, ut et ego
sedi discipuli praesidere videar propter magistrum, et vos
sedi magistri propter discipulum (eo scilicet discrimine, quod
est inter magistrum qui docet et regit, atque inter disci-i
pulum qui discit et obedit). Ad hanc autem unitatem cor-
dium etiam vestrae sanctitatis meritis ligamur, quos au-i
ctoris sui salutariter sequi instituta cognoscimus, et sem-
per ad magistri sui gremium, unde illic praedicatio salutis
exorta est, tota se conferre devotione sentimus » 1. VI.
ep. 60. Verba Gregorii in illa epistola, de qua dicere coe-i
pimus, haec sunt, u Suavissima mihi sanctitas vestra multa
in epistolis suis de sancti Petri Apostolorum principis
cathedra locuta est, dicens quod ipse in ea nunc usque
in suis successoribus sedeat. Et quidem ego... cuncta quae
dicta sunt, in eo libenter accepi. Quis enim nesciat san-i
ctam Ecclesiam in Apostolorum principis soliditate firma-i
tam, qui firmitatem mentis traxit in nomine, ut Petrus a
petra vocaretur? cui veritatis voce dicitur: tibi dabo cla-i
ves regni coelorum (inducit textus Matth. XVI. Luc. XXII.
Io. XXI.). Itaque cum multi sint Apostoli, pro ipso tamen
principatu sola Apostolorum principis sedes in auctori¬
tate convaluit, quae in tribus locis unius est. ip se enim
sublimavit sedem, in qua etiam quiescere et praesentem
vitam finire dignatus est; ipse decoravit sedem, in quam
Evangelistam discipulum misit; ipse firmavit sedem, in qua
septem annis, quamvis discessurus sedit. Cum ergo unius
atque una sit sedes, cui ex auctoritate divina tres nunc
Episcopi praesident, quidquid ego de vobis boni audio hoc
mihi imputo; si quid de me boni creditis, hoc vestris mei
ritis imputate, quia in illo unum sumus, qui ait: ut omnes
unum sint, sicut tu Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi
181
in nobis unum sint » 1. VII. ep. 40. ad Eulog. (1). (Vide de
Episcopi universalis praedicatione et de unitate inter tres
sedes animadversiones eruditas Hincraari Rhemensis opuscul.
adversus Hincmar. Laudunens. cc. 16. 17. Migne T. CXXVI.
p. 364-337; 345-350.).
3°. Post luculentam doctrinam ipsorum Evangeliorum
de suprema potestate in Petro instituta perenniter propa-i
ganda per singulos eius successores, et post multiplicem
Conciliorum et Pontificum, qui ab universa Ecclesia agno-i
scebantur Petri in eadem potestate beredes, declarationem
de eadem propagatione ac successione simul cum ipso modo
successionis per Episcopatum Romanum, quem Petrus sibi
peculiariter assumptum moriens vacuum reliquerat, nihil
opus est testes alios inducere eiusdem ,rei, utpote facti in
tota Ecclesia semper notorii, publici, perpetui.
Veritatem Ecclesiae Iesu Christi, fundamentum eius uni-i
tatis in fide et communione demonstrant ex Petri princi-i
patu in Romana Ecclesia, quacum propter illum a Christo
(1) Haec dicta qnidem sunt de intima trium sedium unione charitatis;
sed sublimatio illa sedis Alexandrinae et Antiochenae earumque cum Ro-i
mana unitas charitatis per Petrum simul et maxime demonstrat, privile-i
gia patriarchalia non ab amplitudine civitatis, ut ambitio Byzantina so~i
mniavit qua schisma Photianum praeparatum est, sed solummodo a com
cessione Petri et sedis Romanae Petri derivari, eaque nulla esse posse
nisi in unione et subordinatione sub eadem Petri sede. Pridem Innocen-i
tius I. de praerogativa amplioris dignitatis et iuris dictionis in sede An-i
tiochena scripserat: «animadvertimus, non tam pro civitatis magnifi-i
centia hoc eidem attributum, quam quod prima primi Apostoli sedes esse
monstretur, quaeque urbis Romae sedi non cederet, nisi quod illa in
transitu meruit, ista susceptum apud se consummatumque gauderet » In-
nocent. ep. 19. n. 1. ad Abxand. Antioch. cf. Gelas, ep. 7. ad Dardan.'
(Hard. T. II. p. 912.). Porro ex ipsa hac origine privilegiorum patet,
posse quidem ex plenitudine potestatis a sede Petri conferri aliis sedi-i
bus e. g. Constantinopolitanae privilegia paria vel maiora ac sint illa
sedis Alexandrinae vel Antiochenae; sed non possunt conferri ex eadem
ratione. Hoc docnit s. Leo M. retundens ambitionem Anatolii Constanti-
nopolitani, qui suam sedem per Concilium Chalcedonense Alexandrinae et
Antiochenae praeferendam affectaverat. « Alia ratio est rerum saccularium,
alia divinarum; nec praeter illam petram qnam Dominus in fundamento
posuit, stabilis erit ulla constructio. Non dedignctur regiam civitatem,
quam apostolicam non potest /acere sedem •» s. Leo ep. 104. c. 3. al Mar-
cian. August.
182
institutum principatum omnes qui sunt ubique, in una tra-i
dita fide, et in communione cum agnitione principatus eius-i
dem convenire necesse sit; totum vero hoc ius et officium
principatus agnoscunt proprium successoribus Petri in ipsa
Romana Ecclesia, quos singulos vel explicite enumerant
usque ad sua tempora vel universim et implicite comprehen-i
dunt. Irenaeus, quae sit una vera fides ab Apostolis tra-i
dita in omnibus Ecclesiis; et quomodo hae omnes una sint
Ecclesia Iesu Christi, demonstrat ex sola Ecclesia Romana,
quia potcntior principalitas a fundatoribus Apostolis Petro
et Paulo (1) posita in hac Ecclesia necessarium reddit omni-i
bus Ecclesiis ad eam convenire fide et communione. Fidei
vero integritas in Romana Ecclesia pro omnibus Ecclesiis
inde ab Apostolis fAmdatoribus tradita est et conservatur
per successionem Episcoporum singulorum, adeoque sicut
in his singulis a primo Episcopo et fundatore Petro pro-i
pagatur episcopatus, ita in hoc episcopatu Romanae Eccle-
(1) Quia Irenaeus pro scopo suo praecipue traditionem fidei prae oculis
habet, et Paulus cum Petro martyrio consociatus erat; ideo praedicationem
Pauli coniungit cum fundatione Petri. Ceterum diu, antequam Paulus Ro-i
mam advenisset, ibi iam constitutam Ecclesiam floruisse, cuius fides am
nuntiabatur in universo mundo, ipse nos docet (Roin. I. 8-13.). Petrus
iam anno 42. aerae vulgaris Romam perveniens Ecclesiae a se constitutae
episcopatum susceperat, cum Paulus non ante annum 53. Romanis scri->
beret et anno demum 5 5. primum in urbem perductus sit. Patres omnes
Petri non vero Pauli in episcopatu successores celebrant Episcopos Ro-i
manos. Petri scilicet ordinaria potestas super universam Ecclesiam simul
cum episcopatu Romano ad eos tamquam heredes transit, non Pauli apo-
stolica potestas extraordinaria in omnes Ecclesias, quae tamen et ipsa
non minus quam ceterorum Apostolorum subordinata manebat potestati
Petri. Eodem modo potest, et ne erroris illum accusemus, debet explicari
Epiphanius, qui (haeres. XXVII. n. 6.) scribit, « Romae primos Petrum
et Paulum Apostolos ipsos et Episcopos fuisse •» (ev 'Pwiwj yao Y«Yova9t
rptoToi Ilerpo; xxt TlxjXo? ot anoaroXoi aurot xai Inioxorot). Successores
deinde enumerat usque ad Anicetum, inter quos nominatim Clementem a
Petro episcopum consecratum fuisse ferunt (ur.o Ilsrpou XapiAavEi rr,v /sipo-
OeCTtav rrs entaxo-r,;). Sicut Irenaeus Romanae Ecclesiae snecessionem enu-i
meravit ad demonstrandam veritatem et severitatem traditionis in uni-i
versa Ecclesia, ita Epiphanius concludit, ista omni$, de Episcoporum Ro-i
manorum successione se tam sollicite prosecutum fuisse, « quia per hauc
perpetuo manifesta veritas demonstratur » (o*.a yao toutmv « I ~0 aatpE;
oitxvuTat).
183
siae pro eis singulis includitur .potentior illa principalitas,
qua sola conservatur fidei et traditionis integritas pro omni-i
bus Ecclesiis, quia non nisi propter illam principalitatem
necesse est omnibus ad Romanam Ecclesiam convenire et
uniri fide ac communione. « Quoniam valde longum est in
hoc tali volumine omnium Ecclesiarum enumerare succes-i
siones, maximae et antiquissimae (apAatoTxrr,; non tempore
sed auctoritate) et omnibus cognitae a gloriosissimis duobus
Apostolis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae
Ecclesiae, eam quam habet ab Apostolis traditionem et an-i
nuntiatam hominibus fidem per successiones Episco/toruni
percenientem usque ad nos indicantes, confundimus omnes
eos, qui quoquomodo... praeterquam oportet colligunt (suas
sive haereticas sive schismaticas synagogas instituunt). Ad
hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem
necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos, qui
sunt undique, fideles, in qua (per quam seu cuius ope)
setnper ab his qui sunt undique, conservata est ea quae
est ab Apostolis traditio. Fundantes igitur et instruentes
(olxo$0{JL7j<yavT5$) beati Apostoli Ecclesiam Lino episcopatum
administrandae Exlesiac tradiderunt ctyjv tvj; eirwjco
).etToopytav evtAsipicocv).. .Succedit autem ei Anacletus (enu-i
meratis ex ordine singulis concludit): Nunc duodecimo loco
episcopatum ab Apostolis hab't (tov tyj; sTti-yxoxvjs i~o twv
'A7co?ToXtDv xktsAsi xkr,pov) Eleutherius. Hac ordinatione
(raAei) et successione ea quae est ab Apostolis, traditio et
veritatis praeconatio pervenit usque ad nos. Et est plenis-i
sima haec ostensio, unam et eamdem vivificatricem fidem
esse, quae in Ecclesia ab Apostolis usque nunc sit conservata
et tradita in veritate » Iren. 1. III. c. 3.
Eodem u compendio veritatis » superius vidimus (th. X.
- n. IV. 2.) Cyprianum fidei et Ecclesiae unitatem demonstrare
adversus omnes haereses: «probatio est ad fidem facilis
compendio veritatis. Loquitur Dominus ad' Petrum : ego
dico tibi, quia tu es Petrus, et primatus Petro datur,
ut una Christi Ecclesia, et cathedra una (super totam Ec~i
clesiam) monstretur, » Vide reliqua ibi a nobis citata. In
simili descriptione successorum Petri Optatus Milevitanus
cathedram Petri velut primam dotem Ecclesiae ponit. « Igi-
- 1X4 -
tur negare non potes scire te, in urbe Roma Petro primo
cathedram episcopalem collatam, in qua sederit omnium Apo-«
stolorum caput Petrus. in qua una cathedra unitas ab
omnibus servaretur. » Hoc vero centrum totius unitatis ca~i
tholicae ait seniper manere et ab omnibus agnosci, perenni
successione Episcoporum Romanorum, ipsam eamdem cathe-i
dram Petri, u Ergo cathedram unicam, quae est prima de
dotibus, sedit prior Petrus, cui successit Linus, Lino Cle-i
mens (numerat sequentes).... Damaso Siricius, hodie qui
noster est socius (nempe socius in ordine episcopali non in
potestate cathedrae, in qua una unus neminem habere pot-i
est socium), cum quo nobiscurn totus orbis commercio for-i
maturum in una communionis societate concordat. » Quisque
videt ab Optato doctrinam eamdem ac ab Irenaeo verbis sin
minus iisdem certe simillimis expressam. Tum contra Do-
natistas concludit, quod aeque contra alios omnes sive hae-i
reticos sive schismaticos valet, quia ii omnes cum una ca~i
thedra Romana Petri in una communionis societate non
concordant, u Vestrae cathedrae vos originem reddite, qui
vobis vultis sanctam Ecclesiam vindicare... Si Victori (quem
primum ex suis Donatistae nomine Episcopi ex Africa Ro-i
mam miserant) diceretur, ubi sederit? nec ante se aliquem
illic fuisse monstraret, nec cathedram aliquam nisi pesti-i
lentiae ostenderet; pestilentiae enim morbus exstinctos ho-i
mines ad inferos mittit, qui inferi portas suas habere no-i
scuntur, contra quas portas claves salutares accepisse legimus
Petrum principem scilicet nostrum, cui a Christo dictum
est: tibi dabo claves regni coelorum, et portae inferi non
vincent eas. Unde est ergo, quod claves regni coelorum
vobis usurpare contenditis, qui contra cathedram Petri
(contra successores in cathedra Petri, quibuscum in una
communionis societate non concordabant, sibi in urbe Roma
contra cathedram Petri constituentes cathedram pestilen-i
tiae, velut centrum suae sectae, sine antecessoribus pertin-i
gentibus usque ad Petrum) vestris praesumptionibus et au~i
daciis sacrilegio militatis? » Optat. 1. II. n. 2-5.
Eadem ratione argumentatur Augustinus, u Si ordo
episcoporum sibi succedentium considerandus est, quanto
certius et vere salubriter ab ipso Petro numeramus, cui
— 185 —
totius Ecclesiae figuram gerenti Dominus ait: super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non
vincent eam. Petro enim successit Linus, Lino Clemens...
Sinicio Anastasius... In illum autem ordinem Episcoporum,
qui ducitur a Petro usque ad Anastasium, qui nunc eam-
dcm cathedram sedet, etiamsi quisquam, traditor (libro-i
rum sacrorum, cuiup criminis calumniam contra Caecilianum
Episcopum Carthaginensem suo schismati praetexebant) per
illa tempora subrepsisset, nihil praeiudicaret Ecclesiae et
innocentibus Christianis, quibus Dominus providens ait de
praepositis malis; quae dicunt, facite; quae antea faciunt,
facere nolite, dicunt enim et non faciunt. Ut certa sit spes
fidelis, quae non in homine, sed in Domino collocata, num-
quam tempestate sacrilegi schismatis dissipetur » August.
ep. 53. n. 2. 3. Nempe in cathedra Petri aliud est infallibi-
litas magisterii et auctoritas sacri imperii, quam Dominus
perennem contulit Petro Ecclesiae figuram gerenti; atque
aliud sanctitas morum, ad quam tribuit gratiam sed non
promisit impeccabilitatem. Eodem sensu perpetuam succes->
sionem in cathedra sice sede Petri cum potestate pa-i
scendi omnes oves Christi alibi Augustinus demonstrat
esse munimentum adversus tempestatem haeresis et sacri-i
legi schismatis, u Numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri
sede, et in ordine illo Patrum, quis cui successerint, videte ;
ipsa est petra quam non vincunt superbae inferorum por-i
tae » Id. psalm. cont. Donat, u In catholicae Ecclesiae gre-i
mio. .. me tenet ab ipsa sede Petri Apostoli, cui pascendas
oves post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad
praesentem episcopatum (urbis Romae nempe h. e. in sede
Petri) suqcessio sacerdotum » Id. cont. epist. fundamenti c. 4.
Eadem obvia est apud alios Patres coniunctio ecclesiae
seu cathedrae Romanae cum successione in potestate seu in
sede Petri; ipsa enim sedes Romana et nulla umquam alia
agnoscitur et celebratur esse sedes Petri cum omnibus prae-i
rogativis in Petro institutis. Cyprianus u factus est, inquit,
Cornelius Episcopus... cum Fabiani locus, id est, cum lo— '
cus Petri et qradus cathedrae sacerdotalis vacaret » ep. 52.
p. 68. ad Anton. Inde praedicat Romanam Ecclesiam « catho-i
licae Ecclesiae radicem et matricem n ep. 42. et 45. ad Cor-
180
nel.; u Petri cathedram atque Ecclesiam principalem,
unde unitas sacerdotalis exorta est » Id. ep. 56. p. 86. ad
eumdem. Firmilianus, quamvis errore de baptismo penes
haereticos in transversum actus et contra Pontificem exa-«
cerbatus, fatetur tamen eamdem coniunctionem: u Stephanus
per successionem cathedram Petri se habere praedicat,
atque de episcopatus sui loco gloriatur, et se successionem
Petri tenere contendit, super quem fundamenta Ecclesiae
collocata sunt » Firmilian. ep. 75. p. 148. inter Cyprianicas.
Ad tuendum Damasum Romanum Pontificem contra Ursi-i
num (Ursicinum) antipapam Episcopi Concilii Aquileiensis
scribunt imperatoribus: u Totius orbis Romani caput Ro~»
manam Ecclesiam atque illam sacrosanctam Apostolorum
fidem ne turbari sineret, obsecranda erat clementia vestra;
inde enim in omnes venerandae communionis iura di— «
manant » (inter epp. s. Ambros. ep. 11. n. 4. T. II. p. 811.).
Unde idem Ambrosius laudat fratrem Satyrum, quod bapti-«
zandus ab ignoto Episcopo ante omnia quaesierit: u si cum
Episcopis catholicis hoc est cum Romana Ecclesia con-i
veniret» Id. de excessu fratris T. II. p. 1127. In eadem causa
antipapae Ursini imperatoribus scribunt Episcopi Concilii
Romani anni 378: Damasus: « etsi aequalis est munere (epH
scopali seu ordinis potestate), praerogativa tamen Apostc-
licae (Petii Apostoli) sedis excellit » (Hard. I. p. 841) Hie-i
ronymus Damasum Pontificem Romanum et cathedram Petri
et petram Ecclesiae velut unum atque idem habuit, ubi de
magisterio doctrinae (an una vel tres dicendae sint hypo^
stases divinae) et de communione catholica agebatur, u Bea-
titudini tuae id est cathedrae. Petri consocior super illam
petram aedificatam Ecclesiam scio; quicumque extra hanc
domum agnum comederit, profanus est.quicumque
tecum non colligit, spargit; hoc est, qui Christi non est,
Antichristi est n Hieron. ad Damas, ep. 14. cf. ep. 16.
Ita etiam s. Chrysologus Leonem Pontificem praedicat ut
Petrum viventem et praesidentem in propria sede, et ideo
monet Eutychen haeresiarcham, ut eius se subiiciat sen-i
tentiae : u quoniam beatus Petrus qui in propria sede vH
vit et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem »
(inter epp. s. Leonis ep. 25. c. 2.). Episcopi provinciae Are-
187
latensis ad eumdera s. Leonem scribunt: u Per beatissimum
Petrum Apostolorum principem sacrosancta Ecclesia Ro-«
mana tenet supra omnes totius mundi Ecclesias princi-«
patum n (inter epp. s. Leonis ep. 65. c. 2.).
III. Omnia in hac thesi demonstrata ad hoc reducuntur
compendium.
Christus Deus ipse verbis et factis in Evangelio consH
gnatis instituit in Petro supremam et universalem potesta-i
tem petrae et capitis Ecclesiae perpetuo duraturam, adeo-
que eam instituit in singulos successores et heredes Petri
propagandam. Verba enim promissionis et institutionis,
u super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; tibi dabo
claves regni coelorum; confirma fratres tuos; pasce oves
meas » dicta quidem sunt Simoni, sed quatenus factus est
Petrus semper victurus ratione muneris ac perennis officii
et potestatis iisdem verbis institutae, atque idcirco in tota
sua significatione et efficacia aeque pertinent ad singulos
Petri successores perpetua serie sese invicem excepturos.
Successio itaque perpetua in potestate suprema non mi-i
nus quam ipsa potestas verbis evangelicis enuntiata et in-i
stituta est; sed modus successionis verbis ipsis in individuo
non significatur; continetur tamen in ipsa natura muneris
visibilis in visibili Ecclesia per successionem permansuri,
modum successionis debere esse visibilem, hoc est omnibus
facile cognoscibilem et manifestum, atque eatenus modus
successionis in genere ipsa divina institutione determinatus
es3e dici potest. At non genera indeterminata sed determi->
nata individua concrete existunt in rerum natura ; adeoque
ex ipsa institutione primatus et perpetuae in eo successio-i
nis pertinebat ad Christi institutoris divinam supernatura-
lem providentiam erga suam Ecclesiam aedificatam in petra,
ut modus ipse successionis, qua haec petra perenniter per-i
durat manifestus et certus atque ideo non fluctuans sed
constans in individuo determinaretur. Iam vero ex testibus
superius citatis constat, hunc unum et nullum umquam
aliam modum successionis in Ecclesia semper, ubique et ab
omnibus agnitum et praedicatum fuisse:
a) Quod Episcopus Romanus succedit in omnia iura sa-«
cri magisterii et imperii, quae a Christo in Petro instituta
188
sunt perennia et propaganda in singulos successores Petri;
unde quoad haec iura et officia singuli Romani Episcopi
sunt una 'persona moralis cum Petro. «In Iulio Petri Apo-i
stoli memoria honoratur, ut ad caput id est ad Petri Apo~i
stoli sedem Domini referant sacerdotes; » u omnium onera
portat in Siricio beatus Apostolus Petrus ; » « Innocentius,
Theodorus sunt praesulum vertex in honore beatissimi Pe-i
tri; » u quae e3t auctoritas Petri, par potestatis conditio
est in Zosimo; » u manet universalis Ecclesiae sollicitudo
beatum Petrum in Bonifacio ; » u beatissimus Petrus vivit
et iudicium exercet in Coelestino; n u Coelestino necessitas
tem de omnibus tractandi Christus in sancto Petro Apo-i
stolo indulsit; » « Petrus locutus est per Leonem, Agatho-
nem; » u Petrus universalis Ecclesiae gubernacula non res
liquit in Leone; » u principatum Domini voce perceptum
beatus Petrus tenuit semper, et tenet in Gelasio. »
b) Haec successio in totam potestatem Petri divinitus
institutam asseritur et creditur ex eo ipso et ex eo solum,
quod quis legitime succedit in hoc episcopatu particulari,
quem Petrus Apostolorum princeps sibi Episcopo assumpsit.
Videlicet Petrus insignitus a Christo Deo potestate prima-
tiaii apostulica et ordinaria (hoc est suprema, universali,
perenniter permansura in legitimis successoribus) sibi assu-i
mens episcopatum Romanum sive sedem Romanam, hoc ipso
suo facto effecit eam sedem Apostolicam primatialem seu
Petrinam, quam moriens vacuam reliquit non solum nega-«
tive quod iam nullus in ea sederet, sed cum iurc et exi-i
gentia positiva, ut alius et alius iuxta divinam ordinatio-i
nem perpetuo succedat in eadem illa ordinaria Petrina
potestate. Unde non est duplex successio, una in episcopatu
Romano instituto a Petro, altera in primatu iustituto a
Christo; sed posito facto Petri, qui moriens totam suam
potestatem tum primatialem tum in ea inclusam episcopa-i
lem Urbis reliquit in sua sede Apostolica Romana vacua,
lioc est exigente successorem primatus et inclusi episcopa-i
tus Urbis, iam successio una est non separata sed distincta
secundum duplicem rationem. De hac re inferius adhuc di— «
cemus. Doctrinam habes in superioribus ex universali Pa~i
trum professione satis confirmatam, u Cum vacat Fabiani
- 18b —
locus, vacat locus Petri, et in locum Petri succedit Cor-i
nelius; r> u Petri administrationis heres Siricius; n « nove-i
runt Africani quid sedi apostolicac debeatur, in quo loco
est positus Innocentius; » « Petri successor et locum te— «
nens beatissimus papa noster Coelestinus; » « per potesta-i
tis (quae Petro a Christo collata in Evangelio docetur) data
conditio in eos, qui sedis hereditatem meruissent, habet
enim ipse tum omnium Ecclesiarum tum huius (Romanae)
maxime curam, ubi sederat, cui ipsa sui nominis consti-«
tuit fundamenta; » u subiungit autem se non solum apo-
stolica (primatus super universalem Ecclesiam) sed etiam
episcopalis (Ecclesiae et sedis Romanae) dignitas Petri,
qui sedi suae pracesse non desinit, soliditas enim illa
quam de petra Christo etiam ipse petra factus accepit, in
suos quoque se transfudit heredes;» «ordinatissima to-i
tius Ecclesiae caritas (ut communione omnes unum sint vi-i
sibiliter in capite visibili, invisibiliter in capite invisibili
Christo) in Petri sede Petrum suscipit, et a tanti amore
pastoris (de amore agitur formaliter ut iure et officio pa-«
storis a Christo est instructus) nec in persona tam impa-i
ris tepescit heredis;» «primae beatissimi Petri sede antiqua
et vetusta defertur reverentia... quae (sedes) per Domini
sententiam (in Evangeliis) in beato Petro principatum per-i
cepit, ut unum caput, una compago corporis Christi, una
esset Ecclesia; » « quem unum ex Apostolis principem esse
voluit Christus, Petrum dispensatione mirabili in dominam
gentium Romam direxit, ibique sanguinis gloriosa effusione
decoratus aeterno hospitio conquiescit, praestans sedi quam
ipse benedixit, ut a portis inferi numquam pro Domini
missione (in misso Petro sedes habet missionem et promissio-i
nem ab ipso Domino) vincatur, omniumque sit fluctuantium
tutissimus portus » « cum multi sint Apostoli, pro ipso
tamen principatu sola Apostolorum principis sedes in au-«
ctoritate convaluit » (quae ergo sedes Apostolica est non
solum historice ut aliorum Apostolorum e. g. Iacobi, quod
primus eius Episcopus fuerit Apostolus, qui praerogativas ex-i
traordinarias apostolatus non potuit relinquere suae sedi;
sed est sedes Apostolica primatialis, quia primatus seu prin-i
cipatus seu potentior principalitas in Petro erat munus ordi-
— U:0 —
narium aeque validum pro successoribus). Sumina omnium est
id, quod Hadrianus I. doctrinam complectens Evangeliorum,
Conciliorum et Patrum antecedentium scripsit ad ConcH
lium VII. et u tota sacratissima synodus ita credens, ita
sapiens, ita dogmatizans n suscepit: « ipse princeps Aposto-i
lorum beatus Petrus qui Apostolicae sedi primus praesedit,
sui apostolatus principatum ac pastoralis curae succes-<
soribus suis, qui in cius sacratissima sede perenniter ses¬
suri sunt, dereliquit, quibus et auctoritatis potestatem,
quemadmodum a Salvatore nostro Domino Deo ci comi
cessa est, et ipse quoque suis contulit ac tradidit divino
iussu successoribus Pontificibus n (1).
c) Propter hanc unionem successionis in plenitudine po->
testatis divinitus in Petro institutae cum successione in
particulari Ecclesia seu sede Romana, ipsius Ecclesiae Ro-i
manae primatus super Ecclesiam universalem a Patribus
celebratur. Cum enim Petrus sibi reservans episcopatum
particularis Ecclesiae Romanae eum velut inclusum teneret
in suo divino primatu super universalem Ecclesiam, ratione
et non nisi ratione huius inclusionis episcopatus Romani in
divino primatu universali verissime dicitur ipsa Ecclesia Ro-i
mana tenere primatum super universalem Ecclesiam. Hanc
ergo unionem episcopatus Romani cum primatu et nihil aliud
docent Patres, quando celebrant Ecclesiae Romanae prima-
(1) lies haec adeo limpida seni per fuit, ut quamvis disceptatum ali-i
quando sit de suprema pote>tate Petri a Christo instituta, quaenam illa
sit, imo ea ab haereticis et schismaticis ex parte fuerit negata (nam ali-i
quam supremam potestatem perenniter in Ecclesia permansuram qui sim-i
pliciter negaverint, penes sectas antiquas chri&tinni nominis non invenies;
haec absurditas in detorquendis claris testimoniis *cripturarum recentio-
ribus haereticis rtservata est); nemini tamen umqnam sive catholico sive
haeretico aut schismatico in mentem venerit, dici aut esse posse alium
successorem in ius et munus Petri, quin non sit successor eiusdem in
sede Apostolica Romana. Photius non primatus divinitus instituti ab Ec-i
clesia Romana ad Constantinopolitanara translationem asseruit, ut Febro-
nius putabat; sed ubi suae ambitionis intererat, negato vero primatu et
pervertens iura Patriarchalia, inter Patriarchas Pontifici Romano prima-i
tum honoris dumtaxat, vel etiam sibi parem cum illo dignitatem vindi-i
care conatus est, eo quol Constantinopolis imperialis iam civitas esset et
nova Roma.
191
tura super Ecclesiam universalem. Supposita vero per fa-i
ctum Petri tali unione, profecto qui succedit Petro in Eci
clesia Romana tenente primatum, eo ipso succedit in primatu,
et vicissim nemo potest Petro succedere in primatu, quin eo
ipso succedat in episcopatu Romano qui iam includitur in
primatu.
Quia Ecclesia Romana fundata ab Apostolis Petro et
Paulo habet Episcopos perpetua serie successores Petri, pro-
pterea in ea est potentior principalitas: a ad hanc Ecclei
siam propter potentiorem principalitatem necesse est coni
venire omnem Ecclesiam (in fide et communione) hoc est
eos, qui sunt undique fideles; » u est Petri cathedra atque
Ecclesia principalis, unde unitas sacerdotalis exorta est; »
u catholicae Ecclesiae radix et matrix ; » u Romana Ecclesia ,
unde in omnes venerandae communionis iura dimanant, n
u Petrus habet cum omnium Ecclesiarum tum huius maxime,
ubi sederat, curam, cui ipsa sui nominis firma et nullis
hebetata motibus constituit fundamenta, ut tam humanis
quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Romana
Ecclesia; » u Ecclesiam Romanam Ecclesiis toto orbe dif¬
fusis velut caput suorum certum est esse membrorum; »
u per beatissimum Petrum sacrosancta Romana Ecclesia
tenet super omnes totius mundi Ecclesias principatum; »
u Romana catholica et Apostolica Ecclesia nullis synodicis
constitutis ceteris Ecclesiis praelata est; sed evangeliea
voce Domini et Salvatoris nostri primatum obtinuit, »
Maneat igitur, quod in thesi ex doctrina totius antii
quitatis Christianae demonstrandum suscepimus, successioi
nem perpetuam in primatu quam Christus ipse instituit,
semper in Ecclesia fuisse intellectam et praedicatam ita,
ut sedes Romana Petri iam sit sedes Apostolica primatialis
super universam Ecclesiam, ac propterea legitima successio
in hoc episcopatu Romano in hac sede Petri sit successio
in divinitus instituto primatu Petri.
THESIS XII.
Ulterior explicatio doctrinae de unione primatus
cum Sede Romana.
u 1°. Eadfiu veritas unionis primatus super universam Ecclesiam cum
n Sede Apostolica Komana ex Conciliorum definitionibus et fidei professio-
n nibns demonstratur. 2°. Ex praemissa doctrina consequitur modum unio-
n nis eum esse, ut distinctione rationis snceessio in sede Romana sit vi¬
ri sibile signum successionis in primatu; realiter vero una sedes Romana
v evecta sit ad dignitatem ct potestatem sedis primatialis super univtr-
» sam Ecclesiam. Porro 3°. consequitur veritas theologica, primatum
* numquam, ne suprema quidem ipsius successoris Petri potestate, a sede
«Romana separandum et alio transferendum esse; 4°. per aliam vero
n quamvis potestatem sive ecclesiasticam sive profanam fieri yosse hnins-
n modi translationem, doctrina est damnata, et connexa r um erioribus
« contra ipsam divinam constitutionem Ecclesia •. »
I. Vidimus hactenus doctrinam in Ecclesia semper et
ubique assertam et praedicatam de unione primatus Petri
et de eius perenni hereditate in sede Romana Petri; ad
clariorem vero at pressiorem demonstrationem, simulque ad
certiorem deductionem solutionis, qua quaestio altera de
separabilitate primatus a particulari Ecclesia et sede Ro~i
mana eliquetur, nunc ipsas formales definitiones et profes-i
siones fidei considerabimus, quatenus in eis unio primatus
cum Ecclesia Romana et perennis Episcoporum Romanorum
successio non minus in primatu Petri quam in episcopatu
contineatur.
a) Definitio concilii Florentini ita habet, u Item diffH
nimus, sanctam Apostolicam sedem ct Romanum Ponti— «
ficem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pon-i
tificem Romanum successorem esse beati Petri principis
Apostolorum et verum Christi vicarium totiusque Ecclesiae
caput, et omnium Christianorum patrem et doctorein exi-
stere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac guber-i
nandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo
plenam potestatem traditam esse; quemadmodum etiam in
103
gestis yeuraenicorum (oecuraenicorum) Conciliorum et in sa-<
eris Canonibus continetur » (1).
Definitum igitur est, non solum generatim Romani Pon-i
tificis ius primatus in universum orbem, sed speciatim ius
et modus successionis. Is qui succedit in sancta Apostolica
sede Petri, et ideo est Pontifex Romanus seu Petri succes-i
sor in episcopatu Romano, eo ipso non solum Petri ut EpH
scopi sed simul Petri ut principis Apostolorum successor
est, ac propterea verus Christi Vicarius totiusque Ecclesiae
caput; nam ipsi Episcopo Romano, hoc est singulis qui-i
cumque illi sint legitimi Episcopi Romani, in beato Petro,
qui prima velut radix totam seriem successorum repraesen-i
tabat, seriem inquam saltem pro praesenti ordine compo-i
sitam omnibus et solis successoribus in sede Apostolica
Romana, a D. N. Iesu Christo plena potestas tradita est pa-i
scendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam.
Explicita est definitio Concilii Vaticani. « Sanctus bea-
tissimusque Petrus... ad hoc usque tempus et semper in
suis successoribus. Episcopis sanctae Romanae sedis ab
ipso fundatae 'eiusque consecratae sanguine, vivit et
praesidet et iudicium exercet. Unde qui cumque in hac ca-
(1) Textus hie latinus originalis est, cni subscripsit Pontifex « Ego
Eugenius Catholicae Ecclesiae Episcopus ita diffiniens subscripsi " eum
Patribus latinis, sicut textui graeco pariter originali subscripserunt cum
imperatore Palaeologo Patres graeci. In nltimo inciso huius textus origi-i
nalis graeci videtur mihi notatu dignissima lectio in una particula va-i
rians ab eo, qui exstat in editionibus Conciliornm. Iu his editionibus le— «
gitur, xa9‘ ov rpozov xat ev 7015 Trcaxrtxot; ttov otxotqoEvtxtov sj voooj V xat sv
tois Ispot? xavoat oiaXx[i(3av$7ai. At in originali particula ev secundo loco
nullatenus repetitur: xxO’ ov rpo~ov xat ev rot; -oax7txoi5 Ttov oixoujiEvtxtov
auvootov xat 7015 ispot; xavoat otaXauJsavsrxt. Ergo sub priori illo et unico
ev comprehenduntur duo membra per particulam xat coniuncta 70:5 -pa-
xTtxot? xat 7015 tepois xavoai ; unde praescindendo etiam a textu originali
latino, illud xat.... xat non potest verti, «quemadmodum tum in gestis
tum in sacris canonibus continetur, ** sed necessario significat, « quemad-i
modum etiam (praeter cetera documenta et secundum hanc nostram defi-i
nitionem) in gestis et sacris canonibus continetur. » Quam manifesto au-i
tem id, quod in Florentino definitur, contineatur in gestis oeenmenioo-
rum Conciliorum et in sacris canonibus, patet vel cx iis paucis, quae in
superioribus duabus thesibus inducta sunt, et quae nominatim Graecis pro-i
stabant ex Concilio oecumenico Lugdunensi II. mox citanda.
Franzelin . Dc Ecclesia Christi
13
10-1
thedra Petro succedit, is secundum Christi ipsius institu-i
tionem [ndmatum Petri in universam Ecclesiam obtinet...
Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Christi Domini instH
tutione seu iure divino, ut beatus Petrus in primatu super
universam Ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Ro~i
manum Pontificem non esse beati Petri in extern primatu
successorem, anathema sit * (Const. Pastor aeternus cap.2.).
6) Haec unitas successionis in episcopatu particularis
Ecclesiae Romanae Petri et in plena potestate Petri super
universalem Ecclesiam non minus expresse declaratur, dum
ipsa Ecclesia Romana definitur recepisse et obtinere pri-i
matum super catholicam Ecclesiam per suum nempe EpH
scopum, qui est Petri principis Apostolorum successor.
Ita habet professio fidei a Clemente IV. et Gregorio X.
praescripta et in Concilio Lugdunensi II. a Graecis edita
ad unionem cum Eqclesia catholica, u Ipsa quoque Sancta
Romana Ecclesia summum et plenum primatum et princi-i
patum super universam Ecclesiam catholicam obtinet, quam
se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe
sire vertice, cuius Romanus Pontifex est successor, cum
potestatis plenitudine recepisse veraciter ct humiliter re-<
cognoscit. » In Concilio Constantiensi a Martino V. damnata
est propositio XLI. Wicleffiana: u non est de necessitate
salutis credere, Romanam Ecclesiam esse supremam inter
alias Ecclesias. » In forma a Pio IV. praescripta a ad on
thodoxae fidei professionem faciendam iuxta Concilii Tri-
dentini dispositionem, » et iisdem verbis in altera a s. Sede
Graecis praescripta ab omnibus Catholicis spondetur : u san-i
ctam catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam o-
mnium Ecclesiarum matrem et magistram agnosco, Ro-
manocjue Pontifici beati Petri Apostolorum principis
successori ac Iesu Christi Vicario veram obedientiam spon-i
deo ac iuro. » In Concilio denique Vaticano (Constit. Pastor
aeternus cap. 3.) definitur : « docemus et declaramus, Eccle-i
siam Romanam disponente Domino super omnes alias
ordinariae potestatis obtinere principatum (1), et hanc
(1) Idem dojrrna verbis iisdem iam enuntiatam est in Cone. Lateran. IV.
cap. 5. u Sacra universali synodo approbante sancimus, ut post Romanam
Ecclesiam, quae disponente Domino super omnes alias ordinariae potestati»
- 195 -
Romani Pontificis iuris dictionis potestatem, quae vere
episcopalis est, immediatam esse, erga quam cuiuscumque
ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum sin-i
guli quam simul omnes.obstringuntur. »
Ex his definitionibus et professionibus fidei ipsa Romana
Ecclesia obtinet primatum, potestatis principatum super
omnes alias Ecclesias, super universam Ecclesiam, est ma-i
ter et magistra omnium Ecclesiarum; sed hoc totum habet
in suo Episcopo, quia hic est successor Petri principis Apo-i
stolorum, id est successor in ipso principatu. Unde vides,
in definitione Vaticana Ecclesiae Romanae ordinariae pcn
testatis principatum non alium dici quam Romani Pontificis
iurisdictionis potestatem, et in professione Lugdunensi ac
Tridentina Romanae Ecclesiae summum et plenum prima-i
tum, maternitatem ac magisterium omnium Ecclesiarum in
eo fundari, quod Romanus Pontifex est beati Petri Aposto-«
lorum principis successor et ideo Iesu Christi Vicarius.
Subiectum supremae potestatis solus est Episcopus Roma-i
nae Ecclesiae, qui succedens Petro principi Apostolorum
in huius Ecclesiae episcopatu, eo ipso succedit eidem in
principatu super universam Ecclesiam. Propter hanc uni-i
tatem successionis secundum duas rationes distinctas, « ipsa
quoque sancta Romana Ecclesia summum et plenum pri-i
matum et principatum se ab ipso Domino in beato Petro
Apostolorum principe, cuius Romanus Pontifex est succes-i
sor, excepisse veraciter et humiliter recognoscit,» per ipsum
nempe suum Pontificem, Apostolorum principis successorem,
recepit primatum non solum ratione finali, qua primatus
obtinet principatum, ntpote, mater unicersorum Christifidelium et magistra;
Constantinopolitana (cuius Patriarcha tum temporis erat ritus latini) pri-i
mum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Hierosolymitana quar-«
tum locum obtineant n (Hard. T. VII. p. 23.). tpiod Romana Ecclesia est
mater universorum Christi fidelium et magistra (suprema regendi et do^
cendi potestate), vides in Florentina definitione dictum de proprio pote-»
statis subiecto: ipsum Pontificem Romanum omnium Christianorum patrem
et (tortorem existcre. Et quod dicitur ordinariae* potestatis principatus
super omnes aJias Ecclesias utpotc matris universorum Christi fidelium
et magistrae, totum comprehenditur in professione Tridentina: omnium.
Ecclesiarum matrem et magistram agnosco.
— 190 —
est institutus in bonum sicut totius ita et Romanae Ec-i
clesiae, sed quodammodo formaliter, quatenus primatus est
unitus cum episcopatu Romano, atque ita successio in pri-«
matu est inserta per continuam seriem suorum Episcoporum,
ipsi Romanae Ecclesiae. « Scire debes Episcopum in Eccle-«
sia esse, et Ecclesiam in Episcopo » (Cyprian. ep. 69. ad
Flor. Pupian. p. 123.).
II. Ex omnibus in hac et antecedentibus duabus thesi-i
bus demonstratis deducitur, quomodo unio primatus cum
episcopatu sive sede sive Ecclesia Romana intelligi debeat.
a) Sicut Ecclesia [Iesu Christi est instituta visibilis,
atque adeo certis ac constantibus signis seu notis facile co-i
gnoscibilis inter omnes falsi nominis societates Christianas
ut una et vera Ecclesia Christi; ita omnia etiam elementa
quae pertinent ad visibilitatem Ecclesiae eamque visibilem
constituunt sane visibilia sint oportet. Inter haec autem
elementa primum locum occupat ipsum visibile caput, vi— >
sibile fundamentum a Christo institutum, Petrus de petra
in perenni successione; ergo in ipsa institutione perenniter
et continua successione permansuri visibilis Capitis Eccle-i
siae continetur, successionem ipsam debere esse visibilem,
hoc est certo, constanti et manifesto signo facile cognosci-i
bilem. Atqui inde a glorioso exitu Petri per omnes aetates
Ecclesiae semper et ab omnibus ut certum, constans et ma-«
nifestum signum successionis in primatu Petri habita et
credita est successio in sede Romana Petri, quam ipse mo-
riens vacantem, ut aiebat s. Cyprianus, hoc est singulis ex
ordine successoribus in omnibus suis iuribus tenendam re-<
liquit. Ergo sicut ad perennem successionem visibilis episco-i
patus et sacerdotii valet antecedenti institutione divina vi->
sibile sacramentum, ita ad perennem successionem in visibili
primatu valet divina ratihabitione saltem consequente post
factum Petri signum visibile successionis in Romana Petri
sede, u Beatus Petrus qui Apostolicae sedi primus praese-«
dit, sui apostolatus principatum successoribus suis, qui in
eius sacratissima sede perenniter sessuri sunt, dereliquit,
quibus et auctoritatis potestatem, quemadmodum a Salvatore
nostro Domino Deo ei concessa est, et ipse quoque suis con-i
tulit ac tradidit divino iussu successoribus Pontificibus. 7
— 197 —
In hac explicatione ex omnibus supra citatis ecclesia-i
sticis documentis deducta consentientes habemus insignes
theologos, u Sicut ex ratione, institutione, et fine Ecclesiae
necessarium esse ostendimus, illam in individuo et in par-i
ticulari esse visibilem, ait Suarez, ita ex institutione et
Jine muneris Vicarii Christi necessarium est, illum esse
visibilem Ecclesiae in particulari, ac determinata sede
et successione. » Suarez contra Reg. Angi. 1. III. c. 13.
u Alicui certa sedi debuit primatus Petri, id est universalis
pontificatus seu regimen totius Ecclesiae affigi. Quamvis
enim hic primatus nullam particularem sedem episcopalem,
cui ipse alligaretur, per se (h. e. a priori et intestina sua
natura) postularit, id tamen certa requirebat in hoc pri-i
matu successio (quae ipsamet simul cum primatu divinitus
instituta est ut perenniter duratura), quae in bonum Ec-i
clesiae perseverare facilcque expediri posset et deberet...
Hinc Petrus necessario elegit particularem aliquem episco-i
patum, cui Primatis persona alligaretur. Fuit ille quidem
Antiochenae sedis fundator et rector aliquot annos; sed
cum inde Romam transierit, huc primatum a sua persona
indivisum transtulit, et eumdem episcopatum Romanum
usque ad mortem retinens primatum ad successores suos in
eadem sede transmisit. » Laurent. Yeith. de Primat. Rom.
Pontif. Posit. VIII. §. 18; Pet. Ballerini de vi et ratione Pri-i
mat. R. P. T. I. c. 1. n. 2 ; Theol. Wtirzeburg. T. I. de Primat.
R. P. §. 170. n. III; Franc. Ant. Zaccaria de s. Petri Primat.
c. 5. n. 7.
b) Ulterius ex illis praesertim documentis, in quibus
ipsius Ecclesiae Romanae seu sedis Apostolicae Romanae
principatus docetur, consequitur non modo unionem esse in-i
ter primatum et Romanum episcopatum vel ut inter duas
res separatas in uno aliquo tertio, sed iam esse unam Ro~i
manam sedem principatus super universam Ecclesiam, qui
principatus in se continet episcopatum Romanum, ut in uni-i
versali continetur particulare. Nimirum non duae sedes Pe-i
tri distinguendae sunt, quarum una intelligatur a Christo
instituta et Petro data suprema potestas pastoralis super Ec-i
clesiam universalem, altera sit sedes Ecclesiae particularis
Romanae instituta a Petro ab illa priori separata per se con-
108
sistens et tantummodo coniuncta ratione unius personae,
quae utramque administret; sed imo dum Petrus non solum,
pro se sed etiam pro singulis suis successoribus in serie
perenni institutus iam a Christo pastor totius Ecclesiae, sibi
elegit et constituit hanc Romanam Ecclesiam ut suam sedem
episcopalem, adeoque eam fecit sedem Apostolicam Petrinam,
hoc ipso una sedes Romana constituta est, et in morte Petri
perenni iure hereditario (1) consecrata sedes primati alis in
dignitate et potestate a Christo instituti principatus super
Ecclesiam universam. Dicam hoc ipsum verbis Bellarmini.
a Observandum est, inquit, Romanum episcopatum et Ec-i
clesiae universae praefecturam non esse duos episcopatus
neque duas sedes nisi in potentia. Nam Petrus Pontifex to-i
tius Ecclesiae a Christo institutus non adiunxit sibi epi-i
scopatum urbis Romae, quo modo Epis<x>pus alicuius loci
adiungit sibi alium episcopatum vel canonicatum aut Abba-i
tiam; sed Romanae urbis episcopatum evexit ad summum
orbis terrae pontificatum, quemadmodum cum episcopatus
simplex erigitur in archiepiscopatum vel patriarchatum.
Non enim Archiepiscopus vel Patriarcha est bis aut ter Epi-<
scopus , sed semel tantum.... et summus Pontifex etiamsi
Episcopus, Archiepiscopus, Patriarcha et summus Pontifex
sit, haec omnia sunt unum actu, et tantum in potentia
multa. Ex quo sequitur, ut qui eligitur Romanus Episco-i
pus, eo ipso sit Pontifex summus totius Ecclesiae, etiamsi
forte id non exprimant electores » Bellarm. de Rom. Pont.
1. II. c. 12. Quod ait magnus theologus de « multis in po-i
tentia et de unitate in actu, » rite intelligendum est. VH
delicet non ex natura rei et velut a priori erat necessa-i
rium, ut Petrus sibi pastori totius Ecclesiae faceret pro-
(1) Vide superiora documenta, in quibus Romani Pontifices dicnntnr
Petri heredes tam frequenter, ut videatur quodammodo hoc nomen trans¬
ii s se in nomen proprium.
« Cum Petrns suam sedem Romae collocaverit, et in illum totum suum
primatum et potestatem contulerit, illamque institutionem vivens non
mutaverit, non potuit postea Ecclesia accphala per mortem Petri illam
institutionem mutare, ideoque successor Petri in episcopatu Romano ex
necessitate simul in primatu snccessit » Suarez cont. Reg. Angi. 1. IU.
cap. 13.
190
priam hanc determinatam sedem Romanam; potuit ergo
absolute loquendo institui episcopatus urbis Romae per se
consistens absque illa evectione ad summum orbi3 terrae
pontificatum; sed posito facto, in una potestate suprema et
universali iam includitur potestas particularis inferior Ro->
mani episcopatus; nec minus iura metropolitica in provin^
ciam ecclesiasticam Romanam, atque iura patriarchalia in
patriarcbatum occidentis iam contenta erant in suprema
universali potestate, quando Pontifices ea sibi specialiter
reservarunt (1), cum exclusione aliorum seu potius non con-i
cedendo illic haec iura ulli alteri Metropolitae aut Patriar-i
chae; superius enim iam vidimus, huiusmodi Metropoles aut
Patriarchatus non divinae sed ecclesiasticae dumtaxat in-i
stitutionis derivari ex concessione directa vel indirecta sedis
Romanae Petri, et non nisi in communione et dependentia
ab ipsa posse subsistere. Porro sicut Pontifex non semper
tota intensione suae supremae potestatis agit, ita potest
etiam exercere actus restrictiores iurisdictionis episcopalis,
archiepiscopalis, patriarchalis intra limites pro hisce iuri-
bus specialiter reservatos et designatos. Hoc modo ea quae
memoravit Bellarminus, intelliguntur u multa in potentia »
(1) Ex his patet, cur Nicaena synodus (ean. VI.) expresse confirmare
potuerit iura patriarchalia (ut postea, inde forte a saeculo V. appellari
coeperunt) Alexandrini et Antiocheni Episcopi et aliorum Exarcharum
(Ponti, Asiae proconsularis, Thraciae); erant enim itiris mere ecclesiastici;
at iura patriarchalia Romani Episcopi inclusa in primatu super totam
Ecclesiam divinitus instituto confirmare nec potnit nec voluit, sed tantum
agnoscere et inducere vel ut normam et argumentum, quo probaretur con-i
gruum fuis.-e, illis aliis sedibus similia patriarchalia iura concedere, et
eadem a synodo confirmari. Ta apiata eOtj xpatTtttw tx iv 'Aiyjnro» xxi
AtAyrj xat riEvrxroXii, coste tov 'AXsUxvSpsta; Etriaxonov navrtov tojtcov i/v.v
tijv eAouaiav, « etieioe xac tw ev rr, 'Pwjxr, ir.caxo-co tojto svvr/h; 1-ztiv »
6(xouo? o- xau xxta'Avno/Etav xai ev :a:; aXXx-.; i-xp/j.ai; ra t.zvz‘jV.i
Tai? ExxXraiai?. - Nicaena synodus non aliquid ansa e.-t super eum (suc-i
cessorem Petri) constituere; omuia denique huic noverat liemini sermone
concessa •» (Bonifacins I. ep. 14. et alii supra oitatij. - Privilegia huic
sanctae Ecclesiae a Christo donata, a synodis non donata sed iam solum-i
modo celebrata et venerata, per quae non tam honor quam onus nobis
incumbit; licet ipsum honorem non meritis nostris, s -d ordinatione gra-i
tiae Dei per beatum Petrum et in beato Petro simus adepti » Nicol. I.
ep. S. ad Michael. imperat. (Hard. T. V. p. 102.).
200
tum exercitii et a posteriori, tum a priori per exclusionem
absolutae necessitatis; et sunt u omnia unum actu n in su~i
prema divinitus instituta potestate universali.
III. Ex omnibus disputatis forte quis consequi existimet,
unionem primatus cum episcopatu Romano iam ita existere,
ut dogma sit fidei catholicae separationem et translationem
primatus ad aliam sedem etiam per supremam ipsius Ro-i
mani Pontificis potestatem effici non posse. *
1°. Tria haec sine dubio sunt de fide catholica, a) Chri-i
stum instituisse in Petro potestatem primatus super uni->
versam Ecclesiam; p) instituisse hunc primatum perenniter
permansurum ut visibile fundamentum et petram a Christo
petra principali positam adeoque pertinentem ad ipsam di— '
vinam constitutionem Ecclesiae, quamdiu haec indefectibilis
consistet usque ad consummationem saeculi, ac proinde si— «
mul cum primatu institutam esse perpetuam in eo succes-i
sionem, ut semper (serie moraliter continua) unus sit in
Ecclesia visibili visibilis et cognoscibilis successor Petri;
y) hos in primatu successores esse Romanos Pontifices, ad
quos solos actu pertinet et semper pertinuit legitima Petri
successio. Vide supra definitionem Concilii Vaticani.
Primum et secundum dogma in ipsis verbis promissio-i
nis et institutionis a Christo in Petro factae contineri, ut
semper et ubique in Ecclesia Dei intellecta sunt, atque ex
illis nulla assumpta propositione quae revelata non sit,
simplici analysi deduci, in superioribus thesibus demonstra-i
tum habes. Tertium non est nisi concreta expressio et appli-i
catio utriusque dogmatis praecedentis. Verba Christi Dei,
quibus primatum et perennem continua serie in eo succes-i
sionem promisit et instituit (tu es Petrus... tibi dabo claves
regni coelorum... confirma fratres tuos, pasce oves meas),
non enuntiant veritatem solum abstractam, nec respiciunt
personas indeterminatas , sed dicta et directa sunt in con-i
creto ad personam Petri et singulos eius successores in tota
serie; non sunt verba theoretica dumtaxat et speculativa,
sed sunt verba practica et id quod significant, efficientia
in Petro et in eius successoribus, quos singulos Christus in
mente habens alloquebatur. Iam vero hi in primatu Petri
successores vel nulli sunt, et verba aeternae veritatis iam
201
vera non essent, vel semper erant et in praesenti ordine
sunt soli Petri successores in sede Apostolica Romana. Facto
enim constanti per universalissimam traditionem evidenti
illi soli semper practice agnoscebantur et agnoscuntur, et
theoretice praedicabantur et praedicantur eo ipso , quod
succedunt Petro in sede Romana, successores in primatu,
quem verbis divinis efficientibus Christus in Petro una cum
perenni successione instituit. Ergo verba Christi pro prae-i
senti saltem ordine implicito comprehendunt et enuntiant ut
successores in primatu divinitus instituto omnes et solos Pon-i
tifices Romanos, eaque veritas explicite applicatur et cre-i
dibilis atque credenda proponitur facto evidenti ex univer-i
salis sima traditione. Ergo fide catholica sicut divinitus in-i
stitutus primatus atque perennis eius conservatio et in eo
singulorum successio, ita non minus Romanorum Pontifi“i
cum pro praesenti saltem ordine in eodem successio cre-i
denda est. u Ut Ecclesiae certo constet, ait Suarez, in tali
sede impletam esse et hactenus impleri institutionem a Chri-i
sto factam et in Scriptura revelatam, satis est ut applicatio,
ut ita dicam, illius institutionis et dignitatis ad talem epi-i
scopatum per evidentem traditionem et continuum ac notis-i
simum usum eidem Ecclesiae sufficientissime proponatur.. .
sicut ergo Ecclesia visibilis non tantum fide humana sed
etiam divina creditur esse Ecclesia (vera Iesu Christi), quia
sensibilia signa per quae videtur, non sunt ratio credendi,
sed proponunt ut evidenter credibile, illam esse veram Ec-i
clesiam, quam Deus semper in mundo esse futuram revela-i
vit; ita non solum fide humana sed etiam divina credendum
est, Romanum Pontificem esse caput visibile huius Eccle-i
siae vice Christi, quia signa illa quibus hoc caput ostendi-i
mus, faciunt credibile evidenter, illum esse quem Christus
ex vi suae institutionis Vicarium suum constituit. Hoc ergo
modo dicimus, assertionem positam esse de fide, et in Scri-i
ptura, adiuncta Ecclesiae traditione, sufficienter contineri »
Suarez cont. Reg. Angi. 1. III. c. 13. Imo ipsum hoc dogma
de successione Romanorum Pontificum in primatu divini-i
tus collato Petro, pro se suisque successoribus, in fidei dei
cretis et professionibus superius in hac thesi (n. I.) descri-t
ptis diserte declaratum est ac definitum. Nunc vero post ea.
202
quae modo diximus, animadvertas quaeso, in definitione Flo->
rentina ultimum incisum non solum valere ad confirmandam
plenitudinem potestatis in primatu institutam a Cliristo,
sed etiam continere modum quo revelata doctrina de success
sione in primatu applicatur et referri ostendatur ad Pon-i
tifices Romanos, u Diffinimus... ipsum Pontificem Romanum
successorem esse beati Petri principis Apostolorum... et ipsi
in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem
Ecclesiam a D. N. I. C. plenam potestatem traditam esse;
quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum Conciliorum
et in sacris canonibus continetur. » Continetur nempe in
hisce gestis et canonibus seu in universa traditione tum de~i
claratio iuris de plenitudine potestatis, tum ostensio facti
successionis, qua ius exhibetur pertinens et applicatum ad
solos Pontifices Romanae Ecclesiae.
2°. Iam vero si haec ita sunt, nonne etiam quartum ,
quod memoravimus, dogma simpliciter de fide credendum
est, unionem primatus cura sede et Ecclesia Romana ita
esse absolutam et pertinere iam ad ipsam constitutionem
Ecclesiae incommutabilem , ut nulla ne suprema quidem
ipsius Pontificis Romani potestate primatus separandus et
alio transferendus sit? Respondemus, id dogma definitum
de fide hactenus saltem non esse; esse tamen veritatem
theologicam quae ex modo , quo ipsum dogma de primatu
Romanorum Pontificum seu Romanae Ecclesiae in documen-i
tis ecclesiasticis enuntiatum est legitime deducitur.
a) Prima pars huius propositionis conceditur ah ipsis
illis gravissimis theologis, qui contra Dominicum Sotum
inseparabilitatem primatus a sede Romana strenue defen-i
dunt quidem, sed si de separatione per supremam Ecclesiae
auctoritatem, quae in Petri successore ipso residet, quaestio
instituatur, mitioribus modis loquendi utuntur. De suprema
inquam ipsius Pontificis Romani potestate intelligo tum So-i
tum, qui (4. dist. 24. q. 2. a. 5.) per Ecclesiae auctoritas
tem fieri posse separationem defendit, tum illos alios theos
logos opinionis Soti impugnatores; si enim de inferiori po-i
testate ecclesiastica ageretur, nec Sotus opinor, illam sen-i
tentiam defendisset, et eius oppugnatores severiori censura
usi fuissent.
203
Gregorius de Valentia contra Soti argumenta intra se-i
quentem se continuit improbationem: u utrumque subtiliter
ista pro Soti opinione disputari possint, mihi certe videtur
ea opinio in re tam gravi nimium esse singularis nec cero
satis tuta » Analys. fidei 1. VII. c. 12. Suarez quaestio-i
nem in eo sensu, quem diximus, velut hypothesin seponit:
u quidquid sit de illa quaestione quae a theologis disputa->
tur, an possit Summus Pontifex separare primatum a Ro~i
mana sede, et illum vel in alio episcopatu collocare vel ab
omni particulari episcopatu separatum relinquere, certum
esse existimo, dum aliquis Summus Pontifex id non fecerit,
non posse universam Ecclesiam, vacante Papatu, id efficere,
quia non potest inferior potestas mutare, quod per superio-i
rem constitutum est, et quia sicut Petro soli datus est pri-i
matus pro ipso et successoribus eius, ita ad ipsum solum
seu ad Summum Pontificem spectat determinare sedem Pon-i
tificalem (in hypotbesi quam Suarez permittit, quod deter-i
minatio non iam incommutabili ter facta sit), et modum ele-i
ctionis et successionis eius praescribere » 1. III. c. 19. cont.
Reg. Angi. Cautius et clarius loquitur Bellarminus: u Petri
privilegium est alligatum Romanae urbi, donec Petri succes-i
sores Romae sedem retinent. Nam si divino iussu sedes alio
transferretur, non essent amplius Romani Episcopi totius
Ecclesiae Episcopi; si transferretur, inquam, ipsa sedes, ita
ut qui nunc sunt Romani Pontifices, alicuius alterius loci
Episcopi dicerentur, non enim sola absentia Pontificum ab
Urbe sedem transferre dicitur. Atque haec ex liypothesi
dicta sunt; non enim credimus uinquam futurum, ut sedes
alio transferatur » 1. II. c. 12. de Rom. Pontif. De suprema
Ecclesiae potestate, quae sit in ipso summo Pontifice, in-
telligendus est etiam temperantior modus loquendi, quo di—*
serte provocans ad Gregorium de Valentia, Suarezium et
Bellarminum Benedictus XIV. utitur: u quamvis possit in
aliquo sensu dici, supremam Ecclesiae monarchiam iure tan-i
tum humano esse annexam sedi Romanae, quia nimirum
utriusque unio, nexus et alligatio ortum habuit ex facto
Petri, attamen non videtur posse sustineri illorum opinioy
qui asseruerunt praefatam connexionem ita esse de iure hu~i
mano, ut possit ab Ecclesia (potestate nempe Pontificis su-
20-4
prema in Ecclesia) dissolvi, et una ab altera separari »
1. II. c. 1. n. 1. de Synod. dioeces. Vide etiam Petri Bal-
lerini Vindicias contra Febronium c. 8. §. 2; Laurentium
Veith de Rom. Pont. sect. I. §. 19. (1).
b) Pars altera nostrae propositionis, nulla ne suprema
quidem potestate primatum umquam separandum esse a sede
et Ecclesia Romana Petri, tam manifesto fundamentum ha~i
bet in Conciliorum definitionibus et professionibus fidei hac
thesi descriptis, atque in doctrina Pontificum aliorumque
Patrum in thesi antecedenti proposita, ut potius opus fue-i
rit monere hanc veritatem non haberi a theologis ut cer-i
tam de fide, quam ut dubitari possit esse veritatem theo-i
logicam gravissimis nixam argumentis et documentis.
a) Sane in illa hypothesi universalis et constans omnium
saeculorum ratio sentiendi et docendi totius Ecclesiae mu-i
tanda esset; traditio universa ecclesiastica, quae non iam
in decretis legislationis dumtaxat per potestatem et clavim
iurisdictionis sed in definitionibus et professionibus fidei per
infallibile magisterium et per clavim doctrinae fulgidissime
resplendet, non esset pro omni aetate incommutabiliter vera
sed hypothetice tantum, quamdiu ipsum fundamentum et
obiectum definitionis et professionis fidei, quod supponitur
mutabile, non mutatum subsistit. At tota illa traditio,
omnes illae definitiones et fidei professiones omnino absolute
veritatem enuntiant, nec in eis ullum est vestigium istius
hypotheticae dumtaxat veritatis, et mutabilitatis obiecti;
veritatem ergo enuntiant incommutabilem; nec valor et si—*
gnificatio solum hypothetica et mutabilitas obiecti ex illis
sacratissimis documentis eruitur, sed sine solida ratione eis
affingitur, quod sane nefas est.
(1) Non dabimus Ballcrinio et Laurentio Veith qui fero verba eius
exscripsit. Benedictum XIV. refutasse eorum dumtaxat opinionem, qui af-
firmassent, « annexionem primatus Romanae sedi factam dissolvi posse
ab Ecclesia, prout a Pontifice seiuncta spectatur r Veith 1. c. Addunt illi
duumviri: « num autem id fieri possit voluntate ipsorum Pontificum, si
Romanam selem deserentes aliam sedem perpetuo retinendam eligerent,
in quam s. Petri successionem et primatum transferrent , non est facile
decidendum. * Non equidem a privatis theologis decidendum est, sed ta->
men videndum, quid ex Conciliorum et Pontificum ceterorumque Patrum
doctrina legitime deducatur.
205
Supponamus primatum a sede Romana Petri translatum
et iam coniunctum sedi alteri, Neapolitanae, Parisiensi, Co-
loniensi. Ergo pro illa supposita futura aetate non erit am-i
piius verum, quod definitum est et usque ad illud tempus
ab omnibus fide catholica credendum erat, u ipsum Pontifi-i
cem Romanum successorem esse (non solum fuisse ali-i
quando) beati Petri principis Apostolorum totiusque Eccle-i
siae caput; t) ac propterea tum temporis non erit anathema,
u qui dixerit Romanum Pontificem non esse beati Petri in
primatu successorem; » nec amplius profitendum erit, u Ec-i
clesiam Romanam disponente Domino super omnes alias
ordinariae potestatis obtinere (non solum obtinuisse, sed
sine limitatione temporis) principatum, n haneque non esse
aliam quam u Romani Pontificis iurisdictionis potestatem,
erga quam pastores atque fideles tum seorsum singuli tum
simul omnes obstringuntur; » erit mutandum, quod eo us-i
que propositura erat credendum in professione Lugdunensi
et Tridentina: u ipsa sancta Romana Ecclesia summum et
plenum primatum super universam Ecclesiam catholicam
obtinet; n u Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiarum ma-i
trem et magistram agnosco, Romanoque Pontifici beati
Petri Apostolorum principis successori ac Iesu Christi VH
cario veram obedientiam spondeo ac iuro. » In summa vera
Ecclesia Iesu Christi non erit amplius Ecclesia Romana
catholica, sed Ecclesia Neapolitana vel Parisiensis catholica.
Absurditas ipsa horum consectariorum catholicis auribus in-i
tolerabilis, quae tamen omnia in illa suppositione transla-i
tae sedis necessario continentur, demonstrat incommutabi-
litatem obiecti, quod in definitionibus et professionibus fidei
credendum proponitur.
Haec eadem definitionum et professionis fidei lucida do-i
ctrina continetur etiam evidenter in tota ecclesiastica tra~«
ditione, ex qua proinde idem existit ineluctabile argumen-i
tum incommutabilis soliditatis, qua sedes Romana Petri
semper est et manet sedes Apostolica Petrina, heres nempe
totius iuris et potestatis a Christo in Petro institutae, ut
in thesi superiori XI. demonstravimus. Unde illic demon-i
strata recolenda sunt, nihil autem opus est eadem hic re~i
petere; velim autem animadvertas, ex illis documentis non
flolum concludendo deduci sed etiam disertis verbis praedi-i
cari incommutabilem firmitatem principatus in sede Romana
Petri. Episcopus Romanae Ecclesiae Coelestinus in Concilio
Ephesino dicitur u Petri Apostolorum principis et capitis
secundam ordinem successor et locum tenens; n de suc-i
cessione ergo Petri in Romana Ecclesia et non de alia di— «
cuntur vel intelligi possunt, quae ibi de successoribus Petri
praedicantur tamquam omnibus saeculis nota: u Nulli du~*
bium imo omnibus saeculis notum est, quod sanctus beatis-
simusque Petrus.... ad hoc usque tempus et semper in
suis successoribus vivit et iudicium exercet; » quae hoc
sensu repetita et citata sunt etiam a Concilio Vaticano
(cap. 2.). Potentiam ligandi et solvendi, quam canonica an-i
tiquitas ex promissione Christi agnovit in Petro, Zosimus
non solum sibi vindicat, sed declarat, Petri potestatem esse
in omnibus sedis Romanae Petri heredibus, eamdem semper,
quia ipse huius suae Ecclesiae maxime habet curam, eique
constituit sui nominis fundamenta ita ut quemadmodum ad
perpetuitatem universalis Ecclesiae ne umquam portae in-i
feri praevaleant adversus eam, sic ad perpetuitatem privi-*
legii Ecclesiae Romanae sit Petrus in suis successoribus:
u Par potestatis data conditio in eos, qui sedis heredita-*
tem ipso (Petro) annuente meruissent; habet enim ipse cum
omnium Ecclesiarum tum huius maxime, ubi sederat, cu~*
ram; nec patitur aliquid pricilegii aliqud titubare aurd
sententiae (in illa Ecclesia, ubi sederat), eui ipsa sui ne-*
minis firma et nullis hebetata motibus constituit funda-*
menta, et quae sine suo periculo temere nullus incessat.. .
ut tam humanis quam dirinis legibus et disciplinis omni-*
bus firmetur Romana Ecclesia. » Eadem est doctrina
s. Leonis de indeficiente consortio Petri cum aeterno sacer-*
dote tum quoad Apostolicam tum quoad episcopalem in sua
sede dignitatem quia soliditas petrae derivata a Christo pe~*
tra manet in Petri heredibus: u subiungit autem se non
solum Apostolica sed etiam episcopalis beatissimi dignitas
Petri, qui sedi suae praeesse non desinit, et indeficiens
obtinet cum aeterno sacerdote consortium; soliditas enim
illa quam de petra Christo etiam ipse petra factus accepit,
in suos quoque se transfudit haeredes,» Idem de aeterna
207
soliditate sedis Romanae, ut a portis inferi haec ipsa sedes
numquam vincatur, repetit Gelasius : Petrum Christus
u dispensatione mirabili in dominam gentium Romam dire-i
xit. .. ibique gloriosa sanguinis effusione decoratus aeterno
hospitio conquiescit praestans sedi, quam ipse benedixit,
ut a portis inferi numquam pro Domini missione vinca-i
tur. n In epistola lecta et acclamata in Concilio VII. Pon-i
tifex Hadrianus I. profitetur: « ipse princeps Apostolorum
beatus Petrus, qui Apostolicae sedi primus praesedit, sui
apostolatus principatum ac pastoralis curae successoribus
suis, qui in’ eius sacratissima sede perenniter sessuri
sunt, dereliquit _ et auctoritatis potestatem suis... tra->
didit divino iussu successoribus Pontificibus. »
(3) Apparet falsitas suppositionis, quam impugnamus, ex
alia consideratione constitutionis Ecclesiae eiusque visibilis
fundamenti sedis Romanae Apostolicae. In illa hypothesi
separati primatus ab Ecclesia et sede Romana, vel dicitur
haec Ecclesia et sedes Apostolica adhuc permanere ut sedes
episcopalis privata iam iuribus primatus, vel supponitur
omnino perii s se.
Si sedes episcopalis Romana adhuc permanet, nulla ra~i
tione fieri potest, ut ea non sit sedes Apostolica, non
sensu solum illo historico quod episcopatus huius Eccle-i
siae particularis sit fundatus ab Apostolo (ut erant muH
tae aliae sedes fundatae a Petro, Paulo, loanne et a ceteris
Apostolis); sed sedes Apostolica Petrina, idest a Petro,
ut erat a Christo pro se et pro tota serie suorum ex or->
dine (jcxtx tx;iv) successorum instructus iuribus et officiis
primatus, erecta ad sedem primati alem super totam Ec-i
clesiam. Non enim ut superius vidimus, sunt duae sedes,
alia primatus et alia Romani episcopatus; sed ipsa una se-i
des Romana Apostolica facta est a Petro primatialis pro
se ot suis in eadem sede ex ordine successoribus, quam ergo
moriens cum omnibus suis iuribus divinitus institutis va->
cantem , hoc est a legitimis in hac una sede Romana suc-i
cessoribus occupandam reliquit. Hinc vidimus, semper et
ubique ab omnibus sine ulla controversia habitam et agni-i
tam esse successionem in sede episcopali Romana ut iden-
ticam cum successione in primatu super totam Ecclesiam ,
208
seu (facta distinctione secundum duplicem rationem) ut si— «
gnum visibile authenticum successionis in primatu: qui suc-i
cedit Petro in episcopatu Romano seu in una cathedra aut
sede Romana, eo ipso et eo solo est et semper theoretice
praedicatus atque practice habitus est heres Petri princi->
pis Apostolorum. Quamdiu ergo permanet sedes Romana,
quicumque in ea succedit, est successor et heres Petri in
primatu; nec hereditatis ius intelligi potest in alia sede,
quae non est nec effici potest Apostolica Petrina. De qua-i
vis scilicet alia sede verum est, multoque magis verum in
comparatione cum sede Romana, quod s. Leo dixit de Ec-i
clesia Constantinopolitana in comparatione cum Alexandrina
et Antiochena: u nec praeter illam petram, quam Dominus
in fundamento posuit (1), stabilis erit ulla constructio.. .
non dedignetur (Anatolius) regiam civitatem, quam Ape-
stolicam non potest facere sedem » (ep. 104. c. 3.).
Altera suppositio Ecclesiam hanc Romanam omnino per^
ituram aut eius sedem abolendam esse, excluditur constanti
traditione de significatione et de effectu promissionum Chri-i
sti. Relegantur superiora testimonia, vel etiam, ea sola quae
hoc numero induximus de firmis fundamentis Ecclesiae Pe-*
tri; de indeficiente in ea Petri sacerdotio; de benedictione
Petri super suam sedem, ut a portis inferi numquam vin-i
catur ; de perenni sessione successorum Petri in eadem sede.
Ad horum confirmationem et illustrationem animadvertatur,
ad notam visibilem apostolicitatis Ecclesiae Iesu Christi
etiam illud pertinere, ut semper in ea sit sedes aliqua ma-i
nifesto apostolica, cuius nempe Episcoporum series numquam
interrupta indubitanter pertingat usque ad fundatorem
Apostolum. Imo ut haec nota Apostolicitatis constans et
certa maneat pro omnibus temporibus et incommutabiliter
tuta ab omni discrimine, necesse est, ut sedes ista aposto-«
lica non solum historice numquam defecerit, sed ut dogma-
(1) Haec petra ab ipso Domino posita in fundamento est sedes Ro-i
mana Petri, qua contradicente frustra conatur ambitio Anatolii et favor
Imperatorum sedem urbis regiae praeponere Alexandrinae et Antiochenae,
quae sua habent privilegia inre quidem ecclesiastico dumtaxat, sed tamen
concessa ob rationem, quod sedes sunt apostolicae ex modo fundationis
propius connexae cum Petro et cum sede Petri.
209
tice constet eam deficere non posse. « Edant ergo (haeretici)
origines Ecclesiarum suarum, evolvant ordinem Episcopoi
rum suorum* ita per successiones ab initio decurrentem, ut
primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis vel Apostolicis
viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverint, habuerit
auctorem et antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae Apo-
stolicae census suos deferunt; sicut Smyrnaeorum Ecclesia
habens Polycarpum ab Ioanne conlocatum refert, sicut Roi
manorum Clementem, a Petro ordinatum edit, proindeque
et ceterae exhibent, quos ab Apostolis in episcopatum con-i
stitutos Apostolici seminis traduces habeant... Quae licet
nullum ex Apostolis vel Apostolicis auctorem suum profei
rant, ut multo posteriores, quae denique quotidie instituun-i
tur , tamen in eadem fide (cum Apostolicis) conspirantes,
non minus Apostolicae deputantur pro consanguinitate doi
ctrinae r) Tertull. Praescript. c. 32.
Iam vero huiusmodi Ecclesia Apostolica, quae manifesto
et sine interruptione Episcoporum successionem, servata
etiam consanguinitate doctrinae, ab Apostolo decurrentem
exhibeat, nulla iam existit praeter Ecclesiam Romanam
Petri; eoque magis ipsa sola est, cui Patres et Concilia eam
soliditatem vindicare vidimus, ut omnino u pro Christi misi
sione n deficere nequeat, atque alias sedes, si defecerint,
valeat restituere, quemadmodum in Concilio VIII. patricius
Bahanes argumentatus est. « Posuit Deus Ecclesiam suam
in quinque patri archiis, et definivit in evangeliis suis, ut
numquam aliquando penitus decidant, eo quod capita Eci
clesiae sint. Etenim illud quod dicitur, et portae inferi
non praevalebunt adversus eam, hoc denuntiat: quando
duo ceciderint, currunt (pastores et greges fidelium) ad tria;
cum tria ceciderint, currunt ad duo; cum vero quatuor forte
ceciderint, unum, quod permanet in omnium capite Christo
Deo nostro, revocat iterum reliquum corpus Ecclesiae »
(Hard. T. V. p. 880.). Modus diversus et diversum ius, quo
quinque patriarchiae seu sedes sunt capita Ecclesiae, et tei
xtus evangelii qui inducitur ad probationem, evidenter dei
monstrat, istud unum seu istam unam sedem, quam Bahai
nes indeficientem duplici illo argumento ostendit, non posse
esse nisi sedem et Ecclesiam Romanam Petri. Hinc etiam
Franzelin. Dc Ecclesia Christi
14
210
in superioribus vidimus, quomodo Patres Irenaeus, Optatus,
Augustinus, Epiphanius et alii ut « compendium probatio-i
nis n pro Ecclesiae catholicae veritate in professione Fidei,
et pro unitate in communione caritatis inducant perennem
non interruptam inde a principe Apostolorum Petro decur-i
rentem successionem Episcoporum Romanorum, quae suci
cessio in Ecclesia u potentioris principalitatis, » in Ecclesia
u principali, * « ad quam necesse est omnem convenire Eci
clesiam, t> non solum usque ad illa tempora Patrum non dei
fecit, sed propter ipsum finem, ad quem potentior illa prin-i
cipalitas Ecclesiae Petri est instituta, ad visibiliter exhi-i
bendam Ecclesiae unius et verae Iesu Christi perpetuitatem,
atque adeo ad notam visibilem apostolicitatis nullo umquam
tempore deficere potest; unde et Optatus « primam de do-i
tibus » Ecclesiae Catholicae dicit esse u cathedram unicam,
quam sedit prior Petrus. »
Puto satis esse demonstratum, quod proposuimus; est
nempe veritas theologica certa innixa principiis et docui
mentis fidei, primatum a sede et Ecclesia Romana Petri
numquam ne suprema quidem successorum Petri potestate
esse separandum.
y) Difficultas aliqua remanet non quoad veritatem ipsam
in concreto spectatam, eo modo quo eam enuntiavimus et
demonstravimus, sed quoad potestatem separationis in Sum-i
mo Pontifice, absolute et abstracte spectatam, eo modo quo
quidam theologi ipsam omnipotentiam divinam considerant
absolute et abstrahendo a ceteris attributis sapientiae, iu-
stitiae, bonitatis, qua dicunt Deum posse multa, quae poi
tentia ordinata (ut ipsi loquuntur) hoc est simul spectatis
omnibus attributis divinis non potest. Difficultas quam dii
ximus, ita habet. Potuit Petrus seiungere et re ipsa seiunxit
primatum a sua sede priori Antiochena transferendo eum ad
sedem Romanam sibi posterius adoptatam, nec apparet ra-i
tio, cur ille vivens non potuisset etiam ab hac Romana ad
aliam sedem eum transferre. Atqui in successore Petri est
omnino eadem potestas ordinaria, exceptis nempe charismati-*
bus extraordinariis non propagandis ad heredes, quae erat
in ipso Petro. Ergo aeque ac potuit Petrus, potest successor
Petri primatum transferre ad aliam sedem. Imo qui hoc
211
negat, dum videtur exaltare privilegia sedis, contra fas
limites ponit potestati sedentis. Responsio et declaratio dif— «
ficultatis continetur sequentibus. 1°. Si quod ss. Pontifices
Leo, Gelasius, Gregorius, Hadrianus et alii Patres praedi-i
eant, Petrum divinis praeordinationibus, in Romanas arces
anteivisse honorem potestatis (1), eum ab ipso Christo in do-i
minam gentium Romam dispensatione mirabili fuisse dire-i
ctum, sedem Petri Romanam auctore. Deo cunctis praela-
latam esse Ecclesiis, Petrum potestatem quam ipse acceperat
a Christo, iussu divino tradidisse suis in sede Romana
successoribus, intelligeretur de iussu divinitus revelato,
adeoque de unione Romanae sedis cum primatu ex iure
divino, quod Petrus Apostolus tamquam revelationem ca-i
tholicam saltem practice et facto ipso Ecclesiae consignasset,
iam ipsa illa perennis unio esset de fide catholica, nec eam,
hoc supposito, ab ipso Petro vel ab eius successoribus pcn
tuisse aut posse dissolvi, manifestum est. Huiusmodi vero
veritatem de fide catholica ex iam concessis non asserimus,
neque ergo asserimus revelatam iussionem et proprie dictum
ius divinum. Attamen quandoquidem agitur de Apostolo et
de principe Apostolorum et de institutione concernente to-i
tam Ecclesiam, imo de institutione quae intime connectitur
cum ipso visibili Ecclesiae fundamento, quod a Christo po-i
situm est in Petro et in successione Petri; ex ipsa hac re~i
rum natura sequitur, quod et omnibus Conciliorum Ponti-i
ficum et Patrum citatis testimoniis docetur, saltem per spe-i
cialem supernaturalem assistendam et directionem Petrum
cum hac sua sede Romana univisse et unitum suis in ea-i
dem successoribus reliquisse primatum (2). 2°. Constitutus
(1) S. Leo serrn. 82. c. 5.
(2) Benedictus XIV. dubium inris divini et supernaturalem divinam
directionem ita exprimit: « cura Petrus suam sedem Romae fixerit, et
in ea martyrio coronatus gloriose obierit, sive id evenerit ex divino prae->
cepto seu expressa revelatione, ipsi Petro specialiter a Deo facta, sive ex
sola voluntate Petri, licet divinitus inspirata; inde factum est, ut supremi
pontificatus praerogativa ita insita manserit sedi Romanae, ut qui iu hac
Petro succedit, necessario succedat in totius Ecclesiae primatu Petro»
de Syn. dioeces. 1. II. c. 1. Laurentius Veith ponit tres propositiones:
u 1°. De iure divino ct ex institutione Christi est, quod, quicumque Petro
succedit, sit caput Ecclesiae universalis, seu habeat primatum in univer-
_ •>!•> _
sub hac u mirabili dispensatione » Dei neque ipse Petrus po-«
tuisset separare primatum a sua sede Romana, non quidem
ex defectu potestatis per se et absolute spectatae, sed ex
privilegio indefectibilitatis apostolicae in sequenda divina
directione praesertim quoad huiusmodi magnas totam Eccle-i
siam eiusque ipsum visibile fundamentum concernentes in-i
stitutiones, quantumvis supponantur non immediate divini
sed apostolici dumtaxat iuris. Pro successoribus autem Pe->
tri, quidquid sit de potestate per se et abstracte considerata,
rem spectando in concreto cum omnibus suis adiunctis unio
non in transitu sed in consummatione facta a Petro, ut lo-i
quitur s. Innocentius, et constituta successio in primatu
per ipsam successionem in sede Romana multo magis incom-i
mutabilis iuris censeri debet. Recolantur superius citata
documenta, ex quibus probatum est, totum modum sentiendi
et docendi de successione Petri, de Ecclesia et sede Aposto-
lica Petri, expressum definitionibus et professionibus fidei
catholicae et universali traditione omnium aetatum, in hy-
pothesi de qua agitur , mutatum et transversum iri; qua
maior et, ut mitissime dicatur, periculis plenior perturbatio
in Ecclesia Dei nescio an cogitari possit. Ergo illa transi
latio primatus et mutatio signi visibilis pro successione in
hereditate Petri, numquam potest esse, quaecumque suppo-i
nantur rerum et temporum conditiones, in aedificationem
corporis Christi, sed semper foret in eius perpetuum et uni-i
versale detrimentum. Atqui u plenitudo potestatis est omnia
posse in aedificationem corporis Christi, » eaque adstricta
est normis divinis. Ut vero semper actu ipso hisce normis
regatur, promissa est successori Petri non solum ad infal-
sam Ecclesiam; 2°. De iiire divino et ex institutione Christi est, quod
Romanus Pontifex hunc primatum habeat. Nam in praesenti rerum statu,
in quo Petrus pro ultima sua sele elegit Romam, voluntas Christi est,
ut successores Petri in hac sede Romana etiam sint eius successores in
primatu; 3°. dubium est, utrum sit iuris divini seu ex institutione Chri-i
sti, quod Episcopus Romanus, quia Episcopus Romanus est, nit Petri suc-i
cessor et primatum in universam Ecclesiam habeat; quia dubium est,
utrum Petrus ex iussu Christi vel ex voluntate sua humana Romam pro
sede ultima elegerit * de Primat. Rom. Pontif. §. 19. p. 55. Vide etiam
Bellarmin. de Rom. Pont. 1. II. c. 12; 1. IV. c. 4.
213
libilitatem in definiendis rebus fidei et morum, sed etiam
ad univesale regimen Ecclesiae, quatenus inde ipsa fidei et
morum custodia pendet, indefectibilis assistentia Dei. Ergo
ipsa fidelitas Dei in suis promissis securos nos reddit, num-
quam, ne per supremam quidem successorum Petri potesta-i
tem, unionem primatus cum Apostolica sede et Ecclesia Ro-«
mana Petri esse dissolvendam.
In argumento igitur, ut illud opponitur, tum maior
tum minor propositio transmittenda est, quatenus in ea
potestas Petri et eius successorum per se et abstracte spe-i
ctatur ; quatenus vero spectatur sub indefectibili directione
et assistentia Dei simul cum omnibus modis et conditioni^
bus, quibus unio primatus cum sede Apostolica Romana
Petri facta et semper intellecta atque praedicata est, ne-i
gandum est potuisse aut posse umquam fieri, ut eadem unio
ab ipso Petro vel ab eius successoribus dissolveretur aut
dissolvatur.
Aliam difficultatem movit scriptor anonymus, contra
quem Franciscus Ant. Zaccaria edidit dissertationem u de
Romani Pontificis primatu. » Si praerogativa divina pri-i
matus, aiebat ille, in successore Petri adstringitur ad lo-i
cum, in quo mortuus est hic Apostolus, u quid de illo pri-i
matu fiet, cum Roma ex prophetarum et Ioannis vaticiniis
abysso perpetuo submersa manebit? » Imo interpretes etiam
catholici ex Apoc. XVII. XVIII. deducunt Romanae urbis
defectionem a religione Christiana ultimis temporibus fu~i
turam ac tandem eius interitum (1).
Responsio quatenus ad huiusmodi incertas interpreta~«
tiones et suspiciones requiritur, haec est. 1°. Certum est, in
illis capitibus Apocalypsis sensu literali immediato prae~«
dici interitum idololatriae persecutricis sanctorum in im-i
perio Romano et eius centro Babylone illa magna; incerta
sunt, quae de excidio, multoque magis quae de defectione
urbis pro futuris ultimis temporibus textui sensu velut ple-«
niore et altiore supponuntur. 2°. Distinguendum est inter
urbem Romam materialiter et politice (hoc est in suis in-
(1) Speciminis loco vide Cornelium a Lapide in Apoc. XVII. 1.
§. Porro cum liber signatus, etc.
214 _
stitutis et hominibus politicis) spectatam et inter Ecclesiam
Romanam. Haec non moenibus et aedificiis et institutis
politicis constat, sed est u plebs fidelium Episcopo adunata. »
Ecclesia nempe, quae in suo Episcopo per continuam suc-i
cessionem Pontificum Romanorum inde a Petro, et in suo
Clero ac plebe fideli inde ab Ecclesia Apostolica per Pe->
trum fundata decurrit, manet Ecclesia Romana, etiamsi
urbis Romae eversio supponeretur. Cum demonstratum sit,
successores Petri in primatu semper fore Episcopos Roma->
nos, eadem ex ratione et eodem sensu successionis mora-
liter continuae atque connexae cum Ecclesia primitus a
Petro fundata etiam semper censebitur Ecclesia Romana,
u Ecclesia in Episcopo. » Videlicet perennitas moralis perso~>
narum, non perennitas physica loci postulatur. Imo etiamsi
Ecclesiae Romanae collectae et adunatae, ut a suo Epi-i
scopo distinguitur, eversio supponeretur, et maneret tantum
conditio Ecclesiae colligendae, qualis erat, cum primus Ro-i
manus Episcopus u silvam istam frementium bestiarum et tur-i
bulentissimae profunditatis oceanum ingrederetur n (s. Leo
serm. 82. c. 4.); Romani tamen Episcopi non desinerent esse
Petri sicut in universali Apostolica ita in particulari epH
scopali dignitate successores (cf. supra citat, s. Leon. serm. 5.
c. 4.). Hunc ordinem successionis in primatu et in episcopatu
Romano F. A. Zaccaria 1. c. cap. B. n. 6. ita expressit: « Pri-i
matus Petri ea tantum ratione adstringitur ad locum, in
quo mortuus est hic Apostolus, ut qui Romani Pontifices
dici possunt, ii soli eius successores haberi debeant; at Ro~i
manorum Pontificum successio non ex eo loco pendet, ubi
commorentur, sed ex loco ubi primum illi consederunt, qui-i
bus ipsi non interrupta serie suffecti sint. Quare si Roma
eversa fuerit, alio commigrabunt, Romani tamen Pontifices
erunt, ut qui ad Romanorum Pontificum qui ipso3 ante-i
cesserunt, ordinem pertinebunt n (1).
(1) Conferri potest ad rem illustrandam, quod anno 1053. s. Leo IX.
scripsit ad dnos Episcopos Africanos dc sede Carthaginensi. « Sine dnbio
post Romanum Pontificem primos Archiepiscopns et totius Africae maxi-i
mus Metropolitanus est Carthaginensis Episcopus, nec pro aliquo EpiscopO
in tota Africa potest perdere privilegium semel susceptum a sancta Ro.
mana et Apostolica sede; sed obtinebit illud usque in finem saeculi, et
215
IV. Multo gravior est error, qui in Syllabo Proposi-i
tione XXXV. a s. Sede proscriptus est. Sed ut venenum
istius Propositionis plenius intelligatur, iuvat praestruere
pauca quaedam de Novatorum principiis et doctrinis, qui-i
bus illa thesis Ioannis Nepomuceni Nuytz intime cohaeret.
Iam saeculo elapso, cum bellum atrox contra Apostoli-
cam Sedem tum rebus nefarie gestis tum impiis scriptis
fere ubique moveri coepisset, Febronius (Nicolaus de Hon-
theim) in suo libro u de statu Ecclesiae et legitima pote-i
state Romani Pontificis, » qui non solum per s. Congrega-i
tionem Indicis sed etiam pluribus litteris ad Episcopos
Germaniae datis a Clemente XIII. proscriptus est, inter
errores alios haereticos et schismaticos etiam asseruit, u au~i
ctoritate Exlesiae primatum ad alium Episcopum e. g.
Mediolanensem, Parisiensem transferri posse » (cap. 2. §. 3.).
Auctoritatem vero Ecclesiae intelligit distinctam et seiun-
ctam ab ea successoris Petri, Pontificis Romani. Nititur
haec doctrina principio haeretico, quod post Alphonsum
Tostatum ab Edmundo Richerio et Iansenianis inductum
his non secus ac Febronio fundamenti instar erat ad oppu-i
gnandam monarchiam ecclesiasticam et supremam Sedis
Apostolicae auctoritatem iurisdictionis et magisterii super
universam Ecclesiam. Claves potestatis ecclesiasticae, aie-i
bant, a Christo datas esse’ non immediate Petro et sub
Petro Apostolis pro se suisque successoribus, sed datas esse
universitati fidelium, atque ab hac universitate committi
coetui sacerdotali Episcoporum ac presbyterorum, ac tan-i
dem singulis Episcopis et inter hos primo inter Episcopos
Pontifici Romano; ita ut potestas radicaliter et essentia-i
liter semper maneat penes universitatem fidelium, in Epi~«
scopis vero et in Romano Pontifice non sit nisi instrumen-
taliter et minis teri aliter ad exsecutionem, ut scilicet de-
pendenter a coetu fidelium et tamquam ministri, ad quos
potestas ab eodem coetu fidelium derivata est, actus potestatis
exsequantur. Richerius (de ecclesiastica et politica potestate
donec in ea (Africa) invocabitur nomen I). N. I. C. sire deserta inceat
Carthago sive resurgat gloriosa aliquando » (ad Petram et Ioannem Epi-i
scopos ep. 84. Migne T. CXLIII. p. 729.).
210
cap. 1.) hocce ponit principium: «Christus fundando Eccle-i
siam prius, immediatius atque essentialius claves sive iu-
A risdictionem toti dedit Ecclesiae quam Petro, seu quod
eodem redit, claves toti contulit Ecclesiae, ut per unum
ministerialiter exercerentur; quandoquidem tota iurisdictio
ecclesiastica primario, proprie ac essentialiter Ecclesiae
convenit, Romano autem Pontifici atque aliis Episcopis mi-i
nisterialiter et quoad exsecutionem tantum. » Vide Peta-
vium de Ecclesiastica Hierarchia 1. III. c. 14-16. (1). Cum
his cohaeret doctrina Quesnelli et eorum Iansenianorum,
qui in suis Hexaplis eam defenderunt (cf. Mamach. Origin.
et Antiquit. chri$tian. T. Y. p. 257.); propositio enim XC.
inter damnatas in Bulla Unigenitus haec est: u Ecclesia
auctoritatem excommunicandi habet, ut eam exerceat per
primos pastores, de consensu saltem praesumpto totius cor-i
poris. » Febronii principium idem prorsus est et etiam
clarius expressum ac Richerianum. « Ecclesia ipsa princi-i
paliter et radicaliter obtinet potestatem clavium, quae ab
illa in omnes eius ministros ipsumque summum Pontificem
derivatur, et singulis quibusque pro sua portione commu-i
nicatur. .. Claves a Christo toti Ecclesiae, collective sum-i
ptae, datae sunt ita, ut harum ius iuxta eiusdem Ecclesiae
beneplacitum et destinationem per Praelatos et Antistites
exerceatur. » Febr. 1. c. cap. 1. §. 11; cap. 2. §. 4. Yide
F. A. Zaccaria Antifebron. T. I. Introd. cap. 4; Antifeb.
vindicatus Dissert. I. cap. 2.
Ex hisce principiis potestatem primatus et totius ordi-i
nis ecclesiastici, ut a Christo in Petro et Apostolis insti-i
tuta est, penitus subverti manifestum est; nec Petrus et
Petri successor praeest pastor ovium Christi, sed subest
ovibus pascendus ab ipsis, et subiicitur Ecclesiae et Con-i
cilio, quod aiunt Ecclesiam repraesentare (2), quatenus ab
(1) Apud Fctavium 1. c. etiam descriptas habes Richerii ambages et
contradictorias sententias; apud Mamachium 1. c. p. 250. sqq. historiam
eius retractationis.
(2) Concilium oecumenicum legitimum, in unione scilicet et subordi-
natione sub visibili capite Ecclesiae, eiusque confirmatione completum rite
dici potest repraesentaro universam Ecclesiam, non iure et potestate de-i
rivata ab universitate fidelium, sed a Christo instituta immediate in Pe-
217
ipsa Ecclesia derivatam habet potestatem, idque non in
unione, quia neque in subor dinatione, sub Pontifice Romano,
sed in distinctione et oppositione ad Pontificem (1). Haec
necessaria illorum principiorum consectaria Dupinius (de
antiq. Eccles. discipl. dissert. VI. §. 3.) ita statuit: u Non
ergo Summus Pontifex habet potestatem super universam
Ecclesiam, licet habeat in universa Ecclesia; sed vice versa
Ecclesia potestatem habet in Pontificem; et quemadmodum
mortuo alium sufficit, ita potest eum corrigere atque de-i
ponere, non quidem ipsa per se, nam universam societatem
Ecclesiae convenire aut iudicare, non est possibile, sed per
Concilium generale quod cum universam Ecclesiam reprae-i
sentet, habet universam Ecclesiae potestatem in se unitam,
cum praesertim Ecclesiae universae habeat assensum » (2).
tro et in Apostolis, atque inde perpett:a in Romano Pontifice et sub ipso
in Episcopis Apostolorum successoribus; imo et solus Pontifex sua pleni-i
tudine potestatis potest dici repraesentare totam Ecclesiam, sicut rex re-i
praesentat totum suum regnuui. Suspecti haeieseos Wiclefianae et Hussi-
ticae in Bulla Martini V. edita in Concilio Constantiensi interrogari iu-
bentur: « utrum credat, teneat et asserat, quod quodlibet Concilium ge-i
nerale, et etiam Constantiense (in iis nempe , quibus accessit Pontificis
confirmatio), universalem Ecclesiam repraesentet. *
(1) Febronius negat opus esse, ut Romanus Pontifex praesit Concilio,
verbis sibi assumptis Benedicti Obechauser. « Est, quod iq casu, quo acH
esse non velit aut non possit Pontifex, negem. Concilium eapropter ace-
phalum reddi. Enim vero Pontifex rationem quidem primi Episcopi habet,
sed non solus est Episcopus in Ecclesia.. Est Pontifex in Concilio Prae-<
ses, quo genere officii si primus defungi nolit, ordine secundus aut ter-i
tius, et sic de reliquis, potietur » Febron. T. II. pag. 472. Unde facile
patet, etiam necessitatem confirmationis Pontificiae excludi. « Primatus
Pontificius est in Ecclesia non supra Ecclesiam, neque illa egere potest
confirmatione Pontificis, quae ipsa est columna veritatis n Febron. ibid.
p. 480. At Concilium sine Pontifice, quo velut forma constituitur Ecclesia
docens, nec est Ecclesia docens ac propterea neque columina veritatis (cf.
Zaccaria Antifebron. dissert. II. c. 4. n. 7.). Vide has et ceteras doctri-<
nas Febronii, quibus primatus iurisdictionis et infallibilis magisterii pe~i
nitus negatur, ipsis auctoris verbis relatas apud F. A. Zaccaria in Opere
Antifebron. vindicatus dissert. I. c. 2.
(2) Haereses istae, quas iam in antecedentibus thesibus refutavimus,
omnes explicite damnatae sunt a ss. Concilio Vaticano in quatuor capiti ->
bus Constitutionis Pastor aeternus.
218
Initio huius numeri dixi, doctrinam Febronii de trans-i
latione primatus a Sede Romana ad alium episcopatum in-i
niti hisce ipsis principiis haereticis; hinc fit, ut verba,
quibus ipsa illa propositio enuntiatur a Febronio, sensum
praeseferant erroneum, quatenus dicit, u auctoritate hu-i
mana Romano Pontifici sacrum primatum creditum fuisse. »
Est enim dogma fidei superius demonstratum, institutione
et auctoritate Christi ac iure divino sicut Petro ita eiu3
successoribus singulis Romanis Pontificibus primatum cre-i
ditum esse et fuisse. Sed quando ab istis sectariis omnis
potestas clavium dicitur a Christo immediate universitati
fidelium commissa, ita ut ab hac demum universitate deri-i
vetur exercenda instrumentaliter et minis teri aliter ad Ro^
manum Pontificem et ad Episcopos, subiectum potestatis ex
institutione divina erit totus coetus fidelium, atque inde
porro inferre potuerunt, auctoritate humana (coetus nempe
fidelium) Romano Pontifici primatum creditum fuisse, « Cum
itaque (sunt verba Febronii cap. 2. §. 3.) firmum maneat,
quoad personam et locum successoris in primatu a Deo ni-i
hil provisum statutumque esse, reliquum est, ut penes Ec-«
clesiam, cui, ut dictum est, potestas clavium et omnis eccle-i
siastica auctoritas tradita fuit, steterit et etiamnum per-i
duret ius determinandi, per quem unam alteramve partem
clavium administrari, adeoque per quem primum in Ecclesia
officium, per quem inferiora munia conformiter ad institu— *
tionem Christi geri velit. Hinc (firmum manet), sicut per
rationes convenientiae auctoritate humana Romanae urbis
Antistiti sacer primatus creditus fuit, sic et ex rationali-i
bus moti vis auctoritate Ecclesiae (quam paulo ante dixerat
auctoritatem humanam) eumdem ad alium Episcopum e. g.
Mediolanensem, Parisiensem etc., transferri posse » (1).
(1) Febronius cedens tandem postulatis sui Arcbiepiscopi et Electoris
Trevirensis retractatione suarum doctrinarum Pontifici Pio VI. satisfacere
in animum induxit, ubi quoad hanc de qua agimns, propositionem profi-i
tetur: « a Romana sede ad aliam transferri primatus nequit. » Notandum
vero, propositiones retractandas ab ipsa s. Sede speciatim designatas
fuisse. Sed postmodum ipsam suam retractationem non parum deturpavit
edito in eam commentario, in quo praeter alia graviora suam in libris de
« statu Ecclesiae » propositam doctrinam de translatione primatus a Ro-
210
Iam vero propositio Nuytziana quoad sensum eadem est*
et etiam paene iisdem verbis enuntiata ac illa Febronii, et
vel eadem Febronii continet principia, vel certe cum iia
erroribus cohaeret, quibus auctor eo tendit, quemadmodum
in Apostolicis litteris proscribentibus libros eius (Ad Apo-
stolicae Sedis 22. Augusti 1851.) dicitur, u ut Ecclesiae com
stitutionem ac regimen pervertat... Siquidem sic Ecclesiam
civili imperio subditam esse per summum nefas asserit, ut
ad potestatem civilem directe vel indirecte conferat, quid-i
quid de Ecclesiae regimine, de personis rebusque sacris, de
iudiciali Ecclesiae foro divina est institutione vel eccle-i
siasticis legibus sancitum. » Imo negat, Romanum PontifH
cem u comparari posse libero principi; » qui potestatem ha-i
beat u agendi in universa Ecclesia; » adeoque a fortiori
negatur eius potestas super universam Ecclesiam. Ex his
principiis, quin etiam ex ipsis verbis quibus propositio enun-i
tiatur, ubi consensus seu a factum populorum» coniungitur
velut aequipollens cum « Concilio generali, » clarum est.
Concilium a Nuytzio intelligi citra et etiam contra PontH
ficem Romanum sensu Dupinii, Febronii et aliorum Nova-i
torum ; non autem celebratum et sancitum Pontificis aucto-i
ritate, sine qua verum et legitimum Concilium generale
nullum esse potest. Propositio in memoratis litteris Apo-i
stolicis et deinde in Syllabo damnata his verbis enuntiata
est. u Nihil vetat, alicuius Concilii generalis sententia aut
universorum populorum facto summum Pontificatum ab Ro-i
mano Episcopo atque Urbe ad alium Episcopum aliamque
civitatem transferri. » In eam ergo cadit saltem una ex
censuris, quibus Pontifex motu proprio ex certa scientia
ac matura deliberatione, deque Apostolicae potestatis ple-i
nitudine libros Nuy tzii reprobat ac damnat u tamquam con-i
tinentes propositiones et doctrinas respecti ve falsas, teme-i
rarias, scandalosas, erroneas, in S. Sedem iniuriosas, eiusdem
iuribus derogantes. Ecclesiae regimen et divinam eius con-
mana sede ai aliam exhibet velut opinionem liberae disputationi permis-i
sam. Hoc autem quid aliud est quam retractatio retractationis? Vide Card.
Gerdilii Animadversiones in commentarium Febronii (Opp. T. V. p. 37.
ed. Neapol. 1855.).
220
stitutionem subvertentes, schismaticas, haereticas, prote-
stantismo ei usque propagationi faventes, et in haeresim et
in systema iamdiu ut haereticum damnatum in Luthero,
Bain, Mar silio Patavino, Ianduno, Marco Antonio De Dem
minicis, Richerio, Laborde et Pistoriensibus aliisque ab
Ecclesia pariter damnatis inducentes, nec non et canonum
Concilii Tridentini e ver si vas. »
THESIS XIII.
De distinctione inter Sedem et sedentem
in Sede Apostolica.
u Seposita distinctione quae per se evidens est, inter personalia me-
n rita sedenti» et praerogativas Sedis, 1*. omnino reiicienda est distinctio
n a Novatoribus inducta quoad praerogativas quae divinitus institutae
» competant Sedi Apostolicae, non vero singulis in ea sedentibus; siqui-
y> dem praerogativae omnes a Christo institutae sunt ut propriae Petri
» et singulorum eius successorum, et A>er hos et ab his sedentibus perti-
n nent ad Sedem. Nihilominus k.°. si perpetuitas Sedis Apostolicae et mor-
» talitas singulorum sedentium spectetur, distinctio aliqua inter Sedem et
» singulos sedentes admitti debet, ex qua diversa conditio infallibilis ma-
» gisterii et supremi regiminis in Ecclesia tempore Sedis cacantis et
v tempore Sedis plenae intelligitnr. w
Nomine Sedis sive Apostolicae sive generatim cuiuscum-i
que episcopalis intelligimus complexum iurium et officiorum
pastoralium, quae vel per divinam institutionem perenniter
duratura vel iure ecclesiastico stabilita, pro aliquo episco-i
patu disposita sunt ita, ut ea insint singulis in illo epH
scopatu legitimis successoribus. Quando igitur sedens seu
praesidetis nominatur, intelligitur in concreto is ipse qui
pro tempore iuribus illis pollet et officiis fungitur; nomine
autem sedis in comparatione cum praesidente ipsa iura et
officia per sese, abstrahendo a persona cui actu insunt, si— «
gnificantur, quatenus per divinam vel ecclesiasticam insti-i
tutionem in hoc determinato episcopatu sunt perennia se-i
eundum ordinem successionis personarum. Hinc porro patet,
denominationem sedis per apposita vel praedicata, quibus
•> > !
actus iurium et officiorum exprimatur, determinari ad con-i
cretam significationem ipsius praesidentis, qui habet et
exercet actu iura et officia ; vicissim vero praesidens pot-«
est significari formaliter et reduplicative quatenus pollet
illis iuribus; vel nuncupative dumtaxat qui iuribus pollet,
sed spectando eum secundum personalia eius bona vel mala
merita.
Hisce positis et assumptis iis, quae in tribus proxime
antecedentibus thesibus demonstrata sunt, corollarii instar
consequitur, quo sensu vero comparatio et distinctio inter
sedem et praesidentem locum habeat, et quae distinctio
falsa omnino sit imo et haeretica.
1°. Distinctio inter praesidentes si non formaliter se-i
eundum iura pastoralia sed materialiter secundum sua bona
vel mala merita spectantur, et inter sedem spectando iura
in aliquo episcopatu permanentia secundum ordinem succes-i
sionis, per se evidens est; eamque solum commemoramus,
quia verbis quibus s. Leo M. eam expressit. Novatores abusi
sunt ad aliquem velut patristicum colorem inducendum suae
distinctioni erroneae inter sedem Romanam et in ea seden-i
tes, de qua mox dicemus. Adversus ambitionem Anatolii
Episcopi Constantinopolitani, cuius iam superius memini-i
mus, s. Pontifex declarat, iura et privilegia sedis Alexan-i
drinae firma esse, nec ex sceleribus Dioscori qui illam sedem
tenuerat, quidquam detrimenti pati debere; adeoque etiam
sedem Antiochenam in dignitate tertii gradus conservandam
esse, non ad quartum redigendam iniusta usurpatione Epi-i
scopi Constantinopolitani, qui licet in inferiori sede potius
meritis virtutum studeat eminere. « Nihil Alexandrinae
sedi eius, quam per s. Marcum Evangelistam beati Petri
discipulum meruit, pereat dignitatis; nec, Dioscoro impie-i
tatis suae pertinacia corruente, splendor tantae Ecclesiae
tenebris obscuretur alienis. Antiochena quoque Ecclesia, in
qua primum praedicante Apostolo Petro Christianum nomen
exortum est, in paternae constitutionis ordine perseveret,
et in gradu tertio collocata numquam se fiat inferior. Aliud
enim sunt sedes, aliud praesidentes. Et magnus unicuique
honor est integritas sua, quae cum in quibuslibet locis or->
namenta non perdat, quanto magis in Constantinopolitanae
urbis magnificentia potest esse gloriosa, si per observantiam
tuam, et defensionem paterni canonis et exemplum probi-i
tatis multi habeant sacerdotes » ep. 106. c. 3. ad Anatol. CP.
Ad defensionem paterni canonis, quo in Nicaeno Concilio
{can. 6. 7.) orientalium sedium iura firmata sunt. Leo hor-i
tatur etiam Maximum Antiochenum adversus molimina eius-i
dem Anatolii. u Dignum est enim te Apostolicae sedis in
hac sollicitudine esse consortem, et ad agendi fiduciam pri-i
vilegia tertiae sedis (Antiochenae) agnoscere, quae in nullo
cuiusquam ambitione minuentur, quia tanta apud me est
Nicaenorum canonum reverentia, ut ea quae sunt a sanctis
Patribus constituta, nec permiserim nec patiar aliqua no-i
vitate violari. Etsi enim dinersa nmnuniquam sunt me-i
rita praesulum, iura tamen permanent sedium, quibus
etsi possint aemuli perturbationem aliquam fortassis inferre,
non tamen possunt minuere dignitatem » ep. 119. c. 3. ad
Maxim. Antioch.
Comparat igitur et distinguit s. Leo sedes ac praesi->
dentes eo solum sensu, quod iura cum sint vel ex incom-i
mutabili institutione divina vel saltem ex stabili ordina-i
tione ecclesiastica, minime pendent a meritis praesidentium,
sicut vicis sim haec merita non pendent a maioribus mino¬
ribus ve iuribus potestatis et dignitatis, quae finaliter in
bonum Ecclesiae sunt instituta, eo fere modo quo sentien-i
dum et loquendum est de gratiis gratis datis in compara-i
tione cum gratiis sanctificantibus.
2°. Richeriani, Ianseniani, Gallidhni, Febroniani, abusu
intolerabili ad verba s. Leonis appellabant, ut fucum indu-i
cerent suo errori (1), quo iura et privilegia divinitus insti-
(1) In u Defensione declarationis Cleri Gallicani n 1. X. c. 4. et sqq.
haec crambes coquitnr et recoquitur usque ad nauseam, et tam manifestis
sophismatis res agitur, ut causa patrocinio non bona peior facta ait. Ci— «
tabo paucas dumtaxat sententias, ex quibus ver - ita, ut in textu expo-i
nimus erratum fui se appareat, u Merito Petro dicitur: non deliciet fides
tua; cum nnmqUam futurum sit, ut Petri successores eorumqu * universa
series et successio, sedesqne cui praesint atque Ecclesia quam docendam
et regendam susceperint, a vera fide avellantur. Neque obiiciant, se->
dem a sedente Pontifice minime distinguendam; hunc enim errorem multis
iam veterum testimoniis sublutum esse credimus. Vel s. Leonem audiant
tuta et collata Petro referri aiebant ad aedem Petri, mi-i
nime vero ad singulos sedentes in cathedra Petri; sedem
esse indefectibilem in vera fide, ita scilicet ut numquam
contumaciter deficiat ab Ecclesia universali; singulos se-i
dentes posse etiam in definitionibus fidei et morum ali-i
quando falli et fallere, quamvis deinde error a successoribus
mox corrigendus sit. Ex hac itaque doctrina inde fectibil itas
in fide pertinet ad Ecclesiam sive sedein Romanam Petri,
si spectetur successio moraliter continua, eodemque modo
ad seriem continuam successorum Petri; infallibititas vero
in docendo adeoque supremum infallibile magisterium com-i
petit soli Ecclesiae universali sive Concilio oecumenico, quod
Ecclesiam universalem repraesentat. Hinc porro inferebant,
Romanum Pontificem potestati Ecclesiae universalis ac pro-
pterea etiam Concilio universalis Ecclesiae esse subditum ;
de sede Aniochena dicentem: aliud sunt sedes, aliul praesidentes.
Accipiendi ergo Romani Pontifices tamquam una persona Petri, in qua
numiuam fides penitus deficiat; atque ut in aliquibus vacillet aut com
cidat, non tamen deficit in totum, quae statim revictura sit. Id in
Ecclesia Romana contigisse multa exempla docuerunt, neque porro aliter
ad consummationem usque saeculi, in tota Pontificum successione, even-i
turum esse certa fide credimus •> Ibi c. 4. et 5. Paulo inferius Ecclesiae
et sedis Ro. nanae iudefectibilitas a fide, qnae concedi videbatur, expli-i
catur ita nt indefectibilitas sensu proprio atque infallibilitas in fide do-i
cenda tribuatur soli Ecclesiae universali et oecumenico Concilio, cui ipse
Romanus Pontifex subiectus sit. « Certiora cogitent, qni Ecclesiae Ro-i
manae sedisque Apostolicae inviolabilem statum fidemque praedicant :
nempe id eventurum numquam, ut quemadmodum E clesiae exempli gratia
Constantinopolitanae, Alexandrinae, et nunc Anglicae, Danieae; ita Ec-i
clesiae Romanae error inhaereat, quem contumace proposito tueatur, et a
verae Ecclesiae se abrumpat sinu. Neque vero umquam Romani Pontili'es
refugerunt, ut quod Cleri sui consensu indicas sent, cum oerumenira syn-i
odo, si res postularet, aequo animo retractarent. Dnam ergo Ecclesiam
catholicam utpote Spiritus Sancti magisterio instructam, quaeque eam re-i
praesentet, synodum oecumenicam, eam esse credimus, in quam circa fh
dem nullus umquam obrepat defectus, neque per contumaciam neque per
imprudentiam; Clerum vero Romanum si quid erraret, ab Ecclesia catho-i
lica atque eius oecumenica synodo dirigi, revocari, doceri debere, perficique
omnino, ne error inolescat. Unde illa Romanae Ecclesiae sedisque Aposto-i
licae invicta firmitas, ipsa Ecclesiae catholicae firmitate constat; quae
quidem Ecclesia catholica cum sit ex Christi promissione immobilis, Petri
successionem eique. coniunctam principalem Ecclesiam seiemque Romanam,
__ 224
cx quo ulterius sequebatur. Concilium sicut est supra Pon-i
tificem ita posse esse legitimum praeter et contra Pontifi-i
cem Romanum. Hac ratione non solum infallibile magiste-i
rium sed etiam supremum regimen supra Ecclesiam univer-i
salem, quae potestas utraque a Christo instituta est in
Petro, negari in Petri successoribus costitutionemque a
Christo inditam Ecclesiae transverti manifestum est.
Confutatio non quidem enucleatior, quae in Tractatu de
Romano Pontifice danda et ab egregiis theologis data est,
sed tamen sufficiens, quatenus in Tractatu de Ecclesia me-i
rito requiri potest, tota continetur in superioribus thesibus.
Tria enim haec demonstrata sunt, a) Christus Dominus su~i
premam magisterii et sacri imperii potestatem seu prima-i
tum cum omnibus eius iuribus instituit in una persona
Petroj in distinctione expressa ab omnibus aliis Apostolis
partem Ecclesias necessariam, ea vi quae totum continet, stare quoque
oportet. Unae cum ita sint, apparet Ecclesiam catholicam primitus esse
immotam, cui ditum sit: portae inferi no a praevalebunt adversus eam,
et: ecce ego vobisenm sum; Ecclesiam vero Romanam ita esse immotam,
ut partem Ecclesiae principalem summeqne necessariam; quae mater et
magistra Ecclesiarum (singularum seorsum), totam ipsam Ecclesiam ma->
trem ac magistram agnoscat. Tum Papa iu Christi nomine, respectu
Ecclesiarum particularium est magister ille quidem, sed respectu Ecclesiae
catholicae discipulus, cum in Ecclesiae catholicae consensione manifestum
appareat Spiritus Sancti magisterium n Ibid. c. 14. Adhuc clarius error
ostentatur approbatione doctrinae Petri AllUcensis, qui cum aliis quibus-i
dam theologis magnum schisma saeculi XV. sanare satagebat erroribus
inductis circa ipsam divinam constitutio lem Ecclesiae, u Cum ex Petro
Alliacensi aliud sit sedes aliud se lens, non mirum est aliquid convenire
sedi, quol sedenti non conveniat, nempe ut sc ies deficere non possit, cum
sedens sit deviabitis etiam in iu licio de fide, quippe a quo indicante,
etiam in causis fidei, ad Coicilinm generale secundum eumlem auctorem
appellare liceat. Sedes Apostolica tametsi subiecta est universali Ec-i
clesiae eam que repraesentanti Co icilio generali, tamen suprema est respectu
singularium Ecclesiarum, quemadmodum tradit no. i molo schola Parisien-
sis, sed etiam ipsum Constautieuse Concilium » Ibid. c. 12. Cf. Zaccaria
Antifebron. dissert. II. c. 10. n. 4. sqq. Ei iisdem principiis Febrouius
inferebat, posse scindi communionem cum Pontifice sedente et nihilominus
servari illaesam cum sede Apostolica: « quaerenda et omni studio servanda
est communio cum ipso Papa sedente, tum scilicet et quamdiu spiritum
sanctae Sedis et Ecclesiae eius sectatur, n Vide Antifebron. vindicat, dis¬
sert. I. c. 4. n. 13. 14.
225
et a tota reliqua Christi Ecclesia, imo et in subordinatione
totius Ecclesiae ac proinde etiam Apostolorum sub uno Pe->
tro, non solum singulas in Ecclesia sive partes sive mem-i
bra, sed imo directe spectando totam simul Ecclesiam, quae
in uno Petro aedificanda sit, totum regnum coelorum in
terris cuius totius claves uni Petro dandae promittuntur,
omnes simul fratres seu fraternitatem quae in mundo est,
cuius universitatis confirmatio in fide committitur uni Pe-*
tro, totum ovile Christi cuius totius pastor instituitur unus
Petrus, b) Haec unitas personae, cui promittitur et datur
plenitudo potestatis super totam Ecclesiam, indicatur et
instituitur a Christo ad exclusionem divisionis inter muli
tos; sed potestas eo modo quo primum instituta est, adeo-
que in unitate personae, perenni successione propaganda
est quamdiu persistit ipsa Ecclesia in terris, ut adversus
eam portae inferi non praevaleant; in ipsis scilicet verbis
Christi includitur perennis singulorum successio in eadem
Petri potestate; pertinent enim verba promissionis et insti-i
tutionis eodem modo et eadem efficacia sicut ad unum Pe-»
trum in fundatione, ita in perennitate fundationis ad unam
singulorum Petro succedentium personam (1). e) Quando
perennis successio in potestate Petri iam est coniuncta cum
Ecclesia particulari Romana, cum Sede Romana Petri; ex
ipsis verbis Christi instituentibus perennitatem successio-»
nis singulorum, subiectum potestatis, iurium, privilegio-»
rum quae in Petro instituta sunt non est aliud quam hic
singularis pro quovis tempore Romanus Pontifex ut suc-
(1) Longe alio sensu Tertullianus potes»atem Petro collatam dicebat
fnisse personalem. Is enim iam haereticus Montanista disputans contra
u Apostolicum » et a Pontificem maximum. Episcopum Episcoporum, » qui
sibi vindicabat potestatem in Petro institutam omnia - delicta poenitentia
functis dimittendi, » negabat hanc potestatem ad successores Petri pro-i
pagari, et hoc sensu eam dicebat personalem Petro (cf. 1. de Pudieit. c. 1.
et 21.). Designabat ergo hoc nomine potestatem ertraordinariam ad exclu-i
dendum ordinem (rai-iv) successionis, cuiusmodi erat gratia gratis data
miraculorum, inspirationis ad scribendos libros s. Scripturae, novarum
revelationum ad depositum fidei pertinentium: nos vero dicimus potesta-»
tem institutam in una persona ad significandam singularitatem tum in
persona Petri velut primi stipitis tum iu singulis heredibus perpetua serie
sibi succedentibus.
Fraxzelix. De Ecclesia Christi
15
220
cessor Petri; in sede vero, cathedra. Ecclesia Romana non
sunt illa divinitus instituta iura potestatis, nisi quatenus
sunt in Romano Pontifice, et quatenus ius est incommu-»
tabile, ut non alius quam Romanus Pontifex succedat Petro
in potestate primatus divino iure instituta. Neque verba
Christi institutoris pertinent ad seriem successorum com-»
plexive tantum spectatam, quatenus multi sunt, sed ad
singulos qui actu succedunt in serie; adeoque etiam pote-i
statis et privilegiorum, quae verbis Christi enuntiantur
(infallibilis magisterii et supremi super universam Eccle-i
siam regiminis), subiectum in actu non sunt multi Ponti -»
fices qui fuerunt vel futuri sunt, sive tota series ut finge-»
bant Gallicani, sed unus tantum, omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi, quando actu in serie Petro succe-»
dit. Vide argumenta demonstrationis in thesi X. et sequen-»
tibus, quorum compendium continetur verbis s. Hieronymi
(ep. 15. n. 2.): a Ego nullum primum nisi Christum sequens,
Bcatitudini tuae (Damaso), id est cathedrae Petri com-i
munione consocior; super illam petram aedificatam Eccle-»
siam scio. »
Evidens igitur est, quando nominatur suprema potestas
sedis Apostolicae sive in infallibili magisterio sive in uni-»
versali regimine super totam Ecclesiam, nihil aliud signi-i
ficari quam potestatem ipsius tenentis sedem Apostolicain
seu sedentis Romani Pontificis; distinctio autem hoc sensu
facta inter sedem et actu sedentem Romanum Pontificem
inducit in omnes haereses damnatas, quas commemoravimus.
Ceterum ex hac etiam dolosa sedis et sedentis distinctione
cum erroribus inde consequentibus et connexis apparet, quam
necessaria fuerit definitio Concilii Vaticani, qua fere laten-»
tes haereses circa ipsa fundamenta et divinam constitutio-»
nem Ecclesiae ex omnibus involucris et ambagibus protra~»
ctae atque explicite condemnatae sunt (sess. IV. capp. 1-4.).
3°. Nihilominus sensus est aliquis verus, quo, spectatis
etiam iuribus ac praerogativis potestatis, sedes seu cathe-i
dra a singulis sedentibus xoct’ e-tvotxv distincta considerari
possit ac debeat. Loquimur de sede et sedentibus Ecclesiae
Romanae, quia in his tum potestas suprema tum perpetui-»
tas successionis est divini iuris atque adeo longe maioris
momenti; ceterum ex his ipsis applicatio accommoda sponte
sese offert ad sedes alias patriarchales vel episcopales in
quibus privilegia et ius successionis suo modo firma quidem
sunt sed iure dumtaxat ecclesiastico.
Potestas itaque suprema per factum Petri principis Apo-i
stolorum, de quo supra dictum est, cum episcopatu Romano
iam incommutabiliter coniuncta, si consideretur in se et
formaliter secundum suam divinitus institutam perpetuitas
tem, proprie est et dicitur sedes Apostolica; singuli au-i
tem heredes huius potestatis in Petro institutae et coniun-
ctae cum episcopatu Romano sunt et dicuntur sedentes in
sede Apostolica.
a) Hinc distinctio oritur inter sedem et sedentem ra-i
tione perpetuitatis. Sedes, hoc est perpetuum ius primatus,
ex parte Dei in eius incommutabili lege et supernaturali
providentia, ex parte Ecclesiae in iure et officio potestatem
pro singulis Petri successoribus divinitus institutam sem-
per velut depositum custodiendi et successionem certa lege
procurandi, numquam desinit; sed singuli heredes seu se-i
dentes in sede Apostolica sunt homines mortales ; adeoque
sedes numquam deficere sed vacare potest et saepe vacat.
Tum vero manet quidem divina lex et institutio perpetui-«
tatis, manet hoc ipso ius et officium in Ecclesia secundum
legem statutam procurandi successionem, manent etiam
participationes potestatum, quatenus aliis coinmunicabiles,
et a superstite adhuc successore Petri communicatae sunt
vel legitime constitutae et non abrogatae; sed ipsa suprema
potestas cum suis iuribus et praerogativis, quae nuspiam
exstare potest nisi in uno singulari Petri herede, iam sede
vacante actu nemini competit.
b) Ex his porro intelligitur distinctio in conditione
ipsius Ecclesiae tempore sedis vacantis et tempore sedis
plenae, illo scilicet priori tempore sedi Apostolicae vacanti
divino iure debetur sed nondum est successor Petri, visi-i
bilis petra et visibile caput Ecclesiae; tempore sedis plenae
is divino iure iam actu sedet. In considerationem potissi->
mum venit ipsa radix totius vitae Ecclesiae, fidei inquam
indefectibilitas et infallibilis custodia depositi. Certe non
solum indefectibilitas in credendo (infallibilitatem passivam
_ 228 _
dicunt) sed etiam infallibilitas in praedicando veritatem
revelatam et iam sufficienter pro fide catholica propositam
manet in Ecclesia, etiam dum interim suo capite visibili
orbata est, ut nec totum corpus Ecclesiae credendo nec
totus Episcopatus docendo a fide tradita deficere et in hae-
resim delabi possit, quia talis permanentia Spiritus veri-i
tatis in Ecclesia, regno et sponsa et corpore Christi, com-i
prehenditur in ipsa promissione et institutione indefectibi-
litatis Ecclesiae omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi. Idem quod de veritate fidei contra haeresim, di—»
cendum etiam est ex eadem ratione de unitate communionis
contra schisma universale. Manet enim lex et promissio
divina perpetuae successionis in sede Petri ut radice et
centro catholicae unitatis, huicque legi et promissioni re-»
spondet ex parte Ecclesiae non modo ius et officium sed
etiam indefectibilitas in legitime procuranda et suscipienda
successione et in servanda unitate communionis cum sede
Petrina etiam vacante, intuitu successoris in ea exspectandi
et indefectibiliter futuri: u et ego claritatem (ttjv &o£ocv)
quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos
unum sumus: ego in eis et tu in me, ut sint consummati
in unum » (T£T£Xsta>tu.evoi et$ ev) Io. XVII. 22.
At vero si agatur de infallibilitate in definiendo, haec
sede Petri vacante, quamdiu nullus est Romanus Pontifex,
locum habere non potest. Non potest habere locum, ut per
se evidens est, infallibilitas definitionis, qua per divinam
assistendam ipsi in beato Petro promissam pollere credimus
u Romanum Pontificem, cum ex cathedra loquitur, id est
cum omnium Christianorum pastoris et doctoris munere
fungens, pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam
de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit.»
Nec potest habere locum infallibilitas definitionis in oecu-
menico Concilio, siquidem huiusmodi Concilium absque sua
forma visibili, quae est ipsum caput Ecclesiae, cui Episcopi
velut u membra capiti » uniantur et subordinentur, nullum
existere potest (cf. Tract. de Tradit, post thes. XII. Schol. I.
Princip. I.). Quae igitur exempli causa in Concilio Constan-
tiensi velut definitiones proponi videbantur, eatenus tantum
et in iis solis rationem definitionum Conciliarium habent, in
— 229 —
quibus et quatenus Martin! V. Pontificis post sessionem qua-«
drage simam primam rite electi accessit definitio seu confir^
matio. u Mortuo Pontifice, inquit Canus, una sine dubio
manet Ecclesia, et manet in ea Spiritus veritatis; sed
manca et diminuta sine Christi Vicario et Ecclesiae catho-i
licae uno Pastore relinquitur. Quocirca licet veritas tunc
etiam in Ecclesia sit; at si controversiae fidei et religio-i
nis oriantur. Ecclesiae iuclicia sine capite in terris non
adeo certa erunt » (Can. de Loc. 1. IV. c. 6. ad obiect. 12.).
Bellarminus vero agens de Concilio Constantiensi, u ConcH
lium, ait, sine Papa non potest definire nova dogmata fi— «
dei (1); potest tamen iudicare tempore schismatis, quis sit
verus Papa, et providere Ecclesiae de vero Pastore, quando
is nullus est aut dubius, et hoc est quod recte fecit Con-i
cilium Constantiense » (de Concil. 1. II. c. 19. ad obi. 3. Ger-
son.). In eamdem sententiam loquitur Suarez; nam quod
disserit de dependentia iurisdictionis Concilii a Romano
Pontifice, a fortiori certum est de eius dependentia in in-
fallibilitate magisterii, u Omnino verum esse credimus in
Concilio generali (citra Pontificem) nullam esse iurisdictio-
nem immediate a Christo collatam ; ideoque dum legitimus
et indubitatus Pontifex vivit, ab illo pendere generalis Con-i
cilii iurisdictionem ac proinde illi subesse... Tempore Con-i
cilii Constantiensis tres fuerunt praetensi Pontifices... Unde
etiam fieri potuit, ut nullus eorum esset certus Pontifex at-«
que adeo nec Pontifex, quia nondum aliquis eorum erat
sufficienti consensu Ecclesiae receptus... In tali autem casu
ius habet Concilium generale, quamvis acephalum, ad in-i
quirendum de vero et legitimo Pontifice, et si nullum ex
praetens oribus legitimum ac certum Pontificem esse inve-i
nerit, omnes deponere (potest), vel potius nullum eorum
verum Pontificem esse declarare, et subinde de vero Ponti-
(1) Dogmata intellige, quae nova sint propositione non revelatione;
neqne enim dantor dogmata qnae non sint saltem implicite revelata per
Christnm vel Spiritum Sanctum in Apo3tolis, possunt tamen esse veritates
revelatae nondum sufficienter propositae in Ecclesia ad obligandam catho-i
licam fidem; et huiusmodi veritates quando infallibili definitione propo-i
nuntur ut revelatae, possunt hoc sensu dici nova dogmata.
230
fice Ecclesiae providere » (Suarez cont. Reg. Angi. 1. III.
e. 18. ad obi. 2.).
c) Propter distinctionem declaratam, quatenus sedes Apo-
stolica divino iure et lege in sua perennitate numquam de~«
sinere potest, singuli vero sedentes mortales per intervalla
desinunt, ipsa sedes Apostolica ut necessarium fundamen-i
tum et centrum unitatis Ecclesiae numquam sine haeresi in
dubium vocari potest; fieri autem aliquando potest in ma-i
gnis perturbationibus et factum esse ex historia constat, ut
multi sancte retinentes fidem et venerationem erga sedem
Apostolicam vere catholici sine sua culpa sedentem in Apo^
stolica sede agnoscere non valeant, atque adeo nullo modo
in haeresim, in schisma autem non formale sed materiale
dumtaxat delabantur. Ita in luctuosa perturbatione per
quadraginta annos ab Urbano VI. usque ad Gregorium XII.
catholici scissi in duas et deinde tres obedientias, ut tunc
loquebantur, omnes agnoscebant et colebant divina iura se-i
dis Apostolicae; attamen non agnoscentes ius sedentis in
sede Apostolica ex inculpabili ignorantia legitimae succes-i
sionis, atque ita vel nulli vel pseudo-pontifici adhaerentes,
inter quo3 viri etiam sancti ut s. Vincentius Ferrerius ali-i
quamdiu eiusque frater Bonifacius Prior Carthusianus, in
schisma materiale implicabantur.
Scholion. Opportunum hoc loco videtur brevissime expo~«
nere nostram opinionem de modo, quo exstinctio schismatis
istius funestissimi et restitutio plenae unitatis Ecclesiae,
seu potius actualis communionis omnium catholicorum cum
legitimo Apostolicae sedis herede explicanda nobis videtur.
Licet enim omnes theologi imo tota Ecclesia plenissime con-i
sentiant quoad ipsum factum exstinctionis schismatis per
legitimam ac indubitatam electionem Martini V. in unum
verum Petri successorem, minime tamen idem consensus
obtinet, imo non levis occurrit opinionum discrepantia inter
theologos et iuris interpretes, quando quaeritur de modo
quo ad felicem illum exitum legitime perventum sit. Nunc
praesertim post lucidas et explicitas definitiones Concilii
Vaticani de divinis iuribus primatus ac de relationibus
quae inter eumdein et totam reliquam Ecclesiam interce-i
dunt, ad certius et firmius expediendam quaestionem pro-
231
positam principia dogmatica prae oculis habenda sunt, quae
in ipsis illis definitionibus Concilii continentur vel ex eis
necessario consequuntur.
1°. Quum primatus divino iure sit institutus in Petro
propagandus in singulos eius legitimos successores perenni
serie, quamdiu perstat Ecclesia aedificata super hanc pe->
tram; legitima electio in Romanum Pontificem est tantum— ■
modo conditio, qua posita ita electus ingreditur seriem suc~«
cessorum Petri, et hoc ipso accipit totam divinitus insti-i
tutam potestatem primatus non ab electoribus, qui eam
non habent, sed vi institutionis Christi et a Christo insti-i
tutore, tamquam petra per potestatem partioipatam a Chri-i
sto qui est petra per suam potestatem nativam.
2°. Ita constituto Pontifici Ecclesia sicut in singulis
pastoribus et gregibus et ovibus ita tota spectata in omni-i
bus simul pastoribus et gregibus et ovibus subdita est ut
grex unus uni supremo pastori: non Ecclesia etiam tota
simul spectata habet ullam potestatem iurisdictionis in
ipsum suum supremum pastorem, sed ipse in illam habet
plenitudinem potestatis, ut in suum gregem, secundum
normas divinitus positas.
Ergo nulla existit in Ecclesia potestas, quae constituto
iam Pontifici supremam potestatem cum omnibus suis iuri-
bus divinitus collatam minuere vel adimere possit. Potestas
a Christo instituta et collata successori Petri, in eo desi-i
nere nequit nisi vel spontanea renuntiatione, de cuius va-
lore constat maxime post definitionem s. Coelestini V. (1)
ex doctrinis et tactis in universa Ecclesia notoriis, vel spon-i
tanea defectione ab Ecclesia per manifestam et contumacem
haeresim, quod scandalum in eo, qui formaliter ut pastor
et doctor Ecclesiae ex Christi promissione et institutione
per divinam assistendam errare in definitionibus non potest,
etiam ut in persona privata sicut numquam factum est ita
an fieri possit, a theologis spectando suavem providentiam
Christi erga suam Ecclesiam et ipsas promissiones divinas
(1) In G. ile renuntiatione cap. (,hinniam (1. I. tit. 7. c. 1.). Formu-i
lam renuntiationis s. (Joele>tini refert (.'iaceonius. de qua vide Bollandia-
nos T. IV. Maii p. 524.
_ 232 _
non sine ratione dubitatur (cf. Bellarmin. de Rom. Pontii*.
1. IV. cc. 6. 7.). (1).
4°. Nec in haeresim formalem nec in haeresim materia-i
lem, positive negando quod revelatum est, vel tamquam
revelatum affirmando quod non est revelatum. Ecclesia
tota, regnum veritatis, incidere potest ex promissione SpH
ritus veritatis in ea manentis in aeternum; eadem ratione
ex promissione perennis unitatis, cuius centrum et vincu-i
lum visibile est Romanus Pontifex, Ecclesia tota, corpus
Christi, a vero et legitimo Pontifice Romano, suo capite
visibili, separari numquam potest sive formali sive mate-i
riali schismate. Si quando talis secessio totius Ecclesiae
contigisse videatur, ut ultimis annis Petri de Luna qui
Benedictus XIII. dictus fuerat, ea non est defectio a vero
et legitimo Pontifice privans illum sua potestate, quod fieri
non potest (n. 3.); sed signum certum, illum numquam
fuisse verum et legitimum Pontificem (2). Ergo quod a
(1) Qnol Innocentius III. (serra. 3. de sua consecrat.) dixit: u in tan->
tum Ades mihi necessaria est, ut cum in ceteris peccatis Deum indicem
habeam, propter peccatum quod in fide committitur, possim ab Ecclesia
iudicari, * et aliae similes propositiones haud difficulter intelligi possunt
hypotheticae sub hypothesi numquam verificanda ; sicut Paulus aiebat
(Gal. I. 8.): « licet nos aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam
quod evangelizavimus vobis, anathema sit. »
(2) Petrus Balleriuius (de Potestate eccles. Summorum Pontif. et Con-
cil. generalium c. 9. §. 4. n. 17. 18.) etiam iu hypothesi quod Benedictus
legitime electus et ideo verus us ine ad ultima tempora fuerit Pontifex,
acta Constantiensia explicare conatur. « Renuens accedere ad unitatem et
pontificatni celere, persistens pertinacissime in manifesta separatione a
corpore Ecclesiae catholicae iam adunatae, sese schismaticum et haereti-i
cum prodidit: ex quo in depositionis sententia ipsum synodus schismatis
et haeresis nominibus ab Ecclesia praecisum et a pontificatu, quem prae-i
tendebat, « epositum declaravit potius quam deposuit. « Haec omnia veris-i
sima sunt et optime intelliguntur, si ille numquam fuit verus Pontifex;
sed iu hypothesi veri pontificatus difficultates potius creant quam soH
vunt. Nam 1°. non ille ab Ecc'esia, sel tota Ecclesia negando illi obe-
dientiam ab ipso primitus secessit, cuiusmodi schisma totius corporis a
suo legitimo capite fieri non posse, ex principio dogmatico perpetuae uni-i
tatis Ecclesiae certum videtur: 2°. quo 1 dicitur - corpus Ecclesiae catho-i
licae iam adunatae, haec adunatio facta esset per scissionem corporis a
vero suo capite, quo 1 divinae sapientiae et providentiae et subordinationi
ipsius corporis lege divina debitae repugnat; 3°. quae Coustantiae acta
233
multis ad explicanda acta conventus Pisani et Constan-
tiensis dicitur axiomatis instar: Pontifex dubius. Pontifex
nullus; verum est dumtaxat, si dubium et propter dubium
secessio est totius Ecclesiae; non autem potest admitti, si
postquam Pontifex legitime est constitutus, in parte imo
in parte etiam maiori Ecclesiae propter inductas perturba-i
tiones dubia et secessiones oriantur.
5°. Quando pars Ecclesiae absque sua culpa propter in-i
ductam rerum obscuritatem materiali schismate adhaeret
alicui tamquam legitimo Romano Pontifici, poter.unt aliqui
eius actus iurisdictionales maxime qui forum spectant in-i
ternum, acquirere valorem ex titulo colorato (1); sed nec
ab ipso nec ab ulla etiam legitima potestate inferiori pos-i
sunt valide abrogari aut mutari leges a vero Pontifice Ro~i
mano constitutae, praesertim quae determinant valorem
actus concernentis ipsum visibile fundamentum Ecclesiae,
ut est electio capitis Ecclesiae (n. 2.).
Hisce principiis positis non valemus intelligere, quo-i
modo admitti queat vel opinio illorum, qui ad acta Con-
stantiensia explicanda cum Bellarmino et Suarezio dicunt,
omnium trium, qui sibi tum temporis pontificatum vindi-i
cabant, ius fuisse dubium eo quod singulae obedientiae, ut ap-i
pellabantur partes diversis Pontificibus adhaerentes, duos
eorum haberent ut illegitimos; ita autem dubium Pontifi-i
cem, non esse verum Pontificem, seu ut Suarezium loquen-
tem audivimus: « fieri potuit ut nullus eorum certus esset
sunt praeter et contra leges a suprema potestate Pontificum statutas ad
legitimam successomm Petri eloctionem, omnino indigebant sanctione per
eamdem supremam potestatem pontificiam; at huiusmodi sanctio nulla re-
periri potest, si Bene licti pontificatns legitimus et consequenter Urego-
rins XII. antipapa fnisse supponatur. •
(1) Huic iuris dispositioni de titulo colorato tum alia plura decreta
tempore istius schismatis promulgata tum nominatim illud Alexandri V.
in conventu Pisano innituntur. •*« Omnes dispensationes factas per Episco-i
pos in partibns neutralibus (qni nempe nulli pontificum alhaerebant).
item omnes absolutiones et habilitationes in foro poenitentiali tam per con-i
tendentes (Gregorinm XII. et Petrum de Luna) quam per ordinarios prae-i
dictos schismate pendente factas, super casibus s. Sedi Apostolicac reser-i
vatis, ex certa scientia hoc sacro approbante Concilio ratificamus et ap-i
probamus * (Harduin. T. VIII. p. 22.).
2:34 _
Pontifex atque adeo nec Pontifex, quia nondum aliquis ecn
rum erat sufficienti consensu Ecclesiae receptus. » At qui
legitime est electus, eo ipso non ab Ecclesia sed ab ipso
Christo constituitur verus Pontifex (n. 1.), nec Ecclesiae
u sufficiens consensus » requiritur aut exspectandus est tam-i
quam conditio, ut sit verus Pontifex; sed « sufficiens con-i
sensus r> ex oratione et promissione Christi pro unitate
suae Ecclesiae certo consequitur secundum debitum obcdien-
tiae, quia est verus Pontifex (n. 4.). Praeterea evidens
est. Constantiae quoad modum electionis et quoad ipsos le— »
gitimos electores multa esse statuta et peracta, quae erant
praeter et contra leges pro valida electione constitutas a
suprema potestate Romanorum Pontificum Alexandri’ III.
Gregorii X. Clementis V. At huiusmodi mutatio et suspen-i
sio legum supremae potestatis fieri non potuit nisi per ipsam
supremam potestatem Romani Pontificis, ut ex ipsa divH
nitus constituta relatione subiectionis totius Ecclesiae sub
potestate supremi Pastoris consequitur et Suarezium etiam
fateri vidimus: u quia non potest inferior potestas mutare
quod per superiorem constitutum est, et quia Petro soli
datus est primatus pro ipso et successoribus eius, ad ipsum
solum seu ad summum Pontificem spectat... modum electio-i
nis eius et successionis praescribere » (vide supra th. XII.
n. III.). Iam vero si tum temporis nullus erat verus Pon-«
tifex, quia (ut aiunt isti theologi) nullus erat indubius et
certus, manifesto ab inferiori potestate congregationis Con-
stantiensis actum esset contra modum electionis praescri-i
ptum a suprema potestate Summorum Pontificum. Neque
modus praescriptus electionis solum mutatus est accensendo
electoribus praeter Cardinales etiam alios Episcopos et sim-»
plices presbyteros, qui ne ad Clerum quidem Romanae Ec-i
clesiae pertinebant; sed difficultates exstabant quoad ipsos
etiam Cardinales ex tribus obedientiis assumptos, quas ab
illis theologis nec solutas imo neque commemoratas esse
video, nec quomodo in eorum hypothesi solvi possint, equi-i
dem perspicio. Si enim per quadraginta fere annos (27. Man
tii 1378. quo defunctus est Gregorius XI. usque ad electio-i
nem Martini V. 11. Novembris 1417.) nullus dicatur fuisse
verus Pontifex, quomodo legitimi censeri poterant omnes
235
illi Cardinales ab istis pseudopontificibus creati, qui tamen
licet ex diversis obedientiis et a contrariis pontificibus as~i
sumpti se invicem in Conventibus Pisano et Constantiensi
agnoscebant ut legitimos, et contradicentibus ipsis pontifi-i
cibus, a quibus erant creati, omnia sibi iura Cardinalium
vindicabant? Ulterius si electio Urbani YI. (8. Aprilis 1378.)
erat invalida, quomodo valida non erat altera Clementis VII.
(20. Septembris 1378.)? Si autem, quod merito in dubium vo-i
cari iam nequit. Urbanus vere creatus est atque ab ipsis
Cardinalibus, qui postea defecerunt, publicis actibus et scri-i
ptis litteris saltem usque ad mensem Iunium agnitus ut
legitimus successor s. Petri, quomodo propter subsequentem
secessionem atque inde malis artibus paulatim ad multos
propagatam dubitationem ipse decidit a pontificatu, quem
non a Cardinalibus nec ab Ecclesia sed immediate a Christo
Deo collatum tenebat? Si igitur quorumcumque hominum
actibus pontificatu divinitus collato spoliari non potuit, sed
usque ad obitum (15. Octobris 1389. in sua sede Romana)
verus permansit Petri successor, absque dubio eius succes-i
sores secundum omnes statutas leges electi Bonifacius IX.
Innocentius VII. Gregorius XII. veri et legitimi erant in
sede Petri successores. Dubia vero illa post Urbani electio-i
nem et agnitionem iam stabilitam invecta et propagata a
Cardinalibus offensis, quae deinde utique protendebantur
ad eius successores, efficere tantummodo poterant, quod su-i
perius diximus, ut addicti partibus Roberti Genevensis (Cle->
mentis VII.) et successoris Petri de Luna (Benedicti XIII.)
aut deinceps Alexandri V. a Pisanis electi (26. Iunii 1409.)
eiusque successoris Ioannis XXIII. non essent formaliter
sed solum materialiter schismatici, atque adeo inter eos
potuerint reperiri viri etiam sancti; sed nec dubia illa,
nec quae consequenter ad illa in conventu Pisano per ele-i
ctionem adhuc tertii, qui nomen Romani Pontificis assume-i
ret, poterant Urbano VI. eiusque successoribus valide ele-i
ctis adimere dignitatem et potestatem super universam
Ecclesiam. Accusatio schismatis et u notoriae haereseos * a
Pisanis inducta contra Gregorium XII., quod fautor et
defensor inveterati schismatis negaret revelatam veritatem
unitatis Ecclesiae, et ideo decidisset a pontificatu, contra-
236
dictionem involvit; si enim verus fuit Pontifex a Christo
habens supremam potestatem super universam Ecclesiam,
hanc suam potestatem defendendo contra adversarios sal-i
tem materialiter schismaticos nec facto oppugnavit multo-i
que minus sententia negavit unitatem Ecclesiae a Christo
institutam maxime in suo capite et sub suo capite visibili.
Neque postmodum ab ipsis Constantiensibus u notoria ista
haeresis » Gregorii aut veritas iudicii Pisani ullatenus est
agnita, Aut mox apparebit. Non tamen ideo necesse est ne~i
gare Gregorium in illa Ecclesiae turbatione ad sponte re->
nuntiandum obligatum esse et huic obligationi resistendo
peccare potuisse ; sed propter peccata alia quam haereseos
Pontificem sua potestate privari, assertio est damnata in
articulo 8. Wiclefli et in articulis 12. 13. 20. 22. 24. Ioannis
Hus definiente Martino V. in ipso Concilio Constantiensi.
Videtur ergo legitimus processus Concilii Constantiensis
ad exstinctionem schismatis alia ratione explicandus prae-i
sertim nunc, postquam catholicus intellectus fidei de vi et
ratione primatus a definitionibus oecumenici Concilii insi-i
gniter illustratus et firmatus est (Cone. Vatie, sess. 4. c. 3.).
Explicatio vero ex ipsis actis elucet manifesta, ut sane sit
cur humili laude miremur Christi regis, sponsi et capitis
Ecclesiae providentiam, qua ingentes illas turbas cupidi-i
tate et ignorantia hominum invectas ac sustentatas com-i
posuit salvis omnibus legibus, demonstrans clarissime non
ope humana sed divina fidelitate in promissis et omnipo-i
tentia in gubernatione niti indefectibilitatem petrae, in
qua ipse aedificavit Ecclesiam suam, ut portae inferi non
praevaleant adversus eam.
Gregorius XII. legitimus Urbani VI. successor suis lega-i
tis Cardinali Ioanni de Dominicis et Carolo de Malatestis
1°. u de plenitudine potestatis plenam et liberam facul-i
tatem» dedit congregationem Constantiensem, « in quantum
per serenitatem regiam (Sigismundum) et non Balthasarem
se nuncupare facientem Ioannem XXIII. vocatam, » consti-i
tuendi in verum ac legitimum Concilium u pro exstirpatione
horrendorum schismatum et integra unione merito optanda
et perficienda,» seu ut verba sunt Gregorii, u ad praedictorum
effectum convocandi et auctorizandi generale Concilium. »
237
2°. De eadem u plenitudine potestatis » dedit legatis fa-i
cultatem nomine Pontificis in antecessum approbandi, quae
Concilium iam legitime convocatum ad illum finem dispo-i
suerit : u vice nostra (inquit) similiter auctorizandi, appro-»
bandi et confirmandi, quae disponentur pro vera redinte-i
gratione et unione Ecclesiae et praefatorum schismatum
extirpatione per congregationem eamdem » (postquam nempe
iam fuerit convocata et auctorizata ut generale Concilium).
3°. Constantienses tum convocationem in Concilium tum
collationem potestatis omnia opportuna disponendi pro vera
unione Ecclesiae factam a Gregorio admiserunt u in omni-i
bus et per omnia, quantum ad ipsum (Gregorium) spectare
videtur. » Atque ita utramque Gregorii dispositionem Car-i
dinalis de Dominicis eius legatus in sessione XIY. (4. Iu-
lii 1415.) solemniter promulgavit, u In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti, Arnen. Auctoritate ipsius Domini
Nostri Papae, quantum ad eumdem spectat... ut sub diver-i
sorum professione Pastorum dissidentes Christiani in uni-i
tate sanctae Matris Ecclesiae et caritatis vinculo coniun-
gantur, istud sacrum Concilium generale convoco, et omnia
per ipsum agenda auctoriso et confirmo iuxta modum et
formam, prout in litteris Domini Nostri Papae plenius con-i
tinetur. »
4°. His peractis Concilium inter « agenda a Gregorio
auctorizata » ad ext.irpationem schismatis unum maxime
necessarium statim praestitit, obedientias nempe duas Gre¬
gorii et Ioannis decrevit iam conciunctas et unitas esse
« in uno corpore D. N. lesu Christi et huius sacri univer-i
salis Concilii generalis, n atque ad hunc ipsum finem omnes
censuras et poenas utrimque occasione schismatis inflictas
solvit et absolvit, et personas omnes dictarum obedientia-
rum « in suis statibus, dignitatibus et officiis habilitavit,
et cum eis, quantum opportunum fuerit aut indigebant, dis— «
pensavit, n Tum vero per eamdem sibi impartitam aucto-i
ritatem decrevit, modum et formam futurae electionis Ro-i
mani Pontificis, post s. Sedis vacationem, ipsi Concilio hac
vice statuendam reservari: u ut praetextu cuiuscumque ces-i
sionis aut vacationis sedis Apostolicae sive papatus durante
praesenti Concilio factae vel faciendae non procedatur ad
— '2'SS —
Pontificis electionem nisi « modo, forma, loco, tempore et
materia (intelliguntur habentes ius eligendi) per sacrum
Concilium ordinandis. »
Quis iam dubitare potest, haec de rebus summis acta
et decreta non potuisse habere valorem nisi per supremam in
Ecclesia a Christo institutam solius Romani Pontificis po-«
testatem? Atqui Gregorius XII. qui tunc nondum renun-i
tiaverat et verus erat Pontifex Romanus, u auctorizavit,
approbavit, confirmavit, quae disponentur per Concilium »
sine alia limitatione, nisi ut disponantur ad unionem Ec~i
clesiae et schismatum extirpationem, quod paulo ante vi-i
dimus. Ergo cum haec acta et decreta sint evidenter ad
istum ipsum finem, certum et plenum per ipsam Pontificis
confirmationem habebant valorem.
5°. Postremus demum actus in ista XVI. sessione fuit
libera abdicatio pontificatus. «Ego Carolus de Malatestis...,
pure, libere et sincere procuratorio nomine ipsius SSmi. Do-i
mini Nostri, Domini Gregorii Papae XII. in nomine Patris
et Filii et Spiritus Sancti renuntio et cedo expresse in his
scriptis realiter et cum effectu iuri, titulo, et possessioni,
quod, quem et quam ipse habet in papatu, et resigno no~i
mine praefati Domini Nostri papatum et omne ius papatus,
titulum et possessionem, quod, quem et quam habet coram
D. N. Iesu Christo, qui Ecclesiae suae est sponsus et ca-i
put n (Harduin. VIII. p. 384-400.).
Per hanc renuntiationem sedes Apostolica vere relicta
est vacua, ac proinde Concilium ex facultatibus ipsi a Su-i
prema Pontificis potestate attributis potuit legitime pro-i
cedere modo, forma, loco, tempore et materia per ipsum
Concilium ordinatis « ad canonicam et certam electionem
unici futuri summi Pontificis, » ut finem suae renuntiatio— '
nis ipse Gregorius in mandato ad Carolum de Malatestis
declaraverat (Hard. VIII. 387.); eamque tandem post bien-i
nium (11. Nov. 1417.) in Martino V. feliciter perfecit.
Haec quae forte Trocpspya videri possunt, censui hoc loco
non inopportune inserenda ad ulteriorem aliquam dilucida-
tionem monarchiae ecclesiasticae, de qua in superioribus
thesibus actum est. Nunc porro progredimur ad consideran-i
dum factum constitutionis Ecclesiae ipso tempore Apostolico.
CAPUT III.
CONSTITUTIO ECCLESIAE SUB APOSTOLIS
ET PROXIME SECUTA AETATE.
THESIS XIV.
Ecclesia ab Apostolis constituta in sese exhibet
eam ipsam formam, qua est a Christo instituta.
u Secimlnm formam a Christo fundatore praescriptam et institutam
- Ecclesia nobis exhibetur ab Apostolis constitnta 1°. ut Ecclesia una ex
- Iudaeis primum, deinle sine discrimine ex Iudaeis et gentibus; 2°. ut
- Ecclesia Christiana omnino distincta et •••parata a synagoga ; 3°. in se
-cohaerens unitate professionis fidei, sacramentorum, et communionis;
- -1°. hoc ipso disposita ac gubernata per propriam potestatem magisterii
- ac imperii. »
Consideravimus personalem efficientiam Iesu Christi,
qua Ecclesiam suam in terris instituit; nunc mentis oculos
convertamus ad ipsum effectum, ad Ecclesiam nempe, ut
ea in scriptis apostolicis iam constituta nobis exhibetur.
Fundator Ecclesiae Christus Deus infinite verax, fidelis et
omnipotens is est, ut quantumvis institutum, quatenus il— «
lud in libris Apostolorum descriptum habemus, non repe-
riremu3 perfecte respondere institutioni superius demonstra-i
tae, nihilo tamen minus cuivis christiano certum manere
deberet, primis illis initiis vel granum sinapis servans vin
tutem fecundam a Christo inditam nondum plene in arbo-i
rem sese explicuisse atque ideo in tota sua amplitudine
nondum apparere, vel Apostolos minime necesse habuisse,
etiam in suis libris quos paucissimos et data opportunitate
scriptos nobis tradiderunt (cf. Tract. de Tradit, th. VII.),
comprehendere facta, quae omnium oculis obversabantur.
Re tamen vera Ecclesiam iam in illis primordiis videmus
in orbe terrarum constitutam atque in libris ipsis aposto-«
licis quantum satis est, descriptam secundum illa principia
240
et secundum eam formam, quam Christus conditor ei indi-»
disse in Evangeliis legitur.
I. Consideramus lineamenta in Ecclesia primae illius
aetatis tum ex Iudaeis tum ex gentibus coalescente.
1°. Post Christi ascensionem Apostoli, per electionem
Mathiae iam completo numero duodenario, simul congregati
cum Maria matre Iesu et cum aliis discipulis exspectabant
promissionem Patris, ut induerentur ad munus sibi i ni un¬
ctum virtute ex alto. Mox sub visibilibus signis in prima
pentecoste post primum pascha novi Testamenti repleti sunt
Spiritu Sancto et ad exsequendum suum apostolatum omni-i
bus donis abunde instructi. Tum vero ad primam praedi-»
cationem Petri u appositae sunt (xpodeTeO-rAav) animae cir-»
citer tria millia. » Ulterius u Dominus augebat (7cpo<reTt9si)
qui salvi fierent, quotidie in id ipsum n (1). Post secundam
Petri orationem adeo multi iam crediderunt, ut u factus
sit numerus virorum quinque millia. » Porro u magis au-»
gebatur credentium in Domino (7tpo<reTi9evTo TrtdTeuovTe;
to) x’jpi(«)) multitudo virorum ac mulierum; » u et verbum
Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum
(twx- (/.niiyjrtov) in Ierusalem valde, multa etiam turba sa-»
cerdotum obediebat fidei. » Descriptio huius 7rpo<r6e<rEto; seu
incrementi brevissimis quidem verbis concepta est, sed quae
formam Ecclesiae Christianae in suis praecipuis elementis
satis exhibeat. Iussi sunt separari a synagoga: u salva-»
mini a generatione ista prava. » Suscepta fide ab Apostolis
praedicata per baptismum uniebantur in societatem pro-»
priam, quae ipso appositionis nomine significatur; per im-»
positionem manuum Apostolorum replebantur omnes Spiritu
Sancto (2). Sub Apostolis perseverabant in u obedientia fi-
(1) In plerisque graecis codicibus loco particulae in id ipmm eni to
curo, quam transfernnt ad initium sequentis capitis, hic legitur rrt exxXrjr.*
Dominus... adiungebat Ecclesiae.
(2) u Et cum orassent... repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loque-i
bantur verbum Dei (pro suo quisque gradu ac munere) cum fiducia. » « Ora-i
verunt (Apostoli) pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum; nondum enim
in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Dcn
mini Iesn: tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum
Sanctum » Act. IV. 31; V I U . 14. sqq.
241
dei n in doctrina et cultu religioso proprio novi Testamenti
a Christo in ultima caena instituto: u erant autem perse-i
verantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fra-i
ctionis panis, et orationibus » (1). Act. II. 40-42. 47; IY.
4. 31; V. 13. 14; VI. 1. 7.
Inde a martyrio Stephani excitata magna persecutione
contra Ecclesiam quae hactenus erat in una urbe Ierusa-
lein (stci ttjv. exxXy)<7iav tyjv ev 'Iepo<yoXup.ois), u omnes di— «
spersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter Apo-i
stolos » Act. VTII. 1. Nempe dispersi sunt non quidem
(1) *Hoav oe 7ipo<jxapT7]pouvT£? tt) oi3ayr) tiov arcoaToXcov, xat ttj xotvto-
vta, xat ttj xXaaet tou aptou, xat Tat? rcpoasuyat? quatuor enumerantur in
texta graeco, ubi tj xotvtovta et 7) xXaot? tou apTou distinguuntur eo modo
coniunctionis per repetitionem articuli, ut vix videatur sumi posse velut
hendiadys, quo simpliciter significetur communicatio fractionis panis. Pro-i
prie xotvtovta est communio inter fideles tamquam invicem membra et cum
capite Christo, qua anum corpus sunt. Secundum hanc significationem di-i
citur u societas » xotvtovta inter Apostolos Gal. II. 9., « communicatio in
evangelio Christi » (ei? to EuaAEXtov) Phil. I. 6. et « communicatio fidei »
Philem. 6. « societas spiritus » xotvtovta nvEup-aro? Phil. II. 1. « societas
fidelium ad invicem » xotvtovta jiet’ aXX7]Xtov 1. Io. I. 3. 7. probabiliter
etiam 2. Cor. IX. 13. communicatio Corinthiorum non solum ad sanctos
in Ierusalem ratione largitionum sed ad omnes fideles (f| xotvtovta ei?
auTOu? xat ei? JiavTa?). Huius communionis fidelium effectus simul et ali-i
quod vinculum sunt utique elargitiones, quibus una Ecclesia alteri vel
gener atim ditiores pauperibus subveniunt; quae ideo etiam dicuntur
xotvtovta Rom. XV. 26; Heb. XHI. 16. Sed haec posterior significatio
nullo modo potest assumi in loco, de quQ agimus. Porro communionis fi— >
delium inter se et cum capite Christo causa velut formalis et vinculum
nobilissimum est ipsa eucharistia: «panis quem frangimus, nonne par¬
ticipatio (xotvtovta) corporis Domini est? Quoniam unus j)anis, unum cor-i
pus multi sumus, qui de uno pane participamus « (ol yctp rcavTE? ex tou
ivo? apTOu jiETEyo|A£v) 1. Cor. X. 16. (vide Tract. de fAuchar. ed. 2. p. 111. sq.).
Intime igitur cohaeret xotvtovta et « fractio panis. » Hinc quod dicitur:
erant perseverantes in communicatione et in fractione panis, potest uti-<
que contrahi in hanc alteram propositionem causalem: erant perseverantes
in communicatione, quae est per fractionem panis. Hoc autem ipsum in —
telligitur expressum in textu latino: « erant perseverantes in communi-i
catione fractionis panis ». Fractionem panis hic necessario intelligi sacram,
nempe eucharisticam, demonstrat ipsa connexio cum membris anteceden-i
tibus et consequentibus. Syrus vertit: « et communicantes erant in ora-i
tione et in fractione eucharistiae n j\ (y — — Cf. 1. Cor. X. 16 ;
XI. 24. in graeco); Act. XX. 7. 11 ; probabiliter"* Lue. XXIV. 30. 35.
Franzelin. De Ecclesia Christi
242
omnes fideles, sed omnes qui sub Apostolis erant consti-i
tuti in gradu aliquo et in munere praedicandi verbum
Dei; est enim haec introductio ad ea, quae in sequen-i
tibus narrantur de praedicatione evangelii et propagatione
Ecclesiae. Sunt isti diaconi, ex quibus Philippus postquam
ad eius praedicationem « receperat Samaria verbum Dei, »
« pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec ve->
niret Caesaream; n alii qui vocantur presbyteri duces seu
praepositi in fratribus (fiyouijLsvot ev vot; cf. Heb.
XIII. 7. 17. 24.), doctores et prophetae (Act. VIII. 1. 4.
12. 14. 40; XIII. 1; XV. 6. 22.). Ex hac praedicatione mox
videmus constitutas Ecclesias, « Ecclesia (1) quidem per
totam ludaeam et Galilaeam et Samariam habebat pa-i
cem, et aedificabatur ambulans in timore Domini et conso-i
latione Sancti Spiritus » Act. IX. 31. Ulterius «illi qui
dispersi fuerant a tribulatione quae facta est sub Stephano,
perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antio-i
chiam, nemini loquentes verbum (tov Xoyov verbum nempe
evangelii) nisi solis Iudaeis » Act. XI. 19. Constituebant
nimirum Ecclesias solis credentibus ex circumcisione tum
in Palaestina tum in aliis regionibus finitimis. Ita enim
praeceperat Dominus: « eritis mihi testes in Ieru salem et
in omni Iudaea et Samaria, et (postea) usque ad ultimum
terrae » Act. I. 8. atque ita intellexerant Apostoli ipseque
doctor gentium Paulus Act. XIII. 46.
2°. Demum anno 40. aerae vulgaris exeunte seu duode-i
cimo post mortem Redemptoris, Apostolorum principi Petro
non quidem ipsum dogma de destinatione evangelii pro omni-i
bus gentibus «et de universalitate Ecclesiae revelatum est,
quod sicut a prophetis praenuntiatum ita a Christo saepe
disertissimis verbis declaratum fuerat (cf. Act. II. 39; III.
26.); sed tempus manifestatum est simul cum ratione mo-i
doque admissionis omnium gentium, et exsecutionis testa-i
menti Salvatoris (2), ut Apostoli praedicarent evangelium
(1) In graeco textu numerus est pluralis at [x:v ojv ExxXr<jiai xaQ* 6Xr;
rrs 'Iouoata; x. X. Ecclesiae nimirum particulares sunt u una omnes. * Ter-
tull. prae seri pt. c. 20.
(2) Ex his intelligitur sensus eorum quae saeculo tertio u ex tradi-i
tione » Cus;atur Apo. Ionius: « Dominum Apostolis suis praecepisse per
243
omnibus gentibus, omni creaturae, et testes essent usque
ad ultimum terrae. Hinc quum primus ex gentilibus Cor-i
nelius cum domo sua aggregatus esset Ecclesiae, id magno
gaudio exceptum est ab ipsa Ecclesia hactenus constituta
ex solis Iudaeis. « G-lorificaverunt Deum dicentes: ergo et
gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam » Act. XI. 18.
Ex hoc tempore primum quidem Antiochiae, ubi iam
pridem fundata erat Ecclesia ex circumcisione, u loqueban-i
tur et ad Graecos (1) annuntiantes Dominum Iesu m .
multusque numerus credentium conversus est ad Domi-i
num... et apposita est multa turba Domino... et docuerunt
turbam multam, ita ut cognominarentur Antiochiae discH
puli Christiani, » (circa an. 41. ae. v.) (2) Act. XI. 20. 26.
Haud diu post haec Paulus, qui iam iu prima sua mi-i
rabili vocatione fuerat electus, ad portandum nomen Iesu
coram gentibus et regibus et filiis Israel Act. IX. 15., ac
cum eo Barnabas ordinati manuum impositione (3) in Ec-
dnodecim annos a Ierusalem ne discederent » (jxrj yojpuOrAai 'IspouaaXr<x)
Enseb. V. 18; et Clemens Alex, ex libro praedicationis Petri refert « Do-<
minam dixisse Apostolis... post dnodecim annos egredimini in mnndnm •>
Strom. 1. VI. p. 637. Confer etiam Ironaenm 1. III. c. 1. n. 1.
(1) In editis graecis nuuc est r.po; rou; 'EXXrjvisrots, qai forent Iudaei
utentes graeca lingua inter gentes; at sine dubio cum PP. graecis et ve-i
tustis simis codicibus legendum est r.p05 tou? 'EXXr,va?. Ratione inversa
Act. IX. 29., ubi Sanius quando primum post suam conversionem Dama-i
sco venit Hierosolymam, dicitur in vulgata locutus esse « gentibus et
dispntasse cum Graecis, » textus graeeus recte habet eXaXei re xai auveArjreT
rpo; rous 'EXXrjv.ara;eo enim tempore nemiui adhuc loquebantur verbum
nisi solis Iudaeis. Vide cl. P. Patritii Commeut. in Act. h. 1. cf. Suarez
de Legibus 1. X. c. 4. n. 20. Versio syriaca ibi habet: « disputabat cum
Iudaeis graece scientibus. »
(2) Anno 65. ae. v. nomen Christianorum iam communi in usu fnisse
etiam penes homines extra Ecclesiam, apparet ex Act. XXVI. 28. cf.
1. Pet. IV. 16.
(3) Suarez in 3. P. T. III. disp. 34. sect. 1. cum nonnullis aliis theo-i
logis censet, hanc manuum impositionem fuisse mere deprecatoriam non
vero sacramentalem ordinationem. Communior tamen et inspectis verbis
probabilior sententia tenet, fuisse hanc ordinationem episcopalem. Quod
Paulus proprio strictoqne sensu Apostolus non ab hominibus neque per
hominem sed immediate a Christo acceperit Apostolatum (Gal. I. 1.), nou
impedit, quominus characterem episcopalem via ordinaria per sacramcn-
_ 244
clesia Antiochena ac missi a Spiritu Sancto constituerunt
Ecclesias in insula Cypro et in Asia minori sine discrimine
ex Iudaeis ac gentibus; idemque opus ad quod assumptus
erat. Apostolus gentium, post separationem a Barnaba aliis
adiutoribus adscitis, perfecit in Macedonia, Achaia et in
provincia Asiae, cuius metropolis Ephesus Act. X 1 1 1- X X .
tum a Christo institutum suscipere potuerit. Cf. Bellarm. de Rom. Pont.
I. c. 23. Hoc posito Paulus et Barnabas, qui ambo etiam ante hanc ma-i
nuum impositionem numerantur inter u prophetas et doctores, » dicendi
sunt iam fuisse in gradu presbyterorum, vel certe tum duplici ordinatione
consecratos fuisse; quod enim aliqui affirmant, « una eademque manuum
impositione in sacerdotis simul et episcopi munere quempiam constitui
posse v> in vera theologia non putamus esse concedendum; certe nec Bel-
larminus (de sacram. Ordinis c. B. n. 16.) nec Petavius (dissert. eccle-
siast. 1. I. c. 2.) ad quos appellant, hoc umquam dixerunt. Neque facta
quaedam quae ex ecclesiastica historia a nonnullis eruditis (ut recentius
ab illmo Greith ex historia Hibernica), inducuntur, quidquam probant,
quia minime necessarium erat ordinationem presbyteralem et consecratio-»
nem episcopalem, praesertim si simul conferebantur, semper utramque
expresse commemorari in historicis monumentis. Vide Benedict. XIV. litt.
In postremo §. 10-14. (Bullar.T. IV. n. LXIII.). Porro in loco Act. XIII. 3.
de quo agimus, supponitur utique aliquis Episcopus consecrator, licet quis
fuerit, certo definiri nequeat. Videtur sane aliquis fuisse ex « prophetis
et doctoribus, n qui ibi nominantur. Post eorum enim enumerationem
s. Lucas continuo subiungit: u ministrantibus autem illis Domino (XeT-
ToopyuvTiov oe aurcov tu> xupuo)... dixit illis Spiritus Sanctus, segregate
mihi Saulum et Barnabam... imponentesque eis manus dimiserunt illos, n
Nescio an facile refelli posset, qui Manahen ibi nominatum censeret esse
Petri successorem in episcopatu Antiocheno graece Evodium appellatum.
Paulo ante hoc tempus Petrus iam Romam petierat (vide P. Patri tii Chro-
nicon in Acta Apostolorum), reliquisse ergo Antiochiam sedem successori
putandus est. Manahen seu Manahem (4. Reg. 15. 17.) DH30 eonso-
lans vel ex alio etymo prospero itinere deducens (vide lexica
sub verbo nro ) forte componi posset cum graneo nomine 'Euooio?; sed
nihil opus est, quum haud raro Iudaei posterioribus istis temporibus
praeter hebraicum etiam aliud nomen graccum vel latinum assumere con-i
sueverint, ut penes Iosephum (Anti quit. 1. XII. c. 15.) Sacerdos Onias
Menelaus et alter IaTeim Alcimus, et Act. I. 23. Barsabas lustue, hocque
ipso loco Act. XIII. 1. Simon Niger. Certe aliquem ex tribqs doctoribus
ibi nominatis, fuisse Petri in episcopatu Antiocheno successorem, proba-»
bile est; sed Lucium Cyrenensem et Simonem Nigrum adhuc ad latinum
habuisse graecum nomen additum, difficilius credas; remanet ergo solus
Manahem Eoo dius.
245
Eadem aetate (aerae vulg. an. 53.) memorantur cunctae at-i
que adeo iam multae Ecclesiae gentium Rom. XVI. 4.; immo
hoc ipso tempore apostolico exhibetur una Christi Ecclesia
in universo mundo, ut mox distinctius declarabimus.
Ecclesias eas quae erant extra fines Palaestinae, con-i
stitisse maximam partem fidelibus ex gentibus, manifestum
est ex actis inde a capite XIII. multoque magis ex epH
stolis Pauli, u Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam
arena maris, reliquiae salvae factae sunt; » u Israel se-i
ctando legem iustitiae ad legem iustitiae non pervenit, of->
fenderunt enim in lapidem offensionis; n u tota die expandi
manus meas ad populum non credentem et contradicentem; »
u delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum
divitiae gentium; » u propter incredulitatem fracti sunt
rami » Rom. IX-XI. Ex adverso u gentes quae non secta-i
bantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam;» a inventus
sum a non quaerentibus me; » u gentes super misericordia
honorare Deum, sicut scriptum est: confitebor tibi in gen-i
tibus _ laetamini gentes cum plebe eius _ laudate omnes
gentes Dominum... exsurget regere gentes, et in eum gen-i
tes sperabunt r> Rom. IX. 30 ; X. 20; XV. 9. sqq. Immo hoc
est mysterium absconditum a saeculis in Deo, nunc autem
revelatum Apostolis et prophetis in Spiritu, ut innotescat
nunc principatibus et potestatibus in coelestibus per Eccle-i
siam multiformis sapientia Dei, mysterium nempe : u gen-i
tes esse coheredes et concorporales et comparticipes promis-i
sionis eius in Christo Iesu per evangelium -n Eph. III. 5-11.
Ex his iam patet, nullum umquam fuisse admissum dis— «
crimen in iuribus et participatione bonorum Ecclesiae in-i
ter Iudaeos et gentes alias; sed ambo in unam Ecclesiam
uniuntur, u Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in
omnes et super omnes qui credunt in eum; non enim est
distinctio... An Iudaeorum Deus tantum, nonne et gentium?
immo et gentium; quoniam quidem unus est Deus, qui i Li¬
sti fi c at circumcisionem ex fide et praeputium per fidem v (1)
(1) Iudaeis ex ipsa fide veteris Testamenti, quod erat paedagogus ad
Christum, efflorescebat fides novi Testamenti; gentibus autem, quae erant
“ sine Christo et sine Deo in hoc mundo, » fides demum tota aliunde ac-
240
Rom. III. 22. 30. u Memores estote quod aliquando vos gen-i
tes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur
circumcisio in carne, manufacta; quia eratis in illo tem-i
pore sine Christo, alienati a conversatione Israel (tyj; tcoXi-
T£ia; To*j'IdpocTjX) et hospites (;svoi) testamentorum... nunc
autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, fa->
cti estis prope in sanguine Christi; ipse enim est pax no-i
stra, qui fecit utraque unum _ ut duos condat in semet-
ipso in unum novum hominem (1), faciens pacem, et recon-i
ciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens
inimicitias in semetipso; et veniens evangelizavit pacem
vobis, qui longe fuistis, et pacem iis qui prope, n Eph. II»
11. seqq. ; 1. Cor. XII. 13.
3°. Omnes isti qui per fidem ac baptismum inter se et
cum Christo uniuntur, nomine proprio appellantur fratres
ab intima unione et communione Act. XI. 1; XII. 17; XV.
3. 23; XXVIII. 14. aliis locis saepe (cf. cl. P. Patrizi de
Evang. 1. I. c. 4. n. 42.); credentes (ol 7rt<TTeo<ravTs<;) et fi— ■
deles (oi ttkttoi) a forma interna et professione externa
unius fidei, quae est fundamentum sanctitatis et vinculum
unitatis fratrum Act. II. 44; IV. 32; V. 14; 1. Tim. IV. 12.
et alibi; sancti (oi ayioi) et vocati sancti (x>.7)Tot ayiot) (2)
ex perfectione formae' externae et internae, ad quam per
fidem et communionem ordinantur Act. IX. 32. 41; 2 Cor.
I. 1; Phil. I. 1; Rom. I. 7; 1. Cor. I. 2. cf. Rom. VIII. 28;
discipuli (oi (xocO-jorai) ex susceptione totius doctrinae ac di—»
sciplinae in fide communione et sanctitate, simulque ex
subiectione erga magisterium fidei, regimen communionis,
sacerdotium sanctificationis Act. VI. 1. 2. 7; IX. 1. 10. 25.
26; Christiani ab auctore et consummatore fidei, commu-i
nionis et sanctitatis Act. XI. 26; XXVI. 28; 1. Pet. IV. 16.
cedens inserenda erat. Hoc indicatur, dum iustiiicari dicitnr circumcisio
ex fide ex praeputium vero per fidem o-.x tt);
(1) Umes novus homo est Chri.-tus caput cum suo corpore ex Indaeis
et gentibus. Cf. th. VII. n. II.
(2) Singuli snnt in fide et fraternitate et sanctitate per vocationem
Spiritus Sancti; unde Kom. VIII. 2S. in textu graeco dicuntur simpli-i
citer u secundum propositum vocati. A oi xxtx nAoOsstv xXrjTot; vulgata
addit vocati sancti. Propterea etiam tota si» ictas est proprio sensu theo-i
logico ex divina vocatione sxxXr,7ix (vide th. I.).
247
Facile apparet, haec nomina esse socialia, si ita loqui
fas est, iisque designari homines non tam seorsum singu-i
los, quam potius ut propria forma sociali interna et ex-i
terna coalescunt in unam societatem sui nominis, quae est
ac dicitur Ecclesia Christi. Hanc societatem. Ecclesiam
Christi, cuius prima exordia primaque lineamenta inspe-i
ximus consideremus iam secundum ampliorem explicationem
propriae formae, qua in scriptis apostolicis exhibetur con-i
stituta.
H. In primis videmus eam nt societatem religiosam
non modo distinctam sed plane separatam a synagoga, qua^
tenus haec manet in sua forma typica et paedagogica ad
Christum exspectatum et ad futurum eius primum adven-i
tum, quam formam retinentes nunc, cum iam completa est
Christi praesentia (ii nxpoixjix), deficiunt a proprio fine
veteris Testamenti, u finis enim legis Christus; » et inci-i
dunt in apostasiam a fide praenuntiati, a spe promissi, a
charitate cunctis gentibus desiderati Messiae Salvatoris (1)
(Agg. II. 8.). Adeoque synagoga quae erat populus electus
veteris testamenti, dum recusat transitum divinitus ordi-»
natum a spe bonorum futurorum in Christo ad possessio-i
nem praesentium, desinit esse populus Dei: u et non erit
eius populus, qui eum negaturus est n Dan. IX. 26; popur
lus autem et regnum Dei in terris nunc continetur sola
Ecclesia novi Testamenti ex cunctis gentibus: u non enim
per legem promissio Abrahae, aut semini eius, ut heres
esset mundi; sed per iustitiam fidei... Ideo ex fide, ut se~i
eundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei
qui ex lege est solum, sedet ei qui ex fide est Abrahae,
qui est pater omnium nostrum n Rom. IV. 13. sqq.; IX. <5-8.
1°. Hanc velut oppositionem inter cetus Testamentum
et novum, quod nempe illud temporarium per huius ut re-
(1) Qui venturus fide et spe erat exspectandus, nunc cum iam venit,
charitate est diligendus. In V. T. dicitur: « culus non vidit. Dens abs-i
que te, quae praeparasti exspectantibus te » In N. T. ver¬
titur: «oculus non vidit... quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum •>
(diligentibus se toi? a-pcnwr.v ccjtov) Is. LXIV. 4. (3); 1. Cor. II. i), cf.
Iac. II. 5.
248
gni numquam desituri successionem iam interiit. Apostoli
principii instar diserte inculcabant primis fidelibus, atque
iis nominatim qui erant ex circumcisione, u Melioris testa-i
menti mediator est (Christus), quod in melioribus repro-i
missionibus sancitum est. Nam si illud prius culpa vacasset
(si a|xs(jL7CTo;), non utique secundi locus inquireretur.
Vituperans enim eos dicit (Ierem. XXXI.): ecce dies ve->
nient, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel
et super domum Iuda testamentum nocum, non secundum
testamentum , quod feci patribus eorum... Dicendo autem
novum veteravit prius (1); quod autem antiquatur et se-i
nescit, prope interitum est n Hfcb. VIII. 6. seqq. « Cuius
(Filii Dei) vox movit terram tunc (in legislatione et insti-i
tutione Sinaitica); nunc autem (pro institutione novi Te->
stamenti) repromittit dicens: adhuc semel et ego movebo
non solum terram sed et coelum (in incarnatione, in coe-i
lestibus institutis et charismatibns) (2). Quod autem ad*
huc semel dicit, declarat mobilium translationem tam-i
quam factorum (3), ut maneant ea quae sunt immobilia.
(1) Ile-aXa-.toy.E trv ssAwttjv. Illud prius Testamentum Apostolus dicit
esse iam veteratum in relatione ad novum et non amplius valere. JEx hac
enim ipsa relatione ad futurum novum Testamentum, iam ante adventum
Christi (in verbis prophetarum) illud prope interitum h. e. abrogandum
esse significabatur; nunc autem adveniente novo testamento penitus
interiit.
(2) LoAus Aggaei II. 7. 8. ita habet, u Adhuc unum modicum est
( xx/ p nns niy LXX. et s. Paulus eti anaS), et ego commovebo
coelum et terram, -et mare et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet
desideratus cunctis gentibus: » et venient
• - t % : v
desiderata (bona Messiae) cunctis gentibus. (De constructione pluralis
numeri cum singulari collectivo confer Ps. 119. 103; 1. Sam. II. 4.
vid. Gesen. Sprachgeb. §. 184. 187.) Versio LXX. xxi tjHei t* exXextoc
-avTtov 7o)v eOviov.
(3) Directo respicitur tabernaculum cum suis sacris supellectilibus,
sed sub eo comprehenditur tota oeconomia Mosaica externa et terrena in
comparatione ad oeconomiam spiritalem et caelestem novi Testamenti per
Iesum Christum. ip se dicitur « sanctorum minister et tabernaculi veri,
quod fixit Deus et n n homo; » ipse « pontifex futurorum bonorum per
amplius et perfectius tabernaculum non raannfactum, idest non huius
creationis introivit semel in sancta; » sacerdos - non secundum legem
mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis, »
249
Itaque regnum immobile (1) suscipientes habemus (e£<*>[/.£v
retineamus) gratiam, per quam serviamus placentes Deo
cum metu et reverentia » ib. XII. 26. sqq.
Hinc Apostoli solemni etiam definitione et praedicatione
declarabant, vetera illa instituta, quibus propria indoles
synagogae constituebatur, in Ecclesia Christi suum valorem
suamque obligationem amisisse Act. XV. Quamvis autem
veterum rituum observatio Christianis praesertim genere
Iudaeis aliquamdiu esset permissa, eorum tamen necessitas
tem ac permanentem obligationem in Ecclesia Christi asses
rere inde ab initio novi Testamenti perversio erat ipsius
evangelii Gal. I. 6-9; II. 5; V. 1-13; VI. 12-15. (vide
th. IV.).
2°. Post adventum promissi Spiritus Sancti Apostoli,
licet pro illis initiis adhuc tolerantes rituum observans
tiam, continuo evocabant fideles ex synagoga in Ecclesiam
fide, cultu, disciplina separatam ab illa et per se consistens
tem. Quemadmodum paulo ante vidimus, iam in prima praes
dicatione Petrus « verbis plurimis testificatus est et exhors
tabatur eos dicens: salvamini a generatione ista prava.
Qui ergo receperunt sermonem, baptizati sunt.... Omnes
etiam qui credebant, erant pariter et habebant omnia coms
munia... quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo
et frangentes panem per domos » Act. II. 40. sqq. « Et erant
unanimiter omnes in porticu Salomonis; ceterorum autem
nemo audebat se coniungere illis; » ib. V. 12. sq. Saulus
post suam conversionem « cum venisset in Ierusalem, ten-
tabat se iungere discipulis, et omnes timebant eum, non
credentes quod esset discipulus; Barnabas autem appre-
nec. est “ sacerdos super terram » slrnt sacerdotes levit ici; hi veteri ta-i
bernaculo cum tota sua oeconomia in relatione ad novum Testamentum
tamquam » exemplari (uro8ciy[j.xTi typo) et umbrae deserviunt coelestium »
Heb. VII. 16; VIII. 2. 4. 5; IX. 11. Imo quatenus Ecclesia novi Testa-i
menti includit fundatorem et caput snum Filium Dei « corpus cum ca-i
pite, » merito non solum regnum immobile dici potest, sed etiam increa-
tura, in quod facta est translatio mobilium tamquam factorum Testamenti
Mosaici. « Moises quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus,
Christus vero tamquam Filius in domo sua, quae domus sumus nos »
H<b. III. 5.
(I) Cf. Dan. II. 44; VII. 14. 18. 27.
250
hensum illum duxit ad Apostolos r> ib. IX. 26. (cf. Gal. I.
22.). Paulus Ephesi primum quidem ut solebat loquebatur
in synagoga suadens' de regno Dei; tum vero cum quidam
indurarentur, « discedens ab eis, segregavit discipulos »
(etiam loco), atque ex ipsis segregatis constituebat Eccle-i
sias Asiae; per biennium enim praedicabat, u ita ut omnes
qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini Iudaei
atque gentiles r> Act. XIX. 8. sq. cf. XVIII. 4. sq.
8°. Secundum typum sacrificiorum in die expiationis,
quorum saijguis inferebatur in sancta sanctorum, corpora
vero cremabantur extra castra, Christus suum cruentum
sacrificium expiationis non solum pro populo Israel sed pro
omnibus hominibus (cf. Io. XI. 50-52.) obtulit extra portam
Ierusalem terrenae, quae erat centrum veteris oeconomiae.
Hinc infert Apostolus, ipsis etiam Hebraeis exeundum esse
extra castra, nempe extra synagogam ad Christum, ut par-i
ticipes fiant altaris in quo Christus ipse immolatur, altaris
nempe testamenti novi, cuius participes esse nequeunt, qui
adhuc haerent in lege et cultu veteri, « Habemus altare,
de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo dei
serviunt. .. Et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem
populum, extra portam passus est. Exeamus ergo ad ipsum
extra castra, improperium eius portantes. Non enim ha-i
bemus hic manentem civitatem, sed futuram (ttjv [/.cxxou<7av
illam futuram Ierusalem in coelo) inquirimus r> Heb. XIII.
10. sqq. Imo Ierusalem terrena repraesentata per ancillam
Agar eiusque filiam nunc cum iam desiit esse civitas Dei,
hostiliter opponitur Ierusalem antitypae, quae est Ecclesia
mater nostra figurata per Saram ac filium Isaac. « Quoi
modo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, perseque-i
batur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid
dicit Scriptura? Eiice ancillam et filium eius; non enim
heres erit filius ancillae cum filio liberae. Itaque fratres
non sumus ancillae filii, sed liberae » Gal. IV. 22-31.
III. Ecclesiae quas vidimus iam sub Apostolis longe la-
teque diffusas, non singulae per se unum totum constitue-i
bant ab aliis seiunctum; sed ex omnibus velut partibus
organicis exhibetur constituta una illa Ecclesia universa-i
lis, quam Christus dixit suam Ecclesiam, a se aedifican-
— 251 —
dam super petram. Multa sunt quae inter se distincta quH
dem sed intime nexa, formam huius unitatis tum efficiunt
tum demonstrant.
1°. Unitas fidei ac professionis in Ecclesia universali.
Doctrina et praedicatio apostolica una est « ubique in omni
Ecclesia » (7cavTaAo»j ev rcocdY) exxXyjdia, ev toci; exxXvjdtat;
7ra<iat;) 1. Cor. IV. 17; VII. 17. Evangelium unum sicut in
una Ecclesia particulari Colossensium, ita et u in universo
mundo est, et fructificat et crescit; r> « audierunt evange-i
lium» idem, «quod praedicatum est in universa creatura,
quae sub coelo est » Coloss. I. 6. 23. Fides Thessalonicen-
sium eadem omnium credentium «non solum in Macedonia
et in Achaia, sedet in omni loco » 1. Thess. I. 7. 8. Fides
Romanorum quos Apostolus gentium necdum viderat, « an-i
nuntiatur, in universo mundo » Rom. I. 8; XVI. 19. (1).
2°. Sicut per hanc fidei unitatem, ita per unitatem sa~i
cramentorum omnes fideles ubique terrarum coniunguntur
et formantur in unum corpus Christi. « Unum corpus et
unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis ve-i
strae : unus Dominus, una fides, unum baptisma » Eph. IV.
4. 5. « Omnia membra corporis cum sint multa, unum ta-<
men corpus sunt: ita et Christus. Etenim in uno Spiritu
omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei
sive gentiles, sive servi sive liberi, et omnes in uno SpH
ritu potati sumus... Multa quidem membra, unum autem
corpus.Vos autem estis corpus Christi et membra de
membro » (2) 1. Cor. XII. 12. sqq. « Quicumque in Christo
(ei$ Xpidvov) baptizati estis, Christum induistis: non est
Iudaeus neque Graecus. omnes enim vos unum estis in
Christo Iesu » (3) Gal. III. 27. 28. « Panis quem frangimus.
(1) Haec scripsit Paulus ineunte Martio anni 53, postquam Petrus
iam anno 42. Romam primo venerat ad constituendam snam sedem et
fundandam « Ecclesiam principalem. »
(2) 2<u|i.a Xoiarou, xa*. ueat) ex [assoj;. Tum singnli fideles, tum sin-i
gulae fidelium Ecclesiae particulares sunt membra ex parte, membra ni-i
mirum partialia unius corporis Christi.
(3) Ilavrss Ya? ci J i?te ev Xcittoj Ir70j. Omnes unus homo in
Christo, nempe Christus caput cum suo corpore Ecclesia cf. Eph. II. 15;
1. Cor. XII. 12.
- 252 -
nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus pa~i
nis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane par-i
ticipamus 7) (1) 1. Cor. X. 16.
3°. Ex his iam consequitur perfecta unitas communionis
in vita sociali (ts$ tzoXireta; cf. Eph. II. 12.), qua omnes
Ecclesiae particulares singulique fideles theoretice et pra-
ctice exhibentur et agnoscuntur ut partes ac membra unius
religiosae societatis.
a) Ecclesia Corinthi constat u sanctificatis et vocatis
sanctis » in una societate u cum omnibus qui invocant no-i
men Domini Iesu Christi, in omni loco r> 1. Cor. I. 2. Chri-i
stiani ubicumque terrarum reperiantur sunt et dicuntur,
u fraternitas quae in mundo est r 1. Pet. V. 9. In diver-»
sis Ecclesiis particularibus sunt omnes fratres et mem-i
bra unius societatis. Ecclesiae nempe universalis. Romanos
quorum « obedientia u7ra*07) obedientia fidei) in omnem
locum divulgata est,» salutant u omnes Ecclesiae Christi; n
iisdem commendantur christiani ex aliis Ecclesiis, ut eos
u suspipiant in Domino digne sanctis; » iis qui Paulum
adiuverant, gratias agunt u cunctae Ecclesiae gentium n
Rom. XYI. 2.4.16. 19. His similia cernuntur in salutatio— '
nibus aliarum epistolarum apostolicarum.
b) Sicut Apostoli in praedicatione ad conversionem Iu-
daeorum et gentilium u sibi dexteras societatis dederunt n
(Gal. II. 8-10.), ita et Ecclesiae gentium communionem ha-i
bent nominatim cum Ecclesiis Iudaeorum in Palaestina,
quatenus omnes constituunt unam Ecclesiam, u Spiritua-»
lium eorum (christianorum ex circumcisione) participes fa~i
cti sunt (exoivo>v7)<7av) gentiles, n unde « debent et in car-i
nalibus (rebus temporalibus) ministrare eis » Rom. XV. 26.
27; Act. XI. 29; XXIV. 17; Gal. II. 10; 1. Cor. XVI. 1-3;
2. Cor. VIII. 14; IX. 2. 13. (2). a Deus vocavit vos (Thessa-
(1) Kotvtuv.a Toy awixaro; tou Xpiarou.... ori a; aproc, ev aco[xa oi
“oXXoi. Communio «*t unio immediate cum corpore Christi physico et sarra-
mentali, cum Christo capite, et per ipsum unio omnium membrorum inter
se in unum corpus Christi mysticum.
(2) Ecclesia Romana, inde ab apostolicis temporibus consuevit velut
filios suos sustentare suis opibus fideles aliarum Ecciesiarum in toto orbe
terrarum, ut t-stis est saeculo secundo s. Dionysius Corinthius ad Pon-
- 253 -
lonicenses) in suum regnum et gloriam...; vos enim imita-i
tores facti estis Ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in
Christo Iesu r> 1. Thess. II. 14. «Gentes sunt coheredes et
concorporales (toc £0vy) membra unius corporis) et
comparticipes promissionis eius (Dei) in Christo Iesu per
evangelium, » cuius (evangelii) Paulus « factus est mini-i
ster » (1) Eph. III. 6.
c) Communio haec est omnium fidelium inter se, cum
Apostolis, cum Christo capite et cum Deo: « ut et vos so~«
cietatem (xoivomocv) habeatis nobiscum, et societas nostra
sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo » 1. Io. I. 3.
Ecclesia (evocatio) constat « vocatis sanctis, » et vocati
sunt u in societatem Filii Dei, » adeoque Ecclesia est « so-i
cietas Filii Dei » (2) 1. Cor. I. 2. 9.
d) Exhibetur nimirum in scriptis apostolicis Ecclesia
universalis ut una visibilis communio sanctorum. Multa
quidem sunt membra, eaque diversa secundum diversas di—*
visiones gratiarum, ministrationum et operationum; ex his
tamen omnibus, unum corpus constituitur, quod ab uno Spi“i
ritu vivificatur et sanctificatur, ab uno Domino Iesu Chri-i
sto regitur et administratur, ab uno Deo Patre sustentatur
et confirmatur (Rom. XII. 5; 1. Cor. XII. 4. sqq.; Eph. IV.
4. sqq.; Coi. I. 18; II. 19.). Fideles vocati ex Iudaeis et
gentibus, ambo in uno corpore sunt templum sanctum in
Domino, superaedificati super fundamentum Apostolorum
et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
(Eph. II. 15-22; Coi. II. 7; Heb. HI. 6; 1. Tim. III. 15; 2.
Tim. II. 19. 20; 1. Pet. II. 5; IV. 17.). Ecclesia universa
describitur ut mons Sion, civitas Dei viventis, Ierusalem
tiflcem b. Soterem et ad EccUiam Romanam Bcribefc (apnd Enseb. H. E.
1. IV. c. 23.).
(1) Aia tou euaYYEXiou, ou Erevojxrjv Biaxovo;. Ut legatas Christi admi-i
nistrans evangelium, et per hoc ipsam minister Ecclesiae, aedificans eam
ut corpus Christi opera ministeriali pro Christo. * Evangelium praedicatum
est in universa creatura quae sub coelo est, cuius (evangelii) factus sum
ego Paulus minister, pro corpore eius quod est Ecclesia, cuius (Eccle-i
siae) factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data
est mihi in vos » Coi. I. 23. 25.
(2) 'ExxXrjr.a toj Osoj.... xXrroi ayioi.... i/XrfirAz si; xo-.vwv.av toj u .o>
aurou.
- 2r>4 —
coelestis, cuius cives domestici Dei, qui accesserunt ad
Ecclesiam primitivorum tyj sxxlyjffix twv Tcpwxoxoxtov (Heb.
XII. 22; Epb. II. 10.); ut castra sanctorum et civitas di— '
lecta super latitudinem terrae (Apoc. XX. 8.); ut regnum
sacerdotale et gens sancta (1. Pet. II. 9.10; Apoc. I. 6; V. 9.
10.); ut Israel Dei, peculiaris populus Dei Xao; Trepioudio;
(Gral. VI. 16; Tit. II. 14.); Ierusalem libera, quae est ma-i
ter nostra (Gral. IV. 26.); mulier amicta sole, inter perse-i
cutiones draconis fecunda mater martyrum (Apoc. XII. 1.
5. 11. 17.); Virgo desponsata uni viro, uxor agni praepa-i
rata, cooperta byssino, quae sunt iustificationes sanctorum
(2. Cor. XI. 2; Apoc. XIX- 7. 8.).
IV. Haec triplex visibilis unitas professionis fidei, sa~i
cramentorum et societatis seu communionis in Ecclesia apo-
stolica per omnes gentes diffusa supponit ut suum princi-i
pium ac fundamentum potestatem visibilis magisterii, sa~i
cerdotii, regiminis quam in superioribus thesibus vidimus a
Christo promissam et institutam. In descripta igitur triplici
unitate intelligeretur implicita ipsa potestas tamquam for-i
mans et efficiens eius causa, etiamsi ea in constitutione
Ecclesiae tempore Apostolico non explicite nobis exhibere-i
tur. At vero reperimus in Ecclesiis, ut ab Apostolis con-i
stitutae in ipsorum scriptis exhibentur, sacrae illius pote-i
statis plenum vigorem, adeo ut triplex unitas (de qua
diximus) et tota Ecclesiae constitutio potissimum in hac
potestate aspectabilis reddatur. Imo illius propria indoles,
diversi gradus ac velut organismus distinctius exhibentur
in Ecclesiis iam constitutis, ut eas ab Apostolis descriptas
habemus, quam in ipsa institutione quae in Evangeliis nar-i
ratur. Hinc ad ampliorem declarationem institutionis Chri^
sti (th. XI. n. II.} nobis necesse fuit iam hoc ipsum exer-i
citium potestatis in Apostolis considerare; atque adeo ad
illum locum remittentes possumus heic totum compendio
absolvere.
Videmus in Ecclesiis apostolicis veram potestatem deri->
vatam a Christo, et nomine Christi exercitam, primum
quidem ad docenda dogmata et ad promulgandas ac inter-i
pretandas leges divinas; tum vero omnino ad proprias le— «
ges ferendas in ordine ad vitam Christianam, quibus omnes
fideles obstringantur; ad iudicia facienda in eodem ordine,
ad infligendas poenas. Quae quidem iurisdictio cum propria
sit huius Societatis, quam Christus suam Ecclesiam dixit
et condidit ex potestate suprema sibi data in coelo et in
terra, cum proinde iurisdictio sequatur naturam huius Ec-i
clesiae et ad eius propriam vitam regendam pertineat, cum
denique ab ipso Christo in suo regno instituta sit, mani-i
festum est eam independentem esse, et videmus sane eam
in apostolicis Ecclesiis exerceri independentem a quavis alia
potestate humana. Licet etiam in civitate terrena ad pa-i
cem terrenam non sit potestas nisi a Deo, haec tamen caro
est, potestas nimirum origine, fine et mediis naturalis, at
potestas in civitate Dei, in regno Christi spiritus est, nempe
origine, fine et mediis supernaturalis.
1°. Esse hanc in primis potestatem magisterii ad authen-i
tice docendum ac declarandum quidquid Apostoli ab ipso
Deo Christo et Spiritu Sancto acceperant, vix opus est spe-i
cialibus argumentis demonstrare post ea, quae superius
dicta sunt de divina institutione magisterii. Quandoquidem
Christus suo testamento misit Apostolos sicut ipse missus
erat a Patre, « ad praedicandum evangelium omni creatu-<
rae, n u ad praedicandum in nomine eius poenitentiam et
remissionem peccatorum in omnes gentes, » « ad docendas
omnes gentes observare omnia, quocumque mandavit eis; »
quandoquidem porro promisit et misit eis Spiritum verita-i
tis, u ut doceret eos omnem veritatem, » atque in hac omni
veritate etiam a multa, quae non poterant portare modo; n
quandoquidem postremo in docenda veritate se ipsum et
Spiritum Paracletum cum ipsis Apostolis futurum promisit
u in aeternum, r> u omnibus diebus usque ad consummatio-i
nem saeculi: » huius divinae institutionis exsecutionem, de
qua nunc agimus, demonstrat tota vita Apostolorum, cum
haec missio potissimum ipsam essentiam apostolatus conti-i
neat. Hinc non ea facultas dumtaxat testificandi quae ori-i
tur ex scientia, sed peculiaris missio et assumptio ad apo-
stolatum confert munus testificandi, testimonio nempe ex
potestate divinitus collata et ideo authentico, « Oportet ex
his viris qui nobiscum sunt congregati omni tempore... te-»
stem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis »
Act. I. 21.22. Inde etiam sunt frequentes Apostolorum pro-i
testationes de sua divina legatione. « Non enim audeo ali— «
quid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obe-
dientiam gentium (sl; ifAaxoTiv tu>v I9vo>v) verbo et factis rt
Rom. XV. 18. u Cum accepissetis a nobis verbum auditus
Dei (Xoyov ax.07); rcap* tou 9«ou), accepistis illud non
ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei »
1. Thess. II. 13. u Sicut angelum Dei excepistis me, sicut
Christum Iesum » Gal. IV. 14. u Sic nos existimet homo
ut ministros Christi et dispensatores (oixovojiov;) mysterio-i
rum Dei » 1. Cor. IV. 1. u Dedit nobis ministerium recon-i
cibationis... pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam
Deo exhortante per nos » 2. Cor. V. 20. « Mysterium evangelii,
pro quo legatione fungor in catena » Eph. VI. 20.
2°. Potestas porro est legifera, u Apostoli et seniores
fratres (1)... Visum est Spiritui Sancto et nobis nihil ultra
imponere vobis oneris, quam haec necessaria. » Inter haec
necessaria h. e. necessario observanda non erant leges dum-i
taxat divinae, sed etiam praecepta apostolica, quorum pro
Ecclesia Christiana ipsimet Apostoli potestate sua erant
auctores, ut mandatum abstinentiae a sanguine et suffocato
Act. XV. 23. 28. u Cum pertransirent (Paulus et Silas) per
civitates, tradebant eis custodire dogmata (placita), quae
erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Ieroso-
lymis » (2), ib. XVI. 4. Post praecepta divina de sancta
sumptione Eucharistiae, Apostolus promittit leges suas:
u cetera cum venero, disponam n (&taTa£of/.at) 1. Cor. XI.
34. Alibi aperte supponit suam potestatem imperii, eamque
notam fidelibus et distinctam a legislatione divina, u Hoc
(1) Ot arooroXot xat oc rpEsjSuTEpot aScXcpot. Ita habent codices ACD,
Tischendorfianns et alii; versioues latina vulgata, armena; Patres Ire-
naeus. Origines, Athanasins, Pacianns, Vigilius. Nunc in editis graecis
est: o! aroaroXot xat oi rpsaAurepot xat o! aSEXtpot. Ceterum animadverte,
aliud esse quod visum est Spiritui Sancto et Apostolis ad decernendum,
aliud qrod sive seniores sive fratres per Sp. S. ducuntur ad consen-i
tiendum.
(2) Ilapeoioouv autots ?oXaaa£tv ta oofJJ-aTa ia xExpqiEva uro twv aro-
otoXiov xat tu)v rpEopuTEptov twv ev 'IfipouaaXr,A Vides hic minime commemo-i
rari fratres, quo confirmatur lectio prior Act. XV. 23. de qua in praece-i
denti nota diximus.
autein dico secundum indulgentiam, non secundum impe-i
rium ; r> a ceteris ego dico, non Dominus» 1. Cor. VII. 6. 12.
3°. Hinc potestas est etiam iucliciaria et coactica. a Ego
absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi... in
nomine Domini N. I. C. congregatis vobis et meo spiritu
(spiritu et auctoritate mea praesens in vestra congregatione),
cum virtute Domini N. I. C. tradere buiusmodi Satanae in
interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die D. N. I. C. »
(ad afflictionem et poenam in praesenti vita naturali pro
salute supernaturali in altera vita), 1. Cor. V. 3. cf. 1. Tim.
I. 20. u Quid vultis in virga veniam ad vos an in charitate
et spiritu mansuetudinis? » 1. Cor. IV. 21. « Praedixi (in
priori epistola verbis modo citatis) et praedico... quoniam
si venero iterum, non parcam. An experimentum quaeritis
eius, qui in me loquitur Christus?... Ut non praesens du-i
rius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi
in aedificationem non in destructionem » 2. Cor. XIII. 2.
3-10. u In carne enim ambulantes non secundum carnem
militamus. Nam arma militiae nostrae non carnalia sed
potentia Deo. in promptu habentes ulcisci omnem inobe-
dientiam (lx.$t)cr)<7ai 7ca<7av 7uzpzx.oriv)... Nam si amplius ali-i
quid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis
Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram,
non erubescam » 2. Cor. X. 3-8.
Hanc leges ferendi, iudicandi, puniendi seu ulciscendi
potestatem esse veram potestatem iurisdictionis ab Apostolo
tum ipsis verbis citatis tum eo adhuc expressius declara-i
tur, quod profitetur, hanc de qua agit potestatem minime
extendi ad illos, qui simpliciter « foris sunt, r qui scilicet
nullo umquam vinculo Ecclesiae connexi erant, ut ex con-i
textu et comparatione locorum manifestum fit. Nam qui
sigillo fidei, baptismo inquam suscepto, haeresi ut Hyme-i
naeus et Alexander (1. Tim. I. 20.), aut aliis criminibus
ab Ecclesia avulsi iacent, ii sane hac ipsa potestate iudi-
cantur et puniuntur (1). « Quid enim mihi de iis qui foris
(1) Nimirnm eoa qui foris sunt indicat Deus, non Ecclesia; qui vero
intn3 sunt aut fuerunt, i uti icat Dens et Ecclesia. Munus a Christo insti-i
tutum in Apostolis atl praedicationem do trinae divinae, legis divinae.
Fraxzelix. De Dcclesia Christi
17
- 258 -
sunt i u cl i c are ? . N a m eos qui foris sunt, Deus iudicabit.
Auferte malum ( uw 7?ovr,pov hominem malum, de quo Apo-i
stolus ibi iudicat) ex vobis ipsis » 1. Cor. V. 12. 13.
Habemus igitur tempore Apostolorum u fraternitatem
quae in mundo est » unam fide et professione, unam san-i
ctificatione ac usu sacramentorum, unam vita religiosa scn
ciali sub magisterio, sacerdotio, regimine plenae iurisdictio-
nis apostolico; estque haec ex multis Ecclesiis tamquam
membris una in universo mundo Ecclesia Iesu Christi se-i
eundum formam, qua in superioribus thesibus eam vidimus
a prophetis praenuntiatam, a Christo promissam, praepa-i
ratam, ac tandem potestate, quae omnis ei data est in caelo
et in terra, institutam perenniter duraturam usque ad con-i
summationem saeculi, usque ad secundum adventum, usque
ad plenitudinem corporis Christi in omnibus membris san-i
ctis et electis.
indicii divini (magisterium) est ad omnes gentes etiam ad eos qui foris
si nt: u enntes in mundum universum praedicate evangelium omni creatu -i
rae: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non cre~i
diderit, condemnabitur. » Idem utique manet magisterinm ad eos qui intus
sunt per baptismum adseripti in regnum Dei: sed quoad hos magisterium
est intime coniunctum cum potestate snrri Imperii ad ferendas proprias
leges in regno Dei, ad indicanda delicta contra divinas leges, et proinde
ad haec delicta poenis coercenda. Vide th. V.
250
THESIS XY.
Potestatis in Apostolis institutae
successio in hierarchia.
u In Ecclesia iam Apostolica conspicitor potestatis in Apostolis in-
v stitntae ad pascendam Ecclesiam perpetua snccessio per seriem singu-
n lornm in singulis Ecclesiis Episcoporum, ex quibus constat unus in
n Apostolis divinitus institutus cum [ne eis successione cohaerens episco-
n patus. Quae quidem divina Ecclesiae constitutio tum 1°. in scriptis
» Apostolicis exhibetur; tum 2°. in monumentis Patrum aetati Apnstolieae
proximorum distinctius manifestatur. »
Ex iis quae in superiori thesi demonstrata sunt, ap-i
paret Ecclesiam ut ea erat sub Apostolis, societatem esse
in se inaequalem, in qua nempe sint superiores vera iuris-
-dictione instructi et subditi illi iurisdictioni obnoxii. Cum
porro baec dispositio et subordinatio instituta a Christo
Domino et conditore Ecclesiae ad ipsam pertineat internam
constitutionem et ad regimen Ecclesiae, fieri nequit, ut ea
sit potestas extraordinaria, personalis solis Apostolis; sed
necessario intelligitur potestas ordinaria et propaganda,
quamdiu ipsa Ecclesia persistit. Et sane baec communicatio
potestatis, atque inde perenniter duratura relatio superio-i
rum et subditorum seu inaequalitas societatis in ipsa iam
Ecclesia apostolica luculenter sese prodit.
I. Considerabimus potestatem verae iurisdictionis, prout
in scriptis Apostolicis exhibetur, tum secundum modum,
quo ea describitur in Episcopis successoribus Apostolorum,
tum secundum modum propagationis, tum secundum singu-i
laritatem in singulis Ecclesiis particularibus, in qua re iam
etiam ordo bierarcbicus potestatum continetur.
1°. Sicut Apostoli vi suae potestatis, paulo ante a nobis
consideratae in eorum magisterio et iurisdictione , erant
praepositi Ecclesiae; ita videmus boc ipsum munus prae->
positorum ab eis deferri et communicari aliis, quibus pro-
pterea ceteri fideles u obedire et subiacere » teneantur. Hoc
itaque officium obedientiae et subiectionis respondet pote-
stati in praepositis collatae et ordinatae ad salutem ani-i
marum, u Mementote praepositorum vestrorum (1), qui vo-i
bis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum con-i
versationis, imitamini fidem... Obedite praepositis vestris
et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro
animabus vestris reddituri... (2). Salutate omnes praepo-«
sitos vestros et omnes sanctos n Heb. XIII. 7. 17. 24.
Qui hic generaliori appellatione dicuntur fidelium prae-«
positi (tqyouf/.svoi) (3), iidem multis aliis in locis Actuum
et epistolarum apostolicarum vocantur nomine speciali ac
proprio presbyteri et Episcopi. Munus eorum et superior
potestas in Ecclesiam significatur iara ipso nomine, ut duces
sint fidelium, unde sensu eodem etiam dicuntur vi muneris
praeesse (7cpo£<7To>T£s) 1. Tim. V. 17. cf. Rom. XII. 8. Duces
et praesides exhibentur ita, ut u Spiritus Sanctus posuerit
Episcopos regere Ecclesiam Dei; * ut eorum munus sit
u attendere univesso gregi, in quo positi sunt» Act. XX.
28; u pascere qui in ipsis est, gregem Dei, providendo »
(s7?t<rx,o7uouvTes) 1. Pet. V. 2; a Ecclesiae Dei diligentiam
habere » (£7 c t (j i£ > . £i < 7 9 ai) comparatione facta cum patrefami-
lias, qui domui praeest 1. Tim. III. 5; pervigilare pro ani-«
mabusj pro quibus rationem sunt reddituri » Heb. XHI. 17.
Ad regimen, ad pastoralem providentiam, diligentiam,
vigilantiam pro Ecclesia Dei speciatim pertinet a) magi-i
sterium: u praecipe et doce; attende doctrinae; praedica
verbum ministerium tuum imple; collabora evangelio secun-»
dum virtutem Dei; qui laborant in verbo et doctrina; cojn-
mone testificans coram Domino; exhibe te ipsum operarium
inconfusibilem, recte tractantem verbum Dei; serva manda-
(1) Tojv f,YOU(X£vwv quae appellatio iara occurrit in sermone
Chisti Domini Lac. XXII. 26, abi ab interprete latino vertitor praeceiO
tor. Intelligantar vero penes Paolnm primi fundatores Ecclesiarum Pa-i
laestinae iam defuncti, inter quos Theoloretus (in h. 1.) numerat u laco-
bum Ioannis fratrem et Iacobum (Episcopum Hierosolymomm) qui iustus
est cognomiuatus. »
(2) ’ Ajtoi YaP aYpyrcvoyoiv u“sp rcuv j/y/tov Tj[j.tov, gj; Xoyov anoStojovTe?.
(3) Haud diu post scriptam epistolam ad Hebraeos, Clemens Roin&nus
quoque nominat rou? rlYoysJL£voy* quibus obediendum, ac sub eis presbyte-i
ros qui honorandi sint. Clem. ep. I. ad Corinth. n. 1. 21.
201
tum (tt)v evtoXyjv) sine macula usque ad adventum Domini
N. I. C.; formam habe sanorum verborum, bonum deposi-i
tum custodi per Spiritum Sanctum; quae audisti a me per
multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui ido-i
nei erunt et alios docere; oportet Episcopum sine crimine
esse, sicut Dei dispensatorem , ut potens sit exhortari in
doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere * 1. Tim.
IV. 6. 11. 13. 16; Y. VI; VI. 14. 20; 2. Tim. I. 13. 14.
n. 2. 14. 15; IV. 2-5; Tit. I. 9.
6) Nec minus eodem munere pastorali comprehenditur
potestas iudicii et correptionis etiam in invitos, quam ab
Apostolo superius audivimus esse u ultionem inobedientiae n
(sx&ixrjffiv T7)$ xapocxoY);). u Adversus presbyterum accusa-i
tionem noli recipere nisi sub duobus aut tribus testibus;
peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem ha-i
beant, n u Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae
desunt, corrigas* (ivz tx. Xet7rovTx stttSiopOiotjt)). u Sunt
enim multi inobedientes... quos oportet redargui... increpa
eos dure, ut sint sani in fide. * u Argue cum omni imperio;
nemo te contemnat * 1. Tim. V. 19. 20; Tit. I. 5. 13; II. 15.
Sunt igitur Episcopi in pascendo gregem Dei, in regendo
Ecclesiam potestate magisterii et imperii (iurisdictionis)
successores Apostolorum ea ratione, quae continetur in
ipsa institutione apostolatus: u docete observare omnia, et
ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consum¬
mationem saeculi » (supra th. XIV.) (1). Hos post commemo->
rata aliquot munera extraordinaria nominat Paulus ex Chri-i
sti institutione ordinaria ac perpetua u pastores et docto-
(1) u Quid eat pro patribus nati sunt tibi filii? Patres missi snnt
Apostoli, pro Apostolis lilii nati sunt tibi, cons ituti sunt Episcopi. Hcn
die enim Episcopi qni sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa
Ecclesia patres illo; appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos «onstituit
in sedibus patrum. Non ergo tc putes desertam, quia non vides Petrum,
quia non vides Panium, quia non vides illos per quos nata es, de prole
tua tibi crevit paternitas... Haec est caliolica Ecclesia; filii cius consti-i
tuti sunt principes super omnem terram, filii eius constituti sunt pro
patribus... Templum suum Deus ubique collocavit, fundamenta propheta-i
rum et Apostolorum ubique firmavit: filios genuit Ecclesia, constituit
eos pro patribus suis principes super omnem terram » Aug. in Ps. 44. n. 32 •
2G2
j'es » (1), quos Christus dedit u ad consummationem san-i
ctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi
donec occurramus omnes in societatem fidei » Eph. IY. 11.
Munus esse homogeneum in successoribus sicut in Apostolis
Paulus etiam indicat, ubi praepositis Apostolis subiungit
praepositos successores Heb. XIII. 7. 17. Et Petrus conse-i
nior sibi consociat seniores (TCpeffjiuTspous tou? ev tqu.iv o
<TU|/.TCpsaP’jTspos) (2). Fons autem supremus totius potestatis
est Christus princeps pastorum: u Seniores qui in vobis
sunt, obsecro consenior... pascite qui in vobis est, gregem
Dei providentes (s7ct<7xo7couvTe<;)... et cum apparuerit prin-i
ceps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam »
1. Pet. Y. 1-4; unde Christus etiam appellatur u pastor et
episcopus animarum » ib. II. 25.
2°. Successio haec perennis non, sicut in veteri Testa-i
mento, generatione carnali sed generatione spiritali propa-i
gatur per sacramentalem manuum impositionem, qua confer-i
tur gratia sanctificationis et virtutis ipsi muneri respondens,
u Resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem
manuum mearum; non enim dedit nobis Deus spiritum ti— »
moris, sed virtutis (Suva«i.eto;) et dilectionis et sobrietatis
(<j(i>cppovi(Tj/.ou); noli itaque erubescere testimonium Domini
nostri » 2. Tim. I. 6. u Praecipe haec et doce. Nemo ado¬
lescendam tuam contemnat... ; attende lectioni, exhorta-i
tioni et doctrinae. Noli negligere gratiam, quae est in te,
quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum
presbyterii... (3). Attende tibi et doctrinae» 1. Tim. IV. 14.
Eandem ordinationis et propagationis potestatem vicissim
in successore a se ordinato agnoscit Apostolus. Primum
enim agit de modo iudicii adversus presbyteros; tum vero
in relatione ad constituendos presbyteros commendat Timo-i
theo: u manus cito nemini imposueris » 1. Tim. V. 19.22.
Unde quamvis significatio impositionis manuum multiplex
(1) De coniunctione pastoratus et doctoratus apud Paulum vide Tra t.
de Tradit, ed. 2. Th. XXV. n. I.
(2) Etiam Apostolus Ioannes simpliciter se appellat tov np^uTEfov.
2. Io. 1; 3. Io. 1.
• (3) Vide Tract. de Sacramentis in genere ed. 2. p. GO.
— 203 -
sit, his tamen locis non potest intelligi alia quain ordina-»
tionis, in Scripturis atque inde in universali usu ecclesia-»
stico per excellentiam dicta manuum impositio (n xstP0_
TOVia).
3°. Discrimen in eo obtinet maximum, quod Apostoli
singuli non modo in singulis Ecclesiis sed in Ecclesiis omni-»
bus, in universa Ecclesia potestatem habent u ad obedien-
dum fidei in omnibus gentibus » (1) (Rom. I. 5. 13. sq.;
Act. IX. 1B; 1. Cor. VII. 17. etc.); successores autem sin-»
guli in singulis dumtaxat Ecclesiis constituuntur Episcopi.
In Apostolis igitur universalis potestas apostolatus include-»
bat quidem potestatem episcopatus particularis; sed potestas
apostolatus quatenus universalis residebat in Apostolis erat
que extraordinaria, non propaganda (quod ex ipsa institu-»
tione longe diversum erat in Petro ut in capite perenni Ec-»
clesiae perennis th. XI.), sola vero potestas episcopatus in-
telligitur perpetuo duratura et ideo ordinaria. Paulus et
Barnabas (in prima sua missione per Asiam) u constituerunt
illis (manuum impositione) per singulas Ecclesias presby^»
teros r> (2) Act. XIV. 23. « Reliqui te (Titum) Cretae, ut...
constituas per (singulas) civitates (xocra xoXiv) presbyteros,
sicut et ego disposui tibi.. . Oportet enim Episcopum, sine
crimine esse n etc. Tit. I. B. 7. Hinc tum Petrus tum Pau^»
lus diserte restringunt potestatem singulorum Episcoporum
ad illum particularem gregem, qui ipsis est commissus,
u Pascite qui in vobis est, gregem Dei providentes n 1. Pet.
V. 2. u Attendite vobis et universo gregi, in quo vos po-»
suit Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei »
Act. XX. 28. (3).
Singulos Episcopos singulis Ecclesiis fuisse ab Apostolis
ordinatos certissime praeterea constat ex Apocalypsi. « Se-»
ptem stellae angeli sunt septem Ecclesiarum n Apoc. 1.20.
Numerantur deinde angelus Ephesi, Smyrnae, Pergami,
(1) ’Et; uraxorp/ ntiXcto; :v r.izt roi; iOvi-jtv.
(2) X:tpoTOvr(aavT;; o: xjto-.s zzzz~ijz:poj; xxt' jxx).r(r.«vt rpossuljxuivol
[Aita vscrtciajv. Do appellatione presbyteri primi. i temporibus communi EpH
scopis inferius dicemus.
(o) De hoc loco vide Tract. de Tradit, el. 2. p. 38.
— 204 —
Thyatirae, Sardium, Philadelphiae, Laodiciae. Ipsis attri-«
buuntur tum bona tum mala opera, quae patrantur in Ec-i
clesiis eorum curae commissis, utpote qui vigilant tamquam
rationem Deo pro animabus reddituri. Singulorum est in
singulis Ecclesiis tenere et servare quae acceperant ab Apo-i
stolis III. 3; examinare, damnare et arcere doctrinas con-i
trarias et falsos doctores II. 2. 14. 15. 20; vigilare, con-i
firmare, exigere subiectionem III. 2. 9.
4°. Ex ipsis Scripturis novi Testamenti constat, praeter
unum illum singularum Ecclesiarum Episcopum seu presby-»
terum fuisse plures sacrorum ministros in iisdem Ecclesiis,
non modo diaconos evidenter diversi ordinis ac subordinato3
Episcopis (Act. VI. 5. 6. 9; VIII. 5. 12. 38; Phil. I. 1;
1. Tim. III. 8. 12.); sed etiam alios presbyteros appellatos
hoc nomine quidem communi cum illo, qui positus erat re~»
gere totam Ecclesiam (particularem) et pascere totum illum
gregem Dei, cui proinde regendi et pascendi suberant etiam
hi nominati presbyteri (cf. 1. Tim. V. 19.); imo constat,
plures fuisse huiusmodi presbyteros in Ecclesiis, quae per-i
sonaliter et immediate ab ipsis Apostolis regebantur (Act*
XI. 30; XV. 2. 4. sqq.; XVI. 4.; XXI. 18; lac. V. 14.).
Habemus igitur iam in ipsis Scripturis sufficienti indicio
designatos duos ministrorum ordines, diaconos et presbyte-i
ros, ipsos quoque cum universo grege regendos ac pascendos
ab ordine supremo Episcoporum , qui soli in potestate ma-i
gisterii et regiminis successores sunt Apostolorum.
II. Quae in sacris litteris modo expressius declarata
modo obscurius indicata vidimus, de successione Apostolica
et de sacra hierarchia; ea in reliquis monumentis aetati
Apostolicae coaevis aut supparibus manifeste et distincte
exhibentur; adeoque commentarium constituunt ad illu-i
stranda et intelligenda ea, quae in scripturis per se forte
obscuriora essent:
1°. Clemens Romanus tempore apostolico et saltem
s. Ioanne adhuc superstite declaravit Corinthiis ordinem
divinorum ministeriorum, quomodo et a quibus peragenda
sint. Sermo ei est non sane de veteris sed de novi Testa-»
menti institutis observandis; quoniam vero veteri hierar-
chiae tamquam typo respondet ut antitypus hierarchia novi
— 205 —
Testamenti; idcirco s. Pontifex unam explicat ex altera, et
iisdem nominibus quibus describitur ordo sacerdotii antiqui,
simul designat ordines hierarchiae Christianae. « Omnia or-i
dine debemus facere (nos Christiani), quae Dominus statutis
temporibus peragi iussit. Oblationes scilicet et officia sacra
(toc? re 7cpo<r<popa; xat-XeiToopyiag) praecepit perfici non te~i
mere et inordinate, sed statutis temporibus et horis; ubi et
a quibus celebrari vult, ipse suprema sua voluntate defH
nivit. .. Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas fa~i
ciunt, accepti et beati sunt; Domini enim statuta sequen-i
tes non aberrant. Summo namque sacerdoti propria mu-i
nera attributa sunt, et sacerdotibus proprius locus assi-»
gnatus est, et Levitis propria ministeria incumbunt, homo
laicus laicis praeceptis obligatur. Unusquisque vestrum,
fratres, in suo ordine gratiarum actiones offerat Deo, in
bona conscientia permanens, non transgrediens constitutum
sui ministerii canonem, in sanctitate _ (1). Missus est
(1) Tot; yap vojxtjAOt; to-j s vvrotou axoXouSoovTE; ou oiauapravoyaiv. Tu»
yxp ap/ispet totat Xeiroopytai SsoofASvai Etuiv, xat Tot; ispsuatv toto; 6 totzo;
”poaTETaxrat, xat Xsuirai; !8tat Staxovtat gntxeivTaf 6 o- Xatxo; avOoco-o; tot;
Xatxot; Apoatayixaiiv OcOitat. * Exaato; uatuv, aocXAot, ev to> toto» tayiiatt
Eyyaptatcitoj ©eo», ev ayaOrj ouvctor(aEt oAapytov, [xr, napexjiatvojv tov cl»ptojAEvov
tr,; Xcttoupyta; autoo xavova, gv <je|avot7)ti. Huiusmoli confirmationes hie-i
rarchiae ecclesiasticae ex illa Aaronica apud Patres frequenter occurrunt,
u Moses cum divinam legislationem constitueret, distinxit qnaenam a
Pontificibus, qnaenam a Sacerdotibus, quaenam a Levitis peragi oporteret,
unicuique cultum proprium et suo ministerio convenientem distribuens...
quae vero sub nobis acta sunt, sane non ignoratis; nostis enim omnino
Episcopos et presbyteros et diaconos a nobis (Apostolis) prece et manuum
impositione constitutos esse© A Domino edocti rerum consequentiam
Episcopis quidem quae ad Pontificatum pertinent (ra rr,; aoyispwyjvr,;)
assignavimus, presbyteris vero quae ad sacerdotium, diaconis autem quae
ad ministerium utrisqne impendendum.... Primus igitur natura Pontifex
unigenitus Christus _ ille homo factus propter nos, et spiritale sacrifi-i
cium (nvcUjxarixriv Ouaiav vide de Euchar. th. XI. n. III.) offerens Deo ac
Patri ante passionem, nobis solis (Apostolis) hoe facere constituit... Post
illius vero as-umptioneni nos iuxta eiusdem constitutionem offerentes sa-i
crificium mundum et incruentum, elegimus Episiopos, et presbyteros, et
diaconos * Const. Apost. 1. VIII. c. 40. Cyrillus post multa disputata de
sacerdotio Levitico, subinngit: - si quis velit Ecclesiae ordinem (rr(;
exxXr-a-.a; 77jv ratp.v) perquirere, illam legis praefigurationem (rr,v ev voiao»
itfoavaruntoj-.v) iure admirabitur. Episcopis enim utpote qui duces creati
260
Christus a Deo, et Apostoli a Christo; factum est utrum-i
que ordinatim ex voluntate Dei... Per regiones igitur et
urbes praedicantes constituerunt primitias illarum. Spiritu
cum probassent, in Episcopos et diaconos eorum, qui cre-i
dituri erant. » Comparatione facta cum designatione sacer-i
dotii in familia Aaronica, ut de eodem contentio inter Israg-
litas excluderetur, transit Clemens ad successionem ratam
ac perennem in sacerdotio novi Testamenti, u Apostoli quo-i
que nostri per Iesum Christum D. N. cognoverunt, conten-«
tionem de nomine episcopatus oborituram; ob eam ergo cau-i
sam perfecta praescientia praediti constituerunt praedictos,
et deinceps ordinationem dederunt, ut, cum illi decessis*
sent, ministerium eorum alii probati viri exciperent * (1)
Clem. ep. I. ad Corinth. n. 40-44.
sunt, et iis qui inferiorem gradum habent, presbyteris inquam, concre-i
ditum est altare et quae intra velum continentur, quibus etiam dici
convenit: et custodient sacerdotium suum; diaconis vero illud: custodient
custodias tabernaculi et omnia vasa eius et custodias populi » Cyrill. de
ador, in Spiritu 1. XIII. T. I. p. 454. Expressius adhuc loquitur Hiero-i
nymus. « Et ut sciamus traditiones Apostolicas sumptas de veteri Testa-i
mento, quod Aaron et filii eius atque Le vitae in templo fuerunt, hoc sibi
Episcopi et presbyteri et dia-oni vindicent in Ecclesia » Hier, ad Evang.
ep. 146. n. 2; cont. Iovin. 1. II. n. 28. «Traxisti Domine omnia ad te,
ut quae in uno Iudaeae templo obumbratis significationibus agebautur,
pleno apertoque sacramento universarum ubique nationum devotio cele-n
braret. Nunc enim et ordo clarior Levitarum et dignitas amplior Seniorum
et sacratior est unctio sacerdotum (Episcoporum) » s. Leo serm. 59. al. 57.
de Passion. Dom. 8. c. 7. Vide etiam Dionysium Hierarch. Eccles. c. 5.
(1) KxTEjTTjaav tou; rpoetAr([X6vou5 xai jXETOcijy Entvojirjv OEOtoxaaiv, orw?
sav xoifATjOoiaiv, o-.aoEAtovTat ETEpoi OEOoxij Aaajuvoi avBpEg ttjv XEiTOupyiav auTu>v.
De significatione vocis e-ivojxt] inter viros doctos controversa diximus in
Tract. de Tradit, ed. 2. p. 34.
Cum Clementis testimonio conferenda est Eusebii narratio, qui post-
qnam Episcopi Apostolici Quadrati meminit, ita prosequitur. « Praeter
hos alii quoque plures praestabant, primum ordinem successionis Aposto-i
lorum obtinentes. Qui tantorum virorum Deo digni discipuli cum essent.
Ecclesiarum fundamenta in omni loco ab Apostolis antea posita provene-i
runt, praedicationem magis ac magis promoventes et salutaria semina
regni coelorum per totum orbem late spargentes... Hi iactis tantummodo
fundamentis fidei in peregrinis regionibus, constituebant alios pastores
hisque committebant culturam eorum qui recenter conversi erant (outoi oe
OsjieXiou; 7rs teuteuj ; e~i ijsVOt; t u i to~o;? ccjto [xovov xaraAaXXofXEvot,
~ o i I xiva; te xxQutxvtes ETspOU?, toutoi; te auroi? eyyjiptCovTe; trjv TtOV apnw;
207
Quamvis posteriori hoc loco explicite solos Episcopos et
diaconos nominet, sub Episcopis tamen qui sunt singuli per
singulas regiones et urbes (xaTa ytopa<; tcoXsis), com-i
prehendi etiam alios sacerdotes secundi ordinis, ut superius
ex veteri Testamento distinxerat summum sacerdotem et
sub illo sacerdotes alios, apparet si recte intelligatur, ex
capite 57, ubi diserte commemorat presbyteros in Corin-i
thiorum Ecclesia. « Subditi estote presbyteris... melius sH
quidem vobis est in ovili Christi parvos et probatos inve->
niri, quam stfblimius elatos spe illius eiici. »
2°. Quam sollicite gradus isti hierarchici et subordina-
tio divinitus instituta commendetur ab Ignatio Apostoli
Ioannis discipulo, nemo ignorat.
a) Quoad regimen ecclesiasticum statum singularum
Ecclesiarum post ascensionem Christi in coelum generatim
comparans cum collegio apostolico- sub ipso Christo adhuc
versante in terris, ita illum exhibet, u Quum Episcopo sub-
iecti sitis ut lesu Christo, videmini mihi non secundum
hominem sed secundum Iesum Christum vivere... Necessa-i
rium itaque est, quemadmodum facitis, ut sine Episcopo
nihil agatis; sed et presbyterio subditi sitis ut Apostolis
lesu Christi... Oportet autem et eos qui sunt diaconi my-i
steriorum lesu Christi (1), omni modo omnibus placere. Non
enim ciborum ac potuum diaconi sunt, sed ministri Eccle-i
siae E>ei... Cuncti similiter revereantur diaconos ut man-i
datum Dei (o)d 6sou svtoXyjv legendum ex ep. ad Smyrn.
n. 8.), et Episcopum ut Iesum Christum Filium Patris,
et presbyteros ut synedrium Dei (w; <juve&ptov Oeou quem-
ctax/OsvTov i*v); iP3* vero alias porro region s ac gentes adibant
comitante Dei gratia et cooperatione - Euseb. H. E. 1. III. c. 37.
Ipsis paene verbis Clementi consonat Irenaens: « Valde perfectos et
irreprehensibiles in omnibus eos volebant (Apostoli), quos et su cess-orcs
relinquebant suum ipsorum locum magisterii tradentes Iren.III. c. 3. n. 1.
(I) Nunc graecus textus habet rou; oiaxovou? ovtx; au3Tr(ptov Ir.-jor, Xpi-
gto-j, quod vertunt «.diaconos qui sn:it imago lesu Christi; - sed omnino
legendam videtur jrjarApuov, ut legit interpolator epistolarum aeque ac
vetus interpres, et ut suadet se iuens incisum, ubi non profanum sed
sacrum esse monetur ministerium diaconorum; et clarius probatur ex con-i
textu antecedenti, in quo non intimus gradus diaionornm sed potius su-i
premus Episcoporum exhibetur nt imago seu ujjttjv.ov lesu Christi.
208
admodum apud Clementem hic ab Ignatio comparatio vide-i
tur institui cum veteri Testamento) atque ut collegium
Apostolorum. Sine his Ecclesia non nominatur » Ignat.
ep. ad Trall. n. 2. 3; ad Magnes, n. 6. 13; ad Smyrn. n. 8.
cf. ad Ephes. n. 2; ad Magnes, n. 2; ad Philad. inscript.
et n. 10; ad Smyrn. n. 12; ad Polycarp. n. 6.
6) Presbyteri ipsi et cum presbyteris omnes fideles uniti
ac subiecti sunt Episcopo, qui missus est a Christo ad re->
gendam Ecclesiam. Haec unio et subiectio sicut in regimine
disciplinae ita non minus valet quoad magisterium doctri-i
nae, si videlicet u episcopatus » (Ignat. ad Polycarp. n. 8.)
seu corpus Episcoporum u per fines terrae » universim spe-i
ctetur; ita enim spectati semper sunt in sententia Christi.
Quapropter haec unio cum Episcopis instituta est et est ne-»
cessaria, ad fugiendam haeresim. u Decet vos omnibus modis
glorificare Iesum Christum, qui glorificavit vos, ut in obe-
dientia una sitis perfecti (xaTY]pTt<xku.svoi) in eodem sensu et
in eadem sententia, atque idem de eodem dicatis omnes,
ut subiecti Episcopo et presbyterio per omnia sanctijicati
sitis _ Unanimes sitis in sententia Dei. Etenim lesus Chri-i
stus, inseparabilis vita nostra, Patris sententia (Verbum)
est, ut et Episcopi per fines terrae constituti in sententia
Iesu Christi sunt; unde decet vos uniri Episcopi senten-i
tiae, quod et facitis. Nam memorabile vestrum presbyte->
rium, dignum Deo, ita coaptatum est Episcopo, ut chordae
citharae... Quemcumque enim paterfamilias mittit ad re->
gendam domum suam (7?pc$ tAiav oUovgjjuxv), hunc ita sui
scipere debemus ut ipsum, qui mittit. Manifestum est igH
tur, quod Episcopum respicere oportet ut ipsum Dominum.
Et ipse quidem Onesimus (Episcopus) supra modum laudat
vestrum ordinem in Deo, quod omnes secundum veritatem
vivitis et quod apud vos nulla haeresis locum habet »
Ephes. n. 2-6. u Obsecro vos ab aliena herba abstinere,
quae est haeresis... Hoc autem fiet, si nec inflati fueritis,
et indivulsi a Deo Iesu Christo, et ab Episcopo, et a
praeceptis Apostolorum (1). Qui intra altare est, mundus
(1) Confer in ep. ad Polycarp. n. s.: <. opto vos bene valere in Deo
nostro Iesu Christo, in quo permanentis in unione eum Deo et Epi^
scopatu. »
— 209 —
est; qui vero extra est, non est mundus, hoc est, qui sine
Episcopo et presbyterio et diacono (pro Staxovoo probabiliter
legendum Ataxoviov, ut habet interpolator) aliquid agit, is
non est mundus in conscientia » Trall. n. 7; Philadelph.
n. 2. 3. 7.
c) Aeque necessaria commendatur unitas per subordina-
tionem sub Episcopo in functionibus sacerdotii et liturgiae.
u Illa rata (jisAaia) habeatur Eucharistia, quae sub EpH
scopo peragitur, vel cui Episcopus commiserit. Ubi compa-
ruerit Episcopus, ibi et multitudo sit; sicut ubi fuerit Chri-i
stus Iesus, ibi est catholica Ecclesia (vi xaOoXucvj exxXvjffta).
Non fas est sine Episcopo baptizare, neque agapenfacere;
sed quod ille probaverit, hoc et Deo est beneplacitum, ut
securum ac ratum (a<r<pa>.s; xai pejiatov) sit omne, quod
peragitur... Qui clam Episcopo aliquid facit, diabolo servit n
Smyrn. n. 8. 9; Ephes. n. 20; Philadelph. n. 4. (1).
(1) Augustus Neander « historiam religionis et Ecclesiae cliristianae •>
non ex monumentis descripsit sed magnam partem ex pracconceptis opi-i
nionibus ipse confinxit eo fine, nt monstrum illud quod Ecclesiam Prote-
stanticam appellant, sine sacerdotio, sine magisterio, sine regimine per-i
suaderet a Christo esse institntnm. Cum autem in epistolis Ignatii panlo
post Ioannis Apostoli obitum scriptis nimis evidenter formam Ecclesiae
catholicae exhibitam <onspiceret, camque ubique (onstitutam et divinitus
institutam; homo iste post alios nonnullos sectarios (vide Hefele Prole-
gom. in epp. Ignatii n. IV.) negare ansns est, Ignatinm Romam perdu-«
ctum esse et martyrium fecisse, atque inde porro negavit epistolas esse
genuinas. Qna vero ratione? Rationes sunt duae validissimae scilicet. In
primis indoli Traiani non congruit, Ignatium religionis cliristianae causa
fuisse ad bestias damnatum; tum vero, «ego (inquit) concipere non pos-i
sum, quempiam in conspectu mortis nihil habere gravius commendandum
quam obedientiam erga Episcopos, saltem ea aetate qna epistolae scriptae
esse dicuntur. - Nimirum concipere non potest, s. Ignatinm non fuisse
ministrum Protestantem, qui certe longe alia quam obedientiam erga
Ecclesiam docentem commendaret, cum in hoc compendio commendatio
contineatur torins doctrinae ct vitae catholicae. Quoad Traiani vero in-i
dolem sufficit etiam solam eius epistolam ad Plinium de punienda pervi-
vacia Christianorum legisse, qnamvis illa scripta sit tempore (post an-i
num 110.), quo furor p irsecntinnis, in qua Ignatius martyrium fecit, iam
deferbuerat. Sentiens tamen Neander ne apud suos quidem has rationes
fidem esse reperturas, alio commento haeresim fulcire conatur. « Etiamsi
supponer* tnr, inquit, ab ip>-o Apostolo loanne episcopatum fuisse insti-i
tutum, ut necessitati temporis serviret, inde nullatenus adhuc sequeretur.
270
Eadem hierarchia comparet in epistola Polycarpi. Nam
in ipsa inscriptione nominantur Polycarpus Episcopus « et
presbyteri qui cum ipso sunt, n sicut in textu epistolae
commendantur diaconi et .presbyteri; et fideles iubentur
u subiici presbyteris et diaconis » n. 5. 6.
In Pastore Hermae Ecclesia sub symbolo matronae spe-i
ctabilem sese sistens commonstrat una cum Apostolis « Epi-i
scopos et doctores et ministros, qui et episcopatum gesserunt
et docuerunt et ministraverunt, qui dormierunt quique acH
huc sunt n 1. I. vis. 8. n. 5. cf. vis. 2. n. 4; 1. III. si-
milit. 9. n. 27. (1).
8°. Post Patres Apostolicos eorum discipuli secundae et
tertiae successionis hanc formam Ecclesiae non solum descri-i
bunt in universo orbe constitutam; sed etiam ut per se ma-i
nifestum ubique supponunt ac diserte declarant, hanc se-i
eundo et tertio saeculo per fines terrae ita constitutam Ec-i
clesiam esse eam ipsam, quam hac forma Christus fundavit
et quae continuo velut flumine per successionum seriem ab
Apostolis descendit. Unde singulas Ecclesias ab Apostolis
fundatas non alio argumento demonstrant quam exhibendo
singularium Episcoporum sibi continuo succedentium seriem
usque ad primum ab ipsis Apostolis institutum; posterius
autem conditas Ecclesias ostendunt membra esse eiusdem
unius Ecclesiae eo, quod in his quoque singularium Episco-i
porum successio derivata est ex illo ipso Episcopatu con-i
stituto ab Apostolis secundum hierarchiam a Christo prae-i
scriptam.
Hegesippus « Romam usque profectus plurimos se adiisse
Episcopos n narrat, inter quos praeter Anicetum Romanum
hanc esse pro omnibus temporibus salutarem formam regiminis ecclesia-i
stici » Hist. Eccles. ed. 2. 18G3. T. I. p. 127. 243. Verum episcopatus
institutus est ab eo, qui instituit Apostolum ipsum Ioannem, et qui dixit:
u sicut misit me Pater, et ego mitto vos. * Et Ignatius hierarchiam ubi-i
que exhibet ut u mandatum Dei, » adeo ut sine ea « Ecclesia non nomi-i
netur, n h. e. nulla esse possit.
(1) Ipse Hadrianus imperator in epistola ad Consulem Serviamini
licet solum obiter Christianos commemorans nominat nihilominus, u qui
se Christi episcopos dicunt » cf u Christianorum presbyteros n apud Fla-i
vium Vopiscum in Saturnino c. 8.
271
Pontificem eiusque successores Soterem et Eleutherium no-i
minat u Primum Corinthiorum Ecclesiae Episcopum, » atque
u in singulis successionibus et in singulis civitatibus n
unam eamdemque doctrinam se reperisse testatur (apud Eu-
seb. H. E. 1. IV. c. 22.).
Eusebius in sua historia hoc maxime propositum habuit,
ut ex vetustis monumentis Ecclesiarum apostolicarum ori-i
ginem demonstraret per successionem Episcoporum ab Apo-i
stolis derivatam.
u Romanae Ecclesiae episcopatum jx>st Pauli Pet rigue
martyrium primus sortitur Linus. » Secundo anno Titi
u Linus Episcopus Romanae Ecclesiae cum duodecim annis
administrationem (tyjv XetToupytav) tenuisset, hanc tradit
Anencleto. » Hoc modo deinceps secundum annos et imperia
numerat singulos Pontifices in perenni successione usque ad
quartum saeculum. Euseb. H. E. I. III. 2. 13. 15. 34; IV.
1. 4. 5, 10. 11. 19. 22; V. 22; VI. 21. 23. 29. 39; VII.
2. 5. 27. 30. 32.
u Thronus Hierosolymitani episccfpatus ab Apostolis tra-i
ditus erat Iacobo fratri Domini. » Post martyrium Iacobi
consultatum est, « quis iudicandus esset dignus eius succes-i
sione n (ty); 'Iaxiojiou <x£ios). u Omnes vero una
sententia Symeonem Cleopae patruelem Domini, ut ferunt,
cuius etiam Scriptura Evangelica meminit, sede illa episco-i
pali dignum iudicarunt. » Euseb. II. 1. 23; III. 11; IV. 22.
Numerantur deinde quindecim Episcopi ex circumcisione sibi
continua serie succedentes usque ad excidium ab Hadriano
imperatore illatum; ac subinde Episcopi ex gentibus, quo-i
rum primus Marcus, usque ad tempora Eusebii. Ib. III. 35;
IV. 5. 6; V. 12; VI. 10; VII. 5. 14. Aetate adhuc Eusebii
episcopalis cathedra Iacobi, u qui primus ab ipso Salvatore
et ab Apostolis episcopatum acceperat, » ex constanti tra-«
ditione conservabatur Hierosolymis. Ibid. VII. 19.
u In Antiochena successione Petri secundus Ignatius
(defuncto Evodio, qui primus fuerat constitutus) episcopa-i
tum sortitus est » (1) Euseb. III. 22. 36. Porro texitur
(1) 'IyvaTto? tt,- xar’ 'AvTioysictv risrpou oixooyr,? Siurspo; trjv iizwxozrp
xExX7)pio[A:vo$. Nimirniu quamvis successio Petri iur primatu totius Eccle-i
siae sit sola Itomaua, est tamen etiam Antiochena Petri successio in
series continua viginti successorum Ignatii usque ad quar-i
tum saeculum. Ibid. IV. 20. 24; V. 22; VI. 11. 21. 23. 29;
VII. 14. 30. 32.
u Alexandrinae Ecclesiae administrationem, Nerone octa-i
vum annum imperii agente, primus post Marcum Aposto-i
lum et Evangclistam suscipit Anianus » Euseb. II. 24.
Successores in episcopatu nominatim recensentur alii quin-i
decim usque ad Petrum, qui ineunte IV. saeculo in perse-i
cutione Maximini martyrium fecit. Ibid. III. 14. 21; IV.
1. 4. 5. 10. 19; V. 9. 22. 26. 35; VII. 28. 32; IX. 6.
4°. Multo distinctius bierarcbicam Ecclesiae constitutio-i
nem huiusque divinam originem per Apostolos declarat Ire-
naeus Polycarpi auditor, quoniam nimirum non solum obH
ter commemorare sed iam data opera demonstrare necesse
habuit fundamentum ad custodiendam unitatem, integritas
tem et securitatem Christianae professionis positum in ipsa
hac divina constitutione Ecclesiae.
Postquam dixit, ante adventum Christi ac regni eius
non potuisse plene intelligi Scripturas porro demonstrat,
quomodo in hoc regno Christi tota veritas ex divina instis
tutione per successores Apostolorum conservetur, « Quapros
pter eis qui in Ecclesia sunt, presbyteris obaudire oportet,
his qui successionem habent ab Apostolis, sicut ostendi-i
mus ; qui cum Episcopatus successione charisma veritatis
certum secundum placitum Patris acceperunt; reliquos
vero qui absistunt a principali successione, et quocumque
loco colligunt, suspectos habere vel quasi haereticos... vel
quasi scindentes (schismaticos)... aut rursus ut hypocritas
quaestus gratia et vanae gloriae hoc operantes. Omnes au-i
tem hi deciderunt a veritate... Ubi igitur charismata Do-i
mini posita sunt, ibi discere oportet veritatem, apud quos
est ea quae est ab Apostolis Ecclesiae successio, et id
quod est sanum et irreparabile conversationis (disciplinae).
simplici episcopatu. Ex ipso modo loquendi apud Eusebium velut de re
omnibus obvia ac notissima vides, episcopatnm Antiochenum Petri vete-i
ribus minime dubium fuisse; qua ex Petri licet temporaria sessione fa-i
ctum est, ut Ecclesiae Antiochenae et Alexandrinae (ex fundatione Petri
per Marcum) post Romanam divini primatus heredem,-secundus ac tertius
dignitatis gradus tribueretur.
_ orq _
et inadulteratnm et incorruptibile sermonis (doctrinae) con-i
stat. Hi enim et eam quae est in unum Deum, qui omnia
fecit, fidem nostram custodiunt, et eam quae est in Filium
Dei, dilectionem adaugent, qui tantas dispositiones propter
nos fecit, et Scripturas sine periculo nobis exponunt. » Iren.
I. IV. c. 26. n. 2-5. Cf. 1. I. c. 10. n. 2; III. c. 2. n. 2. c. 4;
c. 24. n. 1; l.V. praef. et c. 20.
Omnes autem Ecclesiae, in quibus singulis est ista Apo-
stolica Episcoporum successio, unam constituunt in toto
mundo Ecclesiam, cuius unitatis principium ac vinculum
Irenaeus declarat esse successionem Petri in Ecclesia Ro-i
mana. Quoniam vero unitas ipsa Ecclesiae intrinsecus con-i
sti tuitur integritate totius fidei et communione cbaritatis,
idcirco visibile principium unitatis necessario est etiam vi-i
sibile principium ad conservandam perenniter incorruptibili
lem doctrinam et conversationem , fidem et dilectionem,
u Traditionem itaque Apostolorum in toto mundo manife-i
statam, in omni Ecclesia adest respicere omnibus, qui vera
velint videre: et habemus annumerare eos qui ab Apostolis
instituti sunt Episcopi in Ecclesiis et successores eorum
usque ad nos,., quos et successores relinquebant suum
ipsorum locum magisterii tradentes _ Sed quoniam valde
longum est in hoc tali volumine omnium Ecclesiarum enu-i
merare successiones, maximae et antiquissimae (apAaiova-
T7)s non aetate, quod verum non esset, sed tyj cr.pxv hoc est
principalitate) et omnibus cognitae a gloriosissimis Aposto~«
lis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae Ecclesiae,
eam quam habet ab Apostolis traditionem et annuntiatam
hominibus fidem, per successiones Episcoporum pervenien-i
tem usque ad nos indicantes, confundimus omnes, qui quo-»
quo modo... praeterquam oportet, colligunt. Ad hanc enim
Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est
omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt undi-i
que fideles, in qua semper ab his qui sunt undique, re-i
servata est ea, quae est ab Apostolis traditio. Fundantes
igitur et instruentes (1) beati Apostoli Ecclesiam , Lino
(1) Instructio nimirum ad ambo; Apostolos, minimo tamen ipsa prima
fundatio et episcopatus Ecclesiae Romanae etiam ad Paulum refertur
(Rom. I. 7-15; XV. 20-22. etc.) u Romae iam regnant duo - Apostolo-
Franzelik. De Ecclesia Christi 1$
274
episcopatum administrandae Ecclesiae (Tr,v ttj; e7ui<jxoryA
XsiTOupYtav) tradiderunt. Succedit autem ei Anacletus
(’ Avsy*X?;to<;); post eum tertio loco ab Apostolis episcopatum
sortitur Clemens, qui et vidit ipsos Apostolos... Huic au-i
tem Clementi succedit Evaristus (Euapsavo;)... (1). Nunc
duodecimo loco episcopatum ab Apostolis habet Eleutherius
(’EXso9spos). Hoc ordinatione et successione ea quae est ab
Apostolis traditio, pervenit usque ad nos. n Id. 1. III. c. 3.
n. 1-3. (2).
In universis igitur Ecclesiis, quae omnes sunt una Ec-i
clesia per unum perennem in potentiori principalitate suc-«
cessorem Petri, ad conservandam veram agnitionem positam
in doctrina Apostolica, ita, quemadmodum in superioribus
descriptus est, sese habet antiquus Ecclesiae status in uni-i
verso mundo (3) et character corporis Christi secundum
successionem Episcoporum, quibus illi eam quae in uno-i
quoque loco est. Ecclesiam tradiderunt: u quae pervenit
usque ad nos custoditione Scripturarum tractatio plenissima
neque additamentum neque ablationem recipiens, et lectio
sine falsatione, et secundum Scripturas expositio legitima
et diligens et sine periculo et sine blasphemia, et praeci-i
puum dilectionis munus.Quod est omnibus reliquis cha-i
rismatibus supereminentius » Id. 1. IV. c. 33. n. 8. Nimirum
vera yvw,tK) quae explicatur tractatio plenissima seu inte-i
gra doctrina, et integra tum littera tum interpretatio Scri-i
pturae, et praecipuum munus charitatis, pervenit ad nos,
tamquam per organon, per antiquum Ecclesiae statum seu
per Ecclesiam a Christo constitutam. Haec Ecclesia per
successionem Episcoporum, tamquam unum prae ceteris cor-i
poris Christi characteribus maxime conspicuum, perpetuo
rum principes - Alter vocatur gentium (Apo.stolus) - Alter cathedram pos-i
sidens — Primum, recludit creditas - Aeternitatis ianuas •> (Prudentins
hyma. in s. Laurent.
(1) De ordine successionis inter primos Pontifices post Petrum con-i
suli potest praeter multos alios Papcbrochius in Propylaeo ad mensem
maium.
(2) Parallela Irenaeo et expressius etiam inculcata lege penes Opta-<
tum contr. Parmen. 1. II. n. 2-6.
(’i) rvtocn; aX7)0sia rj tojv 'AtzottoXojv oioxyrj xxi to apyxiov ~p; exxXtjt.xs
av3~rtjj.x xara Axvro; toj xox|xoj.
manet Christo coniuncta et agnoscitur corpus Christi. (Cf.
Eph. IV. 15. 16. ubi u iuncturae subministrationis in cor-i
pore Christi » indicantur).
5°. Non secus ac Clemens, Ignatius, Irenaeus hunc an-«
tiquum Ecclesiae statum in universo mundo per successio->
nes Episcoporum describit primus inter ecclesiasticos scri-i
ptores latinos Tertullianus velut characterem corporis
Christi.
In primis hierarchia constat tribus distinctis ordinibus
ita, ut presbyteri et diaconi plures ab uno pendeant Epi-i
scopo, u Dandi quidem (baptismi) habet ius summus sacer-i
dos qui est Episcopus; dehinc presbyteri et diaconi, non
tamen sine Episcopi auctoritate propter Ecclesiae hono-i
rem (1), quo salvo salva pax est» Tertul. de Baptism. c. 17.
Potissimum vero spectanda est perennis successio Epi-«
scopatus inde ab Apostolis, u Edant ergo (haeretici) origi-i
nes Ecclesiarum suarum; ecoleant ordinem Episcoporum
suorum ita per successiones ab initio decurrentem, ut
primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis vel Apostoli-
cis viris qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit
auctorem et antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae Ap>o-
stolicae census suos deferunt. Sicut Smyrnaeorum Ecclesia
Polycarpum ab Ioanne conlocatum refert; sicut Romano-i
rum. Clementem a Petro ordinatum edit; proinde utique
et ceterae exhibent, quos ab Apostolis in episcopatum con-i
stitutos Apostolici seminis traduces habeant. Confingant
tale aliquid haeretici... Sed etsi confinxerint, nihil promo-i
vebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum Apostolica compa-i
rata, ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit ne->
que Apostoli alicuius auctoris esse neque Apostolici... Ad
hanc itaque formam probabuntur ab illis Ecclesiis, quae
licet nullum ex Apostolis vel Apostolicis auctorem suum
proferant, ut multo posteriores, quae denique quotidie in-i
stituuntur; tamen in eadem fide conspirantes non minus
Apostolicae deputantur pro consanguinitate doctrinae. »
Tertull. Praescript. c. 32. Conferatur etiam ibidem caput 36,
(1) Propter honorem qro eminet Episcopus in Ecclesia, vel po.iua
prupter diversitatem graduum ct honorum in Ecclesia.
276
ubi nominantur Ecclesiae, u apud quas ipsae adhuc cathe-i
drae Apostolorum suis locis praesident. »
Quod sibi vult Tertullianus, hoc est. Successio Episco-
rum pertingens usque ad Apostolos universim in Ecclesia
necessaria est ad conservationem doctrinae Apostolicae, et
tamquam character corporis Christi; sed non est necesse
nec fieri potest, ut singulae Ecclesiae per se spectatae ac
proinde in eis sedes Episcopales pertingant usque ad Apo-i
stolos. Attamen in singulis necessarium est, ut traducem
seminis Apostolici habeant tum in connexione Episcoporum
suorum cum serie successionis Apostolicae, tum in consan-i
guinitate doctrinae, hoc est, ut habeant successionem Apo-
stolicam saltem mediatam tum personarum tum doctrinae
seu (quemadmodum Tertullianus loquitur) sacramenti. Unde
haereses quae successione episcopali etiam se inserant ae~i
tati Apostolicae, u nec recipiuntur in pacem et communica-i
tionem ab Ecclesiis quoquomodo Apostolicis, scilicet ob di— «
versitatem sacramenti nullo modo Apostolicae r> Tertull.
ibi c. 32. Contra vero de singulis Ecclesiis etiam posterius
institutis in uno corpore Ecclesiae catholicae verum est,
quod idem Tertullianus ait: u constat omnem doctrinam
quae cum illis Ecclesiis Apostolicis, matricibus et origina-«
libus fidei, conspiret, veritati deputandam, sine dubio te->
nentem, quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo,
Christus a Deo accepit. Communicamus cum Ecclesiis
Apostolicis quod nulli doctrina diversa: hoc est testimo-«
nium veritatis n Ibid. c. 21.
6°. Clemens Alexandrinus obiter quidem sed satis lucu-i
lenter doctrinam de Ecclesia tradit ad finem libri VII.
Stromatum. Sicut unus est Deus et unus Dominus Chri-i
stus, ita res maxime veneranda in terris. Ecclesia nimirum
u participans de natura unius Dei; n una est in primis nu¬
meri ce, quod non est alia Ecclesia vera quam catholica.
Hoc probatur, quia vera Ecclesia illa est, quae a Christo
in suo adventu mediis Tiberii temporibus est instituta et
ab ipso atque ab eius Apostolis doctrinam ac fidem accepit,
u Est igitur vera Ecclesia illa, quae est vere antiqua n (1),
(1) Miav etvai tr(v aXrlOJ; exxatjjioiv tt.v to> ovti aoyaiav.
277
hoc est a Christo et Apostolis derivata in omne tempus fui
turum. Et deinde una Ecclesia etiam intrinsecus unitate
fidei et institutorum Christi (1). Haereses omnes u circa
Adriani tempora » primum exortae, defecerunt ab Ecclesia
una, antiqua, vera, quae sola est catholica, et ipsi defe-i
ctioni originem debent; non sunt ergo in Ecclesia, nec ipsae
sunt vera Ecclesia, quia non sunt a Christo et ab Aposto-i
lis derivatae, sed contra Christi et Apostolorum Ecclesiam
rebelles per defectionem ab intestina unitate fidei. Stromai
tum VII. ed. Sylb. p. 325.
In hac Ecclesia visibili in terris regimen exstat secun-i
dum gradus diversos. Quemadmodum gradus sunt diversi
in sanctitate et in vera yvuffsi, atque iterum gradus dii
versi in hierarchia angelorum, ita u hic quoque in Ecclesia
gradus sunt Episcoporum, presbyterorum, diaconorum; imii
tationes arbitror gloriae angelicae » (2) Ib. 1. VI. p. 283.
InAsacris libris Clemens reperit diversa iisdem tribus ordii
nibus attributa officia u alia presbyteris, alia Episcopis,
alia diaconis » Paedag. 1. III. p. 114.
Origenes discipulus Clementis hanc in Ecclesia hierar-
chiam praedicat ut u ecclesiasticum ordinem qui in episcoi
patus vel presbyteratus sedibus habetur, diaconbrum ordii
nem adstantium divino ministerio » Orig. in. Cantic. 1. II.
T. III. p. 48. (ed. De la Rue), u Episcopus et presbyter et
diaconus rerum his nominibus significatarum symbola * (3)
in Matth. tom. 14. n. 22. ib. p. 646; tom. 11. n. 15. p. 501;
tom. 16. n. 22. p. 753.
(1) Movrfv stvat c-au:v rr,v apyatav xat y.aOoXixrjv EXxXrAtotv, e!? ivorr^a
“irrsws (ita; -r(; xxtx ta; otxita; otaQr.xa; paXXov oz xarx tt.v otaOrxr,v 7r(v
[xtav otatpooot; tot; ypovoi:, £vo; toj tu» 4'ioyXtp.aTi, ot* ivo; toj xuoioj
(jyvayouaav tou; rfirt xararsTavjxsvoy; x. X.
(2) ’E”a xat at IvrayQa xara rrtv ixxXrjT.av r.ioxinat IrAixontov, KpsaAu-
rsvuv, otaxovf.jv, (x'.jxr([xara otjxat ay-fEXt/r;; oo?»;; xaxitvr,; tr(; otxovouta; Tuy/a-
voyotv, f|V avaixsvitv tpaatv at yoasat roy?. xara to eyotyyiXtov p;(iiu>xo7a;.
C1‘. Dionys. Eccl. Hierarch. e. 5.
(3) Quando Origenes aliti (in Cantic. 1. III. p. 09.) Episcopos et presby¬
teros dumtaxat. Clemens vero (Stioiu. VII. p. 297.) presbyteros et diaconos
memorant, patet in huiusmodi numerationibus gradum tertium non ex-i
cludi sed supponi.
278
7°. Descriptionem constitutionis tam luculenter expres-«
sam porro reperimus eamdem apud s. Cyprianum; non pro
Africa solum aut quibusdam tantum partibus Ecclesiae, sed
sicut apud Patres antecedentes pro tota Ecclesia in orbe
terrarum; non humano dumtaxat iure, sed lege et institu-i
tione omnino divina.
Ecclesia per orbem terrarum ex divina institutione est
unum corpus; haecque unitas corporis constituitur unitate
episcopatus, quem participant (quatenus consideratur ut
munus ac potestas) et componunt (quatenus consideratur
ut unum corpus) singuli legitimi Episcopi in singulis Ec^
clesiis. Qui ab hac unitate scinditur, ille foris cura sit extra
Ecclesiam Christi, nec Christianus est nec salutem potest
adipisci.
u Quod vero ad Novatiani personam pertinet.... scias
nos primo in loco nec curiosos esse debere, quid ille doceat,
cum foris doceat. Quisquis ille est et qualiscumque est,
Christianus non est, qui in Christi Ecclesia non est... Cum
sit a Christo una Ecclesia per totum mundum in multa
membra divisa, item episcopatus unus episcoporum muH
torum concordi numerositate diffusus, ille post Dei tradi-i
tionem, post connexam et ubique coniunctam catholicae Ec~i
clesiae unitatem humanam conatur Ecclesiam facere... Qui
ergo se ab Ecclesiae vinculo atque a sacerdotum collegio
separat. Episcopi nec potestatem potest habere nec hono-i
rem, qui episcopatus nec unitatem voluit tenere nec pa~i
cem r> Cyprian. ep. 52. p. 78. ed. Paris. 1726. u Unum cor-i
pus et unus spiritus (Eph. IV. 4. 5.)... Quam unitatem fir— «
miter tenere et vindicare debemus maxime Episcopi, qui in
Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum
atque indivisum probemus... Quisquis ab Ecclesia segrega-i
tus adulterae iungitur, a promissis Ecclesiae separatur. Nec
perveniet ad Christi praemia, qui relinquit Ecclesiam Chri-i
sti, alienus est, profanus est, hostis est. Habere iam non
potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem .
Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae
furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scin-i
dere unitatem Dei, vestem Domini, Ecclesiam Christi? Mo-i
net ipse in Evangelio suo et docet dicens: et erit unus
279
grex et unus pastor. Et esse posse uno in loco aliquis exi-i
stimat aut multos pastores aut plures greges? n Id. De unit.
Eccl. p. 195. 196.
u Etsi contumax et superba obaudire nolentium multi-i
tudo discedat. Ecclesia tamen a Cbristo non recedit, et illi
sunt Ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex
adhaerens. Unde scire debes. Episcopum in Ecclesia esse
et Ecclesiam in Episcopo, et si quis cum Episcopo non sit,
in Ecclesia non esse (1), et frustra sibi blandiri eos, qui
pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt, et la~i
tenter apud quosdam communicare se credunt, quando Ec-i
clesia quae catholica et una est, scissa non sit neque di— '
visa, sed sit utique connexa et cohaerentium sibi invicem
sacerdotum glutino copulata» Id. ep. 69. p. 123. u Copiosum
cOrpus est sacerdotum concordiae mutuae glutino atque
unitatis vinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro
haeresim facere et gregem Christi lacerare et vastare ten-
taverit, subveniant ceteri, et quasi pastores utiles et mi-i
sericordes oves dominicas in gregem colligant (2).... Nam
(1) Confer doctrinam superius descriptam Ignatii et Irenaei. Per se
patet et ex tota doctrina etiam Cypriani manifestum est, haec de sin-i
gulis Episcopis valere tantummodo, quatenus manent in u uno episcopatu »
et in « glutino unitatis. » Hanc « unitatem cathedrae » Augustinus docet
solam sufficere, ut schisma facere nuinquam liceat. - Quod usque adeo coe-i
lestis magister cavendum praemonuit, ut etiam de praepositis malis ple-i
bem securam faceret, ne propter illos doctrinae salutaris cathedra dese-i
reretur, in qua coguntur etiam mali bona dicere. Neque enim sua sunt,
quae dicunt, sed Dei, qui in cathedra unitatis doctrinam posuit veritatis >»
Aug. ep. 105. n. 10.
(2) Singuli nempe pro gradu suo; omnes quidem charitate, consilio
recursu ad supremum pastorem subveniant, sicut hac epistola Cyprianus
ipse pro componendis rebus Arelatensibus appellat ad Pontificem Stepha-
uum; supremus vero pastor provideat etiam potestate vel simul cum toto
corpore Episcoporum, si res ferat; vel ipse per se Pontifex, quemadmo-i
dum hic postulat Cyprianus: « dirigantur in provinciam ad plebem Are-i
late consistentem a te litterae, quibus abstento Marciano alius in locum
eius substituatur (Episcopus), et grex Christi qui in hodiernum ab illo
dissipatur et contemnitur, colligatur, n Non ergo de Romano Episcopo
deque relationibus aliorum Episcoporum ad eumdem vera sunt aut a Cy-
priaro putari poterant, quae commotior in causa non bona praefando ad
Concilium Carthaginense, et pro Episcopis in Concilio constitutis dixit.
280
etsi pastores multi sumus, unum tamen gregem pascimus (1),
et oves universas quas Christus sanguine suo et passione
quaesivit, colligere et fovere debemus. » Id. ep. 67. p. 116.
Confer ep. 40. p. 53; ep. 2. p. 56; ep. 44. p. 58; ep. 46.
p. 61. 62.
Haec unitas et episcopatus et totius Ecclesiae, quatenus
est visibilis unitas corporis, habeat necesse est glutinum et
vinculum visibile, quod quidem Cyprianus sicut Patres ce-i
teri in sede Apostolica hoc est in Petro et in singulis pro
tempore successoribus eius ex divina institutione positum
esse agnovit ac professus est. Sicut enim de Ecclesia qua-«
vis particulari dicit. Ecclesiam esse plebem sacerdoti adu-i
natam et Ecclesiam esse in Episcopo tamquam in causa tum
efficiente tum quodammodo formali unitatis; ita tota Ec-i
clesia catholica una est glutino sibi invicem cohaerentium
sacerdotum. Et hoc glutinum unde unitas et sacerdotum et
Ecclesiae exorta est ac perpetuo continetur, ex Christi in-i
stitutione Petrus est ipse per se in exordio, ipse in suo
successore perenniter, una persistit Christi Ecclesia. Qua
de re diximus, quantum satis est, in thesi XIV.
Nunc quaeso paulisper mentem convertamus ad praesen-i
tem statum Ecclesiae catholicae. In toto terrarum orbe sin-i
gulis Ecclesiis praesunt cum vera ordinis ac iurisdictionis
potestate singuli Episcopi; sub his pastoribus ordines sunt
distincti presbyterorum et ministrorum; tum laici fideles
- Neque enim quhqunm nostrum Episcopum se esse Episcoporum consti-i
tuit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adi-i
git, quando habeat omnis Episcopus pro licentia libertatis et potestatis
suae arbitrium proprium (dum indicans in re hactenus minime definita
sententiam dicit in Concilio), tamque indicari ab alio non possit, quam
nec ipse pot-st alterum indicare; sed exspectemus universi indicium Do-i
mini nostri Jc.su Christi, qui unus et solus habet potestatem (divinam ae
originalem) et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione et de actu
nostro indicandi. * ld. p. 329. 330. Cf. Bollandianos T. IV. Septemb. ad
diem XIV.
(1) Episcopatus nimirum in unitate consideratus unum gregem pascit;
sicut enim multi greges seu Ecclesiae paiticulares sunt unus grex seu
Ecclesia universalis; ita multi pastores seu Episcopi sunt unus Episco-i
patus - positus a Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit
sanguine suo. »
281 _
qui non pertinent ad ordinem sacri ministerii sed eius re->
cipiunt actionem ad salutarem doctrinam, directionem, san-i
ctificationem. Omnes Episcopi cura suo Clero et cum suis
fidelibus in toto orbe unitatem visibilem atque unam Ec~i
clesiam catholicam constituunt per subordinationem sub po~i
testate iurisdictionis universali unius visibilis capitis totius
Ecclesiae, quod est successor Petri Romanus Pontifex. Hanc
Ecclesiae constitutionem credimus ab ipso Christo Verbo
incarnato per suos Apostolos revelatam esse et ordinatam,
proindeque eius existentiam esse iuris divini incommutabi-i
lis, eius veritatem esse articulum fidei revelatae, cui cete-i
rarum veritatum fidei conservatio integra et explicatio sin-i
cera innititur. Atqui hanc ipsam doctrinam et Ecclesiae
constitutionem reperimus tum verbis Christi Domini et
Apostolorum expressam; tum (ut hac thesi demonstratum
est) hac constitutione videmus Ecclesiam facto ipso ab Apo-«
stolis fundatam et ordinatam. Ergo Ecclesiae interna con-i
stitutio totaque forma regiminis, prouti ea nemine sani ca~i
pitis diffitente saltem iam inde a multis saeculis se habet,
non solum argumento praescriptionis sed demonstratione
directa convincitur eadem esse, quae primitus a Christo
ordinata et inchoata atque ab Apostolis propagata est. Ca-i
tholica itaque Ecclesia in hac constitutione, qua viget et
vivit, ipsa est et ipsa sola quam Christus Dominus divino
et incommutabili iure instituit et secundum suas infallibiles
promissiones usque ad consummationem saeculi conservat.
THESIS XVI.
De nomine Episcopi et Presbyteri
in scriptis Apostolicis.
u Quamvis ceitum sit, tres grailu.s Episcoporum, presbyterorum, mi-
» uistrorum divina ordinatione ac proinde etiam tempore iam Apostolico
y> fuisse distinctos, concedendum est tamen sine dubio, antiquissima illa
» aetate etiam Episcopis quandoque factum fuisse nomen presbyterorum :
» verumtamen probabilius esse putamus, nomen Episcopi semper sacerdo-
n tibus dumtaxat primi ordinis, qui singuli ad singulas Ecclesias regen-
n das .ordinati erant, fuisse proprium, numquam commune sacerdotibus
» secundi ordinis seu presbyteris. »
I. Constat ex demonstratis, praeter diaconos esse duo3
gradus hierarchiae omnino distinctos, superiorem Episcopo-i
rum qui singuli singulis praepositi sunt Ecclesiis, et infe-i
riorem presbyterorum qui in una Ecclesia plures esse pos-i
sunt ipsisque subsunt Episcopis, atque hanc hierarchiam
(ut Concilium Tridentinum loquitur sess. 23. can. 6.) « esse
divina ordinatione institutam. » Eam enim inde ab Aposto-i
licis temporibus videmus in omnibus quantumvis inter se
dissitis Ecclesiis pleno in vigore; Episcopi spectati in suo
ordine quatenus Episcopatum Ecclesiae constituunt, sem-i
per et ubique creduntur instituti a Christo in ipsis Apo-i
stolis ut successores in suis antecessoribus; semper et ubii
que presbyteri sub eorum potestate sacerdotio funguntur;
et tertio denique gradu ab utrisque distincti comparent
diaconi. Praeter alias functiones proprias ordinis episcopa-i
lis, solis Episcopis nulla vero presbyteris potestas est per
impositionem manuum propagandi sacerdotium, quae quidem
proprietas potestatis esse nequit nisi ex institutione divina,
qua Episcopi in plenitudine sacerdotii a sacerdotibus infe-i
rioribus h. e. a presbyteris sint discreti. Contra hanc divi-i
nitus constitutam utriusque ordinis distinctionem cum
primum Aerius saeculo quarto excogitasset « dogma (ut
Epiphanius loquitur) supra humanum captum furiosum, n
haereseos ab omnibus est damnatus. «Omnibus ratione uten-
283
tibus est manifestum. (Epiphanius ibi subdit), omnino insa-i
niae plenum esse, quod dicit Episcopum et presbyterum
esse aequales. Unus quippe ordo (Episcoporum) ad patres
gignendos pertinet, patres enim generat Ecclesiae. Ordo
alter (presbyterorum) cum patres non possit, filios per la~i
vacrum regenerationis gignit Ecclesiae, non vero patres
aut magistros. Quinam vero fieri potest, ut is presbyterum
constituat, qui iu3 nullum habet manus imponendi ad on
dinationem? aut quomodo dici potest aequalis Episcopo? »
(Epiphan. haeres. 75. n. 3. 4.). Idem discrimen praeter alios
Patres (cf. Petavium Hierarch. Eccles. 1. IV. c. 2.) tradit
s. Hieronymus iis ipsis in locis, quibus comparans presby-i
terorum ordinem hinc cum altiori Episcoporum inde cum
inferiori diaconorum, eos Episcopis, utpote sacerdotes sa~i
cerdotibus, propiores esse ostendit, quam ipsis presbyteris
diaconos, qui sacerdotio carent. Attamen discrimen inter
sacerdotes primi et secundi ordinis integrum servari profi-i
tetur ex divinitus collata potestate ordinationis, u Quid
enim facit (ait ille) excepta ordinatione Episcopus, quod
presbyter non faciat?» Hieronym. ep. ad Evang. (cf.Petav.
Dissert. Eccles. 1.1. c. 3.).
Ex universali traditione, fide et praxi Ecclesiae igitur
certum est, a Christo summo sacerdote secundum ordinem
Melchisedech sacerdotium participatum novi Testamenti ita
esse dispositum, ut eius plenitudo quae instituta est in
Apostolis eorumque successoribus Episcopis, non sit indivi-i
sibilis, sed seorsum a plenitudine conferri queat pars po-i
testatis (consecrandi-nempe corpus Christi reale, remittendi
peccata et pleraque sacramenta alia conferendi in corpore
Christi mystico), quae proinde ordinem inferiorem et di— '
stinctum presbyteratus constituat. Quamvis itaque (ut
Cone. Tridentinum sess. 23. can. 6. definivit) u in Ecclesia
catholica sit hierarchia divina ordinatione instituta, quae
constat ex Episcopis, presbyteris, et ministris, » et sine
his (Episcopis, presbyteris, diaconis) u Ecclesia non nomi-i
netur; » ut iam ineunte saeculo II. Ignatium scripsisse vi-i
dimus (ep. ad Trallian. n. 3.); nihilominus prudenter ani-i
madverti debet, quod monuit s. Epiphanius: primis nimirum
temporibus (vsoo ovto; tou xTjPuyAaTo;) ab Apostolis non
281
potuisse statim omnia perfecte disponi, aut plenam ubique
constitui hierarchiam sed alicubi presbyteros absque Epi-i
scopo, alibi contra absque presbyteris Episcopum u qui sine
diacono esse non potest, » ordinatos fuisse (Epiphan. 1. c.
n. 5.). Si quae ergo in scriptis Apostolicis loca reperian-
tur, in quibus distinctio inter Episcopos et presbyteros non
satis appareat, indubitatum manere debet, hanc obscurita-i
tem non ex defectu iuris, quasi Apostoli distinctionem non
agnovissent, de qua aliunde manifesto constat; sed ex im-i
perfectione facti seu ex hierarchia nondum ubique completa
originem habere.
II. Loca huiusmodi obscuriora sunt sequentia, a) Iidem
qui vocantur Episcopi, dicuntur presbyteri. Paulus a Mi-i
leto mittens Ephesum vocavit presbyteros Ecclesiae (tou;
T:pe<7P'jT£po’j; tr,$ exxXijeistc), quos deinde monet: u attendite
vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit
Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine
suo » Act. XX. 17. 28. Pariter Tito scribit: u reliqui te
Cretae.... ut constituas per civitates presbyteros (/.ara
770X1Y TcpsdJiuTspou;); si quis sine crimine est. Oportet
enim Episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem »
(ai; Oso’j olxovouov) Tit. I. 5-7. Petrus hortatur presbyteros
ipse compresbytcr, quorum munus deinde dicit episcopale:
u Seniores qui in vobis sunt (wpsaAuTspoo; Ioli ; ev uu.iv) ob-i
secro consenior (auaApscAuTepo;)... pascite qui in vobis est
gregem Dei, providentes (lxi<T/.07rouvT£?) non coacte» 1. Pet.
V. 1. 2. Porro 6) ubi gradus hierachiae enumerare proposH
tum esse videtur, nominantur soli Episcopi et diaconi nulla
facta mentione presbyterorum Phil. 1.1; 1. Tim. III. 1-10.
c) Difficultatem auget, quod in una eademque urbe et Ec-«
clesia particulari ex locis citatis Act. et Phil. videntur
fuisse non unus sed plures huiusmodi Episcopi.
In interpretatione horum locorum aliqua apud omnes
catholicos certa” sunt. 1°. Certum est ex contextibus, in
locis citatis Act. XX; 1. Tim. III; Tit. I; 1. Pet. V. intelli-
gendos esse, sin minus unice et exclusis sacerdotibus se-i
eundi ordinis, saltem directe et praecipue sacerdotes primi
ordinis. Iubentur enim attendere universo gregi in quo sunt
positi a Spiritu Sancto, et eorum munus episcopale dicitur
esse regere Ecclesiam Dei, quam acquisioit sanguine suo.
Ipse Petrus Apostolus et Apostolorum princeps se appellat
compresbyterum istorum presbyterorum, qui pascere unus-i
quisque suum gregem Dei et pro munere Episcopi providere
(£77i<7*orEtv) iubentur. Insuper quod controversiam omnem
inter catholicos excludit, Tridentina synodus diserte locum
Act. XX. de Episcopis in oppositione ad presbyteros inter-i
pretatur (sess. 23. cap. 4.). Unde etiam Episcopi nominati
1. Tim. III. et Tit. I. eodem modo sunt intelligendi, cum
priori loco Episcopus dicitur Ecclesiae Dei diligentiam ha-i
bere, sicut paterfamilias praeest suae domui, lino ipsis ver->
bis Paulus ibi designat singularitatem Episcopi: u oportet
Episcopum (cum articulo tov Ittkdco-ov) irreprehensibilem
esse, n dum contra mox in numero plurali nominat diaco-«
nos (ftixxovou; to<7auTW(; <rsj/.vo’j$). In loco altero Titus iu-
betur presbyteros qui deinde dicuntur Episcopi, constituere
y.xva ~o>.iv singulos per singulas civitates (1); ac deni-i
que iisdem paene verbis in hac ad Titum epistola sicut
in altera ad Timotheum virtutes Episcopi describuntur.
2°. Hinc porro certum est, primi ordinis sacerdotes qui
sunt et dicuntur Episcopi, nomen etiam habuisse presby->
terorum, ita ut hoc nomen presbyteri sicut alterum sacer-i
dotis, quo apud Patres IV. saeculi et deinceps frequentius
Episcopi, alias tamen etiam presbyteri designantur, per se
minime sufficiat ad distinguendum primum et secundum
ordinem: u presbyter et Episcopus, aliud aetatis, aliud di— «
gnitatis est nomen... in Episcopo et presbyter continetur »
Hieron. ep. 146. n. 2. ad Evang. Neque in Scripturis dumta-»
xat, sed post tempora quoque Apostolica apud vetustiores
Patres hoc nomine presbyterorum quandoque appellantur
Episcopi, quod ex multis locis Irenaei manifestum est. u Eis
qui in Ecclesia sunt presbyteris obaudire oportet, his qui
successionem habent ab Apostolis; qui cum episcopatus
successione charisma veritatis certum acceperunt n Iren.
1. IV. c. 26. n. 2. cf. n. 4. 5. Ad Victorem Romanum Pon-
(1) « Constituas per civitates presbyteros. Episcopos hie dicit: per
deitates, inquit; neque enim volebat totam insulam uni committi, seil
unumquemque suam peculiarem curam ct sollicitudinem habere... ut uni
soli Ecclesiae vacaret ct hanc excoleret •> Chrysost. ad Tit. hom. 2. n. 1.
280
tificem de diversitate celebrandi pascbatis scribens Ire-
naeus: u sed et presbyteri illi, inquit, qui ante Soterem
praeerant Ecclesiae, quam nunc tu gubernas, Anieetum dico,
et Pium et Hyginum et Telesphorum et Xystum, neque
ipsi observabant (Asianorum modum celebrandi paschatis et
ieiunii)... Anicetus aiebat, morem presbyterorum qui ante
se fuerant, sibi retinendum esse » (apud Euseb. H. E. 1. V.
c. 24.). Cf. Iren. 1. III. c. 2. n. 2; et ep. ad Florin. (apud
Euseb. H. E. 1. V. c. 20.).
III. Haec quidem extra controversiam sunt; at vero
dubium est et tum apud veteres scriptores sanctosque Pa~i
tres tum apud recentiores interpretes in disceptationem vo^
catum, utrum in locis citatis novi Testamenti et apud unum
alterumque ex vetustissimis Patribus, forte apud Clemen-i
tem Romanum (ep. I. ad Corint. n. 42. coli. 44. 47. 57.)
presbyteri sacerdotes nempe secundi ordinis habeant etiam
ipsi appellationem Episcopi. Hoc si esset ipsum nomen Epi-i
scopus non sufficeret ad demonstrandam adversus haereti-i
cos Presbyterianos ceterosque Protestantes distinctionem
primi et secundi gradus hierarchiae sacerdotalis; sed ex
contextibus dumtaxat res conficienda foret, in quibus illi
per tortuosos cuniculos effugium quaerere solent. Si contra
demonstrari queat, solos praepositos (rposcroTa;) qui sin-i
guli singulas Ecclesias gubernabant et presbyteros quoque
sibi subiectos habebant, ut hierarchia iam in epistolis s. Igna-
tii describitur, numquam vero hos inferiores vocatos fuisse
Episcopos; viae omnes effugiorum praeclusae erunt. Non
ergo haec disceptatio de solo nomine esse et parum frugis
habere putanda est.
Concedi omnino debet, Chrysostomum et qui ab eo pen-i
dent, Theodoretum, Oecumenium, Theophilactum (si hunc
Patribus accensere fas esset), nec non Hieronymum et com-i
mentatorem, quem Ambrosiastrum appellare consueverunt,
censuisse primis temporibus rei Christianae nomen Episcopi
etiam simplicibus presbyteris commune fuisse. Ratio eis
erat, quod merito sane ratum ac fixum tenebant, in sin-i
gulis Ecclesiis non plures uno umquam fuisse praepositos
primi ordinis, quibus solis postea vindicatum est nomen
episcopale; ex altera vero parte non videbant, quomodo
287
negari possit in Ecclesia particulari Philippensi (Phil. I. 1.)
plures nominari Episcopos. Ubi Apostolus scribit omnibus
Sanctis qui sunt Philippis, cum Episcopis et diaconis (<7ov
eritfxorot; xat &iaxovoi$) (1), Chrysostomus ita commenta-i
tur: u quid hoc? an unius civitatis multi erant Episcopi?
Nequaquam; sed presbyteros ita appellavit. Tunc enim no-i
mina adhuc erant communia... Antiquitus igitur, ut dice-i
bam, ipsi etiam presbyteri vocabantur Episeopi. Proce-«
dente vero tempore proprium cuique distributum est nomen
Episcopi et presbyteri n In Phil. hom. l.n. 1. Hieronymus
in eamdem loquitur sententiam, qui etiam Act. XX. et aliis
locis 1. Pet. V. 1. 2. et Heb. XIII. 17. (ubi appellantur
praepositi TiyoufAsvoi) putat de presbyteris esse sermonem ,
u quorum communi consilio Ecclesiae gubernarentur, n Ait
nimirum: u Philippi una est urbs Macedoniae, et certe in
una civitate plures, ut nuncupantur. Episcopi esse non po-«
terant; sed quia eosdem Episcopos illo tempore quos et
presbyteros appellabant, propterea indifferenter de Episco~«
pis (Paulus scribens Episcopis et diaconis) quasi de presby-i
teris est loquutus. » Allato deinde loco Act. XX. u et hic
diligentius observate, inquit, quomodo unius civitatis Ephesi
presbyteros vocans, postea eosdem Episcopos dixerit» Hie-
ronym. in Tit. I. 5.
Sine dubio isti Patres ordines, primum et secundum di— '
stinctos agnoscebant et luculenter demonstrabant; sed Pre-
sbyteriani hanc de communitate nominis sententiam arri-i
piunt ad res ipsas confundendas.
Petavius concedendum quidem putavit, plures unius cH
vitatis appellari tum presbyterorum tum Episcoporum
nomine, et nihilominus negari posse ac debere, nomen Epi“i
scopi umquam fuisse commune simplicibus presbyteris. Ad
haec concilianda ipse primus, cui deinde lubenter alii Ca-i
tholici assenserunt, contendit, et collatis iis quae in libris
novi Testamenti dicuntur, satis probasse sibi visus est,
Apostolica aetate plures in una civitate charactere episco-i
pali insigniri consuevisse, u quod (ut ait) oporteret paratam
(1) Chrysoatomna legit: ouvgnuxonot; xai otxxovot;, * cocpiacopia et
diacouis. »
- 28$ -
esse copiam Episcoporum, qui ad urbes et provincias Chri-i
stiano partas nomini mitterentur; ut ea quae ab solis Epi-i
scopis administrabantur, praestare possent n (Dissert. Ec-
cles. 1. I. c. 2.); hosque veros Episcopos licet plures simul
putat singulas Ecclesias gubernasse, atque hac admissa
sententia omnia, quae de presbyteris iisdemque Episcopis
in novo Testamento leguntur, plana fore ac pellucida.
Fateor hanc hypothesim mihi semper visam esse et adhuc
videri minus probabilem. Neque enim facile concedi potest,
tempore primitivo Ecclesias gubernatas fuisse modo alio
quam quo septem Ecclesiae Asiae sub Ioanne Apostolo de->
scribuntur. Eo minus id concedi potest, quod ineunte iam
saeculo secundo tempore Polycarpi et Ignatii et Hegesippi
non modo apparet, singulis Ecclesiis ubique singulos Epi-i
scopos praepositos fuisse, sed hanc institutionem videmus
exhiberi ut antiquiorem et ab Apostolis profectam. Nec in
hypothesi Petaviana veterum appellatio ad continuam suc-i
cessionem in cathedra Episcopali singularum Ecclesiarum
inde ab institutoribus Apostolis satis intelligi potest. Tum
vero haec difficultas augetur, quod apud antiquos Patres
et scriptores ecclesiasticos istius interpretationis nullum ve->
stigium reperire est; sed veteres omnes ratum habent ac
fixum, plure3 veri nominis Episcopos (h. e. sacerdotes primi
ordinis) in una civitate nec fuisse nec esse potuisse (1). Unde
ii inter veteres, qui censuerunt in libris novi Testamenti
plures unius verbis nominari Episcopos, hoc ipso conceden-i
dum esse putabant, appellationem Episcopi fuisse commu-
(1) ITna est caro D. N. Iesu Christi, et unas calix in unitatem san-i
guinis ipsius, unum altare, sicut unus Episcopus cum presbyteris et dia-i
conis « Ign. cp. ad Philadelp. n. 4. « Monet ipse in Evangclio suo et
docet dicens: et erit unus grex et unus pastor. Et esse posse tino in loro
aliquis existimat aut multos Pastores aut plures gregesf » Cyprian. de
unit. Eecl. p. 19G. Scilicet directe loquitur Dominus de uno Pastore
universalis Ecclesiae; sed ad cius formam etiam unus est pastor singu-i
larum particularium Ecclesiarum: uno in loro non multi Pastores. In
Concilio Nicaeno can. 8. velnt per se manifestum. principium enuntiatur:
u ut ne sint duo in una civitate Episcopi. » Valet ubique: u unus Deus,
unus Christus, unus Episcopus » (apud Theoloret. H. E. 1. II. c. 14.).
Vide Hieronymum et Chrysostomum locis paulo ante citatis, cf. Augustin.
cp. 213. n. 4.
280
nem etiam presbyteris, ut apud Chrysostomum et Hiero~«
nymum aliosque paulo ante vidimus. Qui vero assumunt,
nomen Episcopi sicut certissime apud viros Apostolicos Cle-i
mentem, Polycarpum, Ignatium ita etiam penes ipsos Apo-i
stolos proprium fuisse solis primi ordinis sacerdotibus sin-i
gularum Ecclesiarum propositis, ii hoc ipso negant in novo
Testamento umquam plures unius urbis Episcopos comme-i
morari (1).
Haec postrema sententia gravissimis argumentis com-i
munitur ex ipsa natura et ex fine muneris episcopalis, ex
apostolicarum Ecclesiarum catalogis, ex tota historia epH
scopatus inde saltem ab exeunte primo saeculo atque adeo
ab Aevo apostolico, ex analogia cum unitate Ecclesiae uni-i
versalis per unum Episcopum universalem, quae quidem
monarchia sicut in universali Ecclesia ita etiam in Ecclesiis
particularibus a vetustis Patribus diserte vindicatur, cum
non modo factum sed ipsum ius declarant, « non posse esse
plures unius Ecclesiae particularis Episcopos, » sicut ex
Christi institutione unus est Episcopus Ecclesiae universa-i
lis; u unitatem oportere esse Episcopi n sicut unum est sa~i
crificium, una Eucharistia.
Difficultas contra hanc sententiam nulla alia proferri
potest praeter duplicem locum Act. XX. et Phil. I. ubi unius
civitatis plures Episcopi videntur commemorari; in reliquis
enim textibus clarum est, nomen quidem presbyterorum
commune esse etiam primi ordinis sacerdotibus, nullatenus
vero nomen Episcopi sacerdotibus secundi etiam ordinis tri — ■
bui. Si duo illa loca ita habent, ut commodam conciliatio-i
nem non admittant, eundum est in sententiam Petavii;
nam alteram primo loco ex Hieronymo et Chrysostomo
commemoratam saltem Act. XX. maxime post Concilium
(1) Nemini in mentem venire potest, in libris novi Testamenti co.n-
momorari Episcopos, qui ordine quidem episcopali insigniti plures in una
Ecclesia subessent sicut presbyteri iurisdictioni unius Episcopi eiusdem
Ecclesiae; neque enim in libris Apostolicis umquam de aliis Episcopis
sermo est, quam qui « pascant gregem ct regant Ecclesiam, in qua sunt
positi a Spiritu Sancto. » Unde et ipse Petavius illis suis pluribus in una
Ecclesia Episcopis munus gubernandi omnibus commune assignare coactus
est, coatra unanimem veterum sententiam.
Fra.nzelin. De Ecclesia Christi
19
— 20) -
Tridentinum defendere nemo catholicus facile in animum
inducet. Teste etiam Coelestino I. (ep. 18. n. 4. ad Patres
Concilii Ephesini) Paullus illis verbis u proprie (iftuo;) apud
Episcopos utitur. » Verum non modo prior ilia sed etiam
Petaviana sententia omnino excludi videtur ipso sacro textu
Apoc. II. III. ubi Ioannes scribit de singularum civitatum
Asiae singulis Angelis, inter quos primo loco nominat u An^
gelum Ephesi Ecclesiae. » Neque enim tantam mutationem
a tempore Pauli usque ad scriptam Apocalypsin inductam
fuisse sine fundamento fingere fas est. Si igitur prudens
conciliatio fieri possit, eoque magis si conciliatio a veteri-i
bus nonnullis Patribus iam fuerit proposita; tertiam sen-i
tentiam amplectendam esse persuadent ipsa argumenta,
quibus eam munitam esse vidimus. Iam vero conciliatio
obvia est, si prae oculis habeatur, Ephesum et Philippos
fuisse urbes, in quibus primis pro Asia et Macedonia fun-i
datae sunt Ecclesiae, atque inde evangelium propagatum
fuisse in alias civitates et regiones, quibus singulis singuli
Episcopi praeponerentur.
Quod orationem Act. XX. spectat, iam s. Irenaeus ex
Asia oriundus, Poly carpi Apostolorum discipuli auditor
testatur, non ab Epheso solum sed etiam ex proximis ci— >
vitatibus Episcopos convenisse: u in Mileto convocatis EpH
scopis et presbyteris qui erant, ab Epheso et a reliquis
proximis civitatibus » (1) Iren. 1. III. c. 14. n. 2. Huius
explicationis fundamentum exstat in ipsa oratione ab Apo-i
stolo habita ad congregatos Episcopos; ait enim eos ipsos
esse, per quos transivit praedicans, et per triennium mo-i
nens unumquemque ipsorum. Quae sane quoad triennium
vix, et quoad transitum adhuc difficilius de presbyteris
(1) Quoil Paulus nou potuerit ultra unum diem Mileti substitisse
(ef. cl. P. Patri tii Commentarium in li. 1.), id Irenaei testimonio r.o:i
oillcit. Poterant enim Episcopi Epheso viciniores rescivisse. Apostolum
illae transiturum atque ita eius visendi causa in metropolim plures pau¬
ciores ve concurrere, eo modo quo, cum s. Ignatins in vinculis Romam du-i
ceretur, Smyrnae transeuntem * exceperunt sanctum virum civitates et
Ecclesiae Asiae per Episcopos et presbyteros et diaconos, cum omnes fe-i
stinarent ad eum, si forte partem charismatis spiritualis ab ipso accipe-i
rent » Martyr. Ignatii n. 4.
- 291 -
unias solius urbis intelligi possunt: « vos omnes per quos
transivi (ev oi; 8it)Mov) praedicans regnum Dei... quoniam
per triennium nocte et die non cessavi cum lacrymis mo-i
nens unumquemque vestrum » Act. XX. 25. 31.
Conciliationem omnino geminam etiam in loco altero
Phil. I. 1. sin minus certam, saltem probabilem esse nemo
negaverit. Paulus epistolam Colossensibus scriptam non
huic soli sed alteri quoque Ecclesiae Laodicensium, et eam
Laodicensium seu (ut graece est) u ex Laodicia » mittendam
vicissira Colossensibus destinavit (1); unde porro probabile
fit, etiam epistolam ad Ephesios encyclicam fuisse non ad
Ephesinam dumtaxat sed ad Laodicensem quoque et alias
Ecclesias Asiae; secunda deinde ad Corinthios expressis
verbis, et ideo probabiliter etiam prima, licet in inscri-i
ptione id non dicatur, missa est u Ecclesiae Dei quae est
Corinthi, cum omnibus sanctis qui sunt in universa Achaia n
(toi; ou<nv ev oXyj tyj 'Kyjzix 2. Cor. I. 1.). Ex hac analogia
sane probabile redditur, epistolam de qua agimus, ad Philip-i
penses fuisse encyclicam ad Ecclesias Macedoniae, seu (si no-i
minibus serius inductis uti liceret) ad Ttapotxiav sive provin-i
ciam ecclesiasticam Philippensem (toi; ou<tiv ev «JhX. 1777:0'.;) (2).
(1) u Cum lecta fuerit aprnl vos epistola haec, facite ut et in Laodi-»
censium Ecclesia legatur, et eam quae Laodicensium est, vos legatis » *
(xat ttjv ex Aaoo:xsia; tva xxt avafvioTs) Coloss. IV. 1G.
(2) Minime contendimus cum codice Cantabrigcnsi et picrisque inter-»
pretibus, secundnm politicam provinciarum divisionem Philippos fuisse
metropolim «Macedoniae primae; » huius enim metropolim constat fuisse
Amphipolim. Quod ergo Act. XVI. 12. de primo Panli ingressu in En-
ropam dicitur: « venimus... Philippos qiae est prima partis Macedoniae
civitas colonia n (Italica) &±t± npcozr, ttj{ jjiesioo; «>$ Maxeoov.s; koxis,
xoXomtot, intelligi debet civitas, quae prima erat adrenienti in Macedo-»
niam Apostolo, vel supponendum est antiquum atpsXps, et legendum
jtpwTTjs tt)? (leptoo?, i. e. civitas primae partis ex quatuor, in quas Mace-»
donia erat divisa (vid. cl. Patri tium Comment. in h. 1.) Nihilominus cum
primam in Macedonia Ecclesiam Paulus constituerit Philippis (Act. 1. c.),
non est mirandum, quol nomine Philipporum alias quoque Ecclesias inde
derivatas comprehenderit. Haberemus ergo hic exemplum illustre, quo
demonstraretur ipsos iam Apostolos etiam extra Palaestinam status tan-»
tummodo et conditionis Ecclesiarum in earum partitione rationem ha-»
buisse, non autem divisionis politicae, nisi quatenus haec, ut frequenter
accidit, commolis Ecclesiarum et propagationi evangelii inserviret.
292
Hanc istius loci explicationem necesse est dicere pla~i
cuisse s. Epiphanio. Cum enim Aerius haeresim suam de
aequalitate Episcoporum et presbyterorum adstrueret etiam
ex hac epistola inscripta u Episcopis ct diaconis; » Epi-
phanius responsionem repetit ex statu adhuc imperfecto
hierarchiae illis primis temporibus, u Ubi necessitas postu-i
labat, et episcopatu digni inveniebantur, constituebantur
Episcopi; cum vero copia non suppeteret, non reperiebantur
qui crearentur presbyteri, unde solo Episcopo per loca sin-»
gula (iwt T(i> xoctx T077QV jjLovw exiffxoTct»)) contenti erant; sine
diacono autem Episcopum esse non decet » Epiph. Haer. 75.
n. 5. Duo igitur explicite asserit Epiphanius, in quibus ter-i
tium evidenter continetur implicitum, a) In singulis Ec-«
clesiis (x.xrx tottqv) non nisi singuli umquam erant EpH
scopi, b) Primis temporibus quandoque Episcopi dumtaxat
cum diaconis constituebantur, nulli vero presbyteri, atque
haec minus completa Ecclesiarum constitutio penes Paulum
intelligenda est, quando (Phil. I. 1.) silens de presbyteris
scribit u Episcopis et diaconis. r> c) Ergo ea epistola inscri-i
pta numero plurali u Episcopis n non ad unam tantummodo,
sed ad plures Ecclesias particulares destinata erat.
In hac verborum Apostoli (Act. XX; Phil. I.) explica-"
tione consentientes habemus inter theologos catholicos Ma-
machium (Origin. et Antiquit. Christian. T. IV. c. 4. §. 2.
p. 334. sqq. 345. sqq.); Bolgenium (L’Episcopato c. 6. act. 2.
n. 223. cf. Zallinger Ius Eccles. publicum §. 350. nota 1.);
Franc. Ant, Zaccaria (Dottrine dei secolo illuminato XVIII.
paragonate etc. Append. I. art. 1.).
Ex hactenus dictis iam etiam soluta est difficultas, quae
a Presbyterianis ex s. Clementis epistola I. ad Corinthios
n. 42. et 44. repeti solet. Aiunt quippe, a Clemente ibi noi
minari solos Episcopos et diaconos ab Apostolis constitutos;
nullos ergo ex institutione Apostolica esse presbyteros di— '
stinctos ab Episcopis, adeoque unum dumtaxat esse gradum
eorum, qui Episcopi et alio nomine presbyteri appellantur.
Catholici quoque complures cum Cotelerio (in notis ad h. 1.
Clementis) non utique hanc haeresim Aerianam, sed ta-i
men illud concedendum esse putant, presbyteros nempe se-i
eundi ordinis sacerdotes, illis primis temporibus ac nomi-
293
natim apud Clementem etiam appellationem habuisse Epi-i
scoporum.
Verum quod ad rem ipsam spectat, iam in superiori
thesi vidimus, a Clemente n. 40. discerni tres ordines,
u summum sacerdotem, sacerdotes, et Levitas, n Neque
apud ipsum ea est difficultas, quae apud Paulum Phil. I. 1;
Act. XX. 28. occurrit, quod videatur plures unius Eccle-i
siae particularis nominare Episcopos; Clemens enim (n. 12.)
universim loquitur de Ecclesiis ab Apostolis fundatis: u per
regiones et urbes praedicantes constituerunt primitias ecn
rum. .. Episcopos et diaconos illorum, qui credituri erant; n
sicut Paulus iussit constitui presbyteros h. e. Episcopos
u per singulas civitates » (Tit. I. 5.). Quod autem Clemens
n. 44. plures nominare dicitur presbyteros Corinthiorum,
qui iidem etiam vocentur Episcopi, id verum non est. Nam
hoc loco non secus ac n. 42. universim de Episcopis loqui-i
tur, non autem de Episcopis Corinthiorum dumtaxat (1);
adeoque explicatio Bolgenii qui 1. c. censet, epistolam Cle-i
mentis sicut Pauli secundam ad Corinthios fuisse encycli-
cam destinatam Ecclesiis Achaiae, minime est necessaria.
Unica ergo remanet difficultas, quae penes Paulum (Phil.
1.1; 1. Tira. III. 2. 8.) eadem est, ac penes Clementem, quo-i
modo factum sit, ut tum Apostolus tum eius discipulus
(1) Verba Clementis n. 44. liaei sunt. «Apostoli nosri... constitue-i
runt praedictos (quos nempe antea n. 42. dixerat ab Apostolis constitutos
Episcopos per regiones et urbes), et deinceps ordinationem delerunt, ut
cum isti decessissent, alii probati viri ministerium eorum per successio-i
nem acciperent (Staoii-fovTa'..) Constitutos itaque ab illis (constitutos sci-i
licet per regiones et urbes) vel deinceps ab aliis probatis viris (utique a
probatis viris, qui et ipsi per successionem acceperant ministerium),
hos indicamus non inste munere suo deiici. Non enim leve erit nostrum
peccatam (non de Corinthiorum tantum sed in genere de peccato rebel-i
lium loquitur), si irreprcliensibiliter et sancte dona offerentes (ra o»j>pa
“poacVcYxov.ots cum articulo ra ooipa. dona Christianis solemnia h. c. eu-
cbaristicum sacrificium) episcopatu deiciamus. » Hactenus generatim de
Episcopis dixerat; quod vero in fine addit de ipsis Corinthiis: « videmus
enim, quod vos aliquos (numero plurali) a sacro ministerio depulistis *
(ori jv'.oj$ ujxii? psTr,YaYcT£.... tt;; Xciroupy.a;); id vel opns non est de Epi-i
scopis intelligore, vel si de Episcopis sermo est, illi aliqui possunt esse
successive constituti et per ortas iam factiones expulsi.
- 294 -
hisce locis duos dumtaxat gradus Episcopos et diaconos
omissis presbyteris commemoraverint? Explicatio Epiphanii
paulo ante a nobis inducta non minus Clementis quam Pauli
dictis aptari posset; non tamen videtur necessaria, et ut
veram fatear, saltem pro Ecclesia Corinthiaca neque pro-i
babilis. Concedimus itaque Paulum scribendo Episcopis Ma->
cedoniae et (ad Timotheum) declarando virtutes necessarias
Episcopo voluisse simul etiam comprehensos presbyteros,
qui ratione sacerdotii propriores sunt Episcopis, quemad-i
modum Chrysostomus explicat (hom. XI. n. 1. in 1. Tim.):
u postquam (Paulus) de Episcopis dixit, relicto presbytero-i
rum ordine ad diaconos transit, quia non multum illi di— <
stant ab Episcopis... Sola namque potestate ordinandi su-i
perant, et hoc tantum (spectando nempe potestatem sacer-i
dotii consecratoriam et praescindendo a magisterio et sacro
imperio) videntur praestare presbyteris. » Eadem est ratio
apud s. Clementem, cui insuper peculiaris causa erat nomi-i
nandi solos Episcopos et diaconos, ut apte congrueret textus,
quem parumper immutatum (ex Is. LX. 17.) ad confirmatio-i
nem inducit: « constituam Episcopos eorum in iustitia, et
diaconos eorum in fide. r> Iam vero quisque videt, longe di-i
versum esse simplices presbyteros umquam nomen habuisse
Episcoporumy quod nos negamus; et ea quae de Episcopis
dicuntur, quandoque extendi etiam ad presbyteros, quin hi
distincte nominentur, quod a Paulo et a Clemente tactum
esse concedimus (1).
Perstabimus ergo in ea sententia, nomen presbyteri qui-i
dem tum in libris novi Testamenti tum penes vetustissimos
(1) Superius vidimus, quam sollicite s. mirtyr Ignatius tres gradus
Episcopos, presbyteros, diaconos distinguere soleat; nihilominus tamen
et ipse duobus tantum explicite nominatis tertium implicite comprehen-i
dit. Sic quod ad Philadelphios n. 7. (cf. ib. n. 4; ad Srnyrn. n. 8. 12.)
dicit: « Episcopo obedite, et presbyterio et diaconis; » hoc idem ad Ephes.
n. 2. 20. (cf. ib. n. 4.) exprimit concisius: u obedite Episcopo et presby-i
terio. ± In Smyrnaeorum Ecclesia Ignatius salutat « Episcopum (Polycar-
pum), presbyterium ct diaconos» (ad Smyrn. n. 12.); sed Polycarpus
omissis diaconis suam epistolam inscribit: u Polycarpus et, qui cum ipso
sunt, presbyteri. » Confer superius eitata ex Clemente Alex. Strom. VII.
p. 2'J7. et ex Origcne iu Canti'. 1. III. p. 60.
— 295 -
aliquos Patres quandoque tributum fuisse sicut secundi ita
etiam primi ordinis sacerdotibus; verum Episcopos num-
quam fuisse appellatos alios quam singularum Ecclesiarum
singulares primi ordinis Pastores, quos inde saltem a se-i
eundo et tertio saeculo hoc nomine, ut posterioribus omni-i
bus aetatibus solemne erat, a presbyteris distinctos fuisse
apud omnes in confesso est.
SECTIO III.
ECCLESIA IE.SU CHRISTI CONSIDERATA
SECUNDUM HABITUDINES AD DIVINUM SUUM FUNDATOREM
Ecclesiae, ut a Verbo incarnato divinis lactis et san-i
edonibus, charismatibus et promissis, rebus et verbis insti^
tuta ac constituta est, notionem pleniorem magnitudini rei
ac veritati congruentem informare non possumus, nisi prae
primis penetrare coneraur eiusdem ad Christum et Christi
ad ipsam mirabiles habitudines fundatoris et sanctificatoris,
sponsi et capitis, archetypi et finis suae Ecclesiae, ut illae
in divina revelatione expressae nobisque manifestatae sunt.
Hoc igitur, quantum a nobis fieri potest, in praesenti se-i
edone assequi studebimus.
THESIS XVII.
Ecclesia /esu Christi considerata in opere redemptionis
ut in sua causa efficiente et meritoria.
u Spectata redemptione tamijnam principio ac fonte. Ecclesia Icsu
» Christi in proposito, voluntate, et opere redemptoris est mundus super-
» naturaliter trinisformatus per divinam doctrinam, legem, et gratiam;
n pretium autem redemptioni» mundi et emptionis Ecclesiae est sanguis
» Iesti Christi Filii Dei. *
I. Si supposito lapsu generis humani, illud cogitemur
sine Christo redemptore, quem liberrima misericordia Deus
misit in mundum, quisnam quaeso ex principiis fidei et ex
ipsa historia populorum, qui postquam venit, eum non re->
ceperunt, concipiendus esset status totius humani generis,
quae u civitas terrena » sine u civitate coelesti? » Fides et
consequenter ad lumen fidei ipsa historia nobis exhibet uni-i
versum genus in suo primo progenitore, ut in naturali ra-
- 297 —
dice et origine totius stirpis, infectum peccato, omnibus
donis gratiae spoliatum, a supernaturali suo fine delapsum,
impotens tendendi adhuc ad hunc fiuem, in mente utique
rationali sed in tenebris ignorantiae sine lumine superna-»
turali, in voluntate libera sed infirma sine viribus gratiae ;
u mundum totum in maligno positum » et u in sapientia
carnis, quae inimica Deo legi Dei non est subiecta, nec
enim potest; » filios Adam u venumdatos sub peccato, sub
lege in membris repugnante legi mentis, et captivante in
lege peccati; » u natura filios irae; » paucis, totam infelicem
progeniem in servitute ignorantiae et errorum, concupi-»
scentiae. et depravationis, peccati et damnationis.
Iam Filius Dei ex ipso hoc genere Adami factus homo
venit in hunc mundum u via, veritas et vita, » ut ipsum
mundum illuminaret veritate sua, ordinaret in viam salu->
tis lege sua, sanctificaret vita gratiae suae, u Sic Deus di-
lexit mundum, ut Filium suum unigenitum d a re t . ut
salvetur mundus per ipsum » Io. III. 17 ; u in hoc apparuit
charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum
misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. quoniam
Pater misit Filium suum salvatorem mundi» 1. Io. IV. 9.
14. cf. Io. VI. 33; XII. 31. 47. Haec salvatio mundi in ef-»
fectu ipso peragitur primum negative ut homines desinant
esse mundus u tenebrarum, » u in maligno positus » mun-i
dus u damnatus » (Eph. VI. 12; 1. Io. VI. 19; 1. Cor. XI.
32.): u de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo »
Io. XV. 19. Tum positice Verbum caro factum contra igno-»
rantiam et errorem magisterio doctrinae externae et in-»
ternae illuminans a (lu* mundi); » contra concupiscentiam
et infirmitatem imperio legis ordinans et gratia confortans
u (iugum meum suave est); » contra peccatum et damna-»
tionem sacerdotio sanctificationis iustificans et perficiens
u (una enim oblatione consummavit in aeternum sanctifica-
tos... sacerdos magnus super domum Dei) » electos de mundo
fide spe et charitate, doctrina lege et cultu divino securn
ipso atque in se ipso omnes inter se invicem unit, hacque
unione externa et interna, visibili et invisibili per se ipsum
et in se ipso transformans mundum u in dispensatione ple-»
nitudinis temporum instaurando omnia quae in coelis ct
208
quae in terra sunt » constituit regnum Dei in terris u ci— *
vitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo »
(Apoc. XXI.), quae est Ecclesia. Ecclesia autem haec Iesu
Christi sicut est mundus salvatus a Christo universalis
spatio u usque ad ultimum terrae, » ita est plenitudo tem-i
poris et tempore universalis u usque ad consummationem
saeculi; » atque ideo perennis est in ea sicut forma interna
et invisibilis donorum gratiae, ita forma externa et visibilis
in supernaturali magisterio, imperio, sacerdotio, quod in
Christo suum habens principium et finem, a Christo peren-i
niter derivatur in Ecclesiam, u Si qua ergo in Christo nova
creatura {1); vetera transierunt: ecee facta sunt omnia
nova. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per
Christum; et dedit nobis ministerium reconciliationis; quo~i
niam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians
sibi _ &t posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro
Christo ergo legatione fungimur tamquam Deo exhortante
per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo »
2. Cor. V. 17-20. u Totus ergo mundus Ecclesia est, et to-i
tus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum,
inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus
mundatum. Sed iste mundus quem Deus in Christo reconci-i
liat sibi... de mundo electus est inimico, damnato, conta-i
minato. ... Mundus perditionis qui odit mundum recon-»
ciliationis I> Aug. in Ioan. tract. 87. n. 2-4. Hoc etiam
sensu Origenes Ecclesiam appellat mundum a Christo illu-i
minatum: u Dicatur itaque Ecclesia mundus, quando a Chri-i
sto illuminatur » Orig. in Ioann. tom. 6. T. IV. p. 158.
•II. Terminus itaque a quo huiae transformationis est
mundus sanctificandus, terminus ad quem est Ecclesia
sanetificata; forma ipsa est sanctitas interna in omnibus
donis gratiae, in fide et spe et charitate, atque sanctitas
externa in magisterio ac doctrina, in imperio ac lege, in
sacerdotio ac sacramentis. Pretium autem donorum omnium
transformantium, ac proinde pretium sicut redemptionis
mundi ita emptionis Ecclesiae est sanguis Filii Dei, vita
nempe et mors, satisfactiones et merita Iesu Christi, ipse
(i)
a tt; ev Xp-.aTfo, xatvr, xtih;.
— 299 —
denique Iesus Christus, Dei Filius. Hinc sicut dicitur Chri-i
stus Iesus adedisse semet ipsum redemptionem (avTtXuTpov)
pro omnibus, » quia Deus u omnes homines vult salvos fieri»
1. Tim. II. 6; et dicitur ipsemet esse a propitiatio pro pec-i
catis totius mundi » 1. Io. II. 2: ita velut terminus con-i
sti tuendus, velut templum aedificandum et consecrandum
meritis ac sanguine Christi, declaratur Ecclesia: u Ecclesia
Dei, quam acquisivit sanguine suo » (Stx tou l&too abavos)
Act.XX. 28; Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tra-«
didit pro ea, ut illam sanctificaret » Eph. V. 25-27. Taber-i
naculum typicum dedicatum est et Ecclesia Mosaica mun-i
data sanguine typico animalium) tabernaculum verum, Ec->
clesia coelestis dedicatur et mundatur melioribus hostiis,
per sacerdotem magnum Iesum Christum nempe sanguine
proprio, u Moyses ipsum quoque librum (codicem testamenti)
et omnem populum aspersit dicens: hic sanguis testamenti,
quod mandavit ad vos Deus; etiam tabernaculum et omnia
vasa ministerii sanguine similiter aspersit; et omnia paene
in sanguine secundum legem mundantur.Necesse est
ergo exemplaria (v7ro&etYt/.xTx cf. supra p. 15.) melioribus
hostiis quam istis » Heb. IX. 19. sq. Nam ut paulo ante
dixerat Apostolus, Christus u sanctorum minister et taber-i
naculi veri, quod fixit Dominus et non homo . melius
sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti me-i
diator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum
est. per proprium sanguinem introivit semel in sancta,
aeterna redemptione inventa » ib. VIII. 2. 6; IX. 12.
Verbum igitur caro factum sanguine suo in cruce effuso
meruit; doctrina veritatis in magisterio, lege salutis in im-i
perio, sacramentis sanctificationis in sacerdotio, donis ex-i
ternis et gratiis internis effecit mundi transformationem;
hicque mundus transformatus atque his donis visibilibus
ac invisibilibus unitus cum Christo et unitus in se consti-i
tuitur «Ecclesia acquisita sanguine Dei: » quare pretium pro
Ecclesia redimens sanguis Iesu Christi, merces pro sanguine
Iesu Christi Ecclesia empta, u Redempti estis de vana ve-i
stra conversatione paternae traditionis pretioso sanguine
quasi agni immaculati Christi et incontaminati.... ut fides
vestra et spes esset in Deo; animas vestras castificantes
- 300 -
in obedientia charitatis (1)... Ad quem (Dominum I. Ch.)
accedentes lapidem vivum... et ipsi tamquam lapides vivi
supraedilicamini domus spiritualis.... genus electum, regale
sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes
annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile
lumen suum, qui aliquando non populus, nunc autem po-i
pulus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem
misericordiam consecuti» 1. Pet. 1.18-11.10; Eph. II. 12-22;
Coloss. I. 20-23.
IU. Hinc sanguis Iesu Christi est u sanguis testamenti
aeterni» Heb. X. 29; XIII. 20., primum quidem ut effusus
semel in sacrificio crucis condidit testamentum reconcilia-i
tionis mundi et consecravit Ecclesiam, quae propterea a
ss. Patribus dicitur de latere secundi Adam in cruce dor-i
mientis esse desumpta (2); tum vero est « sanguis novi Te~i
stamenti » Matth. XXV. 28; Mare. XIV. 24; Luc. XXII. 20;
1. Cor. XI. 25., ut perenniter in Ecclesia et ab Ecclesia pe-»
renni oblatus in sacrificium et haustus in refectionem ani-»
marum (3) eam visibili sacramento et invisibili charitate
sponso Iesu Christo intime coniungit ac unit: u Calix bene-i
dictionis, cui benedicimus, nonne communicatio (xotvuma)
sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne parti -«
cipatio (xQivumz) corporis Domini est? Quoniam unus panis
(est), unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane
participamus » 1. Cor. X. 16. u Non potest vivere corpus
Christi nisi de spiritu Christi. Inde est quod exponens no-i
bis Apostolus Paulus hunc panem, unus panis, inquit, unum
corpus multi sumus. O sacramentum pietatis, o signum uni-i
tatis, o vinculum charitatis... . Hunc itaque cibum et po-i
tum (Christus) societatem vult intelligi corporis et mem-i
brorum suorum, quod est sancta Ecclesia in praedestinatis
4
(1) Graece: sv u-axor) rr,; aXAOetai;.
(2) u Propter hoc prima mulier facta est de latere viri dormientis,
et appellata est vita materque vivorum. Magnum quippe significavit bo-i
num ante magnum praevaricationis malum. Hic secundus Adam inclinato
capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei coniux, quod de latere
dormientis efliuxit » Aug. in Io. tract. 120. n. 2.
(3) Tam ipsa per ipsum quam ipse per ipsam suctus afferri » Aug.
Civ. Dei. X. 20. (in lectione antiqua).
- 301 -
et vocatis et iustificatis et glorificatis sanctis et fidelibus
eius. Quoniam primum iam factura est, id est praedestinatio;
secundum et tertium factum est et fit et fiet, id est vocatio
et iustificatio; quartum vero nunc in spe est, in re autem
futurum est, id est glorificatio. Huius rei sacramentum id
est unitatis corporis et sanguinis Christi alicubi quotidie,
alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa praepa-i
ratur, et de mensa dominica sumitur quibusdam ad vitam;
quibusdam ad exitium: res vero ipsa cuius sacramentum
est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicumque
eius particeps fuerit. » Aug. in Io. tract. 26. n. 13. 15.
THESIS XVIII.
De Ecclesia sponsa et mystico corpore Christi,
quae rationes continent causam velut formalem Ecclesiae.
« Habitudines inter Christum et Ecclesiam praeclarissime exhibentur
» in ss. Scripturis sub ratione sponsae et corporis Christi, quibus Ecel.v
n siae cum Christo intima unio secundum ipsam naturam a Verbo as-
» sumptam, et Christi in Ecclesiam dilectio ac cflicientia, et Ecclesiae
» sublimatio declaratur. Est enim Ecclesia corpus Christi non solum, qua-
» tenus in se est corpus morule et ad Christum refertur ut ad finem et ad
» Dominum; sed est corpus mysticum Christi, quod per snpcrnaturales iuu-
» duras visibiles et invisibiles ipsi capiti unitur, ab eo existentiam et
y> vitam haurit, eiusque est plenitudo, n
LJt iam ex antecedentibus apparet, omnia ornamenta
omnesque proprietates Ecclesiae, immo ipsa eius formalis
ratio et essentia tamquam ex fonte et origine dimanant ex
intima Ecclesiae unione cum Christo. Christus enim si se-i
eundum humanitatem unitam divinitati spectetur, suas sa-i
tisfactiones, sua merita completa in sacrificio crucis, suum
corpus et sanguinem, se ipsum totum dat et testamento
legat Ecclesiae « (hic sanguis novum testamentum); » eam
sibi magistro, regi, sacerdoti coniungit, atque in ea parti-i
cipato magisterio, regno, sacerdotio perenniter manet. Si
secundum divinitatem unitam humanitati consideretur, Ec-
302
clesiam omnesque proprietates et omnia eius elementa per-i
vadit ac multiplici divisione gratiarum elevat, illuminat,
roborat, sanctificat. Hac autem ipsa sui unione donorumque
suorum communicatione format et quodammodo informat
Ecclesiam.
Nunc vero distinctius considerandum nobis est, quomodo
haec unio Christi cum Ecclesia in revelatione nobis exhi-i
beatur.
I. Habitudo amoris, communicationis, unitatis intima
inter homines est in matrimonio, ubi duo efficiuntur u caro
una, n una moralis persona, unus fit alterius et ambo velati
partes totius ex indissolubili vitae societate; atque inde di— i
lectio unius in alterum se habet ut dilectio sui ipsius, bona
et mala unius aestimantur et sunt bona ac mala alterius.
1°. Iam hanc unitatem inter sponsum et sponsam Chri-i
stus Dominus non solum assumpsit velut imaginem suae
dilectionis erga Ecclesiam; sed ut suae unionis, communi-i
cationis, dilectionis et tutelae qua Ecclesiam complectitur,
perpetua esset obiectiva repraesentatio, matrimonium su-i
peraddita gratia sublimavit ad ordinem supernaturalem sa-i
cramenti. ip se igitur dignitate et sanctitate sacramenti in¬
stituit et effecit matrimonium supernaturalem similitudinem
suae unitatis cum Ecclesia; ut nimirum non solum natura-i
libus proprietatibus quae sunt consertae matrimonio a Deo
creatore, imaginem referret, quemadmodum in veteri Testa-i
mento; sed ut supernaturalis sanctitas unitatis indissolu-i
bilis inter sponsum et sponsam esset u magnum sacramen-i
tum in Christo et Ecclesia » (1).
Mysterium data opera explicat s. Paulus Eph. V. 23-32.
Secundum divinam hanc doctrinam ab Apostolo declaratam
Christus per sui ipsius unitionem et donorum coelestium
communicationem efformans, sanctificans, conservans, glori-i
ficans Ecclesiam suam est archetypus; sanctificata unitas
viri cum uxore est sacrum signum et similitudo, qua ille
archetypus repraesentetur.
a) Apostolus primum enuntiat propositionem complexam
deinceps per partes explicandam: in sacramento u vir caput
(1) Mu3rr,ptov to-jto eartv eAto os \zyta Et; Xpurov xxi ei; tt;v ex-
xXr|a;av. Eph. V. 32.
303
est mulieris; n in archetypo u Christus caput est Ecclesiae,
ipse Salvator corporis eius » (1). Sub hoc schemate capitis
et corporis tura intima unitas tum effusa communicatio iam
comprehenditur, de qua inferius seorsum dicemus. Hic Pau~i
lus istud symbolum solummodo considerat in comparatione
cum altero sponsi et sponsae, ad cuius explicationem per
singulas proprietates continuo progreditur.
b) Ex ratione capitis est habitudo non aequalitatis sed
subordinationis: in archetypo u Ecclesia subiecta est (u?ro-
Ta<7<7£rai) Christo, ita (in repraesentatione) et mulieres viris
suis in omnibus. »
c) Subiectio non est servilis, sed est habitudo summae
dilectionis. Haec dilectio in Christo non iam supponit Ec->
clesiam realiter existentem et ex sese antecedenter dignam,
sed est ad Ecclesiam formandam, ut ex dilectione faciat
Ecclesiam sponsam dignam dilectione sponsi (2). Quo est
maior dilectio in sponso divino ut in principio harum san->
ctarum nuptiarum, eo est maior in suo effectu, in sanctitate
videlicet et immaculata pulchritudine sponsae. Ibi dilectio,
cuius imago sanctus amor sponsi erga sponsam, progreditur
usque ad traditionem sui ipsius in mortem pro Ecclesia:
u viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ec-i
clesiam, et se ipsum tradidit pro ea; » finem vero habet et
effectum ipsam Ecclesiam, ut sit sancta et immaculata:
u ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, n
cl) Inter virum et uxorem unitas non est tantummodo
moralis per dilectionem, sed est unitas quaedam physica,
quae postulat unitatem dilectionis et per hanc consecranda
est. Haec quoque unitas physica consecrata per efficacissi-
mani dilectionem coniungit Christum cum Ecclesia sponsa
eo sublimius et sanctius, quo archetypus est suo symbolo
praestantior; praestantior inquam tum in sponso Christo,
(1) Nimirum salvator corpori.« sui, quod est Ecclesia; in graeco pro-i
nomen abest: oiorrjp toj
(2) u Quoniam concupivit rex speciem tnam: quam speciem, nisi qnam
ipse fecit?... Rex tuus et ipse est sponsus tuus: regi nubis Deo, ab illo
dotata, ab illo decorata, ab illo redempta, ab illo sanata ; quidquid habes
unde illi placeas, ab illo habes r> Augustin. in Ps. 44. n. 26.
304
tum in sponsa Ecclesia, tum in modo unionis, tum in donis
omnium gratiarum, quibus Ecclesiam velut carnem suam
perpetuo nutrit et fovet. « Qui suam uxorem diligit, se
ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio ha->
buit: sed nutrit et fovet cani, sicut ct Christus Ecclesiam:
quia membra sumus corporis cius, de carne eius ct de
ossibus cius. »
Hoc ultimum incisum v. 30. cum sequenti v. 31. decla-i
rat, quomodo sit inter Christum et Ecclesiam unitas velut
physica, quae simul divina dilectione sponsi erga sponsam
informatur. Prima nempe unio, fundamentum totius repa-i
rationis, est unio hypostatica Verbi cum natura humana,
qua haec facta est natura Verbi, ut u quo attolleretur ah
tius, non haberet» (Aug. Praed. ss. c. 15.), et Verbum
caro factum est. In hac autem natura assumpta ex genere
humano u ei tota virtualiter comtemperata est massa »
(Gregor. Nyss. cont. Eun. T. II. p. 45. vide de Incarnat.
th. XLVI.), totius scilicet generis humani reparandi per
naturam ex hoc genere assumptam constitutus est Adam
secundus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus,
ut ipse u Pater futuri saeculi » hoc idem humanum genus
sibi formaret in Ecclesiam reparatam (1). Unde sicut ipse
Iesus Christus in ordine suae temporariae generationis na-i
scitur u de carne et de ossibus n generis humani (vide de
Incarnat. th. XIV. n. III.), ita in ordine regenerationis
ex secundo Adam Ecclesia est de carne eius et de ossibus
eius seu de sancta eius humanitate: « ecce ego et pueri mei,
quos dedit mihi Deus (cf. Io. XVII. 6.); quia ergo pueri
communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter par-
(1) u Dnm Salvatoris nostri adoramns ortnm, invenimur nos nostrum ce-i
lebrare* principium. Generatio enim Christi, origo est populi Christiani; ct
natalis capitis natalis est corporis. Habeant licet singuli quique vocatorum
ordinem suum, et omnes Ecclesiae filii temporum sint successione distincti,
universa tamen summa fidelium fonte orta baptismatis, sicut cum Christo
in passione crucifixi, in resurrectione rcsuscitati, in ascensione ad dexte-i
ram Patris collocati, ita cum ipso sumus in hac nativitate congeniti.
Quisquis enim hominum in quacumque mundi parte credentium regene-i
ratus in Christo, interciso originalis tramite vetustatis transit in novum
hominem renascendo; nec iam in propagine habetur carnalis patris, sed
in germine Salvatoris » s. Leo de nativ. serm. G. u. 2.
303
ticipavit eisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habe-i
bat mortis imperium n (Heb. II: 13.).
Totus locus Apostoli Eph. 30. 31. de quo agimus, ex-i
hibet interpretationem sensus mystici et sublimioris com-i
prehensi in loco altero Gen. II. 23. 24. In creatione prima
et in institutione matrimonii ut radicis humani generis
propagandi Heva creatur non solum eiusdem naturae, sed
ad constituendam intimam unitatem, primum quidem creatur
ex substantia viri: u aedificavit Dominus Deus costam quam-
tulerat de Adam, in mulierem... Dixitque Adam: hoc nunc
os ex ossibus meis et caro de carne mea; » tum vero in hoc
' fundamento non solum pro primis parentibus, sed in omne
tempus futurum ut matrimonium semper respondeat pri-»
mitivae illi unitati, constituitur relatio sponsi et sponsae
dilectione et indissolubili unione: u quamobrem (quia os ex
ossibus, caro de carne) relinquet homo patrem suum et ma-»
trem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. »
Iam vero primam partem, quae sensu litterali est de Hevae
in ordine naturali matris omnium viventium formatione ex
substantia Adam, Apostolus directe enuntiat in suo sensu
antitypo de formatione Ecclesiae ex Secundo Adam, quae
est mater nostra in ordine supernaturali (1). Partem deinde
alteram, quae est de dilectione et indissolubili unione sponsi
ac sponsae, enuntiat iisdem verbis, ut sunt in genesi, ve-»
rum intelligendam sensu non solum litterali, sed simul ty-i
pico de sponso. Christo et sponsa Ecclesia, qui sensus ab
Apostolo intentus manifesto apparet tum ex nexu secundae
partis cum prima, tum ex diserta declaratione, sensum li-
teralem et immediatum quo significatur vinculum matrimo-»
niale, continere magnum mysterium in Christum et in Ec~»
clesiam. u Nutrit et fovet (velut carnem suam) Christus
Ecclesiam: quia membra sumus corporis eius, de carne eius
(1) a Dicit (Apostolus), quoniam membra sumus corporis eius, ex carne
eius et ex ossibus eius; sicut enim Heva, in [uit (Panlus), ex latere Adam
psodiit, ita et nos ex latere Christi; hoc enim sibi vult illud ex carne
eius ei ex ossibus eius... Sicut Adam dormiente mulier condita est, ita
Christo moriente formata est Ecclesia ex eius latere * Chrysost. or. 28.
T. V. p. 402. ei. Front. Ducaei Paris (1616.). ed. Maurin. T. III. p. 215.
Fran/c lix. De Ecclesia Christi 20
30i3
ct dc ossibus cius. Propter hoc (1) relinquet homo patrem
et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo
in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem
dico in Christo et in Ecclesia » (si; XpiaTov xat si; tyjv
exx>.s<7iav). Haec itaque ea est quam dico ratione incarna->
tionis coniunctionem Christi cum Ecclesia secundum unita->
tem (specificam) naturae et quodammodo physicam.
2°. Ex hac Apostoli doctrina intelligemus alia loca Scri-i
pturarum, in quibus tam frequenter laudantur nuptiae san-i
ctae Christi sponsi cum Ecclesia sponsa. Ubi scilicet cum
nostra natura unio hypostatica in incarnatione, et per
naturam a nobis assumptam velut per u primitias nostras »
coniunctio cum Ecclesia, tum ex Verbo incarnato origo Ec->
clesiae, tum eius ad Ecclesiam indissolubilis communicatio
(1) In genesi ambae sententiae connectuntnr particula consequentiae:
u hoc nunc os ex ossibus meis et caro (le carne mea: quamobrem
LXX. irtixev tojtou) relinquet homo patrem suum et matrem. Eodem
ergo modo connexio i. iter utramque sententiam penes Apostolum intelli-
geuda est: « de carne eius et de ossibus eius: propter hoc (avn toutou)
relinquet homo patrem et matrem suam. » Sicut in primo inciso enuntia-i
tur unitas physica cum Ecclesia per incarnationem Verbi, ita inde dedu-i
citur unitas dilectionis ta-uquam sponsi erga sponsam. Verba igitur quae
in genesi immediate significant unionem sponsi et sponsae in matrimonio.
Apostolus adfert sensu duplici, tum scilicet illo literali de matrimonio
liomiuatim Christiano (de quo agit), tum altero sublimiori de nuptiis
Christi cum Ecclesia per dilectionem et indissolubilem unionem: ideo res
enuntiata sensu literali est « magnum sacramentum » rei intelligendae
sensu sublimiori. Per se patet, iuxta eanonem generalem interpretationis
verba sensus literalis in translatione ad sensum mysticum non esse ur-i
genda ultra suum scopum; unde hic verba in sensu mystico uon aliud
dicunt, quam divinam dilectionem et ex hac intimam unionem Christi ad
Ecclesiam velut ad sponsam, quae per gratiam sponsi est mater fecunda
omnium regeneratorum et viventium ex Christo; non autem opus est, ut
a quibusdam tit, verba « relinquet patrem et matrem » intelligere de
patre coelesti et de synagoga, qui non tam mysticus quam accommoda-
titius sensus esse videretur. Cardo verae interpretationis est in conne-i
xione utriusque incisi: « de carne eius et de ossibus eius; propter hoc re-
linqnet » etc., quam connexionem omnino retinendam esse; non autem
comma 30 velut parenthesin haberi, et alterum incisum u (propter hoc
relinquet) » cum commate 29 <. (uemo nmquam carnem suam odio habuit
sed nutrit et fovet eam) » coniungi posse, persuadet collatio citationis Pau-
linae cum textu Geu. II. 23-24.
307
per dilectionem suam et per dona sua, tum ex hac commu-i
nicatione fecunditas Ecclesiae hisce nuptiis adumbrantur.
Totus liber Cantici Canticorum non aliud sonat sensu, saE
tem in plerisque locis, omnino literali quam Christum et
Ecclesiam anhelantes ad has nuptias spirituales tum adhuc
futuras. Unde Concilium V. damnavit Theodorum Mopsue-
stenum etiam in eo quod negaret u codicem Cantici Cantico-i
rum habere propheticorum dictationem bonorum Ecclesiae »
Hard. III. p. 86. sq. Psalmus XLIV. eandem celebrat de-i
sponsationem. In prophetis saepe quidem synagoga exhibe-i
tur ut sponsa, sed ut repudianda, quo cum divortio con-i
necti solet descriptio unionis indissolubilis futurae cum
Ecclesia, u Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus
adolescendae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum »
Ez. XVI. 60. u Et erit in die illa, ait Dominus, vocabit me
{populus meus), vir meus, et non vocabit me ultra Baali (Do->
minus meus)(l); et auferam nomina Baalim de ore eius... »
u et sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi
in iustitia et iudicio et misericordia et miserationibus et
-sponsabo te mihi in fide » Os. II. 16. sq. cf. Is. LIV. 5. 6.
(in textu hebraico).
In libris N. T. Christus « sponsus » est, u habens spon-i
sam Ecclesiam » Io. III. 29. Mattb. IX. 15; XXII. 2. Ec->
clesia etiam particularis u despondetur uni viro a et a virgo
casta exhibetur Christo » 2. Cor. XI. 2. Nam sicut unus
sponsus, ita una quidem sponsa est regina Ecclesia, per se
tamen spectatae singulae Ecclesiae, constituentes simul
omnes unam illam sponsam, significantur velut virgines
quae ad Christum sponsum adducuntur (AapOsvov ayvyjv
•wapa<7T7)<i3ti Tti) XptiTw): « astitit regina a dexteris tuis.. .
'ivrpni : Aya -iiy -6 ’K-ipn abi isnpn (i)
niso o’byan niotf-ns
X - - - 'T S “
Synagoga licet desponsata Domino manebat in conditione ancillae, et
saepe colens deos alienos (Baalim) facta est adnltera; Ecclesia novi Te-»
stamenti ablatis nominibus Baalim erit sponsa in statn liberae sernper-
que fidelis; ideo eoa ut ancilla invocabit nomine Baali (Dominus meus)
.sed «vir mers *» ut sponsa libera. Cf. Gal. IV. 22. sqq.
— 308 —
omnis gloria eius tiliae regis ab intus (in aedibus regalibus
coram rege) . adducentur virgines post eam, proximae
eius (1) afferentur tibi » Ps. XLIV. 10. sq. Victoria et glo-i
rificatio Ecclesiae est solemnitas nuptialis, ubi sponsa Ec->
clesia ornatur sponso suo Christo: « demus gloriam ei; quia
venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se; et da~>
tum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido;
byssinum enim iustificationes sunt sanctorum... beati qui
ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt » Apoc. XIX. 7-9.
(cf. Matth. XXII. 2. sq.). Sanctam civitatem Ierusalem no~i
vam vidit Ioannes u descendentem de coelo a Deo, paratam
sicut sponsam ornatam viro suo r> ibid. XXI. 2.
II. Huic schemati sponsi et sponsae affine est, et ab ipso
Apostolo Eph. V. connexum alterum sed adhuc expressius ad
declarandam ineffabilem sublimationem Ecclesiae, quo haec
exhibetur velut corpus Christi (2). Secundum hanc ratio-i
nem s. Paulus data opera Ecclesiam describit 1. Cor. Eph*
Coloss.; unde hic modus considerandi Ecclesiam non solum
apud ss. Patres et Doctores communis est, sed etiam po-i
pulo Christiano familiaris, eoque manifestior eius praestan— >
tia, ut fere dici possit christiana definitio Ecclesiae. Quare
magni sane momenti est distinctam notionem informare,
quomodo Ecclesia sit et quo sensu determinato dicatur co/’-
pus Christi seu plenius corpus Christi mysticum.
In primis ex omnibus locis quibus Apostolus hac de re
agit, et ex ipsa rei evidentia manifestum est, expressionem
esse translatam et quidem a corpore organico humano; eo-
demque modo manifestum est, hoc sensu quia translatus est
(1) amicae eius, « Ecce Roma, ecce Carthago, ecce aliae
et aliae civitates filiae regum sunt, et delectaverunt r3gem in honore
ipsius, et ex omnibus fit una quaedam regina » Aug. in Ps. 44. n. 23.
(2) Ex verbis Pauli, « membra sumus corporis eius, de carne eius et
de ossibus eius... et erunt duo in carne una: sacramentum hoc magnum
est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia, n s. Augustinus fere ubi-i
que coninngit utramque rationem sponsi et sponsae, capitis et corporis
ad explicandam intimam unionem Christi cum Ecclesia. Vide Aug. de
Doctr. chistian. 1. I. n. 15; in Ps. 30. enarrat. 2. n. 4; in Ps. 138. n. 2;
in Ps. 142. n. 3; ep. 140. n. 18. ad Honorat.; in 1. Io. tract. I. n. 2;
de Gen. cont. Manich. 1. II. n, 37.
309 -
non intelligi corpus, quod sit pars physice componens na~i
turam humanam Christi; unde ad hoc discrimen a corpore
Christi physico indicandum (non tamen unice nec praecipue
ex hac. ratione, ut paulo post patebit) addi solet epitheton:
oorpus Christi mysticum. Si tantummodo negative spectetur
haec distinctio, quod non sit corpus Christi physicum, pos-i
set etiam dici corpus Christi sensu morali; sed expressio
foret minus apta minusque efficax ad positive significandum
modum supernaturalis unionis Ecclesiae cum Christo et per
Christum in se ipsa. Hoc igitur discrimen primo declaran-i
dum est, quomodo praestet et quid superaddat id quod cor-i
pus sit ac dicatur mysticum prae corpore dumtaxat sensu
morali.
Dantur utique tum societates in ordine civili tum com-i
muniones particulares in ordine ecclesiastico, quae ex si->
militudine cum corpore organico physico appellantur cor¬
pora, quod et pluribus hominibus componuntur tamquam
membris in gradibus et functionibus diversis, et membra
omnia communi fine communibusque mediis diversimode dis— «
tributis sicque conspirantibus viribus inter se colligantur,
et ab uno vel a pluribus per modum unius tamquam a ca~i
pite in usu mediorum, in assecutione finis, in vita sociali
(per potestatem et exercitium regiminis) conservantur ac
diriguntur. Unde quoniam haec omnia vincula non consti-i
tuunt intrinsecus et physice unum (sicut corpus physicum
ex sibi intimo principio vitae habet, unitatem organicam),
sed tantummodo plurium hypostasi et natura individua di— «
stinctorum conspirationem et directionem ad communem fi— *
nem atque ita organismum quemdam potestatum et functio-i
num; et quoniam praeterea haec omnia fundata in iuribus
et officiis et in libertate personali pertinent ad ordinem
morum, ideo huiusmodi communiones dicuntur corpora mo-i
ralia. Ex hac ratione unionis etiam patet, in huiusmodi
corporibus moralibus ordinis naturalis unum membrum ab
alio et ab ipso capite non pendere physice in suo esse et
in suis insitis viribus, sed tantummodo morali obligatione
et in assecutione finis, quatenus is unitis viribus plurium
obtinendus est. Propterea licet analogice dicantur caput et
membra corporis unius moralis, nemo tamen dicet corpus
310
aut membra esse capitis, totam civitatem esse corpus regisr v
singulos cives regis membra, exercitum ac milites corpus,
et membra ducis. Atqui haec omnia multis in locis ab Apo-i
stolo et ex Apostolo in universali praedicatione ac profes^
sione ecclesiastica affirmantur de corpore Ecclesia et de fi— ■
delibus velut membris in relatione ad caput Christum, ita,
ut ratio unionis et habitudinis ad caput in corporibus mo-i
ralibus nullatenus sufficiat ad declarandum modum, quo
Ecclesia est corpus Christi. Formae enim loquendi disertae-
que explicationes Apostoli ita comparatae sunt, ut licet Ec-i
clesia corpus sit collectivum singulique fideles sint personae
per se consistentes natura individua distinctae tum inter
se tum a Christo capite, atque adeo Ecclesia non sit pars
componens humanam Christi naturam et hoc sensu non phy-<
sice sed moraliter corpus Christi, intelligi tamen debent,
unio non solum exterior sed omnino intima per continuam
realem communicationem et conservationem omnium munium
et institutionum, omnium potestatum et sacramentorum,
omnium gratiarum et virium supernaturalium, vitae s u per¬
ii atural is, totius denique esse secundum elementa invisibilia
et visibilia, quo formaliter est et existit Ecclesia Christi..
Quod vero maximum est, istae omnes habitudines recapitu-
lantur velut in fonte, et velut in fastigio absolvuntur pe~i
renni sacrificio et perenni sacramentali praesentia Christi
secundum divinitatem et secundum humanitatem in Ecclesia
et in Ecclesiae membris, .atque haec per sacrificium et sa-i
cramentum unio, et, ut PP. loquuntur, commixtio et in^
sertio Christi in suam Ecclesiam efficax ad diffusionem vitae
et gratiae ab iisdem Patribus appellatur unio physica, qua
reddimur Christo u concorporales et consanguinei » (vid.
Tract. de Euch. ed. 2. p. 91. 96. 102.). Ista igitur unie
intima, realis, secundum quid physica Christi capitis cum
Ecclesia corpore suo sane est in mysterio credenda per fi— ■
dem et recte dicitur mystica, ac propterea Ecclesia corpus
Christi mysticum (cf. de Euch. p. 146. in nota).
Vera haec notio corporis Christi mystici ipsis verbis
Apostoli demonstranda est, qui eam nobis tradidit.
1°. Ecclesia in se spectata est unum corpus morale in
ordine supernaturali, et corpus vivificatum uno spiritu; ni-
311
mirum spectari debet secundum elementum visibile et se-i
eundum elementum in se quidem invisibile, quod tamen per
visibile tamquam huius forma sese manifestat, sicut spiritus
et vita in corpore humano vivente. Haec unitas corporis et
spiritus, quamdiu Ecclesia adhuc spectatur ut corpus moi
rale in se ipsa, est primo per ordinationem ad unum o-
mnium finem supernaturalis vocationis, u Unum corpus et
unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis ve->
strae. n Porro haec unitas perficitur eo, quod u unus Domi-i
nus (Iesus Christus), una fides, unum baptisma: » unus
Dominus, cui omnes subordinantur et hoc ipso in unum
corpus et uno spiritu ordinantur, idque per fidcmA unam
tum in se tum in fidei sacramento, secundum invisibile et
visibile elementum. « Etenim in uno Spiritu (lv evi rcvsu-
uacTt) omnes nos in unum corpus (el; ev <rwua) baptizati
sumus, sive Iudaei sint gentiles sive servi sive liberi; et
omnes in uno Spiritu (sl; ev Trvsupa) potati sumus » 1. Cor.
XII. 13. Postremo haec unitas corporis et spiritus suum
habet et principium et finem, quia u unus Deus et Pater
omnium. » Unus Deus et Pater u super omnes » tamquam
principium et finis elevans, a quo et ad quem omnes ele-i
vandi sumus; u per omnia (per omnes) » tamquam princi-i
pium et finis pervadens omnes et per se ipsum uniens ad
corpus unum in unitate spiritus; « in omnibus nobis » (1)
inhabitando tamquam principium et finis beatificans nunc
in spe, postmodum in re. Eph. IV. 4-6.
. 2°. Tota haec unitas « corporis et spiritus » est per Ie-
sum Christum a) tamquam per causam meritoriam et san-i
ctificantem. Per eius enim merita infunduntur charismata
et gratiae omnibus membris, sed ut convenit corpori orga-«
nico, singulis pro diversitate membrorum diversa, « Unicui-i
que autem nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi » (2). Tum b) ipsa persona Iesu Christi
(1) 'Et? 020? xai TtatTjp racvTiDv. 6 c — i ravrtov, xott otx ;:xvTtov, xai sv
T.tVJlV T)pLlV.
(2) Data est gratia f) /api? cum articulo, nemps illa gratia de qua
sermo praecesserat, at non tecundum totum, sed unicuique secundum men-i
suram illam, quam determinat gratuita donatio Christi evt oi IxauTw
xara to perpov tt? Stupea? tou Xpiotou.
312
suis meritis, gratia et gloria suae maiestatis u implens r>
coelum et terram et inferiores partes terrae est veluti cen-i
trum uniens totius Ecclesiae, fidelium in terra, iustorum
in inferioribus partibus terrae tum in limbo veteris Testa-i
menti tum in purgatorio poenae residuae, ac denique An->
gelorum et sanctorum omnium in coelo, u Quia descendit
primum in inferiores partes terrae... ipse est qui ascendit
super omnes coelos, ut impleret omnia » ibid. 7-10. Per
hanc descriptionem ipsius personae Iesu Christi ut centri
unientis totam Ecclesiam fit transitus a consideratione cor¬
poris moralis in se ad distinctius describendam rationem,
qua Ecclesia est corpus mysticum Christi capitis.
3°. Ecclesia itaque est corpus Christi, Christus caput
huius corporis sui. Hanc iam rationem corporis mystici,
quomodo sit. Apostolus nos docet.
a) In primis a Christo capite ordiuntur et per totum
corpus diffunduntur organice dispositae iuncturae quaedam
veluti nervi et arteriae, per quas totum corpus et coniun-
gitur cum suo capite et in se suisque membris disponitur,
unitur, continetur: u est caput Christus, ex quo totum cor->
pus compactum et connexum per omnem iuncturam submi-i
nistrationis. n Habemus hic utique metaphoram, nominibus
quae immediate significant organa corporis physici, trans-i
latis ad significandum organismum corporis mystici, sed
metaphoram apostolicam adeoque aptam exprimendae veri^
tati, quomodo Christus caput. Ecclesia Christi corpus, Ec-i
clesiae origo et vita et conservatio a Christo promanans,
et cum Christo atque in membris unio et intestina dispo-«
sitio intelligi debeat. Ceterum Apostolus ipse metaphoram
resolvit in locutionem propriam. Iuncturae illae submini-i
strationis, per quas Ecclesia corpus Christi cum Christo
unitur atque a Christo vitam haurit et interiorem disposi-i
tionem, sunt ministeria a Christo instituta seu in concreto
ab ipso instituti in sua E^lesia ministri (1), et cum his
i
(1) « Quemadmodum in corpore (hnmano) aliud principatum tenet et
velut praesidet, aliud gubernatur ac regitur, ita Deus Ecclesiis quoque
constituit... ut alii pascantur et regantur, alii autem feint pastores et
doctores ad Ecclesiae perfectam unionem (npo? tov tt,; exx\T)<jia; xaTapTiapov)
ut haec duo, inferius et superius, inter se coniuncta et compacta sicut
— 313 —
ministeriis connexa charismata et sacramenta et media san-i
ctificationis. In his ministeriis et mysteriis visibilibus Chri-i
stus ipse invisibiliter suis meritis suaque divina virtute et
in mysterio principali etiam substantialiter residet suaeque
Ecclesiae tamquam caput unitur, et in eam tamquam in
suum corpus per illa organa ministeriorum et mysteriorum
vitam supernaturalem, nempe veritatem et charitatem, gra-i
tiam et sanctificationem active seu u secundum operatio-"
nem » diffundit, auget et conservat in mensuram uniuscu-"
iusque membri. Etenim u ipse dedit quosdam quidem Apo-i
stolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas,
alios autem pastores et doctores ad consummationem san-i
ctorum in opus ministerii... ut iam non simus parvuli flu->
ctuantes et circumferamur omni vento doctrinae... verita-"
tem autem facientes in charitate » ibid. 11. sq.
b) Unde virtute huius subministrationis a capite per
multiplices iuncturas dimanantis tum singula membra ere-"
scunt in sanctitate, tum totum corpus facit augmentum.
Quod quidem incrementum in singulis seorsum sumptis de->
beret esse, sed non est in effectu ipso infallibile, quia li— ■
berum; in toto corpore, quantumvis liberum, est infallibile,
quia caput Christus prospicit, ut subministratio secundum
operationem in mensuram uniuscuiusque membri numquam
in omnibus careat effectu, quantum opus est ad augmentum
corporis. Est vero augmentum tum in extensione fidei ut
Ecclesia universalis crescat usque ad ultimos fines terrae.
in membris spiritusque moderatione connexa et colligata unum perfectum
corpus constituantur ac Christo capite nostro vere dignum *> lv’a[i?orepa crov-
TeOevra aXXeXoi? xai ouvxpaOevTa, to ts urrepov xai to ;:Xeova£ov waRep ev
fieXeai xai tt] appovta tou Rveupato? ouaAliAaaOsvra xat ouvoeOevra ev aptiov a-
7Co5eiyTTj (al. eJtooei/OTjvat) aiop-a, xai auxou Xpiarou tt(; xe:paX7)s tjjxcov ovru>;
a£tov. Gregor. Nazianz. Orat. 2. n. 3. Alibi fere eadem repetit: u omnes
unum corpus sumus in Christo, singuli vero Christi et ad invicem mem-i
bra; alii enim regunt e; praesunt, alii ducuntur et reguntur... fiunt ta¬
men utraque unum in unum Christum ab eodem Spiritu harmonice con¬
iti ne ki et connexa n xai Ylvstat aaAorspa ev li? eva Xpirrov, uro tou aurou
auvapixoXofoujxeva xai auvTidetisva Tcveup-aro; Id. Or. 32. n. 11. Ambrosius
in eodem Apostoli loco totam Ecclesiam triumphantem ac militantem in-
telligit, ut u per harmoniam quandam virtutum et ministeriorum n unum
sit corpus Christi. Ambros. ad Irenaeum ep. 76. n. 12. 13.
- 314 -
tum maxime in intensione charitatis> ut singula membra
pro mensura operationis et cooperationis conformentur} ac
totum corpus semper sit conforme et (si ita loqui fas est)
homogeneum capiti Christo, atque ita in singulis et in toto
exprimatur imago Christi et formetur Christus (cf. Rom.
' VIII. 29; Gal. IV. 19.). Hoc modo dicitur corpus crescere
in Christo sive (ex textu graeco) in Christum caput. «Ve-i
ritatem autem facientes in charitate crescamus in illo (ei;
auTov) per omnia,, qui est caput Christus, ex quo totum
corpus compactum et connexum per omnem iuncturam sub-i
ministrationis , secundum operationem in mensuram unius-'
cuiusque membri, augmentum corporis facit (1) in aedifica-i
tionem sui in charitate n ibid. 15. sq.
c) Hinc Ecclesia ita est corpus Christi, ut sit plenitudo
Iesu Christi redemptoris, fundatoris, sanctificatoris. Ita
nimirum Christus habet Ecclesiam tamquam suam et cura
ea constituit aliquid unum, ut non hypostatice quidem ve-
rumtamen moralis persona una sit et unum subiectum
iuris. u Christus enim totus cum membris suis est propter
Ecclesiam quae est corpus eius » Aug. de dono persev. c. 7.
Huius unitatis fundamentum non est solum externum, ut
quadam iuris fictione in humanis inter dominum et ser-i
vum, sed est reale et intestinum. ip se enim primum in
(1) 'ES ou rav to iu>px auvappoXoyoupEvov xat <rjpPtPa£opEvov Sta ra-
<j7]s eAtxopiyrta? totum corpus harmonice coniunctum et arcte con-i
nexum per omnem iuncturam subministrationis, per iuncturas scilicet,
quibus vita supernaturalis et dona in Ecclesia subministrantur et conser-i
vantur. In loco parallelo Coi. II. 19. idem paulo aliis verbis dicitur tr,v
xecpaXrjv, ££ ou (constructio ad sensum *av to stupa ota tiov itptov xat auvoeaptov
entAoprjyoujuvov xat <jvp£t|5a‘CopEvov.: Verbum suppi,3a£op£vov quod Eph. ver-i
titur in vulgata connexum, in hoc altero loco redditur constructum; u cor-i
pus per nexus et coninnctiones subministratum et constructum. » Porro il— i
lud u secundum operatiouem in mensuram uniuscuiusque membri xar c v c p -
yetav ev perpiu significat operationem Christi capitis diversam pro diver-i
sitate vocationis necessitatis, dispositionis et cooperationis singulorum
membrorum (cf. Mt. XXV. 15; Rom. XII. 6; 1. Cor. XII. 4. 7.). Quod
denique dicitur corpus facere augmentum corporiB, patet in praedicato re-«
petitum esse substantivum loco pronominis: corpus facit angmentum sui
in se ipso (noicTrai); quod in textu parallelo Coi. II. 19. dicitur: corpus
crescit in augmentum Dei (avAEt augqoiv tou Oeou), quoniam nempe augmen-i
tum et a Deo est per gratiam et in 83 est ordinis supernaturalis ac divini.
— 315 —
natura sua humana u mediator Dei et hominum, n secundus
Adam in ordine reparationis repraesentat totum genus huma-i
num, tum vero meritis suis, u pater futuri saeculi » et u me-i
diator novi Testamenti » Ecclesiam sibi formavit et u acqui-
sivit sanguine suo » (th. IY.). In hac sUa Ecclesia ipse per-i
petuo exercet suam potestatem sacerdotii in sacrificio et
sacramentis, magisterii in doctrina, imperii in regimine
per suos ministros velut per instrumenta, quorum potestas
est participatio ab ipso dimanans (cf. Tract. de Sacram, in
genere th. X.); omnis gratia et vita supernaturalis, omnia
dona omnesque virtutes ab ipso perenniter derivantur in
Ecclesiam u secundum operationem in mensuram uniuscuius-i
que membri. »
Quapropter dum effecta ipso plenus redemptor, san-i
ctificator, consummator spectatur, includit in hac sua
plenitudine Ecclesiam corpus suum redemptum, sanctifica-
tum, consummatum; atque ideo Christus in suis membris,
in suo corpore formari, crescere dicitur, et tandem con-
summari, quando Deus erit omnia in omnibus (1); u quos
iterum parturio, donec formetur Christus in vobis; » « in
aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in
unitatem fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum,
in mensuram aetatis plenitudinis Christi (2); « omnia
(1) u Ipse scilicet est, ut sit Deus omnia in omnibus; aliter enim di-»
citur finis, qui pertinet ad consummationem, aliter qui pertinet ad con-i
sumptionem » Ang. qq. 83. q. 69.
(2) ’Ei? avSpa rcXctov, lutpov rjXixta? tou rXeptupiaTo; tou XpiaTOu;
donec nempe Christus in sua plenitudine, qua omnia in .omnibus h. e.
secundum omnia dona et omnes virtutes in singulis membris adimpletur,
erit in mensura praedestinatae staturae, u Quod commemoravit Apostolus
de mensura aetatis, plenitudinis Christi, dictum intelligamus... ut illi
capiti in populis Christianis accedente omnium perfectione membrorum
aetatis eius mensura compleatur * Aug. Civ. Dei XXII. 15. Secundum
eandem rationem Augustinus explicat illud 1. Cor. XV. 28., quod paulo
post commemoramus de subiectione Filii, cum ei subiecta fuerint omnia.
Sane quod dictum est: tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui illi sub-
iecit omnia, quamvis secundum susceptionem hominis dicatur...,, tamen
recte quaeritur, utrum secundum ipsum tantum dictum sit quod est ca>-
put Ecclesiae, an secundum totum Christum annumerato corpore et mem-i
bris eius _ Cum enim ad Corinthios de charitate diceret de membris
310
subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput super
omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius et plenitudo eius,
qui omnia in omnibus adimpletur; » « cum autem subiecta
fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius (caput cum corpore)
subicctus ei erit, qui subiecit ei omnia, ut sit Deus omnia
in omnibus r> Gal. IV. 19; Eph. I. 23. IV. 13; 1. Cor. XV.
28. Perfectio itaque, augmentum et gloria Ecclesiae est
gloria Christi ipsius, et plenitudo qua Christus adimple-i
tur: u crescamus in illum per omnia; » sicut ex adverso
persecutio Ecclesiae est persecutio Christi in suo corpore
suaque plenitudine: « Saule, Saule quid me persequeris »
Act. IX. 4. Videlicet Christus consideratur cum Ecclesia
tamquam una persona moralis et unum subiectum iuris (1),
torporis similitudinem ducens.; omnia membra corporis, inquit, cum
sint multa, unum est corpus, ita et Christus. Non dixit, ita et Christi,
sed ita et Christus, ostendens Christum recte appellari etiam universum,
h. e. caput cum corpore suo, quod est Ecclesia. Et multis Scripturarum
locis invenimus Christum etiam hoc modo appellari, ut cum omnibus suis
membris intelligatur, quibus dictum est: vos estis corpus Christi et mem-i
bra. Non ergo absurde sic intelligimus: tunc et ipse Fili is subicctus
ut Filium non solum cap.:t Ecclesiae sed omnes cum eo sanctos
intelligamus, qui sunt unum in Christo, subiectum autem secundum
contemplationem sempiternae veritatis ad obtinendam beatitudinem nullo
motu animi, nulla parte corporis (mystici) resistente, ut in illa vita,
nemine amante propriam potestatem, sit Deus omnia in omnibus * s. Aug.
1. qq. 83. q. 69. n. 10. cf. de unit. Eccl. c. 2. u Dominum eum et Chri-i
stum fecit Deus hunc Iesum quem vos crucifixistis (Act. II. 36.), non de
divinitate eius dicit... sed de humanitate eius, quae est universa Ecclesia
quae in ipso dominatur et regnat, postquam crucifixus est, et quae ungi-i
tur ad regnum coelorum, ut cum ipso regnat, qui se ipsum pro illa exi-i
nanivit, et qui in data jorma servili ipsam assumpsit n Athanas. de In-i
eam. n. 21.
(1) u Uoc autem corpus nisi connexione charitatis adhaereat capiti
suo, ut unus fieret ex capite et corpore, non de coelo quemdam persecu-i
torem corripiens diceret, Saule, Saule, quid me persequeris. Fit ergo
tamquam ex duobus una quaedam persona, ex capite et corpore, ex sponso
et sponsa. Loquatur ergo Christus, quia in Christo loquitur Ecclesia,
et in Ecclesia loqnitur Christus, et corpus in capite et caput in corpore...
ita ut dubitari omnino non possit, Christum esse caput et corpus, spon-i
sum et sponsam. Filium Dei et Ecclesiam, Filium Dei factum filium ho-i
minis propter nos, ut filios hominum faceret filios Dei, atque ita essent
duo in carne una, in magno sacramento, qui agnoscuntur in prophetia
317
ita ut simpliciter Christus caput ponatur pro capite simul
et corpore in iis proprietatibus praedicandis; quae conve-i
niunt tantum ratione corporis mystici, u Sicut. omnia
membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt:
ita et Christus » 1. Cor. XII. 12.
cl) Postremo sacr ament alit er Ecclesia non solum signi-i
ficatur sed efficitur corpus mysticum unum in se et intime
unitum cum Christo capite per unionem eucharisticam sub-i
stantialis corporis et sanguinis totiusque Christi in sacri-i
ficio et in sacramento, « Calix benedictionis cui benedici-i
mus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis
quem frangimus, nonne participatio (xotvoma) corporis Do-i
mini est? Quoniam unus panis, unum corpus multi su-i
mus, omnes qui de uno pane participamus v 1. Cor. X. 16.
De hac Ecclesiae corporis mystici unitate in se et cum
capite per corpus Christi substantiale in sacramento inex-i
hausta est praedicatio ss. Patrum latinorum, graecorum et
syrorum, quorum doctrinam exposuimus in Tract. de Eu-
char. th. VIII. coli. th. X. n. III. u Si vere Verbum caro
dno in voce nua n (ubi Christus de se et de sua Ecclesia loquitur tam-i
quam de uno subiecto) August. in Ps. 30. enarrat. 2. serm. 1. et 2.
u Ipse Dominus Iesus Christus caput et corpus; voluit enim etiam loqui
nobis, qui dignatus est mori pro nobis; membra sua nos fecit... Patitur
adhuc Cristus pressuram non in carne sua in qua adscendit in coelum,
sed in carne mea quae adhuc laborat in terra. Nisi enim Christus et
in membris suis, hoc est, fidelibus suis pressuram ipse pateretur, Saulus
in terra Christum in coelo sedentem non persequeretur. Denique aperte
hoc exponens (Apostolus) quodam loco, sicut enim corpus unum est, inquit,
et membra multa habet, omnia autem membra corporis cum sint multa,
unum est corpus; ita et Christus (1. Cor. XII. 12.). Non ait; ita et Chri-i
stus et corpus; sed corpus unum membra multa, ita et Christus. Totum
ergo Christus _ Mnlta dicit ex persona capitis, multa ex persona mem-i
brorum, et hoc totum, tamquam una persona sit, ita loquitur. Nec mire-i
ris, quia duo in voce una, si duo in carne una. » Id. in Ps. 142. n. 3.
Duplex diversa eit unio, altera hypostatica Verbi ad suam humani-i
tatem, ut Deus homo sit una hypostasis; altera Christi capitis ad corpna
Ecclesiam u secundum attributionem et operationem » (xxr avaoopav xai
evepYiav), ut sit una velut persona iuridica (sv rpoato-ov). Iu eo est posita
haeresis Nestorii, quod eam dumtaxat coniunctionera, qualis est inter
Christum et Ecclesiam, admisit inter Verbum Filium Dei genitum et
Christum hominem filium Dei adoptatum. Vide de Ineam, th. XXII. XXIII»
— 318 -
factum est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico su-i
mimus, quomodo non naturaliter manere in nobis existi-i
mandus est ? . S i vere nos sub mysterio carnem corporis
sui sumimus, et per hoc unum erimus, quia Pater in eo
est et ille in nobis, quomodo voluntatis (tantummodo) uni-i
tas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprie-i
tas (1) perfectae sacramentum sit unitatis... ut cum ille
in Patre per naturam divinitatis esset, nos contra in eo
per corporalem eius nativitatem, et ille rursum in nobis
per sacramentorum inesse mysterium crederetur? » Hilar.
de Trin. VIII. n. 13-17. « Si ergo vos estis corpus Christi
et membra, mysterium vestrum in mensa dominica posi-i
tum est, mysterium vestrum accipitis. * Aug. serm. 272.
u Panis quem frangimus, nonne communicatio (xoivumx)
corporis Christi est? Cur non dixit (Apostolus) participa— >
tio (u-stoAy))? Quia voluit aliquid amplius significare, et
magnam indicare coniunctionem. Non solum enim per par-i
ticipationem et sumptionem sed etiam per unitionem com-i
municamus ; sicut enim corpus illud unitur Christo, ita et
nos ei per hunc panem unimur... Cum dixisset communi-i
catio corporis, quaesivit denuo aliquid arctius (syyuTspov
Tt) dicere; propterea subiunxit: quoniam unus panis, unum
corpus multi sumus. Quid enim, inquit, dico communica-i
tionem? sumus ipsum illud corpus. Quid enim est panis?
corpus Christi; quid autem fiunt participantes? corpus
Christi, non corpora multa, sed unum corpus. Quemadmo-i
dum enim panis ex multis granis compositus unitur.... ita
ct inter nos invicem et cum Christo coniungimur; non enim
ex alio quidem corpore tu, ex alio autem alius nutritur,
sed ex eodem omnes » Chrysost. in 1. Cor. hom. XXIV.
u Paulus dicit: omnes enim unum corpus sumus in Christo,
quoniam unus panis multi sumus, omnes enim de uno pane
participamus. Dicat namque nobis aliquis causam et doceat
aliter vim mysticae Ecclesiae. Nam cur in nobis inseritur?
Nonne ut Christum in nobis inhabitare faciat etiam corpo-«
raliter participatione et communione sanctae suae carnis?...
(1) Proprietas apnd Hilarium e. st, id quod graece dicitur oixiiorr,?
coniunctio, seu ut vertit interpres Irenaei 1. III. c. 18. al. 20. dome-
*ticitas.
- 310 -
Maxime animadvertere operae pretium est, Christum non
dicere se in nobis futurum dumtaxat secundum relationem
affectualem, sed et per participationem physicam (xat*
jx£0s$tv <pu<Tixr)v). n Cyrill. Alex, in Io. 1. X. T. IV. p. 862. « Ad
nuptias corporales vocatus stupendum miraculum (mutatio-i
nis aquae in vinum) patravit, et non eum multo magis fi— •
liis thalami nuptialis (Ecclesiae) corpus suum et sanguH
nem fruendum donasse confitebimur?.... In figura panis
datur tibi corpus et in figura vini datur tibi sanguis, ut
sumpto corjx)re et sanguine Christi ei concorporalis (cf.
Eph. III. 6.) et consanguineus (<rj<7<7G>[/.o? xai ffuvat|xo? aurou)
efficiaris. r> Cyrill. Hier. Catech. IV. n. 3. « Quoties ad cor-i
pus et sanguinem accedimus et ea super manus nostras
accipimus, sic credimus nos corpus amplecti, et esse nos
de. carne eius et de ossibus eius, sicut scriptum est. » Ma-
ruthas in Asseman. Bibi. Orient. T. I. p. 180.
Secundum doctrinam igitur divinam Apostoli et expli-i
cationem ss. Patrum Ecclesia non tantummodo mo/'ale cor¬
pus Christi dicenda est, sed est corpus Christi mysticum
per unionem operationis charismatum et gratiarum ex Chri-i
sto capite in corpus; hinc vicissim per augmentum in vita
supernaturali corporis ad Christum caput; per unitatem
personae moralis seu per unum subicetum iuris, quatenus
honor et iniuriae referuntur a corpore ad caput (xatava-
<popav), vaior et efficacia ministeriorum a capite dimanat
in corpus (xaf svspysixv); communicatione denique et inha-i
bitatione Christi capitis in Ecclesia suo corpore per sacri-i
ficium et sacramentum corporis et sanguinis realis, quam
Patres dicunt « naturalem proprietatem n capitis cum meirn
bris; «physicam participationem, » «concorporationem et
consanguinitatem » membrorum cum capite.
820
THESIS XIX.
Verbum incarnatum multipliciter est exemplar
ad quod Ecclesia Christi expressa est.
- Ad Verbum incarnatum tamquam ad suum exemplar Ecclesa se-
" eundum elementum visibile et invisibile expressa intelligitur. Quae
n quidem Ecclesiae conformatio cum Christo spectanda est tum in eius
» constitutione gencratim, tum in eius muneribus et sacramentis, ac de-
» nique in eius glorificatione tam inchoata quam consummata. »
u Verbum caro factum est; » et u cum in forma Dei es*
set, semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in simili-i
tudinem hominum factus, n Unus itaque Iesus Christus
Deus in natura divina et invisibili genitus a Patre, homo
ex hominibus in natura humana et visibili; invisibilis in
suis factus est visibilis in nostris; divina descendunt, ut
humana evehantur; Deus factus est homo, ut homo fieret
Deus. Vide PP. apud Petavium Incarn. 1. II. c. 8. Igitur
a) una est persona duplicis naturae. Divinitas in se invi-i
sibilis sese manifestat per suam humanitatem visibilem:
u vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre; »
u quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus
nostrae contrectaverunt de Verbo vitae, et vita manifestata
est. r> Humanitas per divinam personam, cuius facta est
propria natura, infinite exaltata est supra ordinem natu-i
ralem ; atque ab hac divina persona in suam humanitatem
tota adorabilis dignitas, sanctitas, omnesque donorum the-i
sauri derivantur, immo ipsa divinitas est humanitatis the-i
saurus: mysterium Christi Iesu, a in quo sunt omnes the-i
sauri sapientiae et scientiae absconditi... quia in ipso inha-i
bitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter » (1) Coi. II.
(lUOn ev 0’JTw XXrotXsT rxv to nXirptojAx tt;; Oeottjto; OWliarixto;. Ver-
bnm Deus assumpsit sibique proprium fecit corpus et totam visibilem hui
manam naturam ita ut ipsum Verbum sit homo corporalis et visibilis:
Verbum caro factum est. Unde hic homo Christus habet plenitudinem di-
3. 9. Quare b) a persona divina est etiam infinita dignitas
sacerdotii, magisterii, imperii Christi hominis, infinitum
pretium sacrificii et meritorum eiu3, dignitas dei virilis
operationum (ivspysix dzxvSpixr,) omnium eius humanarum.
Denique c) ex eadem divina persona humanitati debetur
suprema exaltatio in gloria ad dexteram Dei Patris (vide
de his Tract. de Incarnat.).
I. Iam vero ipsum finem incarnationis eum fuisse con-i
stat ut genus humanum repararetur. Haec autem restau-i
ratio ita effecta est, ut Deus Verbum incarnatum naturam
lapsam, h. e. genus humanum sibi formaret in Ecclesiam ad
imaginem et similitudinem suam sicut ad imaginem et si— >
militudinem Dei Verbi, primogeniti omnis creaturae, secun-i
dum naturalia et supernaturalia primitus condita est natura
humana (1).
Haec imaginis et similitudinis formatio in primis gene-
ratim spectata in Scripturis luculenter declaratur. Etenim
Deus-homo, mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
sibi coniungens et coniungendo transformans atque elevans
genus humanum constituit Ecclesiam sibi homogeneam tain-
vinitatis, et plenitudo divinitatis lial itat in hac visibili natura habens
eam unitam in unitate personae, et per hanc visibilem naturam se ma-«
nifestans.
(1) « Qui (Christus) est imago Dei invisibilis (of. Heb. I. 3.) primo-i
genitus omnis creaturae, quoniam in ipso condita sunt universa in coelis
et in terra... omnia per ipsum et in ipso creata sunt (ot; sv aurw exti-jotj
72 T,2V72 72 H2V72 Ol 2'J70'J X2t St£ 2J70V EX7t’J721 1)1 ipso CaUSU eXCUl-
plari, per ipsum causam effi-ientem, in ipsum causam tinalem)... Et ipse
est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens (ev rrx-jiv auro; rootcutov exem-
plariter et causaliter), quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inha-i
bitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum i Coi. I. 15-20. (Verbi m
caro factum u plenum gratia et veritate; et de plenitudine cius nos omnes
accepimus » Io. I.). Igitur Deus Verbum imago Dei invisibilis est secun-i
dum divinitatem primogenitus omnis creaturae, ut exemplar, causa, tinis
omnium creaturarum in caelo et in terra; idem Dens Verbum secundum
humanitatem quoque a.-suraptam primogenitus ex mortuis est exemplar,
causa, finis Ecclesiae corporis sui, quam reconciliando sibi omnia (i'o-
xxTxXXal-xi nxv72 ei; 2j7ov), formavit in suam plenitudinem (of. Eph.
I. 23.): ipse primatum tenens in omnibus, quia omnia in ipso, per ipsum,
in ipsum.
FBANZELrx. De Ecclesia Christi
21
quam corpus iu capite : u vos autein estis corpus Christi
et membra de membro » (1) 1. Cor. XII. 27; in se ut in
fundamento construit et continet Ecclesiam: u fundamentum
positum est... quod-est Christus Iesus » ib. III. 11; ex se
tamquam ex semente progerminat Ecclesiam ut fructum
suum multum: u venit hora, ut clarificetur Filius homi-i
nis... granum frumenti si mortuum fuerit, multum fructum
affert » (2) Io. XII. 23. sqq.; ex se ut ex vite profert et
vivificat palmites Ecclesiae: u ego sum vitis, vos palmites »
ib. XV. 5; ex se profert ac derivat Ecclesiam tamquam se-i
eundus Adam matrem omnium viventium : u de carne eius
et de ossibus eius » Epb.V. 30. ip se primogenitus dat po-«
testatem et participationem filiationis divinae et coheredi-
tatis omnibus credentibus in nomine eius: u praedestinavit
conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus
in multis fratribus » Rom. VIII. 17. 29; Heb. II. 10. seq.;
Io. I. 12. 13. Ipse lux clarificans. Ecclesia clarificata et
velut splendor gloriae eius (3), atque in hac luce cum ipso
et in se unita: - et clarificatus sum in eis (quos dedisti
mihi, $s$o£a?u9ci iv xutoi;)... et ego claritatem quam dedH
sti mihi, dedi eis (tyjv Ao£xv, r,v p.ot, Ssiwxx ocutoi;),
ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in eis et tu
in me, ut sint consummati in unum» Ioan. XVII. 22. ip se
denique resurgens et glorificatus, ut exemplar et causa
efficiens est resurrectio et glorificatio suae Ecclesiae, Ieru-
salem coelestis in omnibus sanctis: u caput corporis Eccle-i
siae, qui est principium, primogenitus ex mortuis » Coi. 1.
18 ; u Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,
quoniam quidem per hominem mors et per hominem resur-
(1) Xxi jxsXr, sx [x:Aoy? membra singula ut partes organicae in toto.
Cf. Rom. XII. 5.
(2) u Hic videbat ip.-os gentiles post passiones et resuscitationem
suam ex omnibus gentibus cr.-ditiros... Se autem dicebat. Ipsnm est gra-i
num mortilicaudum. . . inlidclitate Iudacorum, multiplicandum fide populo-i
rum n Aug. iu Io. tract. 51.
(3) Christus est Dei Patris « splendor gloriae et figura substantiae
cius - imuyaAxx tt,; ooi*f; xx: xxsxxrr,; tr(; > c >i rx7ia>; xutou Heb. I. 3;
analogice (ut cx omnibus allatis testimoniis patet) Ecclesia dici potest
splendor gloriae Iesu Christi, et lignra (expressa imago) substantiae eius,
non generatione sed analoga parti ipatione.
323
rectio mortuorum ; et sicut in Adam omnes moriuntur, ita
in Christo omnes vivificabuntur; igitur sicut portavimus
imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis r> 1. Cor.
XV. 20. 49. (1).
II. Generica huiusmodi descriptio ad pleniorem intelli-
gentiam rei, de qua in hac thesi agimus, certe non sufficit.
Quaerendum ergo est per partes, quomodo Verbum incar-i
natum secundum invisibilem et visibilem naturam suam
nobis proponatur non solum ut causa per quam, sed etiam
maxime ut exemplar et originalis forma, ad quam velut
ectypus exprimatur et formetur Ecclesia Christi, ut exem-i
plar inquam non separatum et externum, sed a se deriva-i
tam, sibi configuratam sibique coniunctam imaginem com-i
prehendens Ecclesiam quodammodo ut splendorem glo-i
riae suae.
Iri ipso Christo tamquam exemplari tria spectavimus,
humanae naturae exaltationem per hypostaticam unionem
cum Verbo, inde consequentes functiones theandricas, et
denique eius glorificationem. Secundum haec ergo conside-i
randa est assimilatio Ecclesiae, primum generatim in san-»
ctificatione et elevatione visibilium per invisibilia, tum spe-
ciatim in hierarchia et sacramentis, ac denique in glori-«
ficatione.
1°. Intelligitur Ecclesia tamquam imago fundatoris et
capitis sui Christi in intima sua constitutione, qua ad si— «
militudinem Verbi incarnati expressa est. Sicut Christus
est Deus homo. Verbum caro, ita corpus eius Ecclesia in
suis membris, in sua hierarchia, in suis sacramentis ac
institutis constat duplici elemento, elemento per se humano
(1) Praeclare haec omnia complectitur s. Ioannes Chrvsost. hom. VII [.
in 1. Cor. III. 11. 12. « Per ranlta exempla (S-.x -oXXtov rxAxoi-.yaaTwv)
nos unit. Vide cnimvero. Ipse est caput, nos autem corprs; inter caput
et corpns non potest ullum esse interstitium. Ipse est fundamentum, nos
aedificium; ipse vitis, nos palmites; ipse sponsus, nos sponsa; ipse pa-i
stor, nos oves; ipse via, nos qui ingredimur; rursus nos templum, ipse
inhabitator; ipse primogenitus, nos fratres; ipse heres, nos coheredes;
ipse vita, nos viventes; ipse resurrectio, nos resurgentes; ipse lux, nos
illuminati. Haec omnia unitatem manifestant, nec sinunt aliquid vacuum
esse intermedium (ouoiv p.-70v aotrAtv rivat), ne minimum quidem. *
- 324
ac visibili externo atque elemento divino et invisibili in-i
terno, quo humanum informatur et elevatur atque ita for-
maliter constituitur ecclesiasticum. Ideoque utriusque ele-i
menti humani ac divini coniunctione et singulae veluti
partes Ecclesiae constituuntur et ex his omnibus tota Ec~i
clesia consistit humano-divina. Spiritus Sancti dona sunt
in ipsa, ut ita dicamus, velut incarnata, invisibilia fiunt
visibilia, non utique in se ipsis sed in elemento visibili
coniuncto, quod informant et quo manifestantur.
Tota Ecclesia templum est Spiritus Sancti, qui eam
inhabitat donis et gratiis suis, fide, spe et charitate infor-i
mans et formans membra Ecclesiae, ipse Spiritus veritatis.
Spiritus virtutis (1), Spiritus sanctificationis, a Vos enim
estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: quoniam inhabi-i
tabo in eis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus,
et ipsi erunt mihi populus » 2. Cor. VI. 16; 1. Cor. III. 16.
17. Hic unus Spiritus cum donis suis sicut interna sancti-i
ficatione u in mensuram uniuscuiusque membri » omnia mem-i
bra coniungit, ita et externis visibilibus effectibus, quibus
se manifestat, unitate professionis fidei, communionis, sa-<
cramentorum ipsum unum corpus efformat (2). u Unum cor-i
pus et unus Spiritus; sicut vocati estis in una spe voca-i
tionis vestrae » Eph. IV. 4. Externa autem haec omnia et
visibilia suam propriam rationem suumque valorem habent
a donis internis, a quibus promanant et quibus informan-i
tur. Corpus vivificatur a Spiritu: u quicumque enim Spi-«
ritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei » Rom. VIII. 14. Exemi
plar in capite Christo est evidens, quatenus eius natura
visibilis exaltatur et sanctificatur per Verbum, et Verbum
in illa ac per illam sese manifestat.
(1) IIvcujAa duv3|A£cu{. 2. Tim. I. 7.
(2) u Quia Verbum est in Patre, Spiritus autem ex Verbo datur, vult
nos accipere Spiritum, ut hoc accepto atque habentes Spiritum Verbi
quod est in Patre, ostendamur et nos per Spiritum unum esse in Verbo
et per Verbum in Patre... Unde quemadmodum lilii et dii efficimur per
Verbum in nobis habitans, ita in lilio et in Patre erimus et censebimur
unum facti in Filio et in Patre, quia in nobis est Spiritus, qui est in
Verbo et Verbum in Patre s. Athanas. cont. Arian. or. III. n. 25. (Tract.
de Trin. th. III. Coroli. 3.).
325
2°. Secundum Christi munera et operationes theandricas
consideranda est imago speciatim in hierarchia et sacra-i
mentis.
a) Christus caput et fundator instituit, ac per Spiri-»
tum paracletum manentem in Ecclesia perpetuo efficit, ut
corpus sit organicum. Multa enim membra inter se diversa
non omnia eumdem actum habent; omnia tamen ad invicem
membra sunt et ad unum totum ex sua natura pertinent,
et ad unum finem totius suis actibus conspirant, atque
ideo unum est corpus Rom. XII. 4. 5; 1. Cor. XII. 18-20.
Hinc gradus sunt diversi non solum laicorum qui carent
potestate activa sive in corpus reale sive in corpus mystis
cum Christi, et Clericorum in quibus residet haec potestas;
sed etiam, quod nunc consideramus, ex Christi institutione
et Spiritus Sancti operatione diversi sunt ordines hierar-
chici, ab uno supremo (qui immediate Christum repraesen-i
tat in tota Ecclesia et ab ipso participat proprietates su-i
premi confirmatoris omnium fratrum , pastoris omnium
ovium, fundamenti totius Ecclesiae), usque ad inferiores.
In his mutua coniunctione et inferiorum ad superiores sub-
ordinatione constitutum est unum magisterium, imperium,
sacerdotium in aliis maiori in aliis minori plenitudine deriva-i
tum ab uno capite Christo per comunicationem unius Spiritus
veritatis, virtutis, sanctificationis: multi unum corpus sunt
in Christo; singuli tamen u habentes donationes (Aapt?p.aTa)
secundum gratiam quae data est nobis, differentes » Rom.
XII. 6; nam u divisiones gratiarum sunt, et divisiones mi-
nistrationum, et divisiones operationum; haec autem omnia
operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout
vult n l.Cor. XII. Porro haec omnia eum finem habent, ut tota
Ecclesia docens et audiens (ty; ottocxoyj tyj ; tcistsux;), guber-i
nans et gubernata, sanctificans et sanctificata perpetuo sit
ac conservetur firmamentum veritatis, regnum Christi, tem-i
pium Spiritus Sancti: dantur omnia « ad consummationem
sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis
Christi » Eph.IY. 12; 1. Cor. III. 22. 23.
Sicut igitur Christus est veritas et unus magister ve-i
ritatis, sicut data est ei omnis potestas in coelo et in terra,
sicut est sacerdos in aeternum sui proprii ordinis quia est
— 326 —
Verbum incarnatum: ita in hierarchia quae ut imago ad
exemplar Christum expressa est atque ut participatio a
Christo fonte dimanat, magisterium est veritatis, imperium
salutis, sacerdotium consecrationis et sanctificationis, quia
humanum et visibile compenetratur charismate divino et
invisibili Spiritus veritatis, virtutis, sanctificationis (1).
b) Sacramenta sunt unum ex essentialibus et vitalibus
elementis, quibus Ecclesia Iesu Christi in terra constitui-i
tur, nutritur et fovetur ab ipso sponso suo Christo (Eph. V.
29.)* In sacramentis etiam materialiter membra Ecclesiae
praeparantur (nimirum in christiano matrimonio), 'et for-
maliter Ecclesia per sacramenta in suis membris perpetuo
renascitur ac renovatur, sanatur, sanctificatur, eiusque hie-i
rarchia succrescit ac conservatur. Unde sacramenta eadem
intelliguntur esse una ex praecipuis «iuncturis subministra-i
tionis, » quibus totum corpus et in se et cum capite Chri-i
sto compactum et connexum u facit augmentum corporis in
aedificationem sui in charitate. » Ex hoc autem ipso, quod
sacramenta sunt partes essentiales in organismo Ecclesiae,
eiusdem totius Ecclesiae naturam praeseferunt, et conse-i
quenter sunt ectypi assimilati ipsi institutori ac fundatori
Iesu Christo, u Magnum pietatis sacramentum » permanens,
quod est Verbum incarnatum, intelligitur fundamentum,
origo, et exemplar omnium sacramentorum, quae ad sancti-i
ficationem Ecclesiae perpetuo novis actibus repetuntur (cf.
Tract. de Sacram, in genere ed. 2. p. 34.).
In his mysteriis natura visibilis et materialis elevatur
ad ordinem supernaturalem instrumentorum gratiae per con-
iunctionem cum meritis Christi secundum eius humanitatem,
cum omnipotentia Christi sanctificatrice secundum eius di— «
vinitatem, cum eius sacerdotio ut institutoris, et principalis
administratoris sacramentorum u non ministerio corporis sed
invisibili opere maiestatis» (Aug. cont. litt. Petelian. 1. III.
c.49.). Divina vis sanctificatrix invisibilis propria ratio est,
(1) Si Spiritus in singulis qui pertinent ad sacerdotium, non opera-i
tur sanctificationem gratiae, hoc inde est quod illa sine debita coopera-i
tione non efficitur; semper tamen operatur sanctificationem potestatis, qnae
(sicut character sacramentalis) neque a gratia sanctificante neque a coope-i
ratione pendet. Vide Tract. de Sacramentis in genere th. XIII.
327
qua signum sensibile per se naturale elevatur et constitui-i
tur sacramentum supernaturale. Spiritus Sanctus « aquis
superest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae
vim sanctificandi combibunt» (Tertull. de Baptism. c. 4.);
u oleum praesentia divinitatis Spiritus Sancti fit efficax »
(Cyrill. Hier, catech. 21. n. 3.); sicut incarnatio Verbi facta
est adumbratione Spiritus Sancti in Beata Virgine, ita « vir-i
tus altissimi et obumbratio Spiritus Sancti, quae fecit, ut
Maria pareret Salvatorem, eadem facit ut regeneret unda
credentem n (Leo M. serrn. 4. et B. de nativ. Dom. vide Tract.
de Sacram, in genere th. VI. n. III).
Si haec divini et terreni, invisibilis et visibilis elementi
coniunctio in ceteris sacramentis refert imaginem institu-i
toris Verbi incarnati, multo plenior est similitudo et pe~i
rennis repraesentatio incarnationis in sacramento sacramen-i
torum, in sanctissima inquam Eucharistia, ubi u in rebus
quidem sensibilibus, omnia vero intelligibilia (7ravra 8z
votqtoc mente ac fide intelligenda) a Christo sunt tradita »
Chrys. in Matth. hom. 82. al. 83. Haec similitudo adeo vera
est, ut ss. Patres frequenter ipsum hoc sacramentum assum-i
pserint velut terminum notiorem comparationis ad explica-i
tionem et defensionem ipsius incarnationis (Tract. de Eu-
char. th. IX. X.).
Sicut Verbum in incarnatione per naturam assumptam
manifestatum est in carne, ita Verbum incarnatum secun-i
dum ipsam humanitatem se constituens in statu sacramen-
tali invisibile manifestatur per species alienas panis et vini:
sicut ergo ibi unus est Christus credendus fide secundum
suam divinitatem, videndus etiam sensibus secundum huma-i
nitatem; ita heic ille idem unus Christus credendus est sola
fide secundum humanitatem et divinitatem, videndus etiam
sensibus secundum formalem (1) rationem sacramenti in spe-
ciebus sacramentalibus. Ibi exinanitio personae divinae non
deponendo formam Dei, sed accipiendo formam servi (Phil. II.
7.); hic exinanitio quaedam ipsius humanitatis, non depo-i
nendo gloriam qua ad dexteram Patris est exaltata, in Ec-
(1) * Eucharistia duabns rebus constans, terrena et coelesti * Iren.
1. IV. c. 18.
323
clesia triumphante, sed assumendo statum victimae in Ec-i
clesia militante (Tract. de Sacram. Euch. th. IX. Coroll. 3 ;
de Sacrific. Euch. th. XYI. n. II.). Ibi apparitio in carne per
nativitatem operante Spiritu Sancto, vita abscondita per
triginta annos in humanitate nondum glorificata, praedii
catio publica verbo sensibili et miraculis manifestis in on
dine naturae, sacrificium cruentum ad consummationem rei
demptionis, haecque omnia pro Ecclesia fundanda; hic pen
petuo renovata praesentia per transubstantiationem transi
mutante Spiritu Sancto creaturas (1); vita abscondita in
humanitate iam glorificata, donec iterum veniat; praedii
catio spiritalis verbo interno in animabus et miracula in
ipso ordine supernaturali, sacrificium incruentum ad applii
cationem redemptionis consummatae, quae perficiuntur omnia
in Ecclesia fundata. Ibi crux arbor vitae ad generandam ex
latere Christi Ecclesiam viventem vita gratiae, resurrectio
causa et exemplar resurrectionis nostrae Ecclesiaeque glo-
rificatae; hic ex illa arbore cibus vitae ad nutriendam et
conservandam vitam gratiae, pignus ac praeparatio resun
rectionis et glorificationis. Lignum vitae in paradiso hai
bebat alimentum corporale et sacramentum spirituale sed
typicum ad Christum in arbore crucis et in Eucharistia
futurum (2); in ipsa Eucharistia sacramentum est anti ty¬
pum, in se continens corporale et spirituale, humanum et
divinum, corpore et sanguine Dei Verbi sanctificans inem-
(1) Frequenter a Patribus et in sacris liturgiis indicatur haec simi-i
litudo ac connexio operationis Spiritus Sancti in incarnatione et in trans -
substantiatioue. u Liquet quod praeter naturae ordinem Virgo generavit;
et hoc quo i conficimus corpus, ex Virgine est. Quid quaeris naturae on
dinem in Christi corpore (in Eucharistia), cum praeter naturam sit ipse
Dominus Iesns partus ex Virgine * Ambros. de my.-ter. c. 9. « Quomodo
fiet istud, aiebat sancta Virgo, quoniam virum non cognosco?. Et tu
nunc interrogas, quomodo panis fit corpus Christi, atque vinum et aqua
sanguis Christi? Dico tibi et ego: Spiritus S auctus supervenit et efficit
haec, quae rationem et mentis conceptum superant _ sufficiat tibi audi->
vis se id fieri per Spiritum Sanctnm sicut etiam per Spiritum Sanctum
ex s. Dei genitrice Dominus sibi ipsi et in se ipso carnem substantiavit. «
s. Damascen. F. O. 1. IV. c. 13. (Tract. de Euch. th. VIII.).
(2) De ligno vitae, in quo erat « sacramentum sicut in ceteris lignis
alimentum, « vide s. Augustin. in Genes, ad litt. 1. VIII. c. 4.
— 320 —
bra Ecclesiae ad futuram eorumdem membrorum in anima
et' corpore vitam gloriosam et immortalem.
Ex his omnibus intelligimus, quomodo Ecclesia ab lioc
sacrificio et sacramento eucharistico velut a corde et centro
totius vitae suae participet in se ipsa coniunctionem ac com-
penetrationem humani et divini, dum natura per gratiam,
terrena per coelestia, visibilia per invisibilia informantur,
sanctificantur et clarificantur.
3°. Quemadmodum Christus Ecclesiam suam militantem
et laborantem in terris constituit imaginem sui, ut ipse
vivebat et patiebatur in vita sua mortali: ita Ecclesia glo-
rificata est imago et expressio Christi capitis glorificati;
Christi resurrectio et gloria est forma exemplaris et causa,
a qua participat Ecclesia resurrectionem et gloriam.
Exhibet quidem Ecclesia iam nunc imaginem Christi qui
resurrexit a mortuis, spectando simul tum vitam superna-
turalem gratiae in terris tum vitam beatam animarum in
caelo; verum expressio perfecta resurrectionis Iesu Christi
capitis complebitur demum in gloriosa carnis resurrectione.
Est itaque Ecclesiae assimilatio ad gloriam Christi in du-i
plici stadio, eaque nobis in sacris libris describitur per du-i
plicem resurrectionem, regenerationem, renorationem.
a) Per resurrectionem spiritalem referimus imaginem
capitis nostri Christi, qui surrexit a mortuis. Secundum
hanc rationem adhuc incompletam dicit Paulus: « conse-
pulti sumus cum illo (Christo) per baptismum in mortem
(mortui peccatis), ut quomodo Christus surrexit a mortuis
per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambule-i
mus 7> Rom. VI. 4; et in eundem sensum: « igitur si con-i
surrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens... mortui enim e3tis et
vita vestra est abscondita cum Christo in Deo » Coi. III.
1. 3. Haec eadem in Apocalypsi XX. 5. 6. appellatur u re-i
surrectio prima » considerando simul martyrum animas in
coelo et sanctam Ecclesiam in terra.
At cum ista resurrectione symbolica et glorificatione
incompleta in locis omnibus coniungitur resurrectio corpo-i
rea membrorum Ecclesiae et in hac ipsius Ecclesiae glori-i
ficatio completa tamquam perfecta expressio Christi glori-
- 330 -
ficati. In loco citato Rom. VI. continuo subdit Apostolus :
« si complantati («ruucpuTOt) facti sumus similitudini mortis
eius, simul et resurrectionis erimus » (complantati seu ho-
mogenei) Rom. VI. 5. Nimirum ex imagine imperfecta
mortis symbolicae et novitatis vitae in resurrectione prima
consequitur similitudo perfecta in resurrectione et glorifi-i
catione finali. Expressius adhuc in loco altero Coloss. III.
exhibetur u vitae absconditae cum Christo in Deo » tran-«
situs ad vitam manifestatam in resurrectione et assimilatam
Christo in eius suprema manifestatione: « cum Christus ap-i
paruerit (cpavspwOy) fuerit manifestatus) vita vestra (exemi
plar et causa vitae vestrae glorificatae), tunc et vos appa-i
rebitis (fpxvepwtyetfcdOe) cum ipso in gloria » Coi. III. 4.
Caput manifestatum in gloria exemplariter, vitam adhuc
absconditam membrorum manifestabit in gloria efficienter:
u totum est caput et corpus. » Eodem modo coniungitur
multis locis assimilatio utraque ad Christum, imperfecta
in Ecclesia militante per resurrectionem primam, perfecta
in Ecclesia triumphante per resurrectionem finalem, u Si
autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est
propter peccatum, -spiritus vero vivit propter iustificatio-
nem (resurrectio prima): quod si Spiritus eius qui suscitavit
Iesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Iesum a
mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inha-i
bitantem Spiritum eius in vobis» Rom. VIII. 10.11. Paulo
post ibi Apostolus expresse loquitur de iis, quos Deus u prae~>
destinavit conformes ('rup.p.op-pou;) fieri imaginis Filii sui,
ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; hanc vero
conformitatis praedestinationem complecti ait tum vocatio-i
nem et iustificationem, tum glorificationem, quam etiam
dicit adoptionem filiorum Dei (completam), redemptionem
corporis nostri, et revelationem (aTroxocXuAtv) filiorum Dei
Rom. VIII. 29. 30. cf. 17.19. 23. Ita etiam alibi in Scriptu-«
ris : u Nostra conversatio (tpoiiteuiioc vita nostra per re~>
surrectionem primam) in coelis est; unde etiam salvatorem
exspectamus D. N. Iesum Christum, qui reformabit corpus
humilitatis nostrae configuratum (<rup.[iop9ov) corpori cla-i
ritatis suae » Phil. III. 20. 21. u Charissimi nunc filii Dei
sumus; et nondum apparuit (ouAw ecpxvspo)A) quid erimus;
331
scimus quoniam cum apparuerit (sav (pxvspio8r) similes ei
erimus, quoniam videbimus eum sicuti est r> 1. Io. III. 2.
Duplex igitur est stadium configurationis Ecclesiae ad
Christum caput et exemplar. Pro primo stadio dicuntur:
complantati similitudini mortis eius; consepulti cum Chri-i
sto; novitas vitae, conversatio in coelis, vita cum Christo
in Deo, sed adhuc abscondita; filii Dei sumus, sed nondum
apparuit, quid erimus; accepimus Spiritum adoptionis fi— «
liorum, sed adhuc omnis creatura exspectat revelationem
filiorum Dei, et intra nos gemimus adoptionem filiorum
Dsi exspectantes, redemptionem corporis nostri (1). Pro
stadio altero dicuntur: complantati resurrectioni eius, vi->
vificata mortalia corpora, configurata corpori claritatis eius;
cum ipse apparuerit, apparebimus cum ipso in gloria, cura
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, si— «
cut est.
b) Duplex ista resurrectio simul est duplex regeneratio
Ecclesiae ad exemplar Iesu Christi: prior in adoptione,
quae iam est sed nondum apparuit; altera finalis quae ap-i
parebit a in redemptione corporis nostri. » De illa dicitur;
u nisi quis renatus fuerit (sav jxr, ti; ysvvtqOy)) ex aqua et
Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei» Io. III.
B; «salvos nos fecit per lavacrum regenerationnis (rxXiy-
yevscri*;) et renovationis Spiritus Sancti. » Tit. III. 5. u in
Christo nova creatura » (xxivrj xtkti;) 2. Cor. V. 17; Gal. YI.
15; u ut duos (circumcisionem et praeputium) condat in se-
metipso in unum novum hominem (xtityj ev e ocimo ei; evx
xxivov ocv9pio7:ov) facien3 pacem, et reconciliet ambos in uno
corpore Deo » Ep. II. 15; « omnes filii Dei estis per fidem
quae est in Christo Iesu; quicumque enim in Christo (e!*
Xpiatov) baptizati estis, Christum induistis.... omnes enim
vos unum estis in Christo Iesu n Gal. III. 26. sq.; Eph. IV.
25. 24; Coi. III. 10. 11.
(1) Facile pro primo hoc stadio ex historia Ecclesiae non modo uni-i
versa sed etiam ex singulis eins epochis demonstrari posset assimilatio
vitae Ecclesiae in prosperis et adversis ad vitam et passionem Iesu Chri-i
sti exemplaris ab eius nativitate fere usque ad sepulturam; verum haec
non thesim theologicam sed librum historicum postularent.
332
Regenerationem alteram nominat Christus: u in rege-«
neratione (iv ty) TcaXtYysvsffta) (1), cum sederit Filius ho-«
minis in sede maiestatis suae (i“i Opcvou ocutou), se~i
debitis et vos super sedes duodecim » Matth. XIX. 28. Haec
finalis regeneratio gloriosa in statu originalis iustitiae fuis-i
set eo modo, quo Paulus dicit: « nolumus expoliari sed su-«
pervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita » 2. Cor.
V. 4. Nunc autem quoad rem ipsam eadem quidem fit re-«
generatio finalis propter inhabitantem in nobis Spiritum
Sanctum ex regeneratione prima: « qui autem efficit nos in
hoc ipsum (6 Ss JcaTspYacausvo; Tiua; et? avvo touto), Deus
qui dedit nobis pignus Spiritus » ib. v. B. cf. Rom. VIII. 11;
sed ad exemplar Christi non fit nisi morte intercedente per
resurrectionem: u oportet enim corruptibile hoc induere in-
corruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem,
tunc fiet sermo, qui scriptus est: absorpta est mors in vi-i
ctoria » 1. Cor. XV. 52. seq. Haec est imago novissimi Adam
hominis coelestis in glorificatione, quae consequitur eiusdem
imaginem in iustificatione: u igitur sicut portavimus ima-i
ginem terreni, (Adam primi), portemus et imaginem coele-i
stis (Adam secundi); hoc autem dico, fratres, quia caro et
sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio
incorruptelam possidebit ib. v. 42-50.
c) Haec resurrectio et regeneratio pro utroque stadio
appellatur etiam renovatio, ut iam ex textibus allatis ap-i
paret, et saeculum novum. De tempore novi Testamenti
et renovatione mundi per gratiam scriptum est: u Ecce ego
facio nova et nunc orientur... ponam in deserto viam et in
invio flumina... populum istum formavi mihi» Is. XLIII. 19.
Hoc idem distinctius Paulus dicit: « si qua ergo in Christo
nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia
nova » 2. Cor. V. 17. Penes Iudaeos non sine fundamento
in Scripturis V. T. tempora Messiae dicuntur u saeculum
venturum » (2), quod tempus gratiae in sacris libris appel-
(1) Procul dubio mortuorum resurrectionem nomine voluit regenera-i
tionis intelligi; sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem,
quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem » Ang. Civit.
Dei XX. 5.
(2) sarr
latur temporis plenitudo et tempus novissimum seu ulti-i
mum Act. II. 17; 1. Cor. X. 11; Heb. 1.1; 1. Pet. I. 20; 1. Io.
II. 18; Gal. IV. 4; Eph. I. 10; Tit. I. 3; et u orbis terrae
futurus t> vi oixoov/.swj >i {xsiioucx Heb. II. 5. Cura hoc au-1
tem connecti tur saeculum novum regenerationis finalis.
In loco citato Matth. XIX. 28. illud « in regeneratione »
Syrus vertit u in saeculo novo r (1), sicut in locis parallelis
Mare. X. 30; Luc. XVIII. 30. dicitur « saeculum venturum »
(sv to> alam To) ip^oj Asvo». Tum u et ipsa creatura libera-i
bitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum
Dei n Rom. VIII. 21; u novos vero coelos et novam terram
secundum promissa ipsius exspectamus » 2. Pet. III. 13;
Apoc. XXI. 1. Pro caelo hoc novo et terra nova sensu iam
pleniore et glorificatione finali u dixit, qui sedebat in throno:
ecce nova facio omnia n Apoc. XXI. 5.
Habemus igitur spectatis omnibus, quae diximus, in rei
velatione ipsa Ecclesiam splendidissime descriptam tamquam
ectypum et similitudinem Verbi incarnati subsistentis in
divina et humana natura, secundum stadium vitae mortalis
et secundum statum vitae glorificatae. Cernitur haec imago
et similitudo Ecclesiae expresse in membris eius sanctifica-i
tione naturae per gratiam; in ministeriis eius, dum pote-i
States visibiles formantur per charisma invisibile veritatis,
virtutis, sanctificationis in magisterio, sacro imperio, sacen
dotio ; in Sacramentis elevatione elementi naturalis ad su-
pernaturalem vim et efficaciam sacramenti potissimum in
sacramento sacramentorum substantialiter continente et
realiter repraesentante ipsum Christum in suis mysteriis
ab incarnatione usque ad sacrificium crucis; cernitur deni-i
que in assimilatione vitae et passionis, atque inde glorifi-i
cationis Ecclesiae configuratae claritati corporis Iesu Chrii
sti glorificati.
Scholion. Duplicem Apoc. XXI. describi resurrectionem
sensu, quem diximus et quem inter Patres potissimum Au~i
gustinus Civ. Dei XX. c. 6. seqq. multis declaravit, nostra
aetate a quibusdam in dubium vocari solet, et impense ne-
9 r 9
(i) iu_
l
gatur ab iis omnibus, qui obsoletam opinionem de regno
millenario ex isto capite XXI. Apoc. instaurare vellent.
{Vide Tract. de Tradit. tb.XVI.). Verum distinctio et con-i
nexio huius duplicis resurrectionis, spiritualis et corpora-i
lis, in Scripturis apertissime praedicatur. Sicut Paulus in
locis supra citatis iustificationein et vitam in iustitia ad
«exemplar resurrectionis Christi appellavit resurrectionem,
eamque distinxit a resurrectione gloriae: ita idem Aposto-i
lus commemorat alibi illam primam resurrectionem: « surge
qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus »
Eph. V. 14. Christus Dominus ipse primum directe loquitur
de resurrectione ad citam gratiae, quae nunc est eorum
tantummodo, qui obedierint voci eius, a Arnen, amen dico
vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei, qui mi-i
sit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non venit,
sed transiit ({/.sTaAvjjcs) a morte ad vitam. Amen, amen
dico vobis, quia venit hora et nunc est, quando mortui
audient vocem Filii Dei, et qui audierint (nempe non
omnes audiunt), vivent n (1). His vero interposita aliqua
transitione connectit resurrectionem finalem,, quae erit
omnium hominum; sed aliorum ad vitam gloriae, aliorum
ad iudicium condemnationis, prout praecessit vel non prae-i
cessit prior illa resurrectio iustificationis. « Nolite mirari
hoc (quod praecesserat) quia venit hora, in qua omnes qui
in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei; et procedent
qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala
egerunt, in resurrectionem iudicii » Io. V. 24-29.
Iam eodem hoc modo in Apocalypsi duplex Ecclesiae
resurrectio describitur. Ad resurrectionem primam perti-
(1) u Nondum de secunda resurrectione idest corporum loquitur, quae
in fine fntura est, sed de prima quae nunc est. Hanc quippe ut distin-i
gueret, ait; venit l.ora, et nunc est; non autem ista corporum sed ani-i
marum est » Ang. Civ. Dei XX. 6.
Ceterum Christus Dominus utramque resurrectionem in sua oratione
intime coninngens, videtur utique iam in prima parte, ubi directe loqui-i
tur de resurrectione spiritali, includere etiam resurrectionem corporalem,
quam directe declarat in altera orationis parte; vel saltem modum lo— >
quendi de resurrectione prima ita conformat, ut sit praeparatio ad de-i
clarationem resurrectionis secundae et finalis.
335
nent simul spectatae per modum unius tum animae sancto-i
rum nominatim ss. martyrum in caelo tum Ecclesia sancti -
ficata in terris, quibus duabus partibus communionis san-i
ctorum constituitur unum regnum Christi per mille annos,
dum membra vivunt in hac prima resurrectione et regnant
cum capite suo Christo (1), sive iam a mille anni » accipian-i
tur pro plenitudine totoque tempore novi Testamenti, sive
intelligantur anni determinati pro speciali manifestatione
regni Iesu Christi per suam Ecclesiam in gentibus et na~i
tionibus terrae, donec solvatur Satanas, u Et vidi sedes et
sederunt super eas et iudicium datura est illis; et animas
decollatorum propter testimonium I esu . et vixerunt et
regnaverunt cum Christo mille annis. Ceteri mortuorum
non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est
resurrectio prima. Beatus et sanctus, qui habet partem in
resurrectione prima; in his secunda mors non habet pote~>
statem » Apoc. XXL 4-6. Ab hac omnino distincta est
resurrectio corporum, quae describitur vers. 11. sqq. Per
istam resurrectionem complebitur finalis glorificatio Ec-i
clesiae, quae partim sub imaginibus syrabolicis partim lo— '
cutionibus propriis celebratur duobus ultimis capitibus to-<
tius libri.
Ad probabilem explicationem numeri millenarii consu-i
Iere possumus eundem s. Augustinum. Inter duplicem sen-i
sura, utrum intelligendus sit numerus divinus plenitudinis,
quemadmodum dicitur, u in mille generationes, » u dies
unus sicut mille anni; » an vero numerus sit arithmeticus
humanus, anceps haesit s. doctor 1. c. cap. 7. Ne vero cum
(1) - Regnaverunt cum Iesu mille annis, animae scilicet martyrum
nondum sibi corporibus suis redditis; neque enim piorum animae mon
tuorum separantur ab Ecclesia quae etiam nunc est regnum Christi.
Regnat itaque cura Christo nunc primum Ecclesia in vivis et mortuis.
Propterea enim, sicut dicit Apostolus (Rom. XIV. 9.), mortuus es- Chri-i
stus, ut et vivorum et mortuorum domine tur. Sed ideo tantunnnolo man
tyrum animas commemoravit, quia ipsi praecipue regnant mortui, qui
usque ad mortem pro veritate certaverunt. Sed a parte totum, etiam
ceteros mortuos intelligimus pertinentes ad Ecclesiam, quod est regnum
Christi. Quol vero sequitur: qui non ado averunt bestiam, simul de
vivis et mortuis debemus accipere » Ang. Civ. XX. 9.
33^
milliariis regnum quod erit in aeterno triumpho, transferre
videretur in hanc terram militiae, duo animadvertenda mo-i
nuit, a) Alligatio diaboli per mille anno3 intelligitur non
absoluta sed comparando priorem eius liberam dominationem
in gentibus, u Ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus
in abysso, ut non iam seducat gentes, ex quibus constat
Ecclesia, quas ante seductas tenebat, antequam esset Ec-i
clesia. Nec enim dictum est, ut non seduceret aliquem, sed
ut non seduceret, inquit, gentes, in quibus procul dubio
Ecclesiam voluit intelligi... Alligatio diaboli est, non per-i
mitti exercere totam tentationem, quam potest vel vi vel
dolo ad seducendos homines in partem suam, cogendo vio->
lenter fraudulenterve fallendo » ibid. c. 7. 8. Unde 6) re->
gnum hoc Christi in terris longe diversum est ab illo, de
quo in fine saeculorum dicturus est: venite benedicti Pa->
tris mei, possidete paratum vobis regnum, u Interea dum
mille annis ligatus est diabolus, sancti Dei regnant cum
Christo etiam ipsi mille annis eisdem, sine dubio eodem
modo intelligendis, id est isto iam tempore prioris eius
adventus .Regnant itaque cura illo etiam nunc sancti
eius,’ aliter quidem quam tunc regnabunt... De hoc ergo
regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur, et ali-i
quando repugnatur repugnantibus vitiis, aliquando ceden-i
tibus imperatur, donec veniatur ad illud pacatissimum
regnum , ubi sine hoste regnabitur; et de hac prima re->
surrectione quae nunc est, liber iste sic loquitur» ibid.
cap. 9.
Haec si vera sunt, et si deinde numero arithmetico
humano assumantur mille anni, quibus Ecclesia, nova Ie¬
ras alem in terris speciali glorificatione manifestanda sit in
nationibus, non quidem adhuc plene sed quantum huic « re->
gno militiae n convenit; fortasse non deerunt, quibus ex
historia in mentem veniant quidam probabiles termini huius
millennii Christiani. In termino a quo observabunt quem-'
dam profectum usque ad fastigium, ac vicissim in termino
ad quem videre sibi videbuntur quamdam declinationem
istius manifestationis in vita publica regnorum ac gentium,
donec « discessio iAoorTxAia) venerit » (2. Thess. II. 3.),
discessio nimirum vitae publicae nationum a toto ordine
337
Christiano et consequenter dissolutio totius ordinis scn
cialis (1).
Ex epochis praecipuis profectus iste regni Christi ma-i
nifestati in vita publica nationum considerari posset ab
ineunte saeculo IV. ad saeculum VIII. labens et IX. iniens
ac porro deinceps; in altero autem termino defectus vitae
publicae Christianae paulatim invalescens cerneretur ab
ineunte saeculo XIV. ad saeculum XVIII. labens ac no-i
strum XIX. cum secuturis, quae nondum in historia sunt
aperta sed adhuc clausa in libro scientiae et providentiae
Dei (cf. Apoc. V. 1-9.). Gradus vero utriusque inversi pro-i
cessus a tenebris ad lucem, a luce ad tenebras (sensu de-i
clarato) possent ita discerni. Sacculo IV. ineunte impera-i
tores christiani; imperii idololatrae persecutiones finitae
(mulier ebria de sanguine sanctorum et de sanguine man
tyrum Iesu, in interitum ibit, cf. Apoc. XVII.). Saeculo IV.
cxeunte ad medium saeculum V. ultio sanguinis martyrum
per reges barbaros, qui ipsi brevi adhuc tempore manent
in idololatria (cf. Apoc. XVII. 12-14). Saeculo V. cxeunte
sacculo VI. usque ad, IX. barbari vincuntur ab Agno et
uniuntur regno Christi (cf. Apoc. XVII. 14.). Saeculo VIII.,
cxeunte et IX. ineunte constituitur imperium Christianum,
vita et res publica Christiana; gladius sub gladio, spiri-i
tualis ab Ecclesia, temporalis pro Ecclesia exserendus:
(1) Sancti Patres non quidem certa sententia, ut nonnullis schola-i
sticis visum est, sed coniectando opinandoqne dixerunt, « discessionem -*
de qua Apostolus lojuitur, esse defectionem ac interitum Romani impe-i
rii. Tertullian. Apolog. c. 32; ad Scapul. c. 2; de Resurrect. eam. c. 24;
Lactant. Institut. 1. VII. c. 15. 25; Hieronvm. ad Algasiam ep. 121.
q. 11; Augnstin. Civit. Dei 1. XX. c. 19. (qni optime declarat rem hanc
de imperio Romano esse in opinione positam, non ex certa interpreta— <
tione); Pseudo-Ambros. in 2. Thess. II. 1 — 1; Cyrill. Hierosolyra. Cate-
ches. 15. n. 12; Chrysostom. in 2. Thess. hornil. 4. n. 1. [discessionem
ait intelligi debere ipsum Antichristum hom. 3. n. 2; sed quod eum re-<
tinet, esse Romannm imperium). Ita etiam Theodoretus, Oecumenius,
Theophilactus , ut fere solent, secuti Chrysostomum. Quae a Patribus
explicata sunt de Romano imperio, quo tum temporis ordo publicus con-i
tinebatur videntur accipienda esse generalius et iutelligenda non dc in-i
teritu illius specialis formae imperii, sed de dissolutione universali to-i
tius ordinis socialis et de apostasia in vita publica ab ordine Christiano.
Franzelix. De Ecclesia Christi '22
33$
u quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens v (cf.
Apoc. XIX. 6; XX. 1-6.); Tota haec constitutio manifesta-i
tionis regni Christi in vita publica nationum progreditur
quidem successive in tempore, sed in consilio Dei se habet
ut terminus unus Ecclesiae regnantis in terra. Pari ra~>
tione in altero extremo discessio a“o<7Ta<7tx) suos habet
gradus suasque epochas, quae singulae interiectis mille an-i
nis respondent epochis, quas indicavimus in manifestatione
regni Christi. Sacculo XIV. ineunte usurpationibus ac ty-«
rannide potestatis saecularis in captivitate Avenionensi
praeparatio schismatis. Sacculo XIV. exeunte et XV.
ineunte magnum schisma. Ex connexis cum schismate sac-i
culo XV. exeunte proxima praeparatio, saeculo XVI. com-i
pletio magnae haeresis Protestantismi. Ex huius archihae-
reseos principiis pro te stantibus contra omnem auctoritatem
religiosam ac proinde contra ipsam existentiam visibilis
Ecclesiae saeculo XVIII. exeunte et saeculo XIX. deis-
mus, pantheismus, atheismus; rebellio primum gallica,
deinde universalis; imperium Christianum destructum; sta~>
tus politicus eiusque vita publica in toto orbe terrarum
sine Deo, sine Christo, sine Ecclesia. Ligatus erat Satanas
per annos mille, u ut non seducat amplius gentes, donec
consummentur mille anni; et post haec oportet illum solvi
modico tempore... Et cum consummati fuerint mille anni,
solvetur Satanas de carcere suo, et exibit et seducet gen-i
tes, quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Ma-
gog (1); et congregabit eos in praelium, et circuierunt
castra sanctorum et civitatem dilectam » Apoc. XX. 3. 7. 8.
(1) Gog et Magog ex Ezech. XXXVIII. et XXXIX. (vide Hier, in hh. 11.)
nomina sunt hostium populi Dei. « Gentes quippe istae quas appellat Gog
et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte
terrae barbari constituti, toto namque orbe terrarum significati sunt
isti esse Non utique ai unum locum venisse vel venturi esse signifi-i
cati sunt, quasi aliquo uno loco futura sint castra sanctorum et dilecta
Civitas; cum haec non sit nisi Christi Ecclesia toto terrarum orbe dif-i
fusa , ac per hoc ubicumque tunc erit, quae in omnibus gentibus erit,
quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sancto-*
rum, ibi erit dilecta Deo civitas eius; ibi ab omnibus inimicis snis, quia
et ipsi in omnibus gentibus cum illa erunt, persecutionis illius immani-*
tate cingetur » Aug. Civ. Dei XX. c. 11.
339 -
Verum huiusmodi supputationes mille annorum, ut patet,
incertae omnino sunt, ut multo sit expeditius mille annos
secundum alteram sententiam intelligere numerum divinum
de toto tempore novi Testamenti, quaecumque futura sit
«ius diuturnitas.
THESIS XX.
Gloria Christi finis Ecclesiae.
« Tota Ecclesia tum in stadio militiae tum in statu triumphi intrin-
v secus ex sua essentia ordinata est ad gloriam Iesu Christi, ut ad suum
* finem; unde ipsius Ecclesiae exaltatio et intimus simul nexus intelli-
» gitur Ecclesiae veteris testamenti cum Ecclesia Christi in terris atque
* huiuB cum Ecclesia finaliter consummata in coelis.' »
Quemadmodum ex Verbo incarnato ut institutore et
causa efficiente, ut capite et causa quodammodo formali,
atque ut causa exemplari (de quibus hactenus egimus); ita
ex eodem Christo ut causa finali in se determinatur et a
nobis intelligi potest ipsius Ecclesiae natura, vita et exaH
tatio.
Ecclesia veteris testamenti praeparatio erat et paeda-i
gogia ad Christum Gal. III. 24; Heb. VII. 19. Hinc primum
quidem omnes gratiae totusque valor institutionum in ea a
Christo adhuc futuro tamquam a fine pendebant; « finis
enim legis Christus, n Rom. X. 4; III. 25; Heb. IX. 15.
Deinde vero tota historia, instituta, sacrificia, sacramenta
a Christo futuro tamquam a fine suam formam accipiebant,
quoniam umbrae erant ac typi praefigurantes et praenun-i
tiantes ipsum ChristumChristique opera et instituta: u quae
sunt umbra futurorum corpus autem Christi, v nimirum
habent se ad Christum, sicut umbra ad corpus. Coi. II. 17;
1. Cor. X. II; Heb. X. 1.
Multo igitur sublimius Ecclesia novi testamenti, ad quam
illa vetus erat « introductio, r et quae est complexus o-
mnium operum et charismatum Christi fundatoris, intelli-
340
gitur essentialiter in se, in sua forma, in suis donis, in suis
institutis, sacerdotio, regno, magisterio, sacramentis, legi-»
bus, doctrina, in tota denique sua vita interna et externa
finem habere glorificationem Iesu Christi, sui per proprium
sanguinem redemptoris, acquisitoris et institutoris, sui ca-i
pitis et exemplariB. Hunc finem gloriae Iesu Christi habet
Ecclesia tum in praesenti stadio militiae tum in futuro
statu pleni triumphi ex qua unitate finis, quamvis non ex
hac sola, oritur mutua relatio et connexio inter Ecclesiam
viatorum tendentium ad finem et comprehensorum quiescen-i
tium in fine, qui est gloria Christi et Dei. u Ipse habitat
in Sion, quod interpretatur speculatio (1), et gestat (Sion)
imaginem Ecclesiae quae nunc est, sicut Ierusalem gestat
imaginem Ecclesiae quae futura est, id est civitatis sancto-i
rum iara angelica vita fruentium, quia Ierusalem interpre-»
tatur visio pacis. Praecedit autem speculatio visionem, sicut
ista Ecclesia praecedit eam, quae promittitur, civitatem,
immortalem et aeternam... Sed eam ipsam, quae nunc est.
Ecclesiam nisi Dominus inhabitaret, iret in errorem quam-i
libet studiosissima speculatio. Et huic Ecclesiae dictum est:
templum enim Dei sanctum est, quod estis vos; et in in-i
teriore homine habitare Christum per fidem in cordibus ve-i
stris. Praecipitur ergo nobis, ut psallamus Domino, qui ha-'
bitat in Sion, ut concorditer Dominum Ecclesiae inhabita-i
torem laudemus, annuntiantes inter gentes mirabilia eius.
Et factum est, et non desinet fieri » Aug. in Ps. IX. or. 12.
I. Gloriam Iesu Christi ut finem Ecclesiae in stadio iam
praesenti vitae mortalis intelligimus ex iis, quae dicuntur
de ipso redemptore, de fidelibus redemptis, de Ecclesia ut
obiectiva manifestatione Iesu Christi.
1°. Christus redemptor sanguinem suum fudit ad sancti-»
ficandam Ecclesiam; « ut ipse sibi (auvo; sauTto) exhiberet
gloriosam Ecclesiam » Eph. Y. 27. Hinc Apostoli propagando
Ecclesiam velut paranymphi eam despondent u virginem
castam exhibere Christo n 2. Cor. XI. 2. Adhuc expressius
(1) Videtnr Augustinus nomen Sion
accepisse velut deriva¬
tura a Verbo
PPto
meditari
nrrto
meditatio.
341
iidern Apostoli per evangelium colligendo gentes in Eccle-«
siam, ipsas gentes in Ecclesia atque adeo Ecclesiam colle-i
ctam ex gentibus tamquam sacerdotes offerunt Iesu Cbristo
u oblationem acceptam et sanctificatam in Spiritu Sancto » (1)
Rom. XV. 16. cf. Phil. II. 17.
2°. Progrediendo ex altero termino, qui sunt fideles in
Ecclesia, ait Apostolus ipsos fideles esse finem proximum
totius ordinis naturalis et institutionum ordinis supernatu-
ralis, fidelium vero atque adeo Ecclesiae finem esse Iesum
• Christum, cui se totos debent et cui plene consecrati sunt;
Christus homo denique cum suo corpore Ecclesia totus est
. Dei. u Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive
Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia,
sive futura, omnia vestra sunt; vos autem Christi, Chri-i
stus autem Dei » 1. Cor. III. 22. Sunt itaque fideles ex in-i
tegro dicati et consecrati Christo etiam formaliter ut re~i
demptori: «sive enim vivimus. Domino (t<*> xupi<t>) vivimus;
sive morimur. Domino morimur; sive ergo vivimus sive mo-i
rimur. Domini sumus; in hoc (el? touto) enim Christus
mortuus est et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum
dominctur v Rom. XIV. 7-9; 1. Cor. VI. 19. 20; 2. Cor.
V. 15; 1. Pet. 1.18.19. Unde sicut ab ipso sunt omnia bona
Ecclesiae ut a causa exemplari et meritoria et efficiente,
ita etiam ad ipsum sunt ut ad causam finalem: Christus
Iesus « factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et san-i
ctificatio et redemptio, ut... qui gloriatur, in Domino glo-
rietur » 1. Cor. 30. 31.
3\ Multiformis sapientiae Dei et consiliorum quae erant
ab aeterno abscondita in Deo, suprema manifestatio est in
Verbi incarnatione, in investigabilibus divitiis Iesu Christi,
in oeconomia salutis omnium gentium. Iam vero Verbi in-i
carnati effectus, immo super naturalium operum eius comple-i
xus, divitiarum Iesu Christi « depositorium dives » (2), oe-i
conomiae salutis concreta realitas est Ecclesia. Hinc Ecclesia
(1) Elvai p.s XeitoupYOv Irjaou Xptrrou eis xa eovr), WpoupYOuvxa to euay-
YtXtov, xou Oeou, iv* y£V7lT5ii 7:oo390pa xiov eOvwv e-jTTpoooexxo?, 7jyi*o|asv7j
iv T:v£up.axt ayia). Expressiones omnes XsixoupYo;, UpoupYEiv, Apoo909» de-
snmptae sunt a sacrificiis.
(2) Irenaens 1. III. c. 4.
342
ipsis etiam spiritibus coelestibus est obiectiva manifestatio
harum omnium divitiarum Iesu Christi, et consequenter
multiformis sapientiae et consiliorum Dei, adeo ut quemad-i
modum finis operis in mundo creato est manifestatio invi-i
sibilium Dei, quae naturaliter cognoscuntur (Rom. I. 20.),
ita in mundo sanctificato i. e. in Ecclesia finis operis sit
manifestatio invisibilium Dei, quae in Christo facta sunt
visibilia et supernaturaliter cognoscuntur. Mihi data est
gratia haec, ait Apostolus, u in gentibus evangelizare inve-i
stigabiles divitias Christi (1), et illuminare omnes, quae sit
dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo (2), qui
omnia creavit, ut innotescat principatibus et potestatibus
in coelestibus (3) per Ecclesiam multiformis sapientia Dei,
secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo
Iesu Domino nostro » (4) Eph. III. 9-11.
Tamquam obiectiva manifestatio gloriae Iesu Christi Ec-i
clesia eo constituitur, quod Christus suam claritatem ei
communicat, et a Christo in ipsam velut a sole in suum
planetam claritas participata diffunditur. Pater clarificat
Filium in divinitate generando, in humanitate exaltando;
vicissim Filius est Patris clarificatio in substantia paterna
sibi communicata, in humanitate assumpta factus obediens
(1) Tov avsi-ijrvtaaTov jtXourov tou Xpiarou divitias nempe ut sunt in
Christo omnis plenitudo, et ut effunduntur ab ipso, a quo nos omnes ac-
cepirhus. »
(2) $wnaat ravTa?, ti? tj otxovojua tou jxuaTEptou tou ajioxexpujxjuvoo
or:o twv atcovwv ev tu @£tp. Nimirum Apostolo data est gratia illuminare
omnes verbo externo, ut illuminentur interne ab ipso Christo. Oeconomia
mysterii absconditi in Deo ab aeterno, et in plenitudine temporum facto
ipso manifestati, est mysterium incarnati Verbi cum toto eins opere,
cum redemptione et salvatione omnium gentium; vide Coloss. I* 26-27.
(3) Tat? ap/at? xat Tat? tijouaiat? ev toi? Ercoupavtot?, Principatus et po~i
testates in coelesti hierarchia etiam alibi nominantur Eph. I. 20. 21;
Coi. I. 16; II. 10. Gradus, quos secundum praestantiam naturae etiam
spiritus lapsi retinuerunt, iisdem nominibus designantur Eph. II. 2 ; VI.
12; Coi. II. 15; 1. Pet. III. 22. cf. 1. Cor. XV. 24.
(4) Kara RpoOeoiv tu>v atojvwv, tjv tTioiTjoev £v Xptauu Irjaou. Praefinitio
npoOeat? est alterum miserioors Dei consilium salvationis per Christum
Iesum, quod ab aeterno concepit in Verbo, et in tempore effectu ipso
exsequitur per Verbum incarnatum. De nomine *poOecn? cf. Tract. de Deo
ed. 3. p. 743.
- 343 -
usque ad mortem et exaltatus super omne nomen (1), atque
ita secundum utramque rationem licet modo diverso est
u splendor (aTcocuyaTiJta) gloriae eius, n Filius Iesus Christus
clarificat Ecclesiam redimendo morte sua, sanctificando et
exaltando participatione claritatis suae in charismatibus
internis et in muneribus externis; hac vero ipsa claritate
sibi communicata vicissim Ecclesia est splendor gloriae
Iesu Christi. Hoc totum divina sublimitate ab ipso Domino
nostro declaratum habemus in ultima oratione ad Patrem
coram Apostolis peracta, u Clarifica Filium tuum, ut FH
lius clarificet te; sicut dedisti ei potestatem omnis carnis,
ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam... tui sunt,
et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clari/icatus
sum in eis .... Et pro eis sanctifico me ipsum, ut sint et
ipsi sanctificati in veritate.Et ego claritatem quam
dedisti mihi, dedi eis.,., ego in eis et tu in me, ut sint
consummati in unum n Io. XVII. 1. sqq. .
II. Nunc clarificatio Ecclesiae in Christo Iesu, et Chri-i
sti in Ecclesia sua nondum pervenit ad finem, sed augetur
continuis incrementis pro mensura sanctitatis et claritatis
proficientis in Ecclesia. Completo demum numero sancto-i
rum, quando occurremus omnes in mensuram aetatis ple-i
nitudinis Christi, per finalem clarificationem membrorum
consummabitur exaltatio nominis et glorificatio Iesu Chri-i
sti. Haec est illa u revelatio » et « apparitio » et u gloriosa
praesentia » Iesu Christi Filii Dei Aavepuxii;,
eTCKpocveia, rcapoiNTia), quae toties in sacris litteris celebra^
tur. u In revelatione Domini Iesu de caelo;., cum venerit
glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus,
qui crediderunt... ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu
Christi in nobis (2) et vos in illo secundum gratiam Dei
nostri et Domini Iesu Christi » 2. Thess. I. 7. sqq.
(1) Vide Phil. II. 6-11.
(2> Kata tt)v yapiv tou Oeou rjjitov x*t xupiou hjoou XpioTOu. Non di-
citnr tou Oeou xai tou xupiou, sed sub nno articulo tou Oeou xxi xupiou*,
ideo ntrnmqne praedicatam Deus noster et Dominus ad idem subiectum,
ad eandem personam Iesnm Christum pertinet. Vide Tract. de Trinit.
th. III. n. I; de Incarnat. th. VI. n. II.
— 314 —
Finis itaque ad quem omnia ordinantur, est Ecclesia
transferenda per statum militiae in statum Ecclesiae trium-i
phantis, ut in hac et per hanc consummetur ultimus finis
omnium, qui est gloria Dei et Agni. Omnes angeli, et qui
u Deo redempti sunt sanguine eius ex omni tribu et lingua
et populo et natione, » et u omnis creatura quae in caelo
est et quae super terram et sub terra et quae sunt in
mari r> voce magna omnem gloriam dant sedenti in throno
et Agno, qui occisus est. Apoc. V. XXI. XXII.
III. Haec ipsa ordinatio et continua progressio Eccle-i
siae viatorum ad Ecclesiam consummatorum constituit et
in se continet eandem relationem Ecclesiae novi Testamenti
ad suum salvatorem in secundo adventu glorificationis,
quae fuerat Ecclesiae veteris testamenti ad primum advem
tum redemptionis. Sicut intima ratio ac vita veteris Eccle-i
siae consistebat in praeparatione, spe et desiderio ad hunc
primum adventum, tamquam ad finem suum, ita Ecclesia
novi Testamenti habens redemptorem suum iam praesentem
et redemptionem completam, continuis progressibus ut ad
finem suum tendit et toto desiderio fertur ad « revelationem
filiorum Dei » et ad manifestationem gloriae Iesu Christi
in adventu secundo, ubi ultima inimica (edocto; eAOpo;)
destruetur mors, et cum subiecta fuerint illi omnia, ipse
Christus caput cum toto suo corpore in omnibus iam mem-i
bris glorificato subiicietur ei, qui subiecit sibi omnia, ut
sit Deus omnia in omnibus 1. Cor. XV. 24. sq.
In veteri Testamento patriarchis et prophetis praemon-i
stratur futurus; « in quo benedicentur omnes gentes ten
rae ; » venturus u qui est expectatio gentium ; » oriturus
ex Iacob, quem vident u sed non modo, » intuentur u sed
non prope; » radix Iesse, qui stat in signum populorum,
ipsum gentes deprecabuntur; » dandus u in lucem gentium,
salus usque ad extremum terrae; » dicitur u filiae Sion,
ecce salvator tuus venit... et opus eius cum illo; » u veniet
desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria;»
u et statim veniet ad templum suum dominator quem vos
quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis » etc.
Gen. XII. 3; XXII. 18; XXYI. 4; XLIX. 10; Num. XXIV.
17; Is. XI. 13; XLIX. 6; LXII. 11; Agg. I. 8; Mal. III. 1.
345
In novo Testamento horum promissorum possessio con-
iungitur cum expectatione consummationis in adventu se-i
eundo, u Apparuit (17rs<pave) gratia Dei salvatoris nostri
omnibus hominibus... expectantes beatam spem et adventum
gloriae (s7:t<pav€txv tyi; 5o;s?) magni Dei et salvatoris
nostri I. Ch. » 1. Cor. 1.7. « Conversatio nostra in caelis
est, unde etiam salvatorem exspectamus D. N. I. Ch.
qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum
corpori claritatis suae » Phil. III. 20. 21. « Vita vestra
abscondita est cum Christo in Deo; cum Christus appa-i
ruerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in
gloria, n Coi. III. 3. 4. (1). Vide reliqua in thesi antecedenti.
(1) Frequenter Apostoli diem revelationis Domini proponunt fidelibus
Christianis duplici scopo, tum ut in angustiis quibus premebantur, inde
animi fortitudinem et consolationem haurirent, tum ut vitae sanctitate
in illum sollicite se praepararent. Ante missionem Spiritus Sancti Apo-i
stoli ipsi sine dubio mox futurum putabant gloriosum regnum Iesu Chri-i
sti ; sed quando adhuc postea, manente iam in ipsis Spiritu veritatis,
ita loquuntur, ut diem Domini quam primum exspectandum dicere vi-i
deantur, tria animadvertentur oportet, a) Tempus novissimum, ultimi dies
saepe sumuntur pro toto tempore novi Testamenti in comparatione cum
veteri Testamento, b) Finis vitae praesentis ct post mortem indicium
particulare sane proxime futurum a singulis exspectari debet, status au-i
tem in quo iudex tura unumquemque invenerit, manet incommntabilis in
diem revelationis Domini et in aeternum, c) Sicut in veteri Testamento
spes omnis dirigebatur ad primum adventum Domini et ad eius Ecclesiam
futuram, ita in novo Testamento spes et omne desiderium sanctorum
fertur ad secundum adventum et ad ultimam glorificationem, quae sola
huic ultimae in terris oeconomiae superest ut terminus exspectationis, et
in quam haec transitura est, sicut ipsa erat terminus oeconomiae anti-«
quae. Unde mimm non est. Apostolos quandoque respicientes proximam
liberationem per mortem, sine expressa distinctione temporis transiisse
ad promissiones « Libertatis gloriae et redemptionis corporis » in secundo
Christi adventu (cf. Rom. VIII. 19-28.); eo modo quo prophetae veteris
Testamenti saepissime cum redemptione ex captivitate temporali coninn-
gunt redemptionem per Christum, licet una ab altera pluribus saeculis
esset divisa. Vide I. Cor. X. 11; Eph. IV. 30; Phil. I. 6. 10; I. Thess.
V. 2; 2. Tim. I. 12-18; III. 1; IV. 8; Heb. X. 25. 37; 1. Io. II. 18.
Iam primis temporibus in hanc Apostolorum praedicationem a quibusdam
alienos sensus inductos fuisse discimus ex 2. Thess. II. 2-8. et 2. Pet.
III. 9. 12-14. Temporis determinatio, quam Pater reservavit suae po-i
testati, ipsis Apostolis vel omnino vel certe pro publica praedicatione
erat abscondita Matth. XXIV. 30; Mare. XIII. 32; Act. I. 7.
346
Unde sicut fides et spes sanctorum veteris Testamenti
invocat primum adventum ut finem omnium desideriorum:
u vorate coeli desuper, et nubes pluant iustum» Is. XLV. 8;
ita suspiria Ecclesiae novi Testamenti anhelant ad glorifi-i
cationem Iesu Christi in adventu secundo, u Ego sum radix
et genus David, stella splendida et matutina: et spiritus
et sponsa dicunt, veni; et qui audit, dicat, veni! n Immo
omnium, quae ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per
patientiam, et consolationem Scripturarum spem habeamus,
ultima recapitulatio et verba postrema sunt clamor spiritus
et sponsae: u veni Domine Iesu ! n Apoc. XXII. 17. 20.
SECTIO IV.
Consideravimus hactenus ipsum divinum factum, quo-i
modo Ecclesia a Christo fundatore sit instituta et consti-i
tuta, ab Apostolis ex Christi mandato sub Spiritus Sancti
directione secundum eam divinitus inditam formam propa-i
gata et amplificata; quomodo deinde eadem efficienter sit
pretium ac opus redemptionis per sanguinem Christi, for-
maliter sponsa et corpus Christi sponsi ac capitis, exem-i
piari ter imago eius ac splendor relucens, finaliter tota ad
eius gloriam externam. Nunc ex divina hac constitutione
speciales proprietates Ecclesiae, prout in ipsa ea constitu-«
tione continentur, singillatim nobis deducendae sunt. Spe-i
ctabimus nimirum Ecclesiam in sua constitutione visibilem
et catholicam, infallibilem et sanctam, indefectibilem et
apostolicam, unam et necessarim omnibus ad redemptionis
applicationem aeternamque salutem.
§ I. De visibilitate Ecclesiae Christi in terris.
Praenotio historica.
Ecclesiam a Christo constitutam esse visibilem nec aliam
institutam quam hanc unam visibilem, inspecta ipsa histo-i
ria institutionis et constitutionis, prout in Scripturis evi-
347
denter continetur et a nobis in superioribus est exposita,,
tam manifestum in oculos incurrit, ut speciali explicatione
huius rei homini christiano non opus esse videatur. Hoc
quidem sine dubio verum est, si res absolute per se spe-i
ctetur; at vero Deformatores saeculi XYI. quantumvis
alioquin Scripturam « claram et sufficientem » iactarent,
hoc ipsum dogma in Scripturis lucidissimum penitus per-i
verterunt; unde necessitas explicationis ac defensionis hui
ius doctrinae inducta est maxima. Imo sicut apostatis illis
tamquam fundamentum polemicum ad ceteras suas haereses
adstruendas erant errores de Ecclesia, ita horum errorum
ac consequenter totius haereseos fulcimentum in molimine
adversus fidem catholicam erat ipsa haec negatio visibili-i
tatis Ecclesiae, adeo ut hoc dogmate rite explicato et con-i
stituto haeresis ipsa tota etiam in ceteris suis partibus
consistere non potuisset. Quoniam porro non nisi dira nei
cessitas polemica adversus catholicos induxit haeresiarchas
in hanc negationem, ex altera vero parte simpliciter per-i
sistendo in negatione visibilis Ecclesiae Christi in terris
neque ipsi societatem aliquam saltem nomine et specis
Christianam colligere neque eam quomodocumque collectam
tueri potuissent adversus alias sectas ex ipsis eorum prin-i
cipiis in dies pullulantes, et quoniam insuper institutio-
visibilis Ecclesiae Christi in terris nimis erat evidens ex
dictis et factis Christi ipsius et Apostolorum; hinc orta
est quoad hoc caput doctrinae inter Protestantes incredi-i
bilis quaedam confusio et variatio sententiarum et expli-i
cationum inde a primis auctoribus usque ad hanc nostram
aetatem, ita ut non modo diversi eorum magistri et diven
sis aetatibus, sed iidem homines uno tempore, ut ipse eoi
rum haeresiarcha Lutherus, aliter atque aliter loquerentur
pro diverso scopo polemico ; negantes visibilitatem verae
Ecclesiae in disputatione adversus catholicos et in defem
sione suae apostaseos, affirmantes eandem adversus alias
sectas fanaticas; iterum negantes in defensione sui princii
pii de independentia interpretationis privatae Scripturarum,
affirmantes in conatu aliquam adhuc partem dogmatum Chrii
stianorum retinendi; porro negantes in defensione alterius
sui principii de iustificatione per solam fidem, tum vero
318
iterum Ecclesiam visibilem affirmantes, quando disciplinam
aliquam et scelerum repressionem in suis coetibus necessa-i
riam esse comperiebant (1).
Primum nempe Deformatores toti erant in destruenda
Ecclesia, affirmantes eam ex multis iam saeculis corrupisse
(1) Illi Protestantes qui hac nostra aetate ad destruendam necessitas
tem fidei dogmatum insistunt fundamentalibus principiis ipsius sic dictae
Reformationis, saepe conqueruntur de inconstantia iam primorum « Refor-i
matorum » et ceterorum deinceps theologorum suorum in retinendis et per
omnes consequentias explicandis illis principiis, quorum primum ac totius
aedificii velut lapidem angularem dicunt esse illud de sola fide nempe de
sola fide speciali (fiducia peccati non imputati) iustificante, quam pro-
pterea dicunt u vitam Christi in fidelibus. » Ex hoc autem principio de
sola fide iustificante deducunt genuinam indolem miri negotii illius, quod
ipsi fingunt et appellant Ecclesiam, ac nominatim eius invisibilitatem,
u Ecclesia Protestantica, inquiunt, aedificatur in fide (singulorum), quae
nullatenus, sicut in Ecclesia catholica, est fides dogmatum ab Ecclesia
propositorum; sed est immediata vita Christi in singulis fidelibus. At do-
lendum est, neque a Reformatoribus neque deinceps ab Ecclesia evange-
lica hoc suum principium fuisse sincerum integrumque servatum; passim
namque relabebantur ad notionem catholicam, concipientes fidem velut
eam, qua credantur dogmata ab Ecclesia proposita. Ex Protestantica
notione fidei omnino vindicari potest sententia auribus orthodoxorum uti-i
que molestissima: potest quispiam esse vere fidelis, etiamsi ne unum quis
dem dogma Ecclesiae amplius admittat. Consideremus iam consectaria
quae ex hoc principio Protestantismi promanant quoad constitntionem Ecs
clesiae. Ecclesia nullo umquam momento suae existentiae in tempore pots
est spectari velut adaequata expressio ideae Ecclesiae; sed habet in se
spiritum Christianum, efficacem in universitate fidelium, velut principium
profectus in indefinitum. Habitus quoque singulorum ad Ecclesiam
omnino aliuB est in Protestantismo ac in Catholicismo. Singuli salutem
suam habent non communione cum Ecclesia, sed immediata sua relatione
ad Christum seu ad regnum coeleste: non Ecclesia facit eos Christianos,
sed Christiani faciunt Ecclesiam; Ecclesia non est institutum aliquod sus
pra singulos et supra communitatem, quod in se completum de coelo ad
nos descenderit; sed ea a singulis semper nova producitur, sicut historia
teste prius erat fides et erant singuli fideles, atque horum demum con-i
ventione inter se orta est Ecclesia. Singuli in se habent principium
salvificum, singuli sibi ipsis sunt sacerdotes coram Deo, unusquisque opus
reconciliationis cum Deo ipse inter se et Deum suum perficiat oportet lis
bemm habens accessum ad thronum gratiae. Hoc fecundissimo principio
universalis sacerdotii Christianorum omnis specifica differentia inter Cle-i
ricos et laicos sublata evanuit » Berolinenses Ephemerides Ecclesiae Pro-
testanticae 29. Septembris 1855. (Ioerg Geschichte des Protestantismus in
seiner nenesten Entwicklung. T. I. p. 136.).
349
veram fidem Iesu Chri9ti et pro fide divina induxisse in
orbe terrarum multos errores humanos totamque haerere
in idololatria , Romanum Pontificem esse Antichristum,
Episcopos catholicos, sacerdotes ac monachos esse ipsius
Antichristi Apostolos sensu proprio, quo in Scripturis An-
tichri s tu s pr aenun ti atu s r ep eri tur .
At vero si haec ita essent. Ecclesia a Iesu Christo fun-i
data eiusque sanguine redempta ex multis iam saeculis tota
periisset. Nihil ergo remansisset reformandum; sed insti-i
tuenda fuisset omnino nova Ecclesia, quae hoc ipso non
Iesu Christi fuisset sed alia Ecclesia novi institutoris,
opus proinde meri hominis. Ex altera parte Christus Deus
suam a se fundatam Ecclesiam evidenter promisit indefe-
ctibilem et hoc ipso in fide ac doctrina infallibilem fore
sub sua ipsius perpetua tutela omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi et sub directione Spiritus veritatis
cum ipsa docente et credente Ecclesia manentis in aeter-i
num. His angustiis pressi apostatae illi, ne, id quod evi->
dens erat, faterentur se ab Ecclesia Iesu Christi indefecti -
bili ac proinde adhuc tum existente defecisse, ac dogmata
Ecclesiae infallibilis atque adeo veritates certe a Christo
revelatas negasse, cogebantur comminisci novam doctrinam
de ipsa natura Ecclesiae, seu potius negare rem ipsam re-i
tento solo nomine Ecclesiae, fictione non minus quidem evi->
denter contraria Scripturis, sed interim tamen sufficienti
ad speciem aliquam pro vulgi ignorantia impiae rebellioni
obducendam.
Ecclesia promissionum, aiebant, quae sola est vera Ec-«
clesia Christi ex eius promissis indefectibilis, sancta et uni-i
versalis, non constat nisi solis membris sanctis (iuxta Lu-
theranos) vel praedestinatis (iuxta Calvinianos). Sola fide
speciali singuli Christiani apprehendunt merita Christi et
iustitiam qua ipse iustus est, per eamque sibi imputatam
ipsi singuli iusti non sunt, sed coram Deo habentur velut
iusti. Isti igitur sunt sancti et (iuxta Calvinianos) prae-i
destinati (nam qui praedestinati non sunt, nullam umquam
fidem et nullum fructum ex verbo et sacramentis perci-i
piunt, sed ex eis ad suam damnationem magis indurantur);
atque ex horum omnium et solorum numero vera Ecclesia
350
promissionum constituitur (1). Non potestate aliqua vel
ministerio divinitus instituto formantur ab Ecclesia et ge~>
nerantur, sed ipsi formant et generant Ecclesiam; singu-
lique sibi ipsis sunt sacerdotes, non per ministerium Ec-i
clesiae et in Ecclesia sanctificati, sed per suam quique fidem
specialem immediate conceptam virtute Spiritus Sancti quae
verbo inhaeret, Christi meritum apprehendentes et ita Chri-i
sto capiti uniti tamquam sola vera eius membra. In hac
immediata singulorum unione cum Christo excluso ministe-i
rio Ecclesiae stulte gloriari solent consistere praestantiam
suae Ecclesiae (quae revera Ecclesia non est) prae Eccle-i
sia catholica, quam dicunt intercedere mediam inter Chri-«
stum et singulos fideles. Quasi vero infallibilis doctrina
fidei, sancta disciplina, gratia sacrificii et sacramentorum
(1) In libris symbolicis Deforraatores ab articulo fidei de Ecclesia
eursim, ac si in ferro ignito incederent, conantur se expedire. « Praedi-i
camus beneficium Christi, quod fide (fiducia speciali) in Christum conse-i
quamur remissionem peccatorum, non cultibus excogitatis a Pontifice.
Porro Christus, prophetae et Apostoli longe aliter definiunt Ecclesiam
Christi, quam regnum Pontificum. Nec est ad Pontifices transferendum,
quod ad veram Ecclesiam pertinet, quod videlicet sint columnae veritatis,
quod non errent. Quare nos iuxta Scripturas sentimus. Ecclesiam pro-i
prie dictam esse congregationem sanctorum, qui vere credunt evangelio
Christi (quo intellignnt promissionem factam singulis peccata eis propter
Christi merita non imputari) et habent Spiritum Sanctum. Et tamen fa-i
temur, multos hypocritas ct malos his in hac vita admixtos habere socie-i
tatem externorum (massa ecclesiastica). Neque videmus, cum Ecclesia
proprie dicta appelletur corpus Christi, quomodo aliter describenda fuerit,
quam nos descripsimus; constat enim impios ad regnum et corpus diaboli
pertinere, qui impellit et habet captivos impios » Apolog. Confess. August.
ad articulum VII. (Libri svmbolici Lutheran. ed. Meyer p. 92.).
u Ab initio fuisse et nunc esse et in consummationem usque mundi
futuram unam Ecclesiam constanter credimus, id est, societatem et muh
titudinem hominum a Deo electorum, qui illum recte per veram fidem in
Iesum Christum colunt et amplectuntur, qui eiusdem Ecclesiae solus est
caput, quae etiam est corpus et spOnsa Christi Iesu, quae Ecclesia est
•etiam catholica, id est, universalis, quia electos omnium saeculorum, re-i
gnorum, nationum et linguarum continet, sive sint ex Iudaeis, sive ex
gentibus. Haec Ecclesia est invisibilis soli Deo nota, qui solus novit,
quos elegit; comprehenditque, sicut dictum est, tam electos defunctos, qui
vulgo Ecclesia triumphans vocantur, quam cos qui adhuc in hac vita sim
persunt militantes adversus peccatum et Satanam, et posthac sunt victuri »
Confess. Scotiae I. n. 16. (Confessiones Reformatae ed. Niemeyer p. 348.).
331
quae non Ecclesiam habent auctricem sed a Christo auctore
per Ecclesiam ministrantur singulis, non illud ipsum esset,
quo Spiritus Sanctus fidem, spem et charitatem infundit
et conservat in singulis sanctificatis eosque unit immediate
cum Christo et Deo, et quasi unio membrorum inter se
impedimento esset, et non potius tum conditio necessaria
ad unionem immediatam eorundem cum capite, tum eius
effectus: u ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et
ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.... ego in eis, et
tu in me, ut sint consummati in unum » (Io. XVII. 21. 23.).
Secundum istam igitur haeresiarcharum theoriam homi-i
nes quidem sunt utique visibiles, sensibilis est etiam ScrH
ptura et verbi praedicatio et sensibilia sunt u verbi admi-i
nicula » sacramenta; et ista sunt u signa externa » dum-i
taxat, et quatenus visibilia, non sunt propria attributa verae
Ecclesiae, sed communia etiam massae damnatae quae solo
nomine non re ipsa, non ex veritate sed per dissimulatio-i
nem veritatis dicitur Ecclesia Christi; nam illa omnia,
quibus homines uniuntur Christo atque ita ingrediuntur
numerum componentium veram Ecclesiam, fides suscepta,-
per hanc fidem imputata iustitia, sacerdotium proprium
omnibus et solis iustis, aut denique absoluta antecedens
praedestinatio, haec inquam omnia soli Deo comperta sunt,
hominibus vero occulta ac prorsus invisibilia, hocque ipso
invisibilis est Ecclesia vera, cum haec non sit aliud quam
numerus computatus omnium sanctorum aut praede stinato-i
rum. Quum itaque auctores rebellionis furiosam suam prae-i
dicationem, qua debacchabantur in totam per orbem terra-i
rum Ecclesiam tamquam Christo inimicam et synagogam
Antichristi, necesse haberent conciliare cum institutione
et promissis Christi quibus certi reddimur, ipsum omnibus
diebus usque ad consummationem saeculh futurum cum sua
per hanc ipsam institutionem ac praesentiam indefectibili
Ecclesia, atque adeo quum oporteret ostendere aut aliquid
saltem dicere, ubinam sit et per tot saecula dominantis An-i
tichristi fuerit vera illa Ecclesia promissionum; responde-i
bant Deum sibi semper conservasse aliquos sanctos sed occuH
tos et in medio nationis pravae latentes, horumque numerum
per orbem terrarum diffusum luisse et esse veram Ecclesiam.
352
Huic suo dogmati cum ceteris connexis de verbo Dei
claro et non indigo interpretationis, quo unusquisque sibi
ipsi sit sacerdos sibique solus sufficiat, ac de sola fide spe-»
ciali iustificante, insistebant primo in stadio, quando ad
avertendos populos ab Ecclesia, et (si fieri potuisset) ad
destruendam Ecclesiam omnibus viribus contendebant. At
vero cum rerum omnium perturbatio, sectarum diversarum
infinita colluvies, et fanaticarum multitudinum cruentae
rebelliones ex illis ipsis principiis exortae mox manifestum
redderent, in istis fundamentis nullam societatem religio-i
sam, nullum ne ad speciem quidem ordinem ecclesiasticum
posse constitui, resque civiles ipsas in ruinam trahi; tum
demum de ministerio ecclesiastico eiusque auctoritate, ac
proinde de Ecclesia visibili et de Ecclesiae constitutione
nova substituenda antiquae solliciti esse coeperunt. Sed hoc
opus, hic labor, ut evidenter contradictoria simul concilia-i
rentur! Nimis absurdum est, quod aliquando conarentur,
et pauci illi adhuc superstites, qui se Protestantes ortho-i
doxos dicunt, usque ad haec tempora conantur in pugna
quidem adversus catholicos retinere notionem Ecclesiae in-i
visibilis in ipsis principiis fundamentalibus totius haere-
seos expressam, simul autem ad suam religiosam societatem
continendam et adversus alias eiusdem originis sectas de-i
fendendam asserere et serio vindicare sibi Ecclesiam visi-i
bilem et indefectibilem a Christo institutam atque inde ab
Apostolis permanentem usque ad ipsos hos « orthodoxos »
perductam. Hac enim catholica notione visibilis Ecclesiae
promissionum constituta, ex ipsa « Reformationis » origine
et historia evidens est etiam caecis, totam defectionem
saeculi XVI. ac proinde sectas istas omnes, inclusa « ortho-i
doxa, n non esse nisi synagogas rebelles adversus veram
indefectibilem Ecclesiam Iesu Christi (1). Ut hanc eviden-i
tem consequentiam, quam in primis et ante omnia amoliri
eis ratum et fixum est, quomodo demumcunque effugiant.
(1) Protestantismus se ipsnm destrueret (ait Protestans Wincr in
u Comparatione professionum diversarum Ecclesiarum §. 19.), si Ecclesiam
agnosceret secundum suam essentiam ut externam institutionem, » nempe
ut ab ipso Christo institutam visibilem.
353
plerique integrum conservant principium fundamentale, ex
quo velut ex matrice suam trahunt originem. Ecclesiam
promissionum a Christo institutam fuisse et esse invisibi-i
lem. Tum vero ab hac vera Ecclesia sanctorum seu prae^
destinatorum distinguunt u massam ecclesiasticam, » quae
est utique visibilis. Ad hanc u massam, » visibilem in qua
vera Ecclesia latet invisibilis, aliqua disciplina ac ?:o>.iTsia
continendam, requiruntur ministeria quaedam et instituta
ecclesiastica, quibus componitur u constitutio Ecclesiae. »
Sed haec u constitutio » humanae est originis, et ideo mu-«
tabilis, pro diversis temporibus et locis diversa. Hoc po~i
sito, ratio sane nulla erat, hanc Ecclesiam visibilem cum
sua constitutione humana distinguendi velut sui iuris di— «
versam a civitate terrena ac regimine politico; unde ne-i
cessario consequebatur id, quod in Prote stanti smo ubique
factum esse videmus, ut reges seu principes politici sub no-i
mine ab Ecclesia catholica mutuato supremi Episcopi non
minus et eodem iure sic dictam Ecclesiam nationalem gu^
bernent, sicut sub nomine principis regunt alias res poli-i
ticas ac civiles. Quod vero dicunt, principem non recjia
potestate sed velut membrum praecipuum Ecclesiae fungi
supremo illo episcopatu, patet hanc fictionem ad illudens
dum plebibus excogitatam quoad rem ipsam nullius esse
pretii, praesertim cum ex principiis Prote stanti smi paulo
ante expositis de nullo sive rege sive magistratu constare
possit, ipsum esse membrum verae Ecclesiae; si autem eum
dicunt solummodo u membrum praecipuum » massae illius
quae non est vera Ecclesia, evidenter totum hoc negotium
u supremi episcopatus » politicum est, fundatum in pote-i
state regia et civili, nequaquam vero in praerogativa mem-i
bri Ecclesiae. Ex hac historica expositione status quaestio-i
nis tria sunt manifesta.
1°. Ex ipsis fundamentalibus principiis Deformationis
excluditur omnis notio Ecclesiae divinitus a Christo insti-i
tutae ; atque adeo in sectis istis sive singulis sive omnibus
nulla est, ne specie quidem. Ecclesia Christi. Si enim Ec-i
clesiam dicant illam congregationem visibilem, ea cum tota
sua constitutione opus humanum est ac terrenum; illa vero
quam aiunt esse divinae originis sed invisibilem, profecto
Fbanzelin. De Ecclesia Christi
23
354 _
Ecclesia non est, cum ibi singuli ab omnibus aliis indepen-
dentes et aliis incogniti per se consistant sibique sufficiant,
adeoque numerum quidem soli Deo notum, nequaquam au-i
tem Ecclesiam constituant, in qua divinis institutis, mi-i
nisteriis ac potestatibus formata u multi unum corpus
sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra »
Rom. XIII. 5.
2°. Evidens est contradictio in ipsis principiis ex quibus
coorta est et quibus innititur tota Deformatio. Ne de aliis
multis antilogiis nunc dicamus, ex una parte affirmabant
claram esse ac omnibus perspicuam Scripturam, ut quoad
credenda et sequenda nullo opus sit interprete; tum vero
ex altera parte dogmata ipsa fundamentalia de Ecclesia,
quae saltem quoad rei summam revera in Scripturis sunt
clara et perspicua (1), negabant; hisque substituebant prin-i
cipia ad suam apostasin necessaria, quae in Scripturis non
solum non continentur nec clare nec obscure, sed manife-i
stissime excluduntur.
3°. Patet ex ipso statu quaestionis, quanti doctrina de
visibilitate Ecclesiae promissionum sit momenti tum ad
totam doctrinam revelatam retinendam ac vindicandam adi
versus omnes haereses, tum ad rite perspiciendam non so~«
lum impietatem sed etiam ubsurditatem rebellionis sae~i
culo XVI. coeptae et in ultimis suis consectariis in dies
magis manifestae. Ad huius igitur dogmatis declarationem
nunc progredimux\ -
(1) « Quomodo antern confidimus in divinis litteris accepisse nos Chri-i
stum manifestum, si non inde accepimus et Ecclesiam manifestam? » Ang.
ad Vincent, ep. 1)3. n. 23.
355
THESIS XXI.
Visibilitas Ecclesiae in incommutabili Christi
institutione.
u Ecclesia novi Testamenti non facto humano sed institutione divina
» est religiosa societas visibilis; Christus enim Dcns-homo divinam reli-
n gionem pro hominibns non solum in animis latentem sed in visihi-
« libus rebus et institutis velut incorporatam fundavit, quae ipsa per
n professionem unius fidei, per disciplinam morum, per sacramenta sancti-
» ficationis ac cultus divini unam societatem hoiuiiinm religiosam con-
* iungnnt. Unde Ecclesia in terris non alia visibilis alia invisibilis est,
n sed ipsamet Ecclesia Christi visibilis proprietates habet etiam invisi-
*> biles; nec alia Ecclesia est conspicua alia per fidem credenda, sed
«ipsamet Ecclesia quae visibilis est, ut obicotum divinae revelationis
» et subiectum sup •rnatnraliuiu attributorum file ere lit nr; ac proinde
*» eadem una visibilis Ecclesia est etiam Ecclesia divinarum promis*
n sionum. «
I. Quaestio non est, si diligentius rem inspiciamus, utrum
Ecclesia quam Christus instituit, sit visibilis, sed quae-i
stio est, an Christus Ecclesiam ut visibilem instituerit;
non materialiter de visibilitate Ecclesiae Christianae, sed
formaliter de christiana visibilitate Ecclesiae agitur. Nulla
datur societas humana, nulla inter, homines societas reli-i
giosa, et ut comparationem arctius restringamus, nulla
datur secta haeretica, quae non contineatur suis nexibus,
compositae humanae naturae ad formandam societatem
quamcumque ac nominatim religiosam necessariis, adeoque
externis etiam ac sensibilibus. « In nullum nomen religio-i
nis seu verum seu falsum coagulari homines possunt, nisi
aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium con-i
sortio colligentur, quorum sacramentorum vis inenarrabi-i
liter valet plurimum » (s. August. cont. Faust. 1. XIX.
c. 11.). Verum compages et nexus illi sensibiles sequuntur
naturam ipsius societatis, cuius (quatenus est societas) sunt
ratio formalis propria ac proinde in naturalibus societati-i
bus humanitus institutis huiusmodi vincula «unt humanae
350
institutionis; in religionibus falsis et in sectis haereticis
(ut religiones ipsae) sunt non solum hominum inventa sed
etiam impietatis commenta; si quae vero a sectis retenta
sunt velut reliquiae ex religione divina, ea non ad sectas
formaliter ut tales, sed ad societatem religiosam pertinent
divinitus institutam, a qua defecerunt et cui tamen se ru¬
pe r quamvis rebelles obligantur (1). Certe igitur etiam in scn
cietate a Christo instituta, in Ecclesia Christi compages
unionis, quibus ipsa societas unitorum formatur et intrin— ■
secus constituitur, secundum naturam huius societatis hu-
mano-divinam visibiles sint oportet, secus humana socie-i
tas ct Ecclesia in terris non esset, et sint ab ipso Christo
fundatore inditae,, secus societas et Ecclesia divina non
esset et Christiana. Sine huiusmodi enim u signaculorum
visibilium consortio » mente forte concipi potest (per quam-i
dam ab s tractionem) numerus Deum religione divina colen-i
tium, sed nulla hominum Deum colentium societas, cum
desit ipsa essentialis forma societatis; et si numerus deinde
hominum ipsa velut natura cogente per talem visibilium
signaculorum formam in consortium coiret, societas foret
non divinitus sed opera humana instituta. Ipsum igitur
nomen Ecclesia, quando agitur de Ecclesia inter homines,
implicitam habet significationem essentialis visibilitatis,
non solum ratione materiae, quia hominibus visibilibus con-i
stat, sed maxime et proprie ratione formae, quia est so->
cietas hominum. Quam ob rem quaerere utrum Christus
instituerit Ecclesiam visibilem perinde prorsus est ac quae-«
rere, utrum instituerit Ecclesiam in terris; qui vero lo-i
quuntur de instituta divinitus Ecclesia in terris invisi-i
biliy coniungunt terminos se invicem excludentes. Hinc
est, quod Lutherus eiusque sectatores in illis documentis,
in quibus tuentur suum conceptum invisibilitatis, etiam
ipso sacro nomine Ecclesiae expuncto dixerunt nomine pro-i
fano communitatem (gemeinde). Nam praeciso numero san-i
ctorum quem soli Deo cognitum, nobis vero omnino invisi-«
bilem et incompertum dixerunt. Ecclesia quam deinceps
ipsi efformare conati sunt, non poterat esse aliud quam
(1) Dc hac re inferius pluribus dicemus.
337
u communitas » politicis institutis coagulata. Idcirco sine
ulla contradictione tam multa de mutandis constitutionibus
suarum u communitatum » disputare possunt; eo vero ma-i
ior est contradictio in verbis et iniqua crudelitas in factis,
dum nunc palam profiteri solent, se u non contra Ecclesiam
catholicam sed contra hierarchiam, » qua sacra constitutio
a Christo incommutabiliter suae Ecclesiae indita conti-i
netur, bellum movere, atque salva catholica fide et Ecclesia
constitutionem eiusdem mutari posse sibi fingunt.
II. His praenotatis iam ex tota antecedenti tractatione
nostra non minus manifestum est, Christum suam Eccle-i
siam condidisse ut visibilem, quam certum est, Christum
aliquam suam Ecclesiam in terris instituisse. Absolute lo— «
quendo potuit Deus revelationem et religionem suam su-
pernaturalem ita dare hominibus ut singulos ipse per se
revelatione aut inspiratione immediata constitueret prophe-i
tas in doctrina, sanctos in disciplina, sacerdotes in divino
cultu sibi sufficientes, adeoque nullo authentico magisterio,
nullo divinitus instituto regimine, nullo peculiari sacerdo-i
tio coniunctos. Quae in tali hypothesi foret convenientia
inter multos in fide, in disciplina, in cultu divino, ea non
vinculis visibilibus contineretur, sed tota deberetur soli
invisibili internae singulorum inspirationi, quae in omni-i
bus foret eadem ab uno Spiritu; nec proinde foret unitas
socialis divinitus instituta, ac propterea nulla divinitus
instituta Ecclesia sensu biblico vocabuli, quia licet dici
posset numerus fidelium, singuli tamen per se consistentes
non forent partes ac membra alicuius totius organice uniti,
cuiusmodi Ecclesia in Scripturis exhibetur, u Ipse dedit
Pastores et Doctore3 ad consummationem (1) sanctorum in
(1) Ilpo? x«T3pTi9[Aov ad membrorum eoniunctionem et ordinatam di— •
spositionem datum est a Christo ministerium Pastorum et Doctorum; per
has enim iuueturas subministrationis a Christo capite descendentis totum
corpus harmonice compactum est et connexum (rjvapiioXoyojjxivov *«t
(ix£o[AcVov Sia r.xrsrA ttj; ent/oprjia?)et per has innctnras quae sunt
organa visibilia subministrationis invisibilis iit, quod Christus rogavit et
utique impetravit non pro Apostolis tantum « sed et pro iis qui credituri
sunt per verbum eorum, ut omues * sint consummati in nnuin » (lo. XVII.
20-23.).
358
opus ministerii, in aedificationem (si; gIxq$o;xrv) corporis
Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei.ut
iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni
vento doctrinae in astutia hominum... Caput Christus ex
quo totum corpus compactum et connexum per omnem i un¬
cturam subministrationis.... augmentum corporis facit in
aedificationem sui in charitate n Eph. IV. 11-16.
Illa vero mere spiritualis in singulis propria ac inde-
pendens oeconomia forte beatis in termino (1) non autem
hominibus redemptis in via congruens, iam a priori saltem
undequaque improbabilis esset; a posteriori ex historia, ex
revelatione ipsa, ex perpetuo evidenti facto certum prorsus
est, numquam sive in veteri sive multo minus in novo Te-i
stamento a Deo revelationem ac religionem generi humano
communicatam fuisse modo illo descripto, qui non nisi per
providentiam extraordinariam nobis occultam in specialibus
quibusdam casibus quadamtenus admitti potest (2). u Quid
cum singulis agatur (providentia illa extraordinaria), Deus
qui agit, atque ipsi cum quibus agitur, sciunt; quid au-i
ri) In ipsa etiam Ecclesia coelesti, ubi Dens cs‘ omnia in omnibus,
bierarchiac sunt et ordines diversi secundum diversa dona, secundum di— •
versas operationes et secundum illuminationes inferiorum a superioribus.
- Etenim mm solum superioribus et inferioribus men-.ibu.s. sed etiam eoor-
dinatis (nui sunt unius eiusd**mquc bierarchiac) a supersubstantiali rerum
omnium primordiali ordinatore lex ista constituta e.'t, ut per singulas
liicrarehias primi essent ae medii novissimique ordines ae virtutes, infe-i
rioribusque diviniores (Deo propinquiore. ) myst le essent et manuductores
ad divinum accessum, divinamque illustrationem ae communionem » (in
illustrationibus nempe et communicationibus accidentalibus, non in bea-i
tifica visione essentiali). Iva: yap oj jxovov ir.\ rov urioxctaivtov T£ xa:
•jyiiarvoiv vo'ov, aXXx xav to:; o;xoTayci:v ovto; 6 Osaao; <bs:aTai naA-a ttj;
"xvtov u-£Ooyr.ou Ta!;:av/:a;, to xaQ’ £xaaTr,v YzyxyAxv npuiT»; xai p.£aa; xa:
T:X-'jTa:a; Etva: Ta;::; t£ xa*. ojva;x::;, xai :wv f,ttovmv Eivat rou; Osiotegoj;
txjara; xai /::say'oyoj; £-i rrtv Or/.av nooaaywyjjv xa: £XXa;x'}:v xa: xoivomav.
Dionvs. Coalent. Iliorareh. c. 4. n. 3. Eodem autem auctore « nostra sa-i
cratis sima hicrarohia est coelestium hierarehiarum quaedam supertuundana
imitatio, n tojv oxoavitov ucar/nov unEoxoauio; |x:;xr-ji;. Ibid. e. 1. n. 3.
Vide dement. Alex, supra f. 45. p. 2. et consule Pctav. de Angelis 1. II.
e. 5. ef. s. Th. 1. q. 10(3. a. 1.
(2) (lonfer s. Thomam de Verit. Veritat. qu. 14. a. 11; 3. dist. 25.
q. 2. a. 1.
359
tein agatur cum genere humano (providentia ordinaria), per
historiam commendari voluit et per prophetiam n (superna-
turalibus factis ac revelatione publica). Aug. de vera Reli-i
gione c. 25. n. 46.
Atqui hisce factis et hac revelatione certissime constat,
Christum Dominum (quoniam de Ecclesia novi dumtaxat
Testamenti agimus) totam suam religionem non aliter insti-i
tuis se nisi velut formam exstantem et sese exhibentem in
visibili Ecclesia, ut sit christiana religio velut incorporata
in Ecclesia et per eam ipsa religio facta visibilis (1), atque
adeo ut totum opus Christi revocari possit ad fundationem
huius suae Ecclesiae socialis ac proinde visibilis, quam
acquisivit sanguine suo et sibi (xutyjv eauTu) exhibuit glo-i
riosam (vide thes. VI. n. 1; VII. n II.).
Sane tota religio christiana continetur veritate doctrinae
revelatae ad credendum in fide, sanctitate praeceptorum et
disciplina ad vivendum opere operantis in spe et charitate,
mysteriis sacrificii et sacramentorum ad adorandum Deum
in perfecto cultu, et ad sanctificandos homines in gratia
opere operato. Atqui haec omnia ac proinde totam suam
religionem Christus non instituit nisi ut elementa infor-i
mantia suam Ecclesiam in authentico magisterio Aposto-i
lorum et successorum apostolicorum usque ad consumma-i
tionem saeculi, cui ex eadem institutione respondeat totius
Ecclesiae non interna solum fides sed unitas etiam praedi-i
cationis et professionis; in sacro imperio seu potestate
regiminis eorundem legatorum Christi, quo per proprias
leges, per iudicia, per sanctiones vita christiana in tota
Ecclesia dirigatur non solum virtutibus internis sed disci-i
plina quoque et actibus externis, qui tum ut fructus ma-i
nifestantes tum ut incitamenta et adiumenta virtutum sunt
proximum obiectum sacri regiminis; in peculiari sacerdo-"
tio tandem, quo iidem sacri doctores et pastores sunt insi-
(1) Tertullianus definit Ecclesiam « corpus de conscientia religionis »
Apologetic. c. 39. Sicut Paulus de Filio Dei qui « invisibilis in snis fa~i
ctus est visibilis in nostris, » dicit (Coi. II. 9.) in ipso incarnato « ha-i
bitare omnem plenitudinem divinitatis corporaliter n (ato;x*Tixw;); ita dici
potest pleuitudo divinae religionis exstare in Ecclesia Christi corporaliter.
300
gniti, ut sacrificent corpus Christi reale sub visibilibus
speciebus nomine et cum participatione totius Ecclesiae ad
divinum cultum, pro tota Ecclesia ad communem fructum;
atque ut corpus Christi mysticum seu ipsam Ecclesiam in
singulis suis membris sanctificent visibilibus sacramentis.
Haec porro omnia elementa, ex quibus et in quibus
Christus suam Ecclesiam formavit, ita mirabili complexione
in unitatem coalescunt, ut iidem qui sub una ratione do-
ctores, pastores, sacerdotes dati a Christo ad docendum,
regendum, sanctificandum praesunt, ipsimet singuli sub ra-i
tione alia subsint docendi, regendi, sanctificandi, atque
adeo pertinentes sub una ratione ad Ecclesiam docentem,
sub ratione alia pertineant ad Ecclesiam discentem seu au~i
dientem, si excipias supremum pastorem et doctorem, vi-i
sibile caput Ecclesiae, de quo tamen ipso id quadamtenus
valet, quoad definitiones scilicet doctrinae a magisterio iain
factas, quoad iurisdictionem fori interni, et quoad sancti-i
ficationem per sacramenta (1).
Talem, ut nunc indicamus. Ecclesiam, ac proinde non
nisi sub hac forma concreta religionem a Christo esse in-i
stitutam, ex antecedentibus thesibus est manifestissimum,
ut ulteriori demonstratione non indigeat. Vide th. VI-IX.
In hisce igitur visibilibus elementis Ecclesia ab ipso suo
divino fundatore est instituta et ex his componitur, ita ut
si vel unum Retrahas, eoque magis si omnia visibilia ele-i
menta quatenus societatem informant et efformant, neges
et auferas, quemadmodum a Prote stantibus factum est et
ex eorum principiis necessario consequitur, nulla amplius
(1) Audivi canouistam quemlam satis alioqnin eruditum magna con->
tentione disputantem, Romanum Pontificem non esse nec recte dici posse
- membrum Ecclesiae, » ac si caput corporis sive physici sive moralis
membrum corporis praecipuum non esset, a quo reliqua omnia membra de-i
pendeant et in unitatem vivificam coniungantur ac contineantur. Si cor-i
pus Ecclesiae in suis membris snbordinatis consideras distinctum a suo
capite visibili, illud consideras inadacquate; si consideras a capite sepa-<
ratum, ipsum u corpus a Christo compactum et connexum ** dissolvis non
secus ac illi Gallicani quondam ct Febroniani, qui Concilium oeAuraeni-
cuiu ponebant seorsum imo et discors a Romano Pontifice, ac visibilem for-i
mam essentialem Concilii universalis atque adeo Concilium ipsum destrue-i
bant.
-.301
supersit Ecclesia Christi. Proinde character visibilitatis
est ita essentialis, ut sine illo Ecclesia Christi in terris
ne mente quidem concipi possit; sed ea vel nulla vel visi-«
bilis dici debeat.
Longe aliud vero est dicere elementa Ecclesiae esse vi-i
sibilia atque idcirco non aliam dari Ecclesiam Christi in
terris nisi visibilem, et aliud esset dicere in his elementis
nullas esse proprietates, nullas virtutes ac vires efficaces,
quae sint per se invisibiles. Hoc alterum iam ex data de-i
scriptione elementorum Ecclesiae manifesto apparet absur-i
dum; neque enim Ecclesia cadaver est sed supernaturali
virtute ac vigore vivens corpus Christi. Sicut Christus
caput et exemplar non est Christus, si cum Photinianis
aut Nestorianis visibilis humanitas tantum spectatur, nec
Christus est si cum Monophysitis spectetur sola invisibilis
divinitas; sed est unus Christus in et ex invisibili ac vi-i
sibili natura a (ex duabus et in duabus naturis inconfuse
et indivise): » ita corpus Christi mysticum Ecclesia non
est, nisi quatenus elementa eius visibilia informantur et
in sua propria ratione constituuntur proprietatibus ac do-«
tibus divinis, quae in ipsis elementis visibilibus per se in-i
visibilia non nisi fide et intellectu per fidem illustrato
percipiuntur. Sic doctores et pastores et sacerdotes a Chri-i
sto instituti externis etiam signis ex eadem Christi insti-i
tutione in perenni successione discernuntur; sed infallibi-
litas magisterii, auctoritas sacri imperii, potestas sacerdotii
inest quidem ipsis visibilibus gestoribus et* exseritur visi-i
bilibus actibus, in se tamen ipsa invisibilis manet obiectum
solius fidei. Idem valet de visibilibus sacramentis et sacri-i
ficio prae efficaci virtute sanctificandi et prae victima sub
alienis speciebus; nec minus de membris Ecclesiae in sua
visibili initiatione, professione, disciplina ac vita Christiana,
si haec elementa visibilia comparentur cum interna per se
invisibili fide et sanctificatione. Brevissime dici potest Ec-i
clesia tota quidem sed non secundum totum visibilis. Yide
haec plenius demonstrata superius.
Non igitur in eo posita est haeresis Prote stantium,
quod affirment esse essentialia aliqua elementa invisibilia
in Ecclesia Christi; id enim verissimum est et ex fide ca-
302
tholica certissimum; imo longe plura sunt et nobiliora et
efficaciora elementa illa invisibilia, quam quae Protestantes
admittunt; unde non minus errant negando aut pervertendo
id, quod vere per se invisibile ex institutione Christi et
dono Spiritus Sancti inest Ecclesiae, quam negando aut
pervertendo id, quod ex eadem Christi institutione et SpH
ritus Sancti operatione est ac perenniter manet elementum
Ecclesiae conspicuum.
IV. Ex dictis iam etiam apparet, quomodo visibilis Ec-»
clesia Christi sit obiectum fidei, de qua re dicendum est,
non solum ad amovendam illam ultra omnem captum ab-»
surdam adversariorum conclusionem, u vera Ecclesia fide
creditur, ergo est invisibilis; » sed multo magis ad ipsam
genuinam visibilitatis notionem illustrandam.
Sicut in obiectis ordinis naturalis visibilitas relata ad
actum humanum spectanda est non pro mera perceptione
sensili, sed pro perceptione sensili coniuncta cum intelli-
gentia rationali, siquidem ipse humanus actus perceptionis
per sensus rationalis est, non autem mere materialis sicut
in brutis; ita res religiosae etiam quae sunt visibiles, con-i
stituuntur, quatenus religiosae sunt, obiectum intelligen-
tiae non mere naturalis sed illustratae per fidem. Dicere
possumus: sicut considerationem humanam a perceptione
mere animali eorundem obiectorum sensibilium distinguit
ratio, ita obiectorum sensibilium ad revelatam religionem
pertinentium considerationem Christianam a mere humana
perceptione distinguit fides, adeo ut eadem sensibilia per
illud ipsum quo constituuntur obiecta revelatae religio-»
nis, constituantur etiam obiecta supernaturalis fidei. Sic
sacramentum Christianum sine dubio est sensibilis ritus,
infideli non minus quam fideli conspicuus; at illud quo ritus
ipse sensibilis constituitur in ratione sacramenti christiani
(divina nempe eius institutio et supernaturalis efficacia)
non sensibus patet sed fide credendum est; et hac fide consi-»
deratio christiana fidelium ab humana perceptione infidelium
quoad eundem ritum visibilem omnino differt. Neque vero
ideo quia supernaturalis dignitas et virtus sacramenti non
sensibus percipitur, quisquam negabit sacramentum in quo
creditur illa dignitas et virtus, esse visibile; aut vicissim
— 3G3 —
dicet sacramentum quod est visibile, non esse obiectum fi— «
dei divinae. Fide nimirum creditur hunc conspicuum ritum
esse sacramentum divinitus institutum et efficax sanctifi-«
cationis ; non fide sed sensibus percipitur, liic et nunc Jieri
actionem e. g. ablutionis et prolationis verborum. Ita ergo
etiam universim in Ecclesia non dividitur sed tamen di— '
stinguitur formalis ratio, sub qua est humano modo i. e.
sensibus cum intellectu coniunctis visibilis, et formalis ra~i
tio sub qua divinae fidei obiectum est.
1°. Visibilis est Ecclesia ut hoc determinato modo ac on
dine existens et per historiae decursum propagata societas.
a) Profecto enim visibilis est hierarchia cum vindica->
tione, professione et functione tum magisterii et doctrinae
in omnibus formis praedicationis tum et populorum profes-i
sionis; tum regiminis cum sacra disciplina et externa vita
Christiana; tum sacerdotii cum sacrificio, sacramentis ac
cultu divino.
b) Evidentia historica constat, in hac sua constitutione
Ecclesiam fuisse visibilem omnibus aetatibus usque ad Apo-i
stolos, et eandem continua successionum serie ad nos usque
propagatam fuisse. Non ergo solum in praesenti Ecclesia
visibilis cernitur, sed simplici intuitu historico, qui aequi-
valet visioni, et longe diversus a fide divina etiam ab infi-i
delibus ratione utentibus haberi potest. Ecclesia intelligitur
visibilis omnibus saeculis antecedentibus. Pro tempore prae~<
senti sensibus physicis cum intellectu, pro omnibus tempo-i
ribus sensui historico intellectuali Ecclesia est visibilis.
c) Eodem modo huc pertinent et in se sensibilia sunt
facta et charismata externa, quae in Ecclesia et ex Ec-i
clesia velut fructus ex arbore omnibus aetatibus proger-i
minant; ex una parte mirabilis Ecclesiae conservatio et
propagatio, transmutatio mundi pagani in mundum Chri-i
stianum per spiritum Apostolicum absque respondentibus
praesidiis humanis, martyria cruenta in persecutionibus
omnium hostium, victoriae incruentae in pugnis et insidiis
omnium errorum; ex altera parte multitudo non interrupta
miraculorum in factis corporeis, manifestationes charisma-i
tum et virtutum heroicarum in factis spiritualibus et in
vita perfecta. Quae quidem omnia, quatenus visibilia sunt.
- 304 -
non sunt obiectum fidei sed motiva crcdibilitatis eorum,
quae de Ecclesia fide divina creduntur, adeo ut Ecclesia
quae creditur et cui creditur, in se ipsa in suis nimirum
elementis et factis sensibilibus sese exbibeat omnibus gen-i
tibus fide dignam tum ut obiectum credendum tum ut te~i
stem fide sequendum. Simili prorsus modo, ac Christus ipse
visibilis in terris, fundator et exemplar et caput Ecclesiae,
suis factis sensibilibus a nativitate usque ad ascensum in
coelum sese exhibuit tum testem veritatis cui credendum,
tum veritatem ipsam ac Filium Dei, in quem credendum,
a Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si
autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus cre-i
dite, ut cognoscatis et credatis, quia Pater in me est et
ego in Patre » Io. X. 39. Sicut de Christo scriptum est:
u testem populis dedi eum, ducem et praeceptorem genti-i
bus ; 7) ita de Ecclesia eius continuo subiungitur. u Gentes
quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum
Deum tuum et sanctum Israel, quia glorificavit te » Is. LY.
4. 5. Sicut de Christo dictum est: u dedi te in foedus po-i
puli et in lucem gentium » Ib. XLII. 7; ita de Ecclesia
dicitur: ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splen-i
dore ortus tui » Ib. LX. 3. Sicut « radix Iesse stat in si—*
gnum populorum... et levabit signum in nationes» Ib. XI.
10; ita Ecclesia est civitas in monte Sion, quam vident
omnes gentes, et ad quam confluunt omnes, qui quaerunt
veritatem et salutem, u Et erit in novissimis diebus prae-i
paratus mons domus Domini in vertice montium, et eleva-i
bitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes; et ibunt
populi multi et dicent: venite et ascendamus ad montem
Domini et ad Domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas,
et ambulabimus in semitis eius*, quia de Sion exibit lex et
verbum Domini de Ierusalem » Ib. II. 2; Mich. IY. I. Cf.
Concil. Vaticanum sess. III. cap. 3.
2°. Haec ipsa Ecclesia eo, quo dictum est, modo visibi~«
lis, cum sua constitutione hierarchica, cum suo magisterio
et professione fidei, regimine et disciplina, sacerdotio, cultu
divino et charismatibus sensibilibus etiam describitur ac
revelatur verbo Dei, adeoque ipsamet Ecclesia quae sub
una ratione est visibilis et historice intelligibilis, sub alia
- 3(35 —
ratione est obiectum fide divina credendum propter aucto-i
ritatem Dei revelantis; seu est obiectum non iam solum
in suis elementis et factis, quatenus sensibilia sunt, viden-i
dum et naturali intellectu intelligendum, sed in iisdem ele-i
mentis et factis et omnibus suis attributis, quatenus verbo
Dei revelata sunt, intellectu fide illustrato credendum.
Etenim a) Divina Auctoritas in magisterio et imperio,
veritas, sanctitas, efficacia in sacerdotio, sacrificio et sacra-i
mentis proprietatesque aliae supernaturales solo Dei verbo
innotescunt, atque adeo fide creduntur, b) Huius Ecclesiae,
quam nunc praesentem cernimus, existentia per decursum
saeculorum usque ad Apostolos, eius per Apostolos propa-i
gatio, imo eius institutio per Christum visibilem in terris
historice quidem citra fidem divinam innotescere potest,
quod ex dictis ad visibilitatem pertinet; sed sicut ipsius
Christi divinitas, ita divinitas institutionis Ecclesiae tum
generatim et in abstracto, tum determinate et in concreto
huius Ecclesiae, sola fide creditur. Imo illa quoque quae
historice et naturaliter intelligi possunt, institutio per
Christum, propagatio per Apostolos et reliqua facta obie-i
ctum sunt fidei divinae, quatenus in historia non mere
humana sed in historia revelata continentur.
Ex his manifesta apparet absurditas distinctionis inter
veram Ecclesiam invisibilem, quae fide credi debeat, et vi-i
sibilem u massam ecclesiasticam, r> ut aiebant, ad quam na~i
turalis sensus, nullatenus vero supernaturalis fides refera-i
tur. Quin potius ipsa Ecclesia visibilis est obiectum fidei,
quamvis sub alia ratione ac consideratione sit visibilis ac
naturaliter intelligibilis, et sub alia ratione per fidem su-
pernaturalem credenda. Ita etiam in capite Ecclesiae Christo
Domino Apostoli non alium videbant et alium credebant;
sed eum ipsum quem videbant sub ratione sensibilis huma-i
nitatis, credebant sub ratione divinitatis, non alium et
alium, quae haeresis deinde erat Nestorii, sed aliud ct
aliud, u Hominem vidit et Deum confessus est (Thomas)
dicens: Dominus meus et Deus meus. Videndo ergo credH
dit, qui considerando verum hominem, hunc (ipsum homi-i
nem) Deum, quem videre non poterat, exclamavit. » s. Gre~i
gor. in Evang. 1. II. hom. 26. n. 8.
- 300 -
V. Hanc ipsam Ecclesiam visibilem esse Ecclesiam pro->
missionum, cui nempe factae sint et ad quam solam refe-«
rantur promissiones omnes a Christo Domino de Ecclesia
et pro Ecclesia sua enuntiatae, ulteriori probatione non
indiget, cum ex demonstratis alia Ecclesia Christi in ter-i
ris praeter visibilem nec instituta fuerit nec proinde um-
quam exstiterit. Imo verbis iisdem, quibus Christus Deus
institutionem suae Ecclesiae visibilis enuntiavit, etiam de~i
claravit eiusdem infallibilitatem, auctoritatem, potestatem
perennem ac indefectibilem in doctoribus, pastoribus, sacer-i
dotibus a se institutis suaque legatione functuris, adeo ut
his promissionibus detractis verba institutionis Ecclesiae
nulla supersint aut nullum habeant sensum; vicissim vero
detracta in iisdem verbis institutione Ecclesiae visibilis,
pro promissionibus nullum amplius remaneat subiectum,
ipsaeque propterea promissiones evanescant.
Sane Christus Dominus numquam dixit: doctrinam meam
sine doctore, vitam religiosam sine pastore et sine subie-
ctione, activam sanctificationem et cultum divinum sine
ministris et sacerdotibus conservabo in quibusdam sanctis
nulli mortalium cognoscendis, qui singuli independentes
sibi ipsis sufficiant, et horum numerum mihi soli notum
in medio massae ecclesiasticae, quae non pertinet ad Eccle-i
siam meam sed est massa damnata hypocritarum, perpetuo
conservandum appellabo Ecclesiam meam. Hic non Christi
sed Deformatorum sermo erat, quamdiu nimirum totam vH
sibilem Ecclesiam in orbe terrarum defectionis accusare et
infelices populos ab ea divellere propositum habebant, ut
superius declaravimus.
Christus Dominus suam Ecclesiam dicit esse eam, quae
ab ipso est aedificata in Petro; in hac Ecclesia tamquam
in regno coelorum in terris claves seu supremam potesta-i
tem committit Petro, ita ut solvendo ac ligando, quidquid
ad regnum coelorum pertinet, eam exerceat in eodem toto
regno. Est ergo Ecclesia Christi non numerus incognitus
sanctorum sibi sufficientium, sed regnum omnino cognitum
a capite visibili ex potestate a Christo accepta administra-i
tum, actibus exercendis a potestate cognita in subditos co-i
gnitos, qui actus ergo ipsi externi sint et visibiles. Huic
307
Ecclesiae in Petro aedificatae et huic regno sub Petro con-i
stituto, adeoque suae uni visibili Ecclesiae promittit inde-
fectibilitatem in ipsa ratione ac proprietate Ecclesiae et
regni Christi, ut ipsamet visibilis Ecclesia numquam pos-i
sit desinere esse vera Ecclesia et regnum Christi: u et
portae inferi non praevalebunt adversus eam. » Promissa
ergo est etiam indefectibilitas fundamenti visibilis, admi-i
nistratoris ac administrationis supremae potestatis, et fun-i
ctionum in solvendo et ligando. Matth. XVI.
Pariter sub Petro et cum Petro omnium ovium et agno-i
rum Christi visibili pastore constitutum collegium Aposto-
licum Dominus iubet discipulos facere omnes gentes et sin-i
gulos in eis baptizare, atque baptizatos omnes inducere in
observationem totius doctrinae et disciplinae. Ex parte ergo
altera iubet obedientiam et subiectionem erga ipsos Aposto-
* los docentes, administrantes sacramenta, inducentes in ob-i
servandam omnium mandatorum. Hanc ipsam ita dispositam
visibilem Ecclesiam promittit perennem fore et indefectibi-
lem in praedicatione doctrinae et fide, in regimine et di— «
sciplina, in sacramentis et sanctificatione sub sua tutela
et sub assistentia Spiritus veritatis omnibus diebus usque
ad consummationem saeculi, u Docete omnes gentes, bapti-i
zantes eos _ docentes eos servare omnia _ et ecce ego
vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi. » u Alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat voi
biscum in aeternum. Spiritum veritatis » Matth. XXVIII.
Io. XIV. Vide thes. XI.
Eandem ita dispositam Ecclesiam praecepit audiendam,
et rebelles puniendos velut ethnicos et publicanos, promissa
potestate universali, quaecumque ad Ecclesiam spectant,
alligandi aut solvendi super terram, ita ut ligata aut so-i
luta sint in coelo. Quae quidem auctoritas et potestas quam
certo non est ex humana politia sed ex Christi institutione,
tam evidenter nec exerceri nec intelligi potest nisi in Ec-i
clesia visibili. Matth. XVIII.
Hoc ipsum repetendum est de descriptione Apostolica
Ecclesiae, in qua ab ipso Christo dati sunt pastores et do-
ctores, ne circumferamur omni vento doctrinae, idque usque
ad consummationem et plenitudinem corporis Christi. Eo-
— 368 —
dem modo exhibetur Ecclesia velut domus Dei, quam ad~i
ministrent Episcopi cum subiectis sibi inferioribus mini-i
stris secundum certam legem conversationis, quae proinde
visibilis est; et eadem ita descripta praedicatur u columna
et firmamentum veritatis » Eph. IV; 1. Tim. III.
Postremo, ne cetera prosequamur, Christus Dominus sa-i
crificium incruentum corporis sui pro nobis dati et fracti,
sanguinis sui prout erat in calice, pro nobis effusi in ul-i
tima coena eodem modo, ut ipse fecerat, faciendum instituit
ab Apostolis in sua Ecclesia et pro Ecclesia in sui com-i
memorationem. Sed hoc sacerdotium seu in concreto hos
sacerdotes visibiles ad offerendum visibile sacrificium in ipsa
visibili Ecclesia instituit perenni successione usque ad se~i
eundum suum adventum, adeo ut ipsum sacerdotium, sacri-i
ficium et sacramentum sit unum ex illustrioribus vinculis
et manifestatio sublimissima unitatis in visibili corpore,*
quod est Ecclesia, multo praestantius, quam in veteri Te-i
stamento sacerdotium templum et sacrificia constituebant
vinculum unius visibilis societatis religiosae populi Israel,
u Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus omnes,
qui de uno pane participamus: videte Israel secundum
carnem, nonne qui edunt hostias, participes (*otva>vot) sunt
altaris?» (l.Cor. X. 18.). Quare etiam promissio indefecti-
bilitatis ad ipsam continuam seriem sacerdotum et peren-i
nis sacrificii atque adeo ad Ecclesiam eiusque cultum visi-i
bilem pertinet, non autem ad nescio quos sanctos nemini
umquam cognitos aut cognoscendos, u Hoc facite in meam
commemorationem, » in quibus verbis iam quidem ex ipsa
natura institutionis includitur, et ab Apostolo diserte in-i
super declaratur eiusdem perennitas: u quotiescumque enim
manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Do-«
mini annuntiabitis, donec veniat» (1. Cor. XI. 26.),
Scholion. Protestantes in neganda visibili Ecclesia sese
recipiunt ad principia quaedam speculativa et deinde ad
positivam doctrinam in textibus nonnullis a contextu et a
fidei analogia divulsis.
1°. Totum negotium sanctificationis, aiunt, est perso-*
nale pro singulis, illudque internum ac spirituale: «regnum
Dei intra vos est » (svto? vrpv); « caro non prodest quid-
300
quam, spiritus est qui vivificat; » u regnum Dei non est
esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu
Sancto n Luc. XVII; Io. VI; Rom. XIV. Addunt hanc in— '
dolem spiritualem propriam esse novi Testamenti in com-i
paratione ad Testamentum vetus, quod carnale erat in in-i
stitutis externis positum, et praeparatio dumtaxat ad spH
rituale: u venit hora et nunc est, quando veri adoratores
adorabunt Patrem in spiritu et veritate n Io. IV. Ipsam
deinde hanc internam sanctificationem ac unionem cum Deo
in alium omnino sensum detorquent ac media ad illam pro
arbitrio confingunt praeter et contra manifestam doctrinam
Scripturae et totius revelationis. Iuxta hanc enim hae-
resim, ut iam superius exposuimus, iustificatio hominis
perficitur sola fide, qua iustitia Christi homini imputatur,
excluso quovis magisterio, ministerio et sacerdotio Eccle-i
siae ; et hanc dicunt immediatam unionem sanctorum sin-i
gulorum cum Christo, exclusa « mediatione Ecclesiae, » So->
lis igitur hisce sanctis, qui nullo signo externo atque adeo
nulli hominum sed uni Deo sint cognoscibiles, constare ve-i
ram Ecclesiam dicunt. Quod quidem figmentum scopo, ad
quem excogitatum est, sufficere sibi persuaserunt, ut lucH
fugi isti sancti et invisibilis ista Ecclesia per multa saecula
in Ecclesia visibili u Antichristi » ubique terrarum laten-i
tes perstitisse dici possent.
At vero a) ex hisce principiis si ultima consectaria dei
ducantur, concedendum erit in sententiam quarundara se-i
ctarum Gnosticorum, pseudo-mysticorum medii aevi et
aliorum fanaticorum nostrae aetatis, qui ipsam notionem
naturae humanae et totam revelationem supernaturalem
pervertentes eliminatam volebant realitatem camis a Verbo
assumptae, redemptionem per passionem eius ac mortem,
sacramenta omnia, divinum cultum externum, existentiam
denique et utilitatem Scripturae inspiratae, ac omnia re->
vocabant ad contemplationem et sensum internum sub irm
mediata operatione Spiritu3 Sancti in animis singulorum,
b) Proximus finis omnium institutorum divinorum sine du-i
bio est sanctificatio spiritualis, unio cum Deo et salus ani-i
marum; sed quae et qualis sit ista sanctificatio, et quae
sint ad illam media instituta, non deliris hominum men-
Fbanzelin. De Ecclesia Christi
24
— 370 -
tibus configendum, verum ex tota divinitus revelata oeco-i
nomia discendum est; nec media cum fine ipso sunt con-i
fundenda.
Sanctificatio autem et unio cum Deo profecto non est
inanis umbra per stultam persuasionem, Deum non intueri
nos ac iudicare, quales re ipsa sumus iusti vel peccatores;
sed ea perficitur per veram in anima transformationem in-i
fusione gratiae ac virtutum in fide, spe et charitate. a Nos
vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in
eandem imaginem transformamur a claritate (Domini) in
claritatem (nobis propriam ac inhaerentem) tamquam a Do-i
mini Spiritu n 2. Cor. III. 18. (1).
(1) 'Hos*.; 03 navT3c avaxsxxXuauivm soostonw tr.v oofav xusiou xaTOTTTOt-
£o[j.evoi, ?7]v a’jTr,v eixova (ASTatiops-oujiiQa ooijr,; et; oo!jxv, xaOxrep aro
xupiou rv£U[xaTo;. Moyses velata facie loquebatnr Iudaeis, quia splendorem
eius ex praesentia Dei contractum intueri non valebant (Exol. XXXIV.
2U-35.); quol quidem ipsum symbolum erat velaminis spiritualis seu ve-i
ritatis nondum plene revelatae in veteri Testamento. Per Christum in
Testamento novo velamen est ablatum a lege, haecque transiit in Evan*
gelium manifestum; sed manet velumen nunc super cordibus Iudaeorum
infidelium. Fideles autem a gloria Dei manifestata in Christo einsque evan-
gelicis institutis convertuntur supernaturaliter per operationem Spiritus
Sancti in specula et imagines Dei, facti eo isortes divinae naturae. Egre-«
gie Chrysostoinus haec commentatur, « Simul ae baptizamur, supra solem
anima exsplendescit a Spiritu perpurgata. Et non solum gloriam Dei pro-i
spicimus, sed illine quoque splendorem quemdam haurimus. Sicut enim pa-i
rum argentum (imago animae purgatae a peccatis) ad solis radios situm,
ipsum quoque radios emittit, non ob suam dumtaxat naturam, sed etiam
ob solarem fulgorem (quae imago est gratiae); ita et anima purgata atque
argento splendidior effecta, a Spiritus gloria radinm suscipit (oc/eTa*. ax-
Ttva a-o T7)c Tou -v3ujxaro? ooi-r,;), et vicissim remittit. Unde et ait, spe¬
culantes in eamdem imaginem transformamur a gloria Spiritus Sancti in
gloriam nostram, nobis inditam (a~o ooijr;; tt,; toj nvcjixaro;, st; ooAav T7jv
f(|AEt£pav, T7v £YY-vo!JL£V7iv)i quaeque talis est, qualem esse par est a Domino
Spiritu n (Dominum Chrvsostomus hoc loco ubique intelligit Spiritum San-i
ctum). Chrys. in 2. Cor. hom. VII. n. 5.
Huc pertinent omnia loca, in quibns iustificatio et institia theologica
describitur ut «creatio cordis mundi, * «nova creatura in Christo iu
operibus bonis, » « nativitas ex Deo, » « nativitas nova ex Spiritu, •>
« regeneratio, * « renovatio spiritus mentis, » « conformitas ad imaginem
primogeniti in multis fratribus, » « charitas Dei diffusa in cordibus, n
« donatio Spiritus Sancti, •» « inhabitatio, mansio Patris et Filii et Spi->
ritus Sancti in nobis, » « consortium divinae naturae •> Ps. 4. 12; Io. I.
371
Media ad hanc sanctificationem et aeternam salutem ani-i
marum ab ipso Christo Salvatore instituta esse demonstra^
vimus in visibili magisterio cum sui actis manifestis ad
praedicandam, conservandam, explicandam veritatem reve-«
latam ; in visibili ministerio ad fideles sacris legibus ac
disciplina regendos in via salutis; in visibili sacerdotio
ministrante per visibilia sacramenta, sacrificium, et publi-i
cum cultum ad sanctificationem fidelium; quae omnia uno
verbo dicuntur media sanctificationis a Christo posita in
Ecclesia visibili et per Ecclesiam visibiliter ministrata.
Intercedit ergo Ecclesia inter Deum sanctificatorem et fH
deles sanctificatos ut ministra non ut auctrix gratiae, qua
illi sane immediate cum Deo inhabitante uniuntur, u Vos
autem Christi, Christus autem Dei. Sic nos existimet homo
ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei r
1. Cor. IV. 1. u Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus?
Ministri eius, cui credidistis... Dei enim sumus adiutores;
Dei agricultura estis Dei aedificatio (oiy.ovop.r,) estis» ib. III.
5. 9. u Dedit nobis ministerium reconciliationis... pro Chri-«
sto ergo legatione fungimur » 2. Cor. V. 18. 20.
c) Illi sancti occulti, quos fingunt, vel dicuntur latuisse
in ipsa Ecclesia catholica vel in sectis quibusdam extorri-i
bus ab Ecclesia. At vero in Ecclesia catholica omnes omni-i
bus locis et temporibus profitebantur eam fidem, exercebant
et participabant eum cultum, qua fide et quo cultu dicunt
Ecclesiam totam a Christo defecisse et factam esse Anti-
christi. Sive ergo illi, quos occultos sanctos appellant, dei
fectionem istam a Christo in publica professione et cultu
externe tantum et per hypocrisim simulasse sive ex animo
admisisse dicantur, profecto non minus alieni fuissent a
Christo; u qui enim negaverit me coram hominibus, negabo
et ego eum coram Patre meo. » Quoad sectas vero haere-i
ticas nulla umquam extitit, quae vel cum Protestandum
principiis consentiret, vel ob eas causas, quas isti praete-i
xebant, ab Ecclesia catholica dissentiret; unde etiam illae
13; III. 6; XIV. 23; Rom. V. 5; VIII. 9. 10. 11. 15. 20; 2. Cor. IV. 10;
V. 12; Gal. VI. 15; Eph. II. 10: IV. 23; Tit. III. 5; lleb. VI. 6; 2. Pet.
I. 4. (cf. Tract. de Trin. th. XLIII.).
372
omnes a conditoribus Prote stanti smi non minus quam ab
Ecclesia catholica damnabantur ut haereticae et a Christo
alienae. Cum ergo omnes asseclae sectarum sive simulate
sive ex animo earumdem et professionem et cultum ample-i
c terentur, ficti illi sancti Prote stantium non magis in se~i
ctis quam in Ecclesia catholica reperiri poterunt. Postremo,
quod rei caput est, illa u manus fidei, » seu stulta per-«
suasio, Deum non intueri et iudicare hominem qualis in
se est, sed fictione quadam iuris reputare hominem iustum,
quin eum propria inhaerente iustitia iustum faciat, usque
ad deformato res saeculi XVI., vel, ne demonstratione opus
sit, certe per multa saecula nemini umquam in mentem in-i
cidit , sicut Lutherus ipse de hoc suo invento gloriari so~i
lebat. Ergo per multa saltem saecula sancti isti occulti,
iustificati per fiduciam meriti. Christi sibi imputati manen-i
tibus in se peccatoribus, nulli omnino erant; ac proinde
nullibi terrarum reperire erat confictum illud portentum,
quod Ecclesiam invisibilem appellant. Cum igitur Christus
Deus suam Ecclesiam in petra aedificatam indefectibilem
promisit et constituit usque ad consummationem saeculi,
ea non est alia quam Ecclesia visibilis inde ab ipso et ab
Apostolis semper integra conservata ac derivata, quae ipsa-
met non est alia quam in successoribus Petri et Apostolo^
rum perennis Ecclesia catholica, a qua qui sive per decur-i
sum saeculorum sive saeculo XVI. se separarunt ii omnes
evidenter ab Ecclesia Christi defecerunt; nec in visibili
ergo sunt Ecclesia, a qua prolapsi sunt, nec in invisibili,
quam Christus in terris nullam instituit.
2°. Textus Scripturae, quibus occultam illam suam Ec-i
clesiam proponi dixerunt, vix operae pretium est explicare,
adeo manifeste ad rem de qua agitur, nihil pertinent. Ut
enim Ecclesiam in terris invisibilem esse aut aliquando esse
posse, ex Scripturis persuaderent, opus esset ex eis demon-i
strare, munus magisterii, ministerii et sacerdotii horumque
munerum obiectum praedicationem et professionem verae
fidei, praepositorum pervigilandam (Heb. XIII. 17.), ac
morum per salutares leges directionem, sacramenta et sa-i
crificium aut a Christo instituta non esse aut aliquando
esse desitura. Haec enim sunt, quae essentialiter consti-
373
tuunt visibilem Ecclesiam. Qui autem ista munera, non
modo persecutionibus hostium Ecclesiae aliquando in exer-i
citio difficiliore minusque libera reddi (quod utique a Chri-i
sto ipso, ab Apostolis et prophetis praenuntiatum est) sed
aut in se. aut in externo exercitio simpliciter defectura af-i
firmaret, is profecto facta et promissa Christi, quibus ipsam
suam Ecclesiam constituisse, eiusque sub sua tutela peren-i
nitatem promisisse ex eisdem Scripturis demonstravimus,
fallaciae argueret, atque totam internam historiam Eccle-i
siae inde a Christo et Apostolis ad nos usque perenni flu-i
mine manantem subverteret ac negaret. Si qui ergo repe-
riri possunt textus verbi Dei, in quibus operatio interna
Spiritus Sancti in animis singulorum per oppositionem ad
ministeria externa in Ecclesia praedicari videatur, certum
est, in illis comparationem quidem invisibilium donorum
cum visibilibus institutis, operationis spiritualis cum me-i
diis externis operantibus, adeoque non exclusionem sed imo
affirmationem vel suppositionem horum institutorum ac
mediorum contineri; vel in eis (ut in textibus quam multis
quos olim proferre solebant) ne de elementis quidem invi-i
sibilibus Ecclesiae sed de re omnino alia sermonem esse ;
sicut enim in operibus ita in verbis Dei diversitas quidem,
nulla autem realis contradictio concipi potest.
De huiusmodi locis, in quibus gratia et unctio interna
celebratur supposito et non excluso magisterio ac minister
rio Ecclesiae, satis diximus in Tractatu de Traditione
(th. XII. p. 106. sqq. ed. 2.). Quae vero olim a Prote-
stantibus ad demonstrandam invisibilem Ecclesiam proferri
solebant de una familia Noe in arca; de septem millibus
virorum, u quorum genua non sunt incurvata ante Baal r>
tempore Eliae (3. Reg. XIX. 18.); de regno Dei, quod
Christus dixit: « intra vos est v (Luc. XVII. 21.); de Ec^
clesia in symbolo mulieris u fugientis in solitudinem, ubi
habebat locum paratum a Deo r> (Apoc. XII. 6. 14.), ista
omnia nihil omnino pertinent ad rem, de qua agitur, et
solummodo demonstrant, cum ad talia confugitur, in Scri-i
pturis pro illo commento ad excusandam apostasim nihil
ne ad speciem quidem probationis reperiri posse.
Tempora Noe Gen. VI. VII. (cf. Matth. XXIV. 37. 39.)
374
nihil continent de constitutione Ecclesiae novi Testamenti,
nisi quod ex interitu corporali omnium qui extra arcam
erant. Patres deducere solent necessitatem pertinendi ad
Ecclesiam eamque visibilem, in qua sola datur salus spiri-i
tualis. Cyprianus descripta Ecclesia cuius u probatio ad fi— «
dem facilis compendio veritatis est ex verbis Domini: tu es
Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, »
cuius u episcopatus quoque unus et indivisus est, » quae
et ipsa u una est Ecclesia in multitudinem latius incre-i
mento fecunditatis extensa, et Domini luce perfusa per
orbem totum radios suos porrigens, » subdit: u qui relin-i
quit Ecclesiam (eam unam in Petro fundatam et unitate
episcopatus cohaerentem), alienus est, profanus est, hostis
est ; si poterit evadere quisquam qui extra arcam Noe
fuit, et qui extra Ecclesiam foris fuerit, evadit r Cyprianus
de Unit. Eccles. p. 195. Quod vero visibilitatem Ecclesiae
attinet, alia est perfectio Ecclesiae Christi Verbi incarnati,
alia imperfectio Ecclesiae patri archalis. Ceterum etiam in
hac patriarchae erant sacerdotes cultu et sacrificiis visibi-i
libus, ac u praecones iustitiae n (2. Pet. II. 5.) ad conser-i
vandam, praedicandam et novis incrementis divinitus ac~i
ceptis explicandam revelationem (vide de Tradit, th. XX.),
inter quo3 sacerdotes et praecones diserte Noe numeratur.
Certe ergo etiam patriarchalis Ecclesia, quantumvis longe
distans a perfectione institutorum Christi, sacerdotio et ma-i
gisterio, sacrificiis et sacramentis respondentibus illi imi
perfectioni (vide supra th. III. et cf. th. II-IV. de Sacram,
in genere), fidei praedicatione et professione visibilis erat.
Si vero insistant reductioni Ecclesiae ad u paucos, id est
octo animas, » respondendum est primo, aliud esse catho-
licitatem quae. Ecclesiae novi non vero veteris Testamenti
promissa est, et aliud visibilitatem quae quovis in stadio
Ecclesiae essentialiter competit, modo licet diverso pro di—»
versitate oeconomiae. Secundo quaerendum est ab eis, un-
denam sciant eos omnes qui tempore Noe peccatores erant,
a vero Dei cultu et ab Ecclesia defecisse? Omnem carnem
corrupisse viam suam, etiam Noe praedicenti vindictam di— «
vinam non credidisse nec tum poenitentiam egisse legimus
Gen. VI. 1-12; 1. Pet. III. 20; sed omnes aut plerosque
0/0
tunc ad idololatriam prolapsos luisse, nullibi scriptum est;
imo scriptum est, quod contrarium persuadet, plures ex
illis qui corporaliter perierunt diluvio, spiritualiter adeo-
que vera fide et poenitentia fuisse salvatos. 1. Pet. III. 19.
Quod deinde profertur de septem millibus fidelium tem-i
pore Eliae, nihil magis ad rem pertinet. In primis enim
etiam hic non est permittenda confusio inter catholicita-
tem seu amplitudinem Ecclesiae (quae pro sola Ecclesia
novi Testamenti promissa et instituta est) et inter eiusdem
visibilitatem. Deinde attendatur oportet ad diversam per-i
fectionem ipsius visibilitatis in Ecclesia veteris etiam Mo-
saicae ac novae Christianae oeconomiae (th. III.). Tum dei
nique si locus ipse 3. Reg.XIX. 18. qui obiicitur, inspiciatur,
in eo de invisibilitate aut visibilitate Ecclesiae Christi ni-i
hil docemur, quoniam de hac Ecclesia ibi sermo non est;
sed neque species aliqua argumenti pro invisibilitate Eci
clesiae ne veteris quidem Testamenti ex eo extundi potest.
Hoc unum quippe dicitur, in regno etiam Israel inde a
sua constitutione sub Ieroboamo I. politice diviso a regno
Iuda, ac religiosis institutis schismatico et idololatra, reman-i
sisse adhuc plures fideles, qui religione ac cultu divino
uniti essent verae Ecclesiae Mosaicae. Manebant enim illi
sub ordinario ministerio sacerdotii, magisterii et regiminis,
cuius centrum erat Hierosolymis; ipsumque legitimum cuH
tum in solemnitatibus et sacrificiis in eo ipso centro reli-i
gionis exercebant, ut apparet ex aliis pluribus locis 2. Pa-
ral. XV. 9; XXX. 11. 2B; XXXI. 6; XXXIV. 9. 33;
Tob. I. 6. Cum ministerio autem ordinario ad sustentandam
religionem, pro ratione illius oeconomiae, coniunctum erat
extraordinarium prophetarum, quorum plures, ut Elias
ipse et Eliseus, potentes sermone et opere florebant in rei
gno Israel.
Quod tertio loco adfertur verbum Christi ad Iudaeos;
u regnum Dei intra vos est, v si intelligitur de ipsa Ecclei
sia, profecto significat Ecclesiam visibilem quae iam prae-i
parabatur intra Iudaeos et velut in radice fecunda contii
nebatur in persona, potestate, praedicatione et operibus
ipsius divini fundatoris. Quatenus vero regnum Dei signi-i
ficatur internum in anima, illud non est Ecclesia adaequate
376
spectata, sed aliqua eius proprietas, licet in se invisibilis,
manifestanda tamen suis effectibus in ipsa Ecclesia visibili
(vide tb. XI. n. I.).
Postremo in loco Apoc. XII. describitur Ecclesia mar-i
tyrum, vel sensu litterali secundum persecutiones ultimo^
rum temporum adhuc futuras, vel (ut mihi videtur consi~«
deratis contextibus) sensu litterali immediato secundum
persecutiones imperii idololatrae primis tribus saeculis nunc
iam praeteritas, et sensu typico eoque pleniori secundum
persecutiones in consummatione saeculi adhuc futuras. At
Ecclesia martyrum in tribus potestatibus harumque fun-i
ctionibus, in quibus (saepe a nobis superius descriptis) essen-i
tialiter visibilitas ex Christi institutione consistit, non mi-i
nus ut regnum Dei in terris manet conspicua, dum u pasci-i
tur r a pastoribus suis doctrina et disciplina et sacramentis
in u solitudine v catacumbarum, ibique generat et praeparat
u filios masculos » (viov appeva), qui profuso sanguine « ra~«
piantur ad Deum et ad thronum eius, r> ut cum Agno in
cuius sanguine laverunt et dealbaverunt stolas suas (VII.
14.), u regant omnes gentes in virga ferrea, » quam dum
tempore pacis lucet’ etiam splendoribus externis (1), qui
connectuntur quidem cum visibilitate et etiam, licet non
determinata ratione ac mensura, promissi sunt, non tamen
constituunt ipsam essentialem visibilitatem Ecclesiae. Apo-i
stoli, eorumque proximi successores Clemens, Polycarpus,
Ignatius, Irenaeus, Cyprianus cumque eis presbyteri Cle-i
mens Alexandrinus, Origenes, Tertullianus (vide th. XV.)
ipsam hanc Ecclesiam martyrum inter medias persecutiones
fugientem in solitudinem describunt, sed eam non noverunt
aliam quam u per totum orbem unam ecclesiam multorum
episcoporum concordi numerositate diffusam v (Cyprian.
ep. 52. ad Antonian.). Unde qui a visibili sacerdotum ac
plebis Ecclesia se secernunt, quamdiu manent in crimine
haereseos vel schismatis, nec martyres Christi esse possunt,
u Quam sibi pacem promittunt inimici fratrum, quae sacri-i
ficia celebrare se credunt aemuli sacerdotum? an secum esse
Christum cum collecti fuerint, opinantur, qui extra Chri-
(1) Vide Scholion ad thes. XIX.
377
sti Ecclesiam colliguntur? Talis etiamsi occisi in confes-i
sione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur;
inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purga-i
tur. Esse martyr non potest, qui in Ecclesia non est.
Cum Deo manere non possunt, qui esse in Ecclesia Dei una-i
nimes noluerunt. Ardeant licet flammis et ignibus traditi,
vel obiecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei
corona sed poena perfidiae, nec religiosae virtutis exitus
gloriosus sed desperationis interitus; occidi talis potest,
coronari non potest. Sic se Christianum esse profitetur,
quomodo et Christum diabolus saepe mentitur.... An esse
sibi cum Christo videtur, qui adversus sacerdotes Christi
facit, qui se a Cleri cius et plebis societate secernit? Arma
ille contra Ecclesiam portat, contra Dei dispositionem re->
pugnat. Hostis altaris, adoersus sacrificium Christi re->
bellis... contemptis Episcopis et Dei sacerdotibus consti-i
tuere audet aliud altare, precem alteram illicitis vocibus
facere, dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia
profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei
nititur, ob temeritatis audaciam divina animadversione pu-«
nitur v (Id.de Unit. Eccles. p. 198-201.). Haec igitur Epi-i
scopatus unitate et successione, sacrificio, sacramentis, cultu,
disciplina inter medias persecutiones visibilis Ecclesia sola
est, quae (ut in Apocalypsi describitur) parit Christi
martyres.
§. II. De membris Ecclesiae lesu Christi.
Ad declarationem visibilitatis Ecclesiae pertinet do~«
ctrina de membris eiusdem, partim quidem necessario, ad
ipsam scilicet defensionem dogmatis adversus haereticos, ne
conditiones membra constituentes ita in donis occultis so-i
lique Deo notis reponi sinantur, ut ex hoc ipso Ecclesiae
invisibilitas atque adeo negatio dogmatis consequatur; par-i
tim vero ad pleniorem dumtaxat intelligentiam, qualis sit
Ecclesiae eiusdem visibilitas. Hinc quoad partem priorem,
cum quaeritur quinam homines, quantumvis destituti inter-i
nis quibusdam gratiae donis, certo pertineant, quinam vero
378
ob defectum characterum visibilis Ecclesiae certo non perti->
neant tamquam membra ad Ecclesiam, plenus reperitur inter
omnes catholicos consensus, cum haec res ad ipsa dogmata
spectet contra haereticos definita. Quoad partem vero a H
teram, si in tuto iam posita visibilitate Ecclesiae (an sit)
et salvo dogmate, ad distinctiorem intelli genti am, qaomoclo
ea sit, ulterius quaeritur, quinam inter profitentes ipsam
integram fidem Ecclesiae non tamen censeri possint meirn
bra eius, aliqua occurrit inter theologos opinionum diver-i
sitas. Nihilominus hi theologi ipsi omnes consentiunt quoad
rei summam, et, si ita loqui fas est, in quaestione praetica,
quibus relationibus ac nexibus homines illi ad Ecclesiam
referantur vel non referantur; quidquid enim participatio->
num ab Ecclesia derivatarum e. g. meris schismaticis, ex-i
communicatis, catechumenis tribuitur a theologis eas ho->
minum classes inter Ecclesiae membra computantibus, istud
totum ultro conceditur etiam a doctoribus excludentibus
eos a censu membrorum Ecclesiae; et vicis sim omnes par-i
ticipationes quas hi secundi istis negant, negant etiam
theologi illi priores. Unde controversia haec inter catho-i
licos reducitur ad quaestionem, utrum illi nexus quos ho-i
minibus, de quibus agitur, cum Ecclesia remanere certo
constat, sufficiant, ut iidem membra Ecclesiae esse, vel ad
Ecclesiam pertinere merito censeri ac dici queant, quan-i
tumvis aeque certo constet, quosdam alios eorundem nexuum
cum Ecclesia vel abruptos esse vel nondum exstare. Eate-
nus igitur posset dici quaestio potius de modo loquendi
quam de ipsa re. Verum si intimam rationem huius dis-
sentionis inquiras, ea sita est in diverso modo, quo tum
necessitas medii ut dici solet, pertinendi ad Ecclesiam,
extra quam nemo salvatur, tum consequenter ipsa visibilis
Ecclesia Iesu Christi concipitur, ut iam superius (in Co-
roll.adtbes.il.) obiter innuimus; atque ideo dilucidatio
huius etiam controversiae theologicae non mediocriter coni
ferre potest ad clariorem intelligentiam dogmatis de ipsa
Ecclesiae visibilitate, nec non modi quo pertinere ad Eccle-i
siam Christi visibilem sit cie necessitate medii salutis
aeternae.
379
THESIS XXII.
De conditionibus necessariis
ad unionem cum Ecclesia, quarum defectus excludit
a censu membrorum Ecclesiae.
u Quamvis voluntate Dei legifera et antecedente omnes homines sicut
* ad salutem ita ad agnitionem veritatis et ad Ecclesiam vocentur ; ad
n actualem tamen unionem cum Ecclesia conditiones necessariae sunt 1°. i n-
t. tegritas fidei cum fidei sacramento, quod est baptisma; 2°. obedientia
» hierarchica; 3*. ius permanens communionis ecclesiasticae. Quare Ec-
n clesiae membra et in Ecclesia non sunt haeretici ; nec catechumeni;
r> neque schismatici; neque excommunicati. n
I. Ecclesia est mundus supernaturaliter transformatus,
regnum veritatis ac velut incorporatio (evouctoxri;) totius
revelatae religionis (th. VI.). Quicumque ergo vocati sunt
ad fidem et opera veritatis revelatae, et per hanc ad trans-«
formationem salutis inchoatae in via, consummatae in ter-i
mino (cf. 2. Cor. III. 18.); ii omnes vocati sunt ad Eccle-i
siam : voluntas vocationis et antecedens destinatio Dei ad
salutem et ad Ecclesiam extensione coincidunt. Sed Salva-i
tor noster Deus u omnes homines vult salvos fieri et ad
agnitionem veritatis venire; unus enim Deus unus et me-«
diator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui dedit
redemptionem semetipsum pro omnibus r> l.Xim.II. 4. (vide
Tract. de Deo th. XLIX.). Vocati ergo sunt antecedente
Dei voluntate ad Ecclesiam Iesu Christi, ex quo tempore
eam instituit, omnes qui habent naturam humanam, et in
hac natura Deum creatorem Christum mediatorem. Hinc
etiam mandatum et institutio Christi, in fundanda sua Ec~i
clesia , u euntes docete omnes gentes baptizantes eos n
(Matth. XXVIII.), aliis verbis enuntiatur: u euntes in mun-i
dum universum praedicate Evangelium omni creaturae
(xag;yj Ttj ttTtffsi), qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus
erit; qui vero non crediderit, condemnabitur n (Mare. XVI.)-
380
Paulus enuntiat universalem eoque ipso antecedentem
voluntatem tum Jinis u (vult omnes homines salvos fieri), n
tum medii u (et ad agnitionem veritatis venire) n et con-
nectit duplicem rationem huius universalis voluntatis in
Deo, quia nimirum Deus est omnium hominum Deus, et
quia Christus Iesus homo hominum, h. e. omnium quorum
naturam assumpsit, mediator est u (unus enim Deus, unus
et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus). n Pe-i
nes Marcum ipse mediator praesens qui dederat redemptio-i
nem semet ipsum, exsecutionem illius voluntatis universalis
mandat Apostolis eorumque perennibus successoribus; et
quoad medium, rationem universalitatis priorem includit
in ipsa appellatione, quia sunt Dei creatura, alteram
u quia unus mediator, » in se ipso praesentem sistit: u prae-i
dicate evangelium omni creaturae; » quoad finem vero,
de cuius non amplius voluntate antecedente (ceterum in-i
clusa in mandato universalis praedicationis) sed de assecu-i
tione in ipso effectu agitur, Christus Dominus distinguit
voluntatem secundum hominum cooperationem, enuntiatque
voluntatem consequentem condi tionatam: u qui crediderit
et baptizatus fuerit, salvus erit. »
Omnes igitur humanae creaturae Dei, omnes homines
sicut ad aeternam salutem ita ad regnum veritatis ac fidei,
ad Ecclesiam per merita Christi mediatoris antecedente
Dei voluntate vocati sunt; deberent esse membra Ecclesiae,
atque adeo ratione huius vocationis et officii possumus eos
dicere membra Ecclesiae voluntate Dei antecedente. Unde
illi, qui licet nondum sint, aliquando tamen futuri sunt
actu membra Ecclesiae, dici debent aeterna vocatione con-i
sequente, et quamdiu non actu sunt, ut Augustinus loqui
solet, secundum praescientiam membra Ecclesiae (1). Non
(1) u Secandum eins praescientiam, qui novit quos praedestinaverit
ante mundi constitutionem conformes fieri imaginis filii sui, multi etiam
qui aperte foris sunt et haeretici vocantur, multis et bouis Catholicis
meliores sunt. Et Deo quidem, apud quem sunt praesentia quae ven¬
tura sunt, etiam quod futuri sunt, iam sunt n Aug. de Baptism. 1. IV.
n. 4; de unit. Eccles. c. 19. n. 52. « Secundum istam praescientiam Dei
et praedestinationem quam multae oves foris, quam multi lupi intus! *
Id. in Ioan. tract. 45. n. 12.
381
in se sed in hac Dei praescientia, non actu sed potentia
proxima ad ovile et ad populum Christi pertinebant, de
quibus ipse dixit: u alias oves habeo quae non sunt ex hoc
ovili, et illas oportet me adducere » Io. X. 16; et ad Pau-i
lum primo docentem Corinthi: u quoniam populus est mihi
multus in hac civitate » Act. XVIII. 10; pariterque hoc
sensu iam ante praedicationem Pauli Antiochiae Pisidiae
membra erant Ecclesiae illius, de quibus scriptum est:
u crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeter-i
nam r> (1) Act. XIII. 48.
At haec universalis voluntas et etiam particularis de~«
stinatio Dei per se spectata nihil confert ad propriam ra~i
tionem visibilis Ecclesiae; sed ad huius notionem collu-i
strandam , quaestio nobis est, quinam omnes et soli actu
pertineant tamquam membra ad Ecclesiam lesu Christi
in terris, hoc est ad Ecclesiam visibilem, quoniam alia
praeter visibilem Ecclesia in terris non datur (th.XIX.).
Ut huic quaestioni plenius respondeatur, duplex nobis ne-«
cessaria est disquisitio. Primum scilicet . demonstrabimus,
quaenam sint conditiones, sine quibus nemo possit esse et
dici simpliciter membrum Ecclesiae, seu quod perinde est,
quinam homines simpliciter ad Ecclesiam non pertineant.
In sequentibus deinde dicemus de conditionibus, quae ulte^
rius non requirantur ad constituendum vere et simpli-i
citer membrum Ecclesiae. Utraque enim consideratio ne~i
cessaria nobis est, ut intelligamus, quinam homines omnes
et soli vere sint membra Ecclesiae.
Conditiones porro illas necessarias, sine quibus nemo ad
Ecclesiam simpliciter pertineat, intelligere non possumus,
nisi saltem generatiin considerando naturam ipsius Eccle-i
siae, regni lesu Christi in terris, in superioribus thesibus
iam declaratam. Inde vero apparebit, conditiones esse tres
unitatem fidei cum fidei sacramento, unitatem legitimae
(1) 'Oioi rj?av TETayixsvo'. et? >r,v auuv.ov. Vide hnius loci explicatio-i
nem in Tract. de Deo th. LXVI. n. 3.
Quomodo homines omnes ab initio ad finem nsqne generis hnmani vel
potentia vel actu diversis gradibns referantur ac pertineant ad corpus
Christi mysticum, cuius ipse e:?t caput, vide etiam penes s. Thomam 3.
q. 8. a. 3.
382
subordinationis, quam Patre9 unitatem charitatis (socialis)
solent appellare, et unitatem iuridicae seu canonicae comi
munionis, quamvis singulorum defectus non pari gradu vin->
cula cum Ecclesia abrumpat, de qua re dicetur in thesi
sequenti.
II. Regnum Iesu Christi in terris ex sua essentia ac
fundamentali suo elemento est regnum veritatis revelatae,
cui respondet Jicles divina. Haec autem veritas, quoniam
regnum est visibile in terris, non est revelatio immediate
in animis singulorum, sed est veritas in custodia, praedi-i
catione et explicatione visibilis magisterii a Christo ad
hunc finem et hac auctoritate instituti pro omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi. Hinc etiam respondens
fides divina in hoc regno non est fides animo tantum conce-i
pta et singulis citra institutum magisterium sive inspirata
sive aliunde ab eis efformata, et manens in independentia ab
eodem magisterio sed est a obedientia fidei » et singulorum
.ac omnium unius fidei professio, sub magisterio custodum,
praeconum, doctorum depositi. « Corde enim creditur ad
iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem... quomodo
ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo
credent ei, quem non audierunt xi<tt£u<tou<7iv, ou
oujc 7ixoi><jav)? quomodo autem audient sine praedicante?
quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur (sav p.7) aTto-
<TTaXo><TL)?.... ergo fides ex auditu, auditus autem per ver-i
bum Christi r Rom. X. 10. sqq. Hinc regula obiectiva fidei
est communis et universalis praedicatio legatorum Christi:
u praedicate evangelium omni creaturae, qui non crediderit
condemnabitur; » hanc vero praedicationem seu hoc evan-i
gelium docendum a legatis, credendum et exercendum a
fidelibus Christus declarat esse u omnia quaecumque ipse
mandavit, aut quae u omnia docti fuerint Apostoli a Spi— «
ritu veritatis, n Porro ut haec obiectiva fidei regula sem-
per maneat incorrupta, atque hinc obligatio u obedientiae
fidei » semper eadem subsistat erga missos in Apostolis ve-
lut in primis radicibus dispensatores mysteriorum Dei;
ipsius Christi assistentia et Paracliti permansio in et cum
docentibus legatis promissa est u omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi » et u in aeternum » futura. Haec
- 3S3 —
igitur universalis, perenniter vivens et infallibilis praedi-i
catio legatorum Christi, est illa u semel tradita sanctis
fides, n et u forma doctrinae, » in quam indeclinabiliter
tradita est Ecclesia Christi, et in quam propterea tradi
et cui obedire necesse est singulos, qui eiusdem Ecclesiae
membra esse et manere velint: u gratias autem Deo, quod
fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam for->
mam doctrinae, in quam traditi estis» (1). Mare. XVI;
Matth. XXVIII; Io. XIV. 16. 17. 26; Rom. VI. 17. Ex hac
u obedientia fidei » oritur unitas fidei in universalitate, ut
fides totius Ecclesiae sit etiam fides singularum partium,
sive maiorum ut sunt Ecclesiae particulares, sive minorum
ut sunt singula membra; vicissim vero ex necessitate uni-'
tatis fidei u (unus Deus, una fides), » intelligitur intestina
necessitas u obedientiae fidei » a Christo et a Spiritu San-i
cto per Apostolos institutae in ipsa institutione et decla-i
ratione perennis et infallibilis magisterii, u Gratiam et
apostolatum accepimus ad obediendum fidei in omnibus gen-i
tibuS r (ei; oxaxoTjv 7ci<7T£w; I v Xcaat toi; e9ve<7i). U SeCUn- 1
dum praeceptum Dei ad obeditionem fidei in cunctis gen-«
tibus cogniti (mysterii) » Rom. I. 5; XVI. 26. Haec ipsa
igitur magisterii viventis praedicatio constituitur regula,
secundum quam et cui est obediendum fide: «spem haben-i
tes crescentis fidei nostrae... secundum regulam nostram »
(xxTa tov y.:!:vova 7i[i.u>v) ; adeoque u ut idem sapiamus et
in eadem permaneamus regula » 2. Cor. X. 15; Phil. III.
16; Gal. VI. 16. Inde sicut necessaria est «una fides,» ita
quamdiu permanetur in statuta regula obedientiae fidei,
facto ipso conservatur fides una non solum Romanorum,
sed et Colossensium et Thessalonicensium parique ratione
omnium Ecclesiarum particularium et omnium membrorum,
quae fides est in universo mundo. Rom. I. 8. 12; Coloss. I. 6;
1. Thess. I. 7. 8. Vide supra th. XI. et Tract. de Tradi-i
tione th. IV.
Sicut igitur fides pertinet ad ipsam essentiam Ecclesiae
ac fidei professio et praedicatio est prima fundamentalis
manifestatio totius vitae Ecclesiae; ita proprietas prima
(1) ' Vr:r4xoj7a73
sx xasota; st; 6v
rj-ov oida/r,;.
384
et conditio, sine qua nemo potest esse membrum buius cor-i
poris ac civis huius regni Iesu Christi in terris, est u obe-
dientia fidei » explicita, vel saltem implicita professio to-i
tius fidei ab Ecclesia propositae et praedicatae (1).
III. Yerum Christus instituit etiam sacramentum fidei,
baptismum, quo non modo infunditur habitus fidei, et con-i
tinetur obiectiva realis professio fidei; sed imprimitur etiam
indelebilis character tamquam consecratio in membrum cor-i
poris et in civem regni Iesu Christi (cf. de Sacram, in ge~ '
nere th. XIII. n. II.). Hinc fides primum postulatur, sed
cum ea, ubique coniungitur sacramentum fidei ad formanda
membra Ecclesiae. « Qui crediderit et baptizatus fuerit,
salvus erit; » « cura credidissent evangelizanti de regno
Dei; baptizantur viri ac mulieres; » u quid prohibet me
baptizari?.... Si credis ex toto corde, licet; » a audientes
credebant et baptizabantur n Mare. XVI. 16; Act. VIII.
12. 36; XVIII. 8. Imo huius coniunctionis inter fidem et
baptismum sensus expressius etiam declaratur, quod fide
suscepta, per sacramentum perficitur obsignatio et unio cum
corpore Christi, quod est Ecclesia. «In quo (Christo) et vos...
credentes signati estis (i'j<ppayt<j97)Ts) Spiritu promissionis
Sancto » Eph. I. 13. (2) (cf. de Sacram, th. XII.) u Unum
corpus et unus Spiritus, unus Dominus, una fides, unum
baptisma » ib. IV. 5. Unum corpus nempe quod Spiritu vH
vificatur et quod Domini est, non per unam fidem dumta-i
xat sed aeque necessario per unum Christi baptisma consi-i
gnata habet sibique inserta membra sua. u Docete (p.a9r,T£’j-
<7otT£ discipulos facite) baptizantes eos n Matth. XXVIII.
(1) Saltem implicita professio totins fi<lei cnm principio obedientiae
fidei dicitur necessaria, non solum quatenus in Ecclesia a singulis fide-i
libus plures fidei veritates inculpabiliter ignorari possunt; sed etiam quia
invincibiliter adeoque inculpabiliter ignorantes ipsam veram Ecclesiam,
ut qui haeretici mere materiales vocari solent, licet in foro externo ex-i
clusi ab Ecclesia, ad eandem tamen in foro interno pertinere possunt, de
qua re alibi dicendum erit.
(2) u Ethnicos si converti volunt, in Ecclesiam admittimus, ut dcn
ctrinam audiaut; non vero iis communicamus, nsque dum accepto sigillo
perfecti fuerint n ou p.r(v xo.vojvou|a£v avroi;, (xeypt; ou ttjv cypayiox Xa£ov-
te? TeXcttoOuJat. Constitut. Apost. 1. II. c. 38. cf. Hermae Pastor 1. W*
sim. ‘J. n. 17.
- 385 -
19: « qui receperunt sermonem eius (Petri) baptizati sunt,
et (hoc baptismo) appositae sunt (TrpoGSTzdvjGzv) in die illa
animae circiter tria millia » Act. II. 41. «In uno Spiritu
omnes nos in unum corpus baptizati sumus » 1. Cor. XII.
12. 13. (1).
Sicut ergo fides velut prima conceptio in utero matris
Ecclesiae et necessaria praeparatio ad nativitatem praesup-
ponitur, ita nativitas ipsa, in visibili Ecclesia appositio et
realis unio ad corpus Christi non perficitur nisi per sacrae
mentum fidei. « Dei Spiritus novum hominem matris alvo
agitatum (catechumenum) et partu fontis exceptum mani-i
bus sacerdotis effundit, fide tamen pronuba » Pacian. serm.
de baptism. n. 6. « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et SpH
ritu Sancto non intrabit in regnum coelorum: fiunt ergo
inchoationes quaedam fidei conceptionibus similes, non ta~i
men solum concipi sed etiam nasci opus est, ut ad vitam
perveniatur aeternam » Aug. ad Simplic. 1. I. q. 2. « Quos-i
cumque legimus in corpore Christi, quod est Ecclesia, per-i
tinere ad regnum coelorum, non nisi baptizatos intelligere
debemus » Id. ad Seleucian. ep. 265. n. 4.
Catechumeni dicuntur esse « in vestibulo» (sv -poOupot;),
quibus adhuc « in ipsam aulam ingredi necesse sit » (eicw
ysvstfQat gz Ssi) Greg. Naz. or. 40. n. 16 ; Cyrill. Hieros. Pro-
catech. n. 1. Sunt adhuc « inserendi Ecclesiae » Cyrill. ibid.
n. 17. August. de peccat, merit. et remiss. n. 39; ad Simpli-
cian. 1. I. q. 2. n. 2. Assemanius in codice liturgico T. I.
et II. collegit formulas precum super catechumenos iam
credentes et mox baptizandos, ex diversis Ecclesiis latina,
graeca, syra, chaldaica, armena, coptica, quae omnes in
unum conspirant sensum. «Ut renoventurl fonte baptisma-i
tis, et inter Ecclesiae tuae membra numerentur; » « tibi
in Ecclesia tua gratia baptismatis renascantur; » «novo
Testamento sobolem novae prolis adseribe: » ex Sacrament.
Gelasii et Gregorii usque ad recentissimam recognitionem
Pauli V. (T. I. p. 3. 5. 20. 22. 74. T. II. p. 21.). « Qui ad
(1) u Sicnt enim de acido tritico massa una fieri non potest sine hu-i
more neque unus panis, ita ne: nos multi unum fieri in Christo Iesn po-i
teramus sine aqua, quae de coelo est » Ircn. 1. III. c. 17.
Fraxzelin. De Ecclesia Christi
25
— 386 —
baptismum sunt dispositi, unias illos sanctae tuae catho-i
licae Ecclesiae » (svwffov <xutou; tyj ayix <70u xqcOoXdoyj !*-
x>.y)(7t«); u planta (Autsucov) eos in sancta tua catholica et
apostolica Ecclesia; » u ut inserantur in radice olivae pin-i
guis, quae est sancta Dei catholica et apostolica Ecclesia »
(apud Graecos et Coptos et Syros T. I. p. 120. 163. T. II.
p. 134. 162. 240. 285.). « Ut sint oves veri Pastoris obsi->
gnatae signaculo Spiritus tui Sancti, et honorabilia mem-i
bra in corpore sanctae tuae Ecclesiae; » u Suscipe eos in
ovili tuo v (apud Syros, Chaldaeos, Coptos, Maronitas T. I.
. 166.183.220. 223. T. II. 268. 330. 348.). « Ut fiat corpus et
membrum Ecclesiae tuae » (apud Armenos T. I. p. 170. 1A2.),
Hinc est, quod catechumeni fide iam suscepta, manent ta~i
men u expei*tes participationis et initiationis omnium sa-«
cramentorum hierarchicorum (1), quia ex divina nativitate
subsistentiam nondum acceperunt » Dionys. hierarch. ecoles.
. 7. Est enim u ipse baptismus initium sacramentorum
omnium, in quo complantamur similitudini mortis Christi n
s. Bernard. serm. de coena Domini n. 2. Quae omnia simul
complectens declarat Eugenius IV. u Primum omnium sa~i
cramentorum locum tenet sanctum baptisma, quod vitae
spiritualis ianua est; per ipsum enim membra Christi ac
de corpore efficimur Ecclesiae. » Decret. pro Armen.
IV. Si in Ecclesia consideretur tantummodo veritas re-i
velata quae ipsi a Christo et ab Apostolis tradita est tam-i
quam depositum custodiendum, praeter professionem inte-i
grae fidei et fidei sacramentum, de quibus hactenus diximus,
non aliud requiri videretur, ut quis tamquam civis fidelis
et initiatus ad hoc u regnum veritatis » pertineat. At vero
regno Dei in terris non minus quam magisterium infalli-i
bile eique respondens unitas professionis per « obedientiam
fidei, v ex institutione Christi essentialis est potestas re-i
giminis seu sacrum imperium in legitima successione apo-i
stolica et nominatim ratione monarchiae (th. X.) in succes-i
soribus Petri, eidemque potestati respondens obedientia et
per hanc unitas seu communio ecclesiasticae conversationis,
quae ipsa unitas a Patribus dici solet u charitas pacis »
(1) Eir. y*? aAeOcXToi xxi auyr(70'. “xvro; ispxp/ixou TeXcSTTjptou.
— 387 -
(Aug. de Baptisra. 1. III. n. 19. et alibi saepe), charitas
nempe socialis. Imo haec potestas regiminis seu iurisdi-
etionis ipsa est, quae ex Christi conditoris Ecclesiae insti-«
tutione ut u glutinum » unitatis, quemadmodum Cyprianus
loquitur, format, connectit ac continet totam visibilem Ec-i
clesiam. u Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam,
et tibi dabo claves regni coelorum. r> Ipse Christus dedit
Apostolos, ac deinde, usque ad completionem mensurae ae-.
tatis plenitudinis Christi in suo corpore quod est Ecclesia,
pastores ac doctores in opus ministerii ad hunc finem et
effectum, ut sancti, filii nempe ac membra Ecclesiae, sint
consummati ac intime coniuncti in unum atque ita iugiter
aedificetur corpus Christi r u ad consummationem (rpo 1 tov
xaTapTt<jjjLov) sanctorum in opus ministerii in aedificationem
corporis Christi. » Matth. XVI; Ephes. IV. Coloss. II. Qui
igitur non vult fundari in petra, non est de magna domo
Ecclesiae; qui recusat subesse potestati clavium, extorris
est a regno coelorum, tum proxime ac immediate ab eo
quod est in terris, tum consequenter ab eo quod est in
coelis; qui non tenet caput per nexus et coniunctiones iH
las, quibus continetur et aedificatur corpus Christi (cf.
th. XVI. n. II.), ipse non est membrum corporis.
Efficienter itaque (efficientia utique ministeriali) unio
cum Ecclesia, cum regno Dei in terris, cum fraternitate
quae in mundo est cum ovili Christi, cum discipulis Chri-i
sti, cura corpore Christi ab iis proficiscitur ac dependet,
quibus divina institutione dictum est: « tu es petra; tibi
dabo claves regni coelorum; confirma fratres tuos; pasce
oves meas; docete eos observare omnia, et ecce ego vobis-
cum sum omnibus diebus ; attendite vobis et universo
gregi, in quo vos posuit Spiritus Sanctus Episcopos regere
Ecclesiam Dei; pastores et doctores in opus ministerii in
aedificationem corporis Christi.» Matth. XVI. XXVIII;
Luc. XXn; Act. XX; Eph. IV; 1. Pet. V. Huic potestati
subiunguntur ac uniuntur quibus ex eadem divina aucto-i
ritate et institutione dictum est: u et ipsi tamquam lapi-i
des vivi superaedificamini domus spiritualis; si Ecclesiam
(illos nempe quibus ibi promissum est, quaecumque alli¬
gaveritis super terram, erunt ligata ct in coelo) non au-
— 388 -
(lierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus; obedite prae-
, positis vestris et subiacete eis, ipsi enim pervigilant quasi
rationem pro animabus vestris reddituri » Matth. XVIII;
Heb. XIII; 1. Pet. II.
Hinc valet utique tum primo de unione et subiectione
erga successorem Petri et erga successionem Apostolicam
universim, tum de unione et subiectione erga Episcopos
singulos, quatenus hi in subordinatione sub Petri succes-i
sore ac proinde in unione cum tota successione Apostolica
legitimam, exercent potestatem, quod Patres saepe repe-i
tunt, in episcopatu contineri Ecclesiam. « Ubi Episcopus
comparuerit, ibi et multitudo sit, quemadmodum ubi fuerit
Christus Iesus, ibi catholica est Ecclesia » (vel simpliciter
si spectetur Episcopus universalis repraesentans Christum
pro tota Ecclesia, vel pars catholicae Ecclesiae, si specten-«
tur singuli Episcopi particulares manentes in unione cum
Episcopo universali) Ignat. ad Smyrn. n. 8. u Ecclesia est
plebs sacerdoti adunata, et pastori suo grex adhaerens, »
u Scire debes. Episcopum in Ecclesia esse, et Ecclesiam in
Episcopo; et si quis cum Episcopo non sit, in Ecclesia non
esse; et frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum Dei sa~i
cerdotibus non habentes obrepunt, et latenter apud quos-i
dam communicare se credunt, quando Ecclesia quae catho-i
lica est, scissa non sit neque divisa, sed sit ubique connexa
et cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata »
Cyprian. ep. 69. ad Florent. Pupian. Hoc vero glutinum,
quatenus est glutinum visibile unius visibilis Ecclesiae, ex
institutione Christi esse ipsum Petrum in singulis suis suc-i
cessoribus, satis ex superius demonstratis constat, u Ad hanc
enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse
est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt un-i
dique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique, con-i
servata est ea quae est ab Apostolis traditio n Iren. HI.
c. 3. u Dominus noster... Episcopi honorem et Ecclesiae suae
rationem disponens in Evangelio loquitur et dicit Petro:
tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam... Inde per temporum et successionum vices Episco-i
porum ordinatio et Ecclesiae ratio decurrit, ut Ecclesia
super Episcopos constituatur, et omnis actus Ecclesiae per
- 380 -
«osdem praepositos gubernetur » Cyprian. ep. 33. ad lapsos.
De hoc ita per successionum vices cum Petro cohaerente
Episcopatu valet, quod Irenaeus testatur: «Eis qui in Ec-i
clesia sunt presbyteris obaudire oportet, his qui successio-i
nem habent ab Apostolis, sicut ostendimus, qui cum Epi-i
scopatus successione charisma veritatis certum, secundum
placitum Patris acceperunt; reliquos vero, qui absistunt a
principali successione, et quocumque loco colligunt, suspe-i
ctos habere... Ab omnibus igitur talibus absistere oportet;
adhaerere vero his qui et Apostolorum, sicut praediximus
doctrinam custodiunt, et cum presbyterii nomine sermonem
sanum et conversationem sine offensa praestant r Iren. IV.
cap. 26.
In hac porro communione ecclesiasticae conversationis
sub regimine successionis Apostolicae manifestum est in-i
cludi et contineri communicationem sacramentorum in uni-i
tate Ecclesiae sub sacerdotio eidem Ecclesiae unito, inde a
Christo institutore et ab Apostolis primis sacerdotibus le— «
gitime sibi succedente usque ad secundum magni sacer-i
dotis adventum (1. Cor. XI. 26.). Possunt quippe esse et sunt
extra unitatem Ecclesiae vera sacramenta Christi, quae
valide sed illegitime atque adeo sacrilege administrentur;
administratio autem legitima non potest esse nisi in uni-i
tate Ecclesiae, cuius sunt et pro qua sunt instituta ipsa
sacramenta. Hoc vero ipsum est non solum generatim pro-»
pter statum peccati, cuiusmodi sacrilegia, proh dolor! etiam
intra Ecclesiam patrantur, sed speciatim quia illi sese sub-i
traxerunt potestati liturgicae, quae partem constituit po-«
testatis regiminis seu iurisdictionis, atque hoc ipso sese
separarunt et excisi sunt ab unitate Ecclesiae, cum haec
citra subiectionem sub potestate regiminis, qua unitas con^
tinetur, consistere non possit. Nec mirum, quod haec unio
in sacramentis non minus quam in regimine sociali a ve~i
tustis Patribus inde ab aevo Apostolico tam instanter com-i
mendetur ut proprius character unitatis Ecclesiae; sunt
enim sacramenta vinculum unitatis inter visibilia omnium
sanctissimum. « Sicut enim corpus unum est, et membra
habet multa, ita et Christus. Etenim in uno Spiritu
(sv ivi irveup.%ti) omnes nos in unum corpus baptizati su-
— 390 —
mus... et omnes in uno Spiritu (si; ev 7rv£u|ia) potati su-i
mus. n u Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus,
omnes, qui de uno pane participamus » (1. Cor. X. 17;
XII. 13.). Unde facile intelligitur, quod diximus, ipsam dH
visionem in sacramentis (quia ex parte schismaticorum est
violatio unitatis corporis Christi) et non solam indignam
participationem, formaliter constituere sacrilegium, u Divi-«
siones fugite ut principium malorum (1). Omnes Episcopo
obtemperate, ut Iesus Christus Patri; et presbyterio ut
Apostolis; diaconos autem revereamini ut Dei mandatum.
Separatim ab Episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae-
ad Ecclesiam spectant. Illa rata habeatur Eucharistia, qua&
sub Episcopo peragitur, vel cui ipse concesserit. Ubi com-
paruerit Episcopus, ibi et multitudo sit, quemadmodum
ubi fuerit Christus Iesus, ibi catholica est Ecclesia. Non
licet sine Episcopo neque baptizare, neque agapen cele-i
brare (2); sed quod ille probaverit, hoc et Deo est bene-i
placitum, ut firmum sit ac ratum omne, quod peragitur, n
Ignat. ep. ad Smyrn. n. 8. Hoc idem apud Irenaeum di~>
citur de iis, a qui quocumque loco colligunt; » et eodem
modo apud Cyprianum extorres declarantur, u qui latenter
apud quosdam communicare se credunt; n et quisquis u au~i
det constituere aliud altare, precem alteram illicitis ‘vo->
cibus facere, n dicitur « dominicae hostiae veritatem per
falsa (ex parte offerentium sacrilega) sacrificia profanare, n
V. Contumaci negatione doctrinae fidei ab Ecclesiae ma-i
gisterio sufficienter propositae, defectione ac subtractione a
legitima potestate regiminis et separatione a potestate li-
turgica, quibus Christus Salvator suam Ecclesiam ut re-«
gnum visibile instituit, ex ipsa natura rei continetur defe-i
ctio ab Ecclesia. Evidens autem est. Ecclesiam pro sua po-i
testate iudiciaria et coercitiva (th. XII. n. IV.) posse, et
constat semper consuevisse huiusmodi exclusionem adversus
(1) 'Q? ap/T)v xaxwv, nempe nt principium fecundum ac fontem ma-i
lorum.
(2) 'Excivt) £e£ata Eu/aptana rAsioOio, f) uno tov entsxonov ousa, A w av
auro; enirpeATj. 'Onou av ?xvr) 6 Entaxono;, exst ro nXr)Qo; earto, ibornsp onou
av r, Xpiaro; Itjoou;, exei fj xaQoXtxi) ExxXrjata. Oux el-ov eotiv yo»pt; rou
cxonou oute (fonnCctv oute aya7rr,v jtoieiv.
301
rebelles sua etiam iuridica sententia pronuntiare ac decla^
rare. Unde ab ipso exordio Ecclesiae in Conciliis et Pontia
ficum decretis videmus haereticos et schismaticos tum iure
constituto tum etiam plerumque specialibus ac personalibus
sententiis anathemate damnari. Iam vero ex ipsa ratione
ac natura Ecclesiae, quatenus societas est visibilis, et ex
notione potestatis regiminis, quae sicut legifera ita etiam
iudiciaria est et coactiva, consequitur non modo contra
haereticos et schismaticos, qui ipso suo delicto a regno ve->
ritatis et unitatis deficiunt, sed etiam ob alia gravia cri-i
mina posse decerni exclusionem ab Ecclesia. Huiusmodi porro
legitimae sententiae excommunicationis privant quidem im-i
mediate et directe externa communicatione in conversatione
cum u fraternitate quae in mundo est, n in liturgia et sa~i
cramentis, quatenus excludunt a societate visibili; verum
hoc ipso privant etiam participatione illorum bonorum spi~*
ritualium et invisibilium, quae in istis visibilibus conti-«
nentur, quia excludunt a societate super naturali, et ratae
habentur a Christo auctore bonorum Ecclesiae tum secun^
dum elementum visibile tum secundum elementum invisibile
spirituale, quatenus cum visibili cohaeret: u tibi dabo cla-i
ves regni coelorum; et quodcumque ligaveris super terram,
erit ligatum et in coelis. » Ergo (ut inde concludit Augu-i
stinus) u cum excommunicat Ecclesia, in coelo ligatur ex-
communicatus, n sicut vicissim ex potestate solvendi u cum
reconciliatur ab Ecclesia, in coelo solvitur reconciliatus »
Aug. in Io. tract. 50. n. 12. (1).
Certe sicut Christus in sua Ecclesia, ut est regnum san-i
ctificationis, instituit potestatem sacerdotii, quae simul sit
iudicialis ad remittenda et retinenda peccata in foro interno
conscientiae (Io. XX. 22. 23.), et huiusmodi peccatorum re~>
tentio ipsa natura sua ligat conscientiam etiam pro usu sa~i
cramentorum et rerum sacrarum visibilium in Ecclesia; ita
(1) u Propositio asserens effectum excommunicationis exteriorem dum-i
taxat esae, quia tantummodo natura sua excludit ab exteriori communi-i
catione Ecclesiae; quasi excommunicatio non sit poena spiritualis, ligans
in coelo, animas obligans; ex Augustino ep. 260. Auxilio Epo.; Tract. 50.
in Ioan. n. 12. falsa, perniciosa, in art. 23. Luteri damnata, al minus
erronea » Pius VI. Auctorem fidei contra Prop. 46.
- 302 -
in eadein sua Ecclesia ut est regnum veritatis et sacrae
disciplinae seu conversationis (tr,; 7roXiT£toc; cf. Eph. II. 12;
Phil. III. 20.), instituit iudicialem potestatem regiminis
etiam immediate pro foro externo ad solvenda et liganda,
quaccurnquc in regno Dei solutionem merentur vel ligatio-i
nem postulant (Matth. XVI. XVIII.). Haec autem, quate-i
nus ligandi potestas spectatur, primo quidem non solum illa
sunt, quibus iam per sese contra regnum veritatis et unita-i
tis in sancta conversatione rebellio habetur, sed alia quoque
quaecumque bono ipsius regni opponuntur. Tum vero ligamina
huiusmodi possunt pertingere usque ad interdictionem omnium
bonorum et institutorum visibilium, quorum administratio
ipsi potestati universali ligandi atque solvendi commissa
est, atque adeo usque ad exclusionem ab ipso regno visibili.
Sane Matth. XVIII. Christus Dominus loquitur in pri-i
mis de « fratre n pertinente ad societatem religiosam Ec-«
clesiae, quod etiam manifestum est ex poena infligenda, de
qua mox dicemus, et ex contextu sequenti, « ubi sunt con-i
gregati in nomine meo... ibi sum in medio eorum. » Porro
delictum quod supponitur , est obstinata offensio contra
alium, et inde consequens inobedientia, nullatenus vero
spontanea separatio ab Ecclesia. Potestas porro indicandi
de delicto utroque confertur ipsi Ecclesiae; haec autem Ec“»
clesia iudicans potestate independente et sine appellatione
ad aliud tribunal extraneum designatur in Apostolis, u Dic
Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit... Arnen dico
vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata
et in coelo, n Poenam denique quae ab hac iudiciaria pote-i
state infligenda est. Dominus enuntiat illis verbis: u sit
tibi sicut ethnicus et publicanus. » Quod quidem ex ipsa vi
verborum in contextu, ubi de fratre agitur societatis reli-i
giosae , quae est Ecclesia, et de ipsius Ecclesiae iudicio,
profecto non aliud est aut intelligi potest, quam exclusio
ab Ecclesia, sicut ab ea exclusi sunt ethnici ex ipsa rei
natura, et publicani ex sententia synagogae confirmata a
‘Domino per illam coniunctionem et aequip arationem cum
ethnicis (1). Hic sensus poenae ecclesiasticae ab ipso Christo
(1) u Dic Ecclesiae id est praesidibus (roi; rAocoorjouai). Quod si Ec-i
clesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Talis enim
- 393 -
designatae ea formula « sit ut ethnicus et publicanus »
confirmari potest ex aliis locis, in quibus Apostoli iudi-
cium exercent et sententiam dicunt contra eos, qui cer-i
tissime erant et declarabantur separati ab Ecclesia, u Circa
fidem naufragaverunt... quos tradidi Satanae ut discant
non blasphemare. » u Si quis vobis evangelizaverit praeter
id, quod accepistis, anathema sit. » « Qui non confitetur
Iesura Christum venisse in .carne, hic est seductor et anti-
christus... Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non af-i
fert , nolite recipere eum in domum, nec ace ei dixe-i
ritis (1); qui enim dicit illi ave, communicat operibus eius
malignis » 1. Tim. I. 20; Gal. I. 9; 2. Ioan. 10.
Exemplum illustre exercitii illius a Christo institutae
potestatis ligandi usque ad exclusionem ab Ecclesia ob cri-i
mina, quae non ex sua iam natura separationem inducant,
exhibet Paulus 1. Cor. V. Delictum iudicandum et punien-i
dum est incestus unius ex fidelibus v. 1. Imo nominantur
adhuc alia peccata, in quae si inter fideles occurrant, sH
mili poena pro eorum gravitate animadvertendum sit v. 11.
Non ergo Christus (Matth. XVIII.) sententiam restringit
ad solam quae ibi explioite nominatur, obstinatam offensio-i
nem fratris, quod alioquin manifestum est ex universalitate
collatae potestatis: « quaecumque alligaveritis super ter-i
ram. 7) Porro Paulus exercet verum iudicium et dicit iuri-
dicam sententiam potestate a Christo accepta, potestate ec-i
clesiastica , cuiusmodi in solos baptizatos exseri ‘potest,
u Quid enim mihi est de iis qui foris sunt, iudicare? nonne
de iis qui intus sunt, vos iudicatis? (rou; xptvstv.
homo incurabili morbo laborat. Seil audi sequentia: qnodeumque alli-i
gaveritis super terram, erit ligatum et in coelis. Non dixit Ecclesiae
praesuli ctoj npoEopoi tr,; ExxXrj-j-.a;), alliga illum; sed si alligaveris,
tunc vincula indissoluta manent.... Haec porro comminatus est, ne istaec
accidant, sed metuens et minas et ab Ecclesia eieetionem (xxi tr,v ano ~r,;
ExxXrjsia; ex^oXt.v) et periculum ex vinculo partum nec non illud in coelis
vinculum (xat tov anO 1 1 > 1 1 oejjaou x-.voovov X cl i to ev oupxvoi; oEOsaOai), mi->
tior flat » Chrys. in Matth. hom. al. 61. n. 2.
(1) Hoc idem dicit Paulus, quando de haereticis agens inbet fideles
«declinare ab eis, » „ devitare eos. * Koni. XVI. 17. 2. Tim. III. o;
Tit. III. 10.
— 394 —
rou; Iffto xptvsTe). Nam eos qui foris sunt, Deus iudicabit »
v. 12. Iudices quippe sunt illi, quibus dictum est: u baptH
zantes eos... docentes servare omnia; » et vicissim: u obe-i
dite praepositis vestris et subiacete eis, ipsi enim pervigH
lant quasi rationem pro animabus vestris reddituri » (Heb.
XIII. 17.). Neque igitur de potestate iudicandi et puniendi
agitur extraordinaria et solis Apostolis collata, sed omnino
de potestate ordinaria a Christo instituta; nam eam ait
potuisse et pridem debuisse exerceri ab ipsa Ecclesia Corin-i
thiorum (1), ab iis nempe qui a Christo (Matth. XVIII.)
designantur nomine Ecclesiae, et sunt tum Apostoli tum
ab eis derivatam potestatem habentes, u praesides Eccle-i
siae, n ut contextus Evangelii demonstrat et Chrysostomus
cum aliis Patribus explicat. Forma autem iuridica senten-i
tiae a Paulo latae est gravissima: u iam iudicavi ut prae-i
sens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri
Iesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute
Domini nostri Iesu Christi » v. 3. 4. Iam poenam ipsam
decretam attendamus; de hac enim potissimum nunc nobis
sermo est. Ea his verbis exprimitur: u tollatur de medio
vestrum (kc.ocpdy ex pisdou u|/.u>v), qui hoc operatus est; r>
u auferte malum (hominem) ex vobis ipsis » (s;apsT£ tov
TTovyjpov ujjudv ctuxwv); addita aliqua declaratione modi:
u ne comminisceamini eis; » u cum eiusmodi nec cibum su-i
mere ; r> non cibum profanum, multo ergo minus cibum do-i
minicum (cf. XI. 32-34.) (2). Similibus omnino formulis supe-i
rius vidimus a Paulo et Ioanne enuntiari exclusionem hae-i
reticorum. Poena denique cum sententia excommunicationis
coniuncta vel eam consequens est: u tradere huiusmodi Sa-i
tanae in interitum carnis, n quod ipsum 1. Tim. I. 20.
pronuntiavit contra haereticos. Sed quia pro peccatore fH
deli poena est potissimum medicinalis, ibi additur ad spem
erigendam: « ut spiritus salvus sit in die Domini nostri
Iesu Christi; » pro haeresiarchis vero comminatio severior:
(1) u Non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui
hoc opus fecit. »
(2) ’Et Oc xotVTj; TpoAr,; roi$ toiojtoi? oj oei xotvamiv, tjzom fi jiuurt-
xr,s te xat Osta?. Theodoret. in h. 1.
u ut discant non blasphemare; » est enim in bis et excisio
ab Ecclesia plenior, et minor spes reditus.
Ex institutione Christi igitur, ex doctrina et praxi Apoi
stolorum potestas ligandi in Ecclesia exstat huiusmodi, ut
peccator, quamvis ratione tantum habita ipsius peccati acH
huc manen3 in Ecclesia, per sententiam illius potestatis
possit tolli de medio Ecclesiae, tradi satanae, excludi a com-i
municatione et conversatione cum fidelibus in rebus primo ec->
clesiasticis atque inde ratione finis huius poenae etiam in re~i
bus civilibus, ut sit extra Ecclesiam sicut extra eam sunt (li— '
cet aliis rationibus et modis) ethnici et publicani et haeretici.
Catholicus intellectus et Patrum explicationes in hunc,
quem diximus sensum, Christi institutionem et Apostolicam
doctrinam accipiendam esse luculenter demonstrant.
Hilarius locum utrumque Apostoli (1. Cor. V; 1. Tim. I.)
explicans scribit u licet Apostolus tradat (Satanae),- scit
tamen se et in virtute Christi et in suo spiritu (virtute a
Christo accepta) traditurum... qui enim ab Ecclesiae cor-i
pore respuuntur, quae Christi est corpus, tamquam pere-i
grini et alieni a Dei corpore dominatui diaboli traduntur »
Hil. in Ps. 118. littera 16. Ain n. B.
Eodem sensu sed ad praecavendam haeresim Novatiano-
rum spem reconciliationis ostendens loquitur Ambrosius,
u Venit (Apostolus) in virga, quia a communione sacra con-i
victum removit; et bene dicitur tradi Satanae, qui sepa-i
ratur a Christi corpore. Venit etiam in charitate spiritu-i
que mansuetudinis, vel quia sic tradidit, ut spiritum eius
salvum faceret, vel quia eum quem ante sequestraverat,
postea (2. Cori II. sqq.) sacramentis reddidit n Ambr. de
poenit. 1. I. c. 15. n. 78.
Pariter Hieronymus: u Apostolus loquitur, quos tradidi
Satanae, ut discant non blasphemare; et in alio loco, quos
tradidi, inquit. Satanae in interitum carnis, ut Spiritus
salvus sit. Non debemus ergo, si forsitan ob aliquod pec-i
catum de congregatione fratrum et de domo Dei ciicimur,
reluctari, sed aequo animo latam in nos ferre sententiam,
et dicere cum propheta (Mich. VII. 9.): iram Domini su~«
stinebo, quoniam peccavi ei, donec iustificet causam meam »
Hieronym. in Ezech. XVII. 19. (1. V. in fine).
395
Augustinus ubi triplicem classem distinguit peccatorum:
u nisi essent quaedam ita gravia, inquit, ut etiam excom-i
municatione plectenda sint, non diceret Apostolus, congre-«
gatis vobis et meo Spiritu tradere eiusmodi Satanae in in-«
teritum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu »
Aug. de fide et operib. c. 26. n. 48.
Quid sibi velit excommunicatio, quam Augustinus mei
morat , etiam ubi minime de haeresi aut schismate sed de
aliis fidelium peccatis agitur, in eadem Africa (ne Tertul-i
lianum commemoremus, qui suos Montani Stic os errores dei
scriptioni huius censurae inspersit), graviter iara declarai
verat Cyprianus. Pomponium episcopum « consulte et cum
vigore fecisse, » scribit, abstinendo diaconum ob peccatum
incontinentiae, et ita etiam virgines incontinentes u gra->
viori censura eliciendas esse, nec in Ecclesiam postmodum
tales facile recipiendas, n Nihilominus contra haereticum rii
gorem Montanistarum (1) etiam huiusmodi « Christi aduli
tera n si poenitentiam egerit u aestimato iusto tempore,
postea exomologesi facta ad Ecclesiam redeat, n Verum si
in peccato persistant, u sciant se cum hac sua impudica obi
stinatione numguam a nobis admitti in Ecclesiam posse, ne
exemplum ceteris ad ruinam delictis suis facere incipiant. »
Ergo per ipsam sententiam qua abstinentur et eliciuntur
profecto foris sunt, quare comparando veterem legem et
novam oeconomiam ita concludit: u Interfici Deus iussit
sacerdotibus suis non obtemperantes et iudicibus a se ad
tempus constitutis non obaudientes. Et tunc quidem gladio
occidebantur, quando adhuc et circumcisio carnalis mane-i
bat; nunc autem quia circumcisio spiritualis esse apud fi-
(1) .Hanc haeresim Tertullianus tum alibi tum toto libro de pudicitia
multis ingeniosis sophismatibus et detorsionibus verborum Scripturae de-i
fendit. u Qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus denuo re¬
sumit scabra et maculas carnis, et abiicitnr extra civitatem in locum im-i
mundum, traditus scilicet Satanae in carnis interitum, nec amplius reae-i
dificatur in Ecclesia post ruinam * de Pudic. c. 20. Quol vero Apostolus
significat scopum poenae esse, « ut Spiritus salvus sit in die Domini, »
id Montanista non de salute peccatoris sed de spiritu Ecclesiae interpre¬
tatur: u superest igitur, nt eum spiritum dixerit qui in Ecclesia censetur,
salvum id est integrum praestandum in die Domini ab immunditiarum
contagione ciecto incesto fornicatore r ibid. c. 13.
— 397 —
deles servos Dei coepit, spirituali gladio superbi et contuma-i
ces necantur, dum dc Ecclesia eliciuntur (1); neque enim
vivere foris possunt, cum domus Dei una sit, et nemini
salus esse nisi in Ecclesia possit, n Cypr. ep. 62. adPompon.
Patres graeci in eundem sensum, ut latini, loquuntur
de separatione ab Ecclesia secundum Christi institutionem
ab Apostolis declarata et exercita, u Audi denique ipsum
(Apostolum) dicentem de eo qui peccaverat; tradidi, inquit,
huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus
salvus fiat. Vides ergo, quia non solum per Apostolos suos
Deus tradidit delinquentes in manus inimicorum; sed et per
eos qui Ecclesiae praesunt, et potestatem habent non solum
solvendi sed et ligandi, traduntur peccatores in interitum
carnis, cum pro delictis suis a Christi corpore separantur...
cum delictum eius manifestum fit Ecclesiae, et per sacer-i
dotes de Ecclesia pellitur, ut notatus ab omnibus erube-i
scat, et converso eveniat illi, quod sequitur, ut spiritus
salvus fiat in die Domini nostri Iesu Christi n Origen. in
ludie, hom. 2. n. 5. (T. II.).
Gregorius Nyssenus orationem habet adversus eos, qui
(1) Inter veterem legem: « peribit de medio populi sni; * u extermi-i
nabitur anima illa de populis suis; n et inter legem novam: u auferte ma-i
lum ex vobis ipsis, •> comparatio etiam ab aliis Patribus instituitur. Monet
Augustinus Auxilium Episcopum, qui totam domnm Classiciani anathe->
mate damnaverat, non recte fieri si innocentes cum reis tam gravi poenae
subiiciantur. u Tunc qnidem (in veteri lege) ad terrorem viventium mon
talia corpora perimebantur, quandoque utique moritura. Spiritalis autem
poena, qua fit, quod scriptum est, quae ligaveritis .in terra, erunt ligata
et in caelo, animas obligat. Si nna anima per istam severitatem, qua
tota domus ista anathemata est, sine baptismo de corpore exeundo perierit,
innumerabilium mors corporum, si de Ecclesia homines innocentes violen-i
ter abstrahantur et interficiantur, huic damno non poterit comparari »
Aug. ep. 250. n. 1. 2. ad Auxil. Alibi animadvertit s. Doctor, ro modo
quo scriptum est (Dent. XXIV. 7.): « auferetis malignum ex vobis ipsis »
(LXX. tov t.qvr,pov ‘jp.u>v avTiov), mandasse etiam Paulum Corin-i
thiis EiCatpsiTs tov rcovrjpov ei* upCOV auriov (1. Cor. V. 13.) « Nec ait, (Apo- '
stolus) to rrovrjpov id est, hoc malignum, sed tov -ovrjpov, quod est hunc
malignum. Ex quo apparet, eum voluisse intelligi, qni aliquid tale com-i
misit, ut excommunicatione sit dignus. Hoc enim nunc agit in Ecclesia
excommunicatio, quod agebat tunc (in lege reteri) interfectio n Aug. in
Heptateuch. 1. V. quaest. 39.
— 398 —
poenas ecclesiasticas graviter ferunt, ac speciatim de ho-i
mine loquitur, qui u cum ab Ecclesia exclusus sit n (xxv
tyj ; exxXY)«ria? a7cox>.et<T9Yj), pervicacem se ostendit. Sicut Pa->
tres alii ad Evangelium et ad Apostolum appellat, ex qui-i
bus potestatem Ecclesiae et yalorem poenae etiam in coelo
atque adeo pro altera vita demonstrat, u Per Petrum Epi-<
scopis dedit clavim poenarum, quae in coelo valeant (ty;v
xXeifta Ttov e7wO’jpavuov riawv). Agnosce quod solutus, solu-i
tus es; et ligatus vinculis invisibilibus constrictus es. Si
oculos haberes ad animae substantiam pertingentes, osten-i
derem tibi excommunicato (<roi tu aAioptffjjLsvu») speciem con-i
demnati, gravissimis vinculis cervice depressi, nullum mem-i
brum liberum aut solutum habentis. Atque utinam cum
vita supplicium terminaretur; nunc vero si quid humanum
evenerit, et repente mors accesserit, ut latro de nocte, scito
tibi occlusa esse, quae illic sunt. Diligentes sunt et qui
non ludant illius regni ianitores, vident animam separa^
tionis notas ferentem (tvjv Auyr,v ta tou a<poptcp.ou <pspou<rav
<7u*j.(3oXa); quasi quemdam foetore et sordibus carceris no-i
tatum, abigunt eam a semita quae ad bona ducit, non si— «
nunt cernere agmina iustorum et angelicam laetitiam. . . .
Ne excommunicationem arbitreris esse episcopali arbitrio
inductam; paterna lex est, antiqua Ecclesiae regula, quae
a lege traxit originem et in gratia obtinuit. Considera
s. Paulum per epistolam excommunicationis sententias (toc<;
axo-pxAcis tou a9opi<7|xou) contra reos ferentem, et Corin-i
thium iuvenem huiusmodi medicamento sanantem » Gregor.
Nyss. 1. c. (T. II. p. 746. 747.). Consentiunt reliquis Pa-i
tribus in explicatione 1. Cor. V. (collato 1. Tim. I.) Chry-
sostomus, et qui eius interpretationes fere solent in com-i
pendium redigere Theodoretus, Oecumenius, Theophylactus.
u Quomodo tradiderit (Satanae), audi. Congregatis, inquit,
vobis et spiritu meo cum virtute Domini nostri Iesu Christi
tradite huiusmodi Satanae. Eliciebatur ergo statim a com-i
muni consessu, abscindebatur a grege; erat desertus et
nudus, tradebatur lupo. Sicut enim nubes castra Hebraeo-i
rum, ita Spiritus Ecclesiam signabat (1). Si quis ergo extra
(1) Intelliges haec ex Irenaei sententia: « ubi enim Ecclesia ibi et
Spiritus Dei; ct ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia » 1. III. c. 24. n. 1.
— 339 -
eliciebatur, comburebatur (spiritualiter in nova, corporaliter
in veteri lege). Extra autem eiiciebatur iudicio Apostolo-i
rum v (1). Chrys. in 1. Tim. hom. 5. n. 2.
Quoad rem ipsam non aliud quam hactenus expositam
doctrinam Scripturae et Patrum continent « formulae ex-i
communicationis v paulo recentiores, quae variis non sem-
per et ubique iisdem ceremoniarum solemnitatibus (2) ad
poenae gravitatem ob oculos ponendam circumvestiri solei
bant. In omnibus huiusmodi formulis summa rei ad hanc
fere revocatur sententiam: u Canonica instituta et sancto-i
rum Patrum exempla sequentes, (ecclesiarum Dei violatores)
auctoritate Dei et iudicio Sancti Spiritus a gremio sanctae
matris Ecclesiae et consortio totius christianitatis elimi-i
namus, quopsque resipiscant et Ecclesiae Dei satisfaciant n
(apud Baluzium Capitular. T. II. p. 670.). Ita s. Grego-
rius VII. Stephanum simoniacum : u excommunicavimus
(inquit) et a gremio sanctae Ecclesiae separavimus; n de
Venetis excommunicatis: u extra consortium membrorum
Christi et Ecclesiae jacti estis; r> Ravennates qui deposito
Episcopo adhaerere ausi fuerint, u eos velut putrida mem-i
bra a toto corpore Christi, quod est Ecclesia catholica ,
anathematis gladio resecamus atque abiicimus » (3) illi
qui conatibus pacis inter filios Raimundi restituendae obi
stiterit, u gratiam s. Petri auferimus, eumque sicut mera¬
ci) ojv syOeo); tou xoivoo ouveov.oj, anir/tAsro T7j; iyAXr,;,
eyiveto Eprjao; xai pavo;, jixseo-.ooto to> Xoxco, wonsp po 7) vz-p-Xr, to otpa-
totisoov tiov 'E.Jpaiojv, outw ttjv exxXtjoixv to zvEvqj-x EyvarjiAiv. Et Tt; toivjv
EXTO; EYWeTO, XXTcXXISTO.’ EyiVETO OS EXTO; TTJ XOtOEl T0J7 CtA07ToXtOV.
(2) Ex hisce accidentalibus solemnitatibus non vero quoad rem ipsam
distingui consueverat simpliciter quamvis proprie dicta excommunicatio,
et anathema, et aliquando metran atha (|L/ *Ao) ex 1. Cor. XVr. 22.,
quae est divini indicii comminatio (cf. Raynaudnm de Monitor, eccles.
P. II. c. 7. T. XIV. p. 444. sqq.).
(3) Ita etiam in statutis Aeduensibus saeculi XIV. dicitur: « cum ex-
commnnicatus sit membrum putridum, eiec.tum ab Ecclesia, totiens quotiens
satagit interes se divino officio, praesumptuose agit contemnendo claves
Ecclesiae (Thesaur. Anecdotornm Martenii et Durandi T. IV. p. 516. n. 52.).
Ideo iubentur « instantissime moneri ad redeundum unitati Ecclesiae »
(Ibid. p. 388. n. 13; p. 581. n. 21. in statutis Avinion. anui 1509.).
400
brum diaboli et desolatorem cbristianae religionis festina-i
bimus a communione 4christianac societatis abscindere; »
comes Flandriae si a defensione Lamberti invasoris Terua-
nensis ecclesiae intra quadraginta dies nollet recedere;
u segregatus et excommunicatus foret a corpore et com-i
munione sanctae Ecclesiae auctoritate Dei et indicio San-i
cti Spiritus; » Lambertum invasorem ipsum u sancta uni-i
versalis Ecclesia irrecuperabiliter depositum maledixit et
anathematizavit, et extorrem omnino a communione totius
Ecclesiae esse iudicacit. » Harduin. Concil. T. VI. P. I.
p. 1361. 1367. 1371. 1402. 1408. 1506. 1508. Hinc eos, qui
ab excommunicatione absolvuntur, idem Gregorius solet di— «
cere: u ad sinum communis matris Ecclesiae revocari; »
u auctoritate beati Petri suscipi et ad gremiunj, matris no-i
strae Ecclesiae reduci; » « relaxato anathematis vinculo
in communionis gratiam et sinum sanctae matris Ecclesiae
recipi r> Ibid. p. 1343. 1344. 1356. 1384. 1508. In eundem
sensum Innocentius III. loquitur de iis, u qui pro suis ex-i
cessibus ab Ecclesia separati diu non erubuerunt in excom-i
municatione manere; r> et comes Celanus excommunicatus
dicitur « expulsus ab Ecclesia extra eam vagari. » Poeni-
tentibus vero excomhmnicatis (de Philippo Svevico agit)
u redeuntibus ad Ecclesiae gremium, inquit, nolumus adi-i
tum veniae denegare v Innocent. III. Opp. (ed. Migne) T. II.
p. 1032; T. III. p. 1095.
Ex demonstratis constat, professionem integrae fidei una
cum fidei sacramento, subiectionem hierarchicam erga visi-i
bile caput Ecclesiae et erga legitimos unicuique proprios
pastores, communionem denique iuridicam conditiones esse
necessarias ad unionem singulorum membrorum cum Ecclesia
constituendam, ita ut non modo ii, quibus omnia, sed etiam
quibus singula ea unionis vincula desint, simpliciter lo-«
quendo in Ecclesia esse tamquam eius membra dici nequeant.
Non ergo solum infideles omnino foris sunt, ut sine ambi-i
guitate per se manifestum est; sed neque haeretici, neque
catechumeni, neque schismatici, neque ob alia quaevis de~i
licta excommunicati, simpliciter membra Ecclesiae et in Ec-i
clesia esse existimari possunt, quamvis secundum quid iidem
omnes cum Ecclesia cohaerere, et eorum aliqui etiam mem-
- 401 -
bra Ecclesiae aliquo sensu dici possint, de qua distinctione
agendum nobis adhuc remanet. Interea advertatur, in com-i
memoratis conditionibus ac vinculis unitatis gradus esse ,
ita ut integritas fidei sit fundamentum, cui et subiectio
bierarchica et communio iuridica innitantur; atque inde
est, quod haeresis tum schisma tum excommunicationem,
schisma vero excommunicationem non tamen per se haere-
sim (1), excommunicatio nec schisma nec haeresim com-i
prehendat.
(1) De haeresi, schismate et excommunicatione ol» alia delicta, qnid
inter ea intersit, Hieronymus brevi non minos quam luculenta sententia
complexus est. u Fornicator, adulter, homicida, et cetera vitia per sacer-i
dotes de Ecclesia propelluntur. Haeretici autem in semetipsos sententiam
ferunt, sro arbitrio de Ecclesia recedentes. Inter haeresim et schisma
hoc esse arbitrantur, quod haeresis perversum dogma habeat; schisma
propter Episcopalem dissensionem ab Ecclesia separetur; quod quidem in
principio aliqua ex parte intelligi potest. Ceterum nullum schisma non
sibi aliquam confingit haeresim, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur »
Hieron. in Tit. III. 10. 11. Propter hanc causam Augustinus dicit, inter
schisma et haeresim se approbare « magis eam distinctionem, qua dicitur
schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diversitate dis-«
sensio, neque enim et schisma fieri potest, nisi diversum aliquid sequan-i
tur qui faciunt; haeresis autem schisma inveteratum. Ostendit deinde,
Donatistas non modo schismaticos esse sed etiam haereticos: « vel quod
in schismate inveterato remansistis, inquit, vel ex tua (Cresconii) defini-i
tione, quod de Ecclesia, quae corpus est Christi, vel de iteratione Chri-i
stiani baptismi diversum sequimini » Aug. cont. Crescon. 1. II. cc. 7. 8.
Fbanzelin. De Ecclesia Christi
26
THESIS XXIII.
Distinctius explicantur rationes, quibus alicui sectae aci-
scripti, excommunicati, ac denique catechumeni ad Ec-i
clesiam referuntur.
u Facta distinctione inter id quod est pertinere ad Ecclesiam Christi
n in terris simpliciter et ex integro, et quod est pertinere seu referri ad
» illam secundum quid et ex aliqua parte, tenendum est, omnes illos qnoa
n nominavimus, ex aliqua parte cohaerere cum Ecclesia. Namque 1*. qni
» in secta aliqua materialiter tantum versantur, ii in foro interno et in
n iudicio Dei per veram fidem et characterem baptismi sunt membra unius
n catholicae Ecclesiae Christi, in foro tamen externo et in iudicio Eccle-
n siae adulti inter eos praesumuntur haeretici aut schismatici; haeretici
» et schismatici formales ipso charactere baptismali manent iurisdictioni
» ac legibus Ecclesiae subiecti, et eodem charactere omnibnsque iusti-
» tutis Ecclesiae propriis quae sibi retinuerunt, eo strictius obligantur,
» ut redeant ad ovile, cuius signum gerant impressum, sicut vicissim
n Ecclesia oves cum signo errantes eo diligentius quaerit. 2°. Excommu-
v nicati ex ipsa intentione ac iudole poenae medicinaliter non mortaliter
n sunt exclusi, ut quam primum satisfaciendo quaerant reconciliationem,
n et vi poenae bonis quidem visibilibus Ecclesiae visibilis, non tamen
» per se spiritualibus, nisi quatenus haec cum illis cohaerent, privati suut.
n 3°. Catechumeni quantumvis fide, spe et charitate cum spiritu Eccle-
lt siae, atque ita voluntatis poto cum ipsa visibili Ecclesia in terris
n uniri possint, quoniam tamen eidem actu ipso et charactere sacramenti
n fidei incorporati non sunt, ideo nec visibilium mysteriorum Ecclesiae
» participes esse possunt nec eius iurisdictioni ac legibus obnoxii sunt,
n sed ex lege divina et naturali obligantur magisterio Ecclesiae eiusdem-
r> que magisterii disciplinae. »
I. Quae in superiori thesi demonstrata sunt valent utique,
quando haeresis, schisma, excommunicatio stricto sensu una
cum perseverante animi pertinacia considerantur, et vicissim
praedicata pertinere ad Ecclesiam et esse membra Eccle-i
siae sensu proprio pleniore et. Ut supra diximus, simpliciter
loquendo accipiuntur. Ex altera vero parte vincula multa
sunt, quibus iidern haeretici, schismatici, excommunicati, et
catechumeni nondum baptizati cum Ecclesia aliquatenus co-i
haerent, vel pro diversa eorum dispositione cohaerere pos-
403
sunt, adeo ut sine distinctione huius rei liquida declaratio
fieri nequeat. Et sane diversitas opinionum ancipitesque in
hac disputatione theologorum sententiae ex neglectis his
distinctionibus derivari videntur.
Universim a) valet distinctio, ut aliud sit simpliciter
pertinere ad Ecclesiam et esse tamquam membrum in cor-i
pore Ecclesiae, tamquam civem in visibili regno Dei, atque
rursum aliud sit secundum quid et ut Augustinus loqui-«
tur, ex aliqua parte pertinere, ad hanc Ecclesiam ^t ad
hoc regnum Dei in terris. Sed hoc ipsum quod dicimus se-i
eundum quid pertinere ad Ecclesiam, indiget explicatione.
Igitur 6) aliud est esse ex iure subiectum legiferae , iudi-
ciariae, coactivae potestati Ecclesiae; et aliud est esse par-i
ticipem bonorum, quae Christus in Ecclesiam u quasi in de-
positoriutn dives » contulit. (Cf. Iren. III. 4. n. 1; 24. n. 1.).
Porro c) distingui debet inter eos qui in foro etiam externo,
in quo indicat Ecclesia iudicio externo sociali, sint et ha~i
beantur membra Ecclesiae, et inter alios, si qui in foro tan->
tum interno coram Deo, in quo Ecclesia non iudicat nisi
sacramentaliter, ad ipsam pertineant. Postremo d) aliud est
participem esse bonorum et donorum visibilium, quae Chri-i
stus in sua Ecclesia et pro solis membris Ecclesiae instituit
ad finem quidem gratiarum ac charismatum invisibilium
ipsiusque beatitudinis aeternae; et aliud est harum gratia-i
rum aeternaeque beatitudinis posse fieri participem sine a-
ctuali participatione illorum donorum visibilium. Hoc ulti~i
mum fieri quidem potest, sed (ob ipsam connexionem visi~«
bilium et invisibilium donorum a Christo ordinatam) non
nisi cum relatione ad ipsa dona visibilia, adeoque ad Ec-i
clesiam cuius illa sunt propria; ac propterea non nisi per
votum saltem implicitum unionis visibilis in defectu hic et
nunc inculpabili donorum visibilium.
Secundum has distinctiones iam examinemus, quomodo
illi quos in superiori thesi demonstravimus, non esse actu
membra Ecclesiae adeoque simpliciter ad eam non pertinere,
nihilominus secundum aliquid ad eam pertinere dici pos-i
sint, et quomodo illud aliquid et proinde ipsum illud per-i
tinere ad Ecclesiam in diversis aliter atque aliter se ha-i
beat.
404
II. Sacramenta a Christo utique in sua Ecclesia et pro
sua Ecclesia sunt instituta; imo sunt unum ex principalibus
elementis, quibus Ecclesia Christi in terris fundatur et ae~i
dificatur (th. XIX. n. II. 2.). Hinc sacramenta, etiamsi a
ministro haeretico aut schismatico extra Ecclesiam catho-i
licam atque adeo illicite et sacrilege conferantur, ipsa ta~>
men manent sacramenta Christi institutoris et principalis
dispensatoris, et sacramenta Ecclesiae catholicae, pro qua
et in qua sunt instituta (1) (vide Tract. de Sacr. in genere
th. X. XV.). His igitur sacramentis et ceteris Christi in-i
sti tutis, si quae ab Ecclesia catholica, cuius sunt propria,
velut a materna domo rebelles asportaverunt, relationem
habent ad ipsam Ecclesiam (2).
1°. Ob rationem modo dictam sacramenta Ecclesiae ubi^
cumque valide conferuntur omnes illos effectus habent, quos
obex in suscipiente non impedit. Si ergo nominatim de ba-i
ptismo loquamur, is a ministro haeretico aut schismatico
collatus infantibus, in quibus obex nullus esse potest, omnes
habet effectus essentiales eosdem, ac si collatus esset a mi-i
nistro catholico. Non modo igitur insigniuntur charactere
(1) « Nos baptismum vestrum acceptamus, quia non est baptismns ille
schismaticorum vel haereticorum sed Dei et Ecclesiae, ubicumque fuerit
inventus et quocumque translatus » Aug. de Baptism. 1. I. c. 14. n. 22.
(2) Haec est illa relatio, per quam haereticos et schismaticos ex aliqua
parte « in texturae compage detineri, » dixit Augustinus: « qui se ipsos
a societate ceterorum separantes caritate violata unitatis vinculum rum-i
pant, si nihil faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus
separati sunt; et ideo quem sibi sociaverint, si venire ad Ecclesiam voi
luerit, debet omnia quae non accepit, accipere. Si vero nonnulla eadem
faciunt, non se .in eis separaverunt, et ex ea parte intexturae compage
detinentur, in cetera (parte) scissi sunt. Proinde si quem sibi sociaverint,
ex ea parte nectitur Ecclesiae, in qua nec illi separati sunt; et ideo si
ad Ecclesiam venire voluerit, in eo sanatur, ubi laniatus errabat; ubi
vero sanus connectebatur, non curatur sed agnoscitur, ne cum sana curare
volumus, potius vulneremus. Itaque illi quos baptizant, sanant a vulnere
idololatriae vel infidelitatis; sed gravius feriunt vulnere schismatis »
Aug. de Baptism. 1. I. n. 10. Quo sensu' sectarii « ex parte aliqua non
separati et nexi Ecclesiae » intelligendi sint, hac ipsa in thesi mox ex-i
plicamus. Quod vero Augustinus dicit sanum in haereticis, non aliud est
quam valida administratio sacramentorum, hornmque effectus ille, qui a.
dispositione non pendet.
405
Christi, sed etiam filii Dei regenerantur per gratiam et in-i
corporantur sanctae matri Ecclesiae, cuius membra saltem
in foro interno et coram Deo tamdiu manent, quousque actu
proprio (qui 9it mortale peccatum) haeresi aut schismati-
non adhaeserint. De his qui haeretici aut schismatici ma-i
teriales (h. e. in foro tantum externo) dicuntur, pleno sen9u
valet, quod multis locis docet Augustinus de sacramento,
quo mater Ecclesia non modo per uterum suum sed etiam
per uterum ancillarum generat filios, u Est una Ecclesia,
quae sola catholica nominatur, et quidquid suum habet in
communionibus diversorum a sua unitate separatis, per hoc
quod suum in eis habet, ipsa utique generat non illae. Ne->
que enim separatio earum generat, sed quod secum de ista
tenuerunt; quod si et hoc dimittunt, omnino non generant.
Haec itaque in omnibus generat, cuius sacramenta retinen-i
tur, unde possit tale aliquid ubicumque generari; quamvis
non omnes quos generat, ad eius pertineant unitatem, quae
usque in finem perseverantes salvabit... Ergo ipsa generat
ct per uterum suum et per uteros ancillarum ex eisdem
sacramentis, tamquam ex viri sui semine... Sed qui super-i
biunt et legitimae matri non adiunguntur, similes sunt
Ismaeli, de quo dictum est, eiice ancillam et filium eius;
non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Qui
autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniugem, cu-«
ius legitimo iure generati sunt, similes sunt filiis Iacob,
quamvis de ancillis natis sed tamen eandem hereditatem
sumentibus r> Aug. de Baptism. 1. I. c. 10. n. 14.
Qui igitur u superbiunt * seu ex quibusvis pravis cupi-i
ditatibus et culpabili negligentia veritatem, ut deberent,
non quaerunt, aut sufficienter eam propositam amplecti re-i
cusant, ii iam formaliter aut aequipollenter errori adhae-i
rent, atque ita contra Deum eiusque Ecclesiam rebelles, ab
hac utpote haeretici aut schismatici formales non modo in
foro externo sed etiam coram Deo et in foro interno, di¬
vulsi sunt et omnino extorres. Contra vero materiales tan-i
tum haeretici aut schismatici h. e. ratione solum externae
professionis non autem culpabili animi adhaesione, censendi
sunt etiam adulti, si in illis vere existit illa bonae fidei
dispositio, quam Augustinus in quibusdam Donatistis sup-
_ 406
ponit, u Qui sententiam suam quamvis falsam atque per->
versam nulla pertinaci animositate defendunt, et praeser^
tim quam non audacia praesumptionis suae pepererunt, sed
a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt,
quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati,
cum invenerint, nequaquam sunt inter haereticos deputandi»
Tales ergo vos nisi esse crederem, nullas fortasse vobis lit—»
teras mitterem n Aug. ep. 43. (al. 142.) n. 1. Facile autem
patet, hanc bonam fidem, quae aequiparat ignorantiam in-i
vincibilem, non habere locum in apostatis (vide Cone. Vatie.
Constit. Dei Filius cap. 3. et inter canones n. III. can. 6.);
in illis vero, qui inde a teneris annis in haere si educati
sunt, limites figere, ubi ignorantia invincibilis desinat, ple-»
rumque non valemus; sed reatus conscientiae iudicio Dei
scrutatoris cordium relinquendus est, quamvis ex rerum et
.personarum adiunctis saepe facilius , qui malae quam qui
bonae fidei sunt, humana etiam aestimatione discerni pos-i
sint, u Tenendum quippe ex fide, extra Apostolicam Romai
nam Ecclesiam salvum fieri neminem posse... sed tamen pro
certo pariter habendum est, qui verae religionis ignorantia
laborent, si ea sit invincibilis, nulla ipsos obstringi huiusce
rei culpa ante oculos Domini. Nunc vero quis tantum sibi
arroget, ut huiusmodi ignorantiae designare limites queat
iuxta populorum, regionum, ingeniorum aliarumque rerum
tam multarum varietatem? n Pius IX. Allocut. Singulari
quadam 9. Dec. 1854.
In foro externo omne3, qui plenum rationis usum adepti
adhuc perstiterunt in secta haeretica, ab Ecclesia praesu-»
muntur et habentur haeretici, u Quamquam qui in infantia
baptizatus apud haereticos et apud eos in falsa doctrina
nutritur, postea factus adultus possit aliquamdiu non pec-i
care contra fidem catholicam, quamdiu non ei proponitur
sufficienter, ut obligetur ad eam amplectendam; postquam
tamen ei fides catholica sufficienter proponitur, et obligatio
eam amplectendi et relinquendi errores contrarios, si adhuc
in iis perseveret, erit haereticus » Lugo de Fide disp. 20. p.2.
n. 149. Hinc testatur Albit. (de inconst. infide c. 14. n..58.), mi-i
nores annis quatuordecim sola professione fidei, maiores vero
abiuratione haeresis ex sectis in Ecclesiam suscipi consuevisse.
407
2°. Ex principiis positis porro intelligimus, quid de hae-
resi mere interna concludendum sit, si qui sine ulla animi
haeretici manifestatione in ipsa visibili Ecclesia Christi se
versari profitentur. Huiusmodi homines in foro externo qui-i
dem et coram Ecclesia militante reputantur membra Eccle-i
siae, neque excommunicatione neque aliis poenis ecclesiasticis
ligati sunt, cum Ecclesiae iudiciales et poenales sententiae
ad peccata mere interna non referantur; sed sicut culpa et
poena ligantur coram Deo, ita huiusmodi interna peccata
in Ecclesia illud solum sacramentale iudicium pertinent,
quod a Christo iudice infinitae misericordiae est institutum
ad u remittenda et retinenda peccata » (Io. XX. 23.). At
coram Deo et coram Ecclesia triumphante culpa peccati 1H
gat secundum totam suam propriam rationem, et si ita
loqui fas est, secundum totam suam intensionem culpae et
respondentem extensionem reatus poenae. « Ex sola culpa
ligatur quis, quoad Deum apud triumphantem Ecclesiam;
ex sola vero sententia (iudiciali) ligatur, quoad homines
apud Ecclesiam militantem; » Innoc. III. loco infra citando.
Iam vero qui fidem divinam in animo suo negat, is in se
ipso primam essentialem conditionem membri Ecclesiae, civis
in regno veritatis, fundamentum totius vitae religiosae et
ecclesiasticae coram Deo et in foro suae conscientiae sub-i
vertit omnino. Ergo quamvis sententia ligatus non sit,
nec proinde desinat quoad homines apud militantem Eccle-i
siam in foro externo computari inter eius membra; culpa
tamen haereseos, quamdiu homo in ea pertinax est, ex ipsa
sua propria ratione est huiusmodi, ut quoad Deum apud
triumphantem Ecclesiam et in foro conscientiae ab unitate
fidei, hocque ipso ab unitate regni veritatis, quod est Ec-«
clesia, defecerit. Haec in Constitutione dogmatica Ineffabilis
Deus exstat doctrina lucidissima, in qua intelligenda nescio
cur nonnulli difficultatem repererint. « Si qui secus ac a
Nobis definitum est (de immunitate B. Virginis ab omni ori-i
ginalis culpae labe), quod Deus avertat, praesumpserint
sentire, ii noverint ac porro sciant, se proprio iudicio con-i
demnatos, naufragium circa fidem passos esse, et ab unitate
Ecclesiae defecisse; ac praeterea facto ipso suo semet poe-i
nis a iure statutis subiicere, si quod corde sentiunt, verbo
408
aut scripto vel alio quovis externo modo significare ausi
fuerint, n Cf. August. de unitate Eccles. n. 74. quem locum
inferius citamus.
3°. In ipsis sectarum asseclis, qui sive iam in receptione
baptismi sive progressu temporis culpabili assensu formales
sunt haeretici aut schismatici, sacramentum non omni caret
effectu, et per hunc ipsum gignit relationem aliquam ad
Ecclesiam. Christus enim sacramentum fidei et regenera-«
tionis ad formanda membra Ecclesiae ita instituit, ut eius
efficacia simul imprimeretur indelebilis character tamquam
sigillum signans membra Ecclesiae, qui quidem character in
se et in sua realitate independens est a dispositione atque
adeo a fide et charitate non modo ministri conferentis sed
etiam hominis recipientis (vide de Sacr. in genere th. XII.).
Ut quispiam actu constituatur membrum Ecclesiae, civis
regni Dei in terris, requiruntur Jicles, charitas socialis h. e.
per agnitionem et submissionem sub potestate regiminis Ec-i
clesiae, unio cum communione sanctorum, et sigillum fidei
ac charitatis h. e. character baptismatis. Adulti autem
sive dum scientes in secta haeretica aut schismatica bapti-i
zantur, sive dum postea ad eam deficiunt, fide simul et scn
ciali charitate (ut haeretici) vel hac saltem charitate (ut
schismatici) destituti, hoc ipso ab Ecclesia sunt exclusi; at->
tamen per characterem indelebilem baptismi coram Deo, et
angelis, et hominibus signum gerunt impressum , quo Ec~i
clesiae in perpetuum obligantur; atque ita relatio iurisdi-
ctionis Ecclesiae erga ipsos, et proinde respondens relatio
ipsorum erga Ecclesiam, cuius legibus, iudiciis et poenis
quantumvis rebelles obstringuntur, simul cum charactere et
vi characteris manet incommutabilis pro hac vita, pro qua
nimirum potestas regni Dei in terris est instituta.
Quinimo character non quomodocumque est sigillum
unionis cum Ecclesia, atque idcirco, ubi culpa hominis
sancta haec unio non perficitur vel abrupta est, velut igne
Spiritus Sancti inusta perenniter manens tessera obligatio-i
nis ad Ecclesiam; sed praeterea est ex su& essentia parti-i
cipatio sacerdotii Christi, non quidem ut in sacramento
Ordinis active ad offerendum sacrificium et administranda
mysteria Dei, sed ad cultum divinum, ut institutus est in
409
Ecclesia Christi, et ad validam perceptionem sacramento-i
rum. u Totus ritus Christianae religionis derivatur a sa~i
cerdotio Christi. Et ideo manifestum est, quod character
sacramentalis specialiter est character Christi, cuius sacer-i
dotio configurantur fideles secundum characteres sacramen-
tales, qui nihil aliud sunt quam quaedam participationes
sacerdotii Christi ab ipso Christo derivatae. » s. Thom. 3.
q. 43. a. 3. Haec u configuratio » ad Christum magnum sa~i
cerdotem et ontologica deputatio ad cultum Christianum et
ad mysteria Christi quae pro Ecclesia et in Ecclesia sua
instituit, a Patribus dicitur perpetua consecratio perma-i
nens etiam, ubi seiungitur a sanctificatione per gratiam,
etiam in haereticis, u Christiani baptismi sacramentum,
quando unum atque id ipsum est, etiam apud haereticos
calet et sufficit ad consecrationem, quamvis ad vitae ae-i
ternae participationem non sufficiat; quae consecratio reum
quidem facit haereticum extra Domini gregem habentem
dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana
doctrina, non iterum similiter consecrandum » August. ad
Bonifac. ep. 98. n. 4. (1).
Hac igitur obligatione ad Ecclesiam, hac configuratione
ad Christum sacerdotem, cuius est baptismus; hac conse-i
cratione ad cultum Christianum in sola Ecclesia verum ac
legitimum, quae omnes relationes ipso charactere essentia-i
liter et indelebiliter constituuntur, non fit quidem, ut hae-i
retici et schismatici formales sint actu in Ecclesia; fit
tamen certissime, ut velati res furto haereseos aut schi-i
smatis ablata clamet ad dominum, ad Ecclesiam scilicet
legitimam matrem, extra cuius gregem dominicum haben-i
tes dominicum characterem errantes vagantur. Hinc vicis-
sim non magis potestas iurisdictionis quam viscera chari-
tatis Ecclesiae ad eos referuntur, ut propter u characterem
christianitatis » (Innoc. III. cap. Maiores) tamquam ex
speciali ratione eo diligentius filios rebelles ad sinum suum
revocet, u Qui foris sunt in diversis erroribus constituti.
(1) Hoc testimonio Augustini Cardinalis Seripandus in Concilio Tri-
dentino maxime nsus est ad illustrandam doctrinam de charactere sa-
cramentali.
_ 410
currant dum tempus est, ad legitimam matrem, quae sicut
ex utero suo natos filios continet diligenter et nutrit, sic
ex ancilla natos non solum redeuntes non respuit, quin
etiam misericordiae visceribus errantes inquirit, et pro
affectu incessanter invitat, quos in societatem paternae
haereditatis inducat. Neque enim in eis attendit ancillaris
uteri conditionem, sed paterni recognoscit seminis veritatem.
Quae est enim veritas paterni seminis, nisi baptisma per-i
ceptum in nomine Trinitatis? Hoc illa in quocumque re-
pererit, tamquam legitima mater sui iuris esse cognoscit.
Novit enim, sicut Rachel, non solum proprio utero, filios
parere, verum etiam ex ancilla genitos suo nomine, tam-i
quam genitos legitima vindicare. » Fulgent, de remiss.
peccator. 1. I. c. 28. His visceribus misericordiae Augusti-i
nus pluribus locis haereticos et schismaticos compellat,
u Respondes et dicis mihi: sed habeo sacramentum. Habes,
agnosco; propter hoc te quaero. Magnam causam addidisti,
quare te diligentius quaeram; ovis cs enim de grege Do-i
mini mei, cum signo errasti; ideo quaero magis, quia
ipsum signum habes _ Unum signum habemus, quare in
uno ovili non sumus? .Ideo te quaero, ut non pereas
cum signo; salutis enim signum est, si habeas salutem, ai
habeas charitatem; hoc enim signum extra tibi inesse pot~i
est, prodesse non potest. » Aug. serm. ad pleb. Caesareens.
n. 4. u Eos (Donatistas) oportet advertere, quam pie ra-i
mum a se fractum tanto studio radix catholica inquirit...
Ideo sudamus ideo laboramus... dum arbor quaerit ramum,
dum grex ex ovili Christi ovem perditam quaerit. Si pa~i
storalibus visceribus praediti sumus (1), per sepes et spinas
(1) Hisce visceribus Pius IX. S. P. principem haereticum, in cuius
regno fideles catholici gravissimae persecutioni subiiciebantur, admonuit
etiam ad ipsum, utpote Christi baptismo obsignatura, suam universalem
sollicitudinem pastoralem pertingere. Ille vero epistola in publicam lucem
emissa respondit omnem respuens charitatem et curam Pastoris, cuius
iura et officia haeretici negare quidem, non tamen abolere aut minuere
possunt. Verba Pontificis haec sunt: « Pario con franchezza, giacchfe la
verita e la mia bandiera, e pario per esaurire un mio dovere il quale
m' impone di dire a tutti il vero, e anche a chi non e Cattolico, giacchh
411
nos coarctare debemus; membris laceratis ovem quaeramus,
et pastori principique omnium cum laetitia reportemus n
Id. 1. de gestis cum Emerito n. 7.12. In haereticis igitur
et schismaticis baptizatis supra non baptizatos est novus
veluti a titulus pacis » (quemadmodum Augustinus chara-<
cterem appellat 1. c. ad pleb. Caesar.) ipsis, ut redeant.
Ecclesiae ut magis quaerat. Nam sicut signum impressum
militibus, quo officii ad castra imperatoris redeundi admo-i
nentur; ita character Regis Christi, ubicumque sit impres-i
sus, manet, quo Deo et angelis et Ecclesiae « manifestus
fias, etiamsi desertor fugeris » (jcAv X£17cot<x)ct7)<ty)c , xara-
$y)Xo$ ytvYj rca<7iv) (Chrys. in 2. Cor. hom. 3. n. 7. ad finem.).
Vide de Sacram, in genere th. XII. n. II; XIII. n. II. III.
III. Excommunicati qui (ut supponitur) fidem catholi-i
cam retinent, quamvis ex demonstratis in superiori thesi
et ipsi ab Ecclesia, regno Dei in terris sint exclusi, plu-i
ribus tamen vinculis quam haeretici et schismatici et in-i
terioribus relationibus ad Ecclesiam referuntur.
1°. Hac in causa maxime advertendum est ad ipsam
propriam indolem et ad finem excommunicationis. Est haec
poena ex institutione sua, ex fine legislatoris et iudicis
non u interfectoria percussio » ad eradicandum sed u ustio
medicinalis n ad sanandum, ut scilicet peccator ipsa gra-i
vitate poenae moveatur ad poenitentiam et citius reconci-i
lietur Deo et Ecclesiae; adeoque per se et ex suo fine,
nisi pervicacia obstet peccatoris, est exclusio temporaria,
u Cum quisque fratrum, id est Christianorum intus in Ec-i
clesiae societate constitutorum in aliquo tali peccato fuerit
deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc, ubi
periculum schismatis nullum est... sed corripite ut fratrem,
non enim ad eradicandum sed ad corrigendum. ... Ita
enim et salva pace corrigitur, et non interfectorie percu->
titur, sed medicinaliter uritur... Ut per correptionem se-i
parationis de congregatione fratrum malus quisque aufe-i
rendus sit, studio tamen sanandi non odio perimendi esse
chiunque & battezzalo, appartiene in qualche parte c in qualche modo, che
non £ qui luogo a apiegare, appartiene, diaai al Papa. » (Vide Nicol.
Siegfried. ActenstUcke betreffend den proussische» Knlturkampf. p. 197.).
412
faciendum, nemo dubitaverit» August. contr. ep. Parmen.
1. III. n. 13-15. Eodem sensu s. Doctor alibi loquitur u Ipsa
quae damnatio nominatur, quam facit episcopale iudicium,
qua poena in Ecclesia nulla maior est, potest, si Deus vo-i
luerit, in correptionem saluberrimam cedere atque pro-i
jicere _ Pastoralis tamen necessitas habet, ne per plures
serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam;
ab illo cui nihil est impossibile, ipsa forsitan separatione
sanandam » Aug. de corrept. et grat. c. 15. n. 46. (refer-i
tur etiam a Gratiano Caus. 24. q. 3. can. 17.). Totum com-i
prehendit Bonifacius VIII. hoc decreto: u Cum medicinalis
sit excommunicatio non mortalis, disciplinans non eradi-«
cans, dum tamen is in quem lata fuerit, non contemnat (1),
caute provideat iudex ecclesiasticus, ut in ea ferenda osten-i
dat se prosequi, quod corrigentis fuerit medentis n De
sent. excom. in 6. (Decretal. 1. VI. tit. IX. cap. 1.).
2°. Excommunicati tenentur utique, pro ipso scopo poe-i
nae medicinalis, per poenitentiam et satisfactionem prae-i
standam Ecclesiae aliisque modis, qui aliquando sint neces-i
sarii vel opportuni, quaerere reconciliationem; et quousque
rite absoluti non fuerint, manent etiam coram Deo et in
conscientia privati iis bonis externis et visibilibus, a qui-i
bus excommunicatio excludit, pariterque bonis internis et
spiritualibus illis, quae cum iisdem externis necessario sunt
connexa. At excommunicatio licet externa quaedam media
ad gratiam, non tamen per se aufert vel impedit charita-.
(1) Nimirum si contemnatur, utique contra suum scopum et contra
Ecclesiae intentionem evadet mortalis et eradicans, idque si usque ad
mortem contemnatur, eradicans in aeternum, sicut Ioannes de « peccato
ad mortem » et Christus ipse de peccatis « neque in hoo saeculo neque
in futuro remittendis » locntus est (Matth. XII. 32; 1. Io. V. 16.). Cete-i
rum, in eo, quod tam Augustinus quam canon Boriifacii dicunt excommu-i
nicationem non esse ad eradicandum, alluditur ad parabolam evangelicam
Matth. XIII. 29. Hinc in decreto Gratiani obiectio contra excommunica-i
tionem inducitur ex ipsis illis verbis, « ubi de zizaniis non eradicandis
Dominns praecepit; > responsio vero est secundum eadem principia. « Ap->
paret liquido, aliud esse excommunicationem, aliud eradicationem; qui
enim excommunicatur, ut Apostolus ait, ad hos excommunicatur, ut spi-i
ritus eius salvus tiat in die Domini; disciplina enim est excommunicatio,
et non eradicatio (Caus. XXIV. q. 3. can. 27.).
- 413 -
tem et gratiam Dei; unde potest sane esse absolutus a
culpa apud Deum et Ecclesiam triumphantem, qui quoad
communionem bonorum quae diximus manet ligatus apud
AEcclesiam militantem (1). Qui ita sunt dispositi ex sua
parte sincere quaerentes. reconciliationem et absolutionem,
licet nondum actu, certe tamen voto ad Ecclesiam pertinent,
atque adeo non sunt extra viam salutis. De his enim fere
idem valet, quod Augustinus aliique scribunt de iis, quos
aliquando sententia iniusta, valida tamen excommunicari
contingat (2). u Talium virorum propositum est aut sedatis
remeare turbinibus: aut si id non sinantur, vel eadem
tempestate perseverante, vel ne suo reditu talis aut gra-»
vior oriatur, tenent voluntatem consulendi etiam eis ipsis,
quorum motibus perturbationibusque cesserunt, sine ulla
conventiculorum segregatione usque ad mortem defendentes
et testimonio iuvantes eam fidem, quam in Ecclesia catho-i
lica praedicari sciunt. Hos coronat in occulto Pater, in
occulto videns. Rarum hoc videtur genus, sed tamen exem-i
pia non desunt; immo plura sunt quam credi potest » (tem-i
pore Augustini in Africa et alibi aliis temporibus, quibus
(1) u Cum ex sola culpa ligetur quis, quoad Deum, apud triumphan-i
tem Ecclesiam; ex sola vero sententia ligetur, quoid hominem, apud Ec-i
clesiam militantem: quando vinculum culpae remittitur, absolvitur apud
Deum; sed apud homines non absolvitur, nisi quando vinculum senteu-
tiae relaxatur. Alioqnin Ecclesiae absolutio (a censuris) nullatenus ne-i
cessaria videretur, si in sola cordis contritione praeter sacerdotale offi-i
cium rigor relaxaretur ecclesiasticae disciplinae... Indicium Dei veritati,
quae nec fallit nec fallitur, semper innititur; indicium autem Ecclesiae
nonnumquam opinionem persequitur (in criminibus et factis particulari-i
bus), quam et fallere saepe contingit et falli. Propter quod contingit in-i
terdum, ut qui ligatus est apud Deum, apud Ecclesiam sit solutus; -et
qui liber est apud Deum (a culpa et ideo a indicio aeterno), ecclesiastica
sit sententia innodatus. Vinculum ergo quo peccator ligatus est apud
Deum, in culpae remissione dissolvitur; illud autem quo ligatus est apud
Ecclesiam, cum sententia remittitur, relaxatur. » Unde concluditur, ex-
communicatum qui poenitens sed ante absolutionem defunctus est, esso
post mortem ab Ecclesia absolvendum, ut nempe ecclesiasticae sepulturae
et publicorum suffragiorum particeps fiat. Innoeent. III. 1. II. ep. 61.
(Migne T. I. p. 600.). Exstat etiam inter decretales (t. V. tit. 39.
cap. 28.).
(2) Vide s. Th. 4. dist. 18. q. 2. a. 1. sol. 4.
414
Deus magnas quasdam in Ecclesia perturbationes permisit)
August. de vera Relig. c. 6. n. 11. cf. de Baptism. cont.
Donat. 1. I. c. 17. n. 26. In eandem sententiam monet s. Gre-
gorius: a Pastor vel absolvere indiscrete timeat vel ligare
is autem qui sub manu Pastoris est, ligari timeat vel in-
iuste, nec Pastoris sui indicium temere reprehendat, ne
etsi iniuste ligatus est (valide tamen, secus enim ligatos
non esset), ex ipsa tumida reprehensionis superbia, culpa
quae non erat, fiat, n Gregor, in Evang. hom. 26. n. 6. (1).
IV. Sicut excommunicatio est quidem q>oena gravissima
ex iustitia ad vigorem disciplinae pro bono communi con-i
servandum, sed simul habet rationem medicinae ad sanan-i
dum ex charitate erga singulos; ita quidquid cum Cate-i
chumenis agit Ecclesia, totum est ex sola charitate, et si
quid rigoris, praesertim antiquis temporibus, interveniebat,
hoc ipsum non poenae sed poenitentiae rationem habebat
ex sollicitudine et cura materna erga infantes (2), quos
(1) Ex his patet merito damnandas fnisse Propositiones Qnesnellianas
(91. 92.), etiam ut iacent avulsae a contextu; multo vero magis falsae
et proscribendae erant iu contextu et sensu lanseniano. « Excommunica-i
tionis iniustae metus numquam debet nos impedire ab implendo debito
nostro; numquam eximus ab Ecclesia, etiam quando hominum nequitia
videmur ab ea expulsi, quando Deo, Iesn Christo, atque ipsi Ecclesiae
per charitatcm affixi sumus. » « Pati potius in pace excommunicationem
et anathema iniustum, quam pro Iere veritatem, est imitari s. Paulum :
tantum abest, ut sit erigere se contra auctoritatem, aut scindere uni-i
tatem. »
Sectarii isti « debitum suum » appellabant pertinaciam qua decretis
dogmaticis s. Sedis negabant assensum et .subscriptionem; « nequitia ho-i
minum » erat Pontificis et Episcoporum, qui urgebant executionem sub
poena anathematis: et hanc dicebant «excommunicationem iniustam »
quam ipsi pati se aiebant « in pace » h. e. persistendo nec quaerendo
absolutionem ne « proderent veritatem » iansenianam, quae tota contine-i
batur erroribus ab Ecclesia damnatis.
(2) Hoc nomen infantium apud Patres et in ritibus liturgicis com-i
mune est Cathecnmenis; unde sunt sermones e. g. Augustini «ad infan-i
tes; * et in Ordine baptismi passim praescribitur « Oratio super infan-i
tes, n etiam ubi catechumeni supponuntur adulti, e. g. « oratio super
infantes in quadragesima ; » «ad eatechizandum (certis orationibus et
exorcismis) infantes, Sabbathorum mane reddentes symbolum » (Cod. li-
turg. p. 22. 24.).
415
pia mater nondum natos velat in utero efformabat, ut
quam optime dispositi ad sacramentum regenerationis per-»
venirent.
Haec cura materna multipliciter sese prodit, et ipsamet
partim constituit partim demonstrat eorundem Catechume-»
norum habitudinem ac propinquitatem ad Ecclesiam, quam-»
vis, ex demonstratis in superiori thesi, nondum sint membra
corporis Ecclesiae et cives visibilis regni Dei in terris.
1°. Ex ipsa fide qua in Christum iam credebant, (1) an~»
tiquitus nomen etiam habebant Christianorum, u Qui ali-»
quando fuerit cathecumenu9... Si eum de Clero quisque co-»
gnoverit esse Christianum, aut testes aliqui exstiterint
fideles, placuit ei baptismum non negari n Concil. Illiberit.
can. 45. Eadem appellatio extat in can. 7. adscripto Concilio
Oecumenico II. In Sacramentario gothico et gallicano prae-»
scribitur u oratio ad Christianum faciendum: signo te in
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut sis Christia-»
nus » (Assemani Cod. liturgic. T. I. p. 29.43. et penes grae-
cos ex citato canone 7°. ibidem p. 108.). Quin etiam in dis-»
tributione ordinum Ecclesiae , inter hos gradus ultimo
Patres recensent catechumenos. Tres enim sunt ordines
Ecclesiae, primus quidem praepositorum (tcov Tiyoupisvwv),
u duo vero (ordines) sunt subditorum (tu>v uTrofUAyjxoTiov),
cum populus Ecclesiae Christi in duos ordines diribeatur,
fidelium scilicet et eorum qui nondum regenerationis per
baptisma digni habiti sunt » (to>v TrtTTwv xai twv
ttk 8ia Xovvpou ,!ra>.tYY£VV75*taS io;iw(jL£va>v). Euseb. demonst.
evang. 1. VII. c. 3; Origen. hom. V. in Ezech. n. 4. Eodem
sensu dixit Augustinus catechumenos iam esse de magna
domo, verum non ut liberos et membra familiae, sed tam-»
quam servos, qui bonorum familiae non sunt participes,
u Quod signum crucis habent in fronte catechumeni, iam
de domo magna sunt; sed fiant ex servis filii. Non enim
nihil sunt, qui iam ad domum magnam pertinent... Trans-»
eant per mare rubrum, manducent manna, ut quemadmo-
(1) u Si dixerimus catechumeno, credis in Christum? respondet, credo,
et signat se; iam crucem Christi portat in fronte, et non erubescit de
cruce Domini sui » Aug. in Ioau. Tract. 11. n. 3; tract. 44. n. 2.
41*»
dum crediderunt in nomine lesu, sic se ipsis credat Iesus n
Aug. in Ioan. tract. 11. n. 4.
2°. Modus quo ad ordinem Christianorum et ad domum
magnam catechumeni pertineant, apparet ex disciplina in
eis observata, quae tota pertinet ad inductionem fidei per
instructionem in elementis doctrinae Christianae (unde et
nomen tcov xa-mAoo(jL£vci)v derivatur ; cf. Act. XVIII. 25;
Gal. VI. 6.), ad impetrationem charitatis per conversatio-i
nis et morum sanctitatem, ad praeparationem pro baptismo
regenerationis et pro insertione in Ecclesiam, per ipsam
fidem et vitae sanctitatem atque etiam per multas sacras
caerimonias, quae ad ipsum sacramentum baptismi referun-i
tur eique veluti viam sternunt. Ritus isti sacri descripti
sunt in libris s acr ament ariis, eorumque aliquos, et inter
hos u sacramentum catechumenorum, n commemorat Augu-i
stinus. a Et cathecumenos secundum quemdam modum suum
per signum Christi et orationem manus impositionis puto
sanctificari; et quod accipiunt, quamvis non sit corpus
Christi, sanctum est tamen (sal nempe quod alibi u spe~i
ciem benedictam» appellat de catechiz. rudib. c. 23. cf. Con-
fess. 1. I. c. 2.), et sanctius quam cibi quibus alimur, quia
sacramentum est _ (1). Sanctificatio catechumeni, si non
fuerit baptizatus, non ei valet ad intrandum in regnum
coelorum, aut ad peccatorum remissionem. » Aug. de peccat,
inerit, et remiss. c. 26. n. 42.
Rigor disciplinae praesertim in ultimo stadio catechu-
menatus (illuminandorum t u > v (poTtAop-svov seu apud La-i
tinos competentium i. e. petentium cum aliis baptismum)
quandoque severius observabatur, u Baptizandi nomen suum
dent, et diu abstinentia- vini et carnium, ac manus impo-i
sitione crebra examinati baptismum percipiant, n (can. 85.
in u Statutis Ecclesiae antiquae, » quae perperam Concilio
Carthag. IV. tribui solebant. Harduin. I. p. 984.). Eadem
commemorat Augustinus de diebus, u quibus gratiam (ba~i
ptismi) percepturi suis nominibus datis, abstinentia, ieiu-
(1) u Sacramentum catechumenis non detur nisi solitum sal » Cone.
Cone. Carthag. III. sub Aurelio can. 5. Harduin. T. I. p. 961. (vid. Card.
Bona Rer. liturg. 1. I. c. 16.).
417
iiiis, exorcismis purgantur » Aug. de fid. et operib. c. 6.
n. 8. Eodem autem loco demonstrat, ista omnia tandem ad
inducendam poenitentiam et emendationem vitiorum, u ne
sanctum canibus detur, n pertinere, u Quid autem aliud agit
totum tempus, quo catechumenorum locum et nomen tenent,
nisi ut audiant, quae fides et qualis vita debeat esse Chri-i
stiani, ut cum se ipsos probaverint, tunc de mensa Domini
manducent, et de calice bibant? (perceptio nempe Eucha-i
ristiae coniuncta est cum baptismo)... Quod autem fit per
omne tempus, quo in Ecclesia salubriter constitutum est,
ut ad nomen Christi accedentes catechumenorum gradus
excipiat (al. accipiant), hoc fit multo diligentius et instan-i
tius his diebus, quibus competentes vocantur, cum ad per-i
cipiendum baptismum sua nomina dederunt. » Ibid. n. 11.
Si igitur quaerimus, quomodo catechumeni fuerint et
sint subditi Ecclesiae, quoniam (ut Eusebius ait) u populus
subditorum in duos ordines diribetur fidelium et nondum
baptizatorum n seu catechumenorum; discrimen est inter
utrosque. Baptizati enim (etiam qui ab Ecclesia exclusi
sunt) per ipsum sacramentalem characterem (ut superius
demonstravimus) non solum magisterio sed proprie dictae
potestati iurisclictionis legiferae, 'iudiciariae, coactivae seu
punitivae subduntur; catechumeni vero magisterio quidem,
atque ideo omnibus illis dispositionibus Ecclesiae, quae ad
instructionem et ad congruam praeparationem pro baptismo
referuntur, etiam ipsi tenentur, non praecise vi legis ec~i
clesiasticae et humanae, sed ex obligatione legis divinae
et (ea supposita) naturalis, qua ad fidem, ad poenitentiam,
ad baptismum, atque ad mores hisce legibus conformes obi
stringuntur : u poenitentiam agite, et baptizetur unusquis->
que vestrum, n Act. II. 38.
Ex eodem principio explicandae sunt, et ad eumdem
finem ordinatae erant etiam poenae, quibus cathecumeni
subiiciebantur. Omnes enim illae poenae, quae catechume->
nis impositae dicuntur, tandem revocabantur ad protractioi
nem catechumena tus et ad dilationem baptismi, ut scilicet
ii qui commissis gravioribus delictis nondum satis dispositi
videbantur, diligentius pro baptismo et pro vita christiana
sese praepararent. Ita in canone 5°. Neocaesareensi ob cri-
Fraxzelik. De Ecclesia Christi
27
418
mina commissa (1), in 14°. Nicaeno (2) ob lapsum in per-i
secutione relegantur catechumeni ad primum gradum cate-
chumenatus, qui erat audientium. In Concilio Illiberitano,
in quo alia etiam plura sunt vel obscura vel abnormia, ob
adulterium et infanticidium can. 68°. catechumenae bapti^
smus differtur usque ad finem vitae: u in fine placuit ba-i
ptizari. r> Ceterum non nisi eos, qui vel factis vel etiam
aperta professione peccatis renuntiare se nolle ostendunt,
a baptismo repellendos esse, et ad hanc u renuntiationem »
omnem catechumenorum disciplinam referri, s. August. toto
libro u De fide et operibus » demonstrat. Huiusmodi homi-i
nes qui post congruam probationem emendationis spera nullam
faciant, etiam ab ordine chatechumenorum eiiciendos esse
per se patet, et citato canone Neocaesareensi praescribitur.
3°. Clarum est, catechumenos posse concipere et potis-i
simum sinceros competentes iam concepisse veram fidem et
(1) «Catechumenas, qui ingrediens ecclesiam stat in ordine catechu-i
menorum; si peccet (persistat in peccatis), siquidem fuerit inter genu-
flectentes (prostratos), ponatur inter audientes, ut non amplius peccet; si
vero etiam in gradu audientium peccet, expellatur. » KaTTjxovpcvo; £av
Eiaspyopsvo? ct; to xvpiaxov ev -rt tojv xany/oupsvojv tai|st aTrxrj, o-iro? os
(;pavj)) apapraviov, sav pev yovu xaivojv . axpoaaOui ptjXSTt apapravojv. sav os
xai axpocopsvo; ert aaapravr;, sAOsiaOoi.
A duobus gradibus audientium quibus lectioni dumtaxat et instru— <
ctioni in clementis tidci interes se fas erat, et genu flectentium seu pro-<
stratorum, qui orationis etiam et benedictionum usque ad missam (dimis-i
sionem) catechumenorum erant participes, et qui saepe, ut in nostro et
in Nicaeno etiam canone, velut nomine specifico dicebantur catechumeni,
inde saltem a quarto saeculo ii, qui iam nomen dederant ad baptismum,
distinguebantur appellatione propria illuminandorum vel apud Latinos
competentium aut electorum. Quod vero Bingham (Orig. eccl. 1. X. c. 2. §. 2.)
ex ipso hoc canone statuere vellet quartum et infimum gradum quem ap-«
pellat tiov Ei;o>0ovp£vojv, quibas ipse ingressus in ecclesiam interdictus esset,
nihil habet probabilitatis ; quamvis utique ante admissionem ad catechu-
menatum examina et probationes aliquas praecessisse, concedi debet et
ex ipsa rei natura consequitur.
(2) « De catechumenis lapsis visum est sanctae et magnae synodo,
ut tribus annis sint inter audientes tantum, post hos vero orent (admit-i
tantur ad orationes) cum catechumenis - (i. e. cum genuflectentibus).
Ilspi tojv xaTTjyoopevojv xai zaparcssovTtnv eooAe tt; ayia, xai pEAxAT, suvoouj,
mare rpttov etojv ajiov; axpotopsvou; povov, pira raura EjyEaQai ptra tojv
xaT r(y oj p« vc < J V .
— 419 —
votum unionis cum Ecclesia, extra quam nulla salus est;
supposita autem fide praesertim simul computatis tam muH
tis adiutoriis externis, quibus gratia interna coniungitur,
posse etiam proficere ad actus perfectae charitatis, atque
ita coram Deo iustificari ante realem susceptionem sacra-i
menti. Id vero multo magis liquet in martyrio pro Chri-i
sto, quod catechumeni, antequam baptizari possent, ali— <
quando subierunt. Unde a theologis distingui solet baptismus
aquae, sanguinis, et flaminis seu poenitentiae, ut s. Thomas
(3. q. 66. a. 11.) et Alexander Halensis (P. IV. q. 8. m. 9.
a. 4.) appellant, vel ut alii cum s. Bonaventura (4. dist. 4.
P. II. a. 1. q. 1.) loquuntur, baptismus fluminis, flaminis et
sanguinis. Hoc utrumque (votum ac martyrium) non pro-i
prie sed metonymice baptisma appellatur, quatenus impli-i
cito voto baptismi relationem habet ad illum, atque adeo
semper in hac vita manet obligatio ad ipsum sacramentum
baptismi (1); potissimum vero nomen accepit baptismi, qua-i
tenus in vicem baptismi proprie dicti substituitur non quH
dem ad omnes eius effectus sed ad effectum iustificationis.
Martyrium vero etiam metaphorice ex similitudine bapti-i
smus vocatur. « Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu,
in morte ipsius (sl; tov Oavarov aorou) baptizati sumus...
si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius,
simul et (complantati similitudini) resurrectionis erimus. *
Rom. VI. 3. 5. Haec autem, quae in baptismo symbolica est,
perficitur similitudo realis in martyrio per imitationem
passionis et mortis cruentae Iesu Christi, quam ipsemet
baptismum appellavit: baptismo quo ego baptizor, baptiza-i
mini. Mare. X. 39. cf. Luc. XII. 50. S. Thomas explicat sj:
militudinem et efficaciam mortis Christi: « passio mortis
(1) Hoc sensu verissimo dixit Augustinus: u quantumcumque cate-i
chumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suae portat; non illi di— «
mittitur (visibiliter et coram Ecclesia), nisi cum venerit ad baptismum »
Aug. in Io. tract. XIII. n. 7. « Cornelius si etiaiu Spiritu Sancto iam
accepto baptizari noluisset, contempti tanti sacramenti reus fieret... Ne
secura esset (ad putandum non sibi necessarium et minus curandum sa-i
cramentum) iustitia catechumeni, dictum est: nisi quis renatus fuerit ex
aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum » Id. de Baptism.
1. IV. n. 28.
120
Christi operatur quidem, in baptismo aquae per quamdam
figuralem repraesentationem... sed in baptismo sanguinis
per imitationem operis » s. Th. 3. q. 66. a. 12.
Effectus itaque iustificationis omnino certus est tum in
baptismo flaminis « sive (s. Thomas 1. c. a. 11.) Spiritus
Sancti, in quantum scilicet alicuius cor per Spiritum San-i
ctum movetur ad credendum, et diligendum Deum et poe-i
nitendum de peccatis, » tum eo magis in baptismo sangui-i
nis, qui imo etiam in infantibus efficaciam habet ex opere
operato. (Vide Suarez de Sacram, disp. 29. sect. 1.).
u Catechumenos nobis opponunt, si qui3 ex his ante
quam in Ecclesia baptizetur, in confessione nominis appre-i
hensus fuerit et occisus, an spem salutis et praemium con-i
fessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus.
Sciant igitur.... cathechumeuos illos nec privari baptismi
sacramento (i. e. eius effectu), utpote qui baptizentur glo-i
riosissimo et maximo sanguinis baptismo, de quo et Domi-i
nus dicebat habere se aliud baptisma baptizari » (Luc. XII.
50.) s. Cyprian. ep. 73. ad Iubai. p. 136.
Quamvis vero Patres solum martyrium aliquando me-i
morent, quo sine actuali perceptione baptismi salus obti-i
neri possit (1); certum nihilominus est, inchoatam salutem
seu iustificationem etiam tribui actui charitatis, qui ex
natura sua, ex voluntate nempe observandi omnia divina
praecepta, votum baptismi inclusum habet. Iam saeculo III.
auctor libri de Rebaptismate coaevus Cypriano data opera
distinguit unius baptismatis (ut ait) tres species, baptisma
Spiritus, aquae et sanguinis. Ex Act. X. 44. In primis de-«
monstrat effectum baptismi Spiritus, u Atque hoc non erit
dubium, in Spiritu Sancto homines posse sine aqua bapti-i
zari, sicut animadvertis baptizatos hos (Cornelium cum suis)
prius quam aqua baptizarentur... quandoquidem et hi sine
manus impositione Apostolorum et sine lavacro, quod postea
(1) u Si qnis baptisma non recipiat, salntem non habet, exceptis so-i
lis martyribus (nXr,v jaovwv al. [aovov jAapruptov), qni etiam sine aqua re-i
gnum recipinnt... ut alii quidem pacis tempore in aqua, alii vero perse->
cutionum temporibus in propriis sanguinibus baptizentur » Cyrill. Hier.
Catech. III. n. 10. Ita etiam quando pie Augustinus de Civit. Dei 1. XIII.
c. 7; Fulgentius de Fide al Petrum n. 41. et alii.
- 421
adepti sunt, gratiam repromissionis acceperint, et sic paulo
ante emundatis cordibus eorum Deus per fidem ipsorum
etiam remissionem peccatorum simul eis largitus sit. » Tum
de baptismo sanguinis ex Matth. X. 32. ita disserit. « Quid
autem statues in personam eius verbum audientis (catechu->
meni), qui forte adprehensus in nomine Christi statim con-i
fessus, ac priusquam baptizari aqua permitteretur ei, fue-<
rit punitus, utrum periisse eum pronuntiabis, quia non est
aqua baptizatus?... Nihil interest utrum hic verbum audiens
an fidelis sit, qui confitetur Domino, » (confessione nempe
martyrii) Anonym. inter Opp. Cypriani ed. Baluzii p. 356.
361. Notissima est Ambrosii u consolatio de obitu Valenti-i
ni ani r) iunioris, qui adhuc catechumenus fraudibus Arbo-
gastis comitis in Gallia periit, u Aut si quia solemniter
non sunt celebrata mysteria, hoc movet; ergo nec marty-i
res si catechumeni fuerint, coronentur; non enim coronans
tur, si non initiantur. Quod si suo abluuntur sanguine, et
hunc sua pietas abluit et voluntas. » S. Ambros. de obitu
Valentin. n. 53. cf. n. 30. 51. 52. 75. Eandem doctrinam tra-i
dit Augustinus. « Invenio non tantum passionem pro noi
mine Christi id, quod ex baptismo deerat, posse supplere,
sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad cele-i
brandum mysterium baptismi in angustiis temporum sue-»
curri non potest, sed tunc impletur invisibiliter, cum
ministerium baptismi non contemptus religionis sed articu-«
lus necessitatis excludit, v Aug. de Baptism. 1. IV. n. 29.
cf. in Le viticum q. 84. Egregie veritatem hanc demonstrat
s. Bernardus in Tract. de baptism. et aliis quaest. ad Hu-
gonem Victorinum cap. 2. Concilium denique Tridentinum
sess. VI. c. 4. postquam definivit iustificationem esse trans-i
lationem in statum gratiae et adoptionis filiorum Dei, sub-i
dit : u quae quidem translatio post Evangelium promulga-i
tum sine lavacro regenerationis aut eius voto fieri non
potest, sicut scriptum est, nisi quis renatus fuerit ex aqua
et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. »
Pertinet huc damnatio propositionum Baii 31. 32. 33. 43. 71.
4°. Sine dubio, qui fide vera iam imbuti, eoque magis
qui iam charitate iustificati sunt, et qui veram fidem san-i
guine martyrii obsignant, etiamsi sacramento fidei initiari
— 422
non potuerint, pertinerent ad Ecclesiam Dei latiori sensu
acceptam, de qua in thesi II. diximus, si huiusmodi Ec-i
clesia in terris nunc tempore novi Testamenti existeret.
At postquam Christus suam universalem Ecclesiam in ter-«
ris propria visibili forma, propriis institutis ac legibus
fundavit, praeter hanc Ecclesiam Christi visibilem alia in
terris non extat (th. XXI.). Omnes ergo isti non initiati
baptismo, qui est ianua ad Ecclesiam, simpliciter ad Eccle-i
siam Christi visibilem pertinere dici non possunt, nec eius
mysteriorum visibilium participes nec eius legibus (forma-
liter ut sunt leges Ecclesiae) subiecti sunt. Unde catechu-i
meni sive martyrium immineat sive sine eo charitate iusti-
ficati sint, tenentur praecepto divino per baptismum « in-«
corporari Ecclesiae n (quae verba' sunt Augustini), quantum
in ipsorum est potestate; quod quidem si ipsi scientes et
volentes implere nollent, iam etiam conditio necessaria
charitatis et proinde iustificationis deficeret. Ideo dixit
Augustinus per conversionem cordis tunc impleri invisibi-i
liter effectum sacramenti, « cum ministerium baptismi non
oontemptus religionis sed articulus necessitatis excludit. »
At eodem loco monet s. Doctor, catechumenum quantumvis
iam iustificatum, ut Cornelium qui iam Spiritum Sanctum
acceperat (Act. 2. 4. 44.), nondum esse in Ecclesia, prius-i
quam baptizetur. « Non debemus improbare iustitiam hem
minis, quae prius esse coepit quam coniungeretur Eccle-i
siae, sicut esse coeperat iustitia Cornelii priusquam ipse
esset in plebe Christiana n Aug. 1. c. n. 28. (1). De eo->
dem Cornelio alibi declarat necessitatem baptismi ad hunc
effectum, ut incorporaretur Ecclesiae; et ideo si baptismus
culpa ipsius catechumeni negligatur, neque' antecedentem
iustitiam sufficere ad obtinendum regnum coelorum, quia
nimirum ipsa illa iustificatio per culpam aboleretur, u In
quibusdam tanta est gratia fidei, quanta non sufficit ad
obtinendum regnum coelorum, sicut in catechumenis (nisi
(1) De hac supernatarali iustitia Cornelii loquitur Concilium Arausi-
canum II. (in epilogo post canones), u Manifestissime credendum est,
quod... et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est, illa
tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinae largitatis donum, n
423
scilicet adsint conditiones, de quibus superius» audivimus
Augustini doctrinam), sicut in ipso Cornelio (manente obii-*
gatione baptismi), antequam sacramentorum participa-»
tione incorporaretur Ecclesiae » Id. 1. I. q. 2. n. 2. ad Sim-
plician.
Quod igitur dixit Apostolus de membris Ecclesiae ,
u unum corpus, unus Spiritus... in una spe vocationis ve->
strae, unus Dominus, una fides, unum baptisma » (Eph. IV.
4.), in istis iustificatis, de quibus loquimur, verificatur
secundum totum, quod est spirituale; unus nempe spiritus
est adeoque una cbaritas in una fide et in una spe voca-i
tionis, et ideo uni Domino adhaerent (cf. 1. Cor. VI. 17.) ;
attamen id, quod Apostolus visibile coniungit cum invisi-*
bili, et quod per se ex institutione et lege Christi coniun-
ctum esse debet, in eis non verificatur actu sed solo vo-*
luntatis voto, u unum corpus et unum baptisma. » Nam
quia docente Apostolo « in unum corpus baptizati sumus, »
quibus baptismus deest, ii non actu sed solo voto adeoque
non simpliciter sed secundum quid pertinent ad unum
corpus, ipsa tamen charitate et ipso voto voluntatis sunt
in uno spiritu; hic est, quod dici solet distinguendo cor-*
pus et animam Ecclesiae. Qui ergo in eo statu sive per
martyrium sive sine martyrio decedunt, iuncti cum Domino
et cum spiritu, quem dedit Ecclesiae suae, quamvis ele-«
mento visibili eiusque charactere sine sua culpa careant,
uniuntur Ecclesiae triumphanti et communioni omnium San-*
ctorum (vide th. II.). Unde intelligitur, sicut martyres an-i
tiqui Testamenti ita etiam martyres catechumenos non se-*
cus ac martyres baptizatos ab Ecclesia militante esse ho-*
norandos; cognoscuntur enim et agnoscuntur ex visibili
actu martyrii ab ipsa Ecclesia militante ut membra sua
secundum quid perfectione dispositionis, quod in sequenti
thesi declarabimus, et ex eadem dispositione simpliciter
ut membra Ecclesiae triumphantis (1).
(1) In decretalibus 1. III. tit. 43. « de presbytero non baptizato *
tria extant capita, in quibus haec duo statuuntur. 1°. Qui tota vita sua
pie in Ecclesia vixisse videbatur, post obitum vero deprehenditur non
fuisse valide baptizatus, ei suffragia Ecclesiae non sunt neganda. Nam,
THESIS XXIV.
De unione cum Ecclesia ut medio necessario
ad iustificationem et salutem.
u Quamvis modo quo in superiori thesi dictum est, aliqui iustificari
n et salvari possint, quin iu foro externo agnoscantur ad Ecclesiam vi-
" sibilem pertinere; attamen 1°. illi ipsi non salvantur nisi per Eccle-
» siam, cuius est verbum fidei et cuius intuitu dantur gratiae salutiferae,
» et non salvantor nisi in Ecclesia, cuius non solum spiritu sed etiam
» visibilibus elementis coniunguntur voluntate, quae - apud Deum pro
» facto reputatur. •• Haec enim elementa visibilia 2°. ex institutione di-
v vina non sunt de necessitate praecepti dumtaxat sed de necessitate tne-
” dii ad iustificationem et salutem; quocirca iustificatio in novo Testa-
» mento numquam efficitur sine relatione ad illa et spirituali saltem
» hominis ooniunctione cum iisdem elementis visibilibus, atque ita coram
» Deo et Ecclesia triumphante exsistit non sine unione cum Ecclesia in
« terris. Neque vero 3°. huiusmodi aliquorum membrorum unio cum Ec-
» desia ot - sine visibilibus sacramentis sanctificatio - quidqnam officit
»* dogmati de visibilitate Ecclesiae Christi. »
Cura Ecclesia Christi, ut superius vidimus, una et sola
divinitus constituta expressio sit ac velut incorporatio to-»
tius revelatae religionis, qua Deus vult omnes homines in
hoc ordine reparato salvos fieri et sine qua nemo salvatur,
eo ipso constat, uniri ac pertinere ad hanc Ecclesiam non
ut ibi ait Innocentius III. iuxta doctrinam Augustini et Ambrosii, u quia
in s. matris Ecclesiae fido et Christi nominis confessione perseveravit,
ab originali peccato solutum et coelestis patriae gaudium adeptum (vel
iam re vel saltem expectatione in purgatorio) asserimus incunctanter. »
2°. Ordinis sacramentum (quod utique valet etiam de sacramentis aliis)
collatum non baptizato est invalidum. « Si quis presbyter ordinatus de-i
prehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et iterum ordinetur. *
Qno 1 vero ibi cap. 3. Innocentius III. videtur dicere sacramenta Eucha-i
ristiae et matrimonii « a non baptizatis suscipi posse, » imo etiam Ordi-
dinis sacramentum in non baptizato fortasse valere, et ideo solummodo
ait, u nos tutius sequentes mandamus, quatenus ipsum (ordinatum ut di— >
cebatur sine baptismo praecedente) psr singulos ordines usque ad sacer-i
dotium promovere procures; ** hoc totum ex contextu ipso illius capitis,
simul spectato consensu omnium theologorum subsequendum, haud diffi-i
culter explicatur. In primis enim Innocentius non ex sua sententia omnia
_ 425 _
solum esse aliquod medium, sed esse medium absolute ne-i
cessarium ad salutem. Ecclesia ergo societas est non optioni
hominum moraliter liberae permissa, sed necessaria. Hoc
autem loco nexus cum hactenus disputatis omnino postulat,
ut declaretur, qualis unio cum Ecclesia intelligi debeat ex
dogmate catholico, dum profitemur u neminem extra Eccle-i
siam salvari, n Ex qua ipsa declaratione quaestio altera
oritur, quomodo actualis unio cum Ecclesia dicatur non
solum necessaria ex praecepto divino sed etiam ut neces-i
sarium medium salutis aeternae. Postremo umbra quaedam
discutienda erit, quae ex ista doctrina circa ipsam visibi-<
litatem Ecclesiae non nemini incidere posset.
I. Ex superius demonstratis certum est, catechumenos
et excoinmunicatos antequam illi per baptismum u incorpo-i
rentur, » hi per absolutionem restituantur Ecclesiae, sup-i
posita vera fide, quae nempe explicita sit saltem in arti-i
culos necessarios et implicita in omnes veritates revelatas,
posse per Dei gratiam pervenire ad actum charitatis et
contritionis, qua cum charitate tamquam proxima disposi-i
tione iustificatio, et cum hac, si ita ante actualem unio-i
nem cum Ecclesia Christi visibili decedent, salus aeterna
infallibiliter connectitur. u Quicumque enim Spiritu Dei
aguntur, ii sunt filii Dei. Si autem filii, et haeredes »
Rom. VIII. 14.17. Manifestum est autem, hoc perinde va-i
Iere, si haeretici baptizat! aut sine baptismo infideles sive
ista adfert sed velat aliquorum opiniones, et quamvis de eis nihil definiat,
tamen simpliciter decernit, illum putativum presbyterum esse ad omnes
ordines promovendum j quam rem solum tunc in quaestione, dicat ut tu¬
tius sequendam esse explicatur ex iis , quae habentur in fine istius ca-i
pitis, nbi ostenditur dubium fuisse, utrum ille presbyter revera non fue-i
rit baptizatus ac proinde iam etiam valide ordinatus. De coniugii porro
sacramento in non baptizatis manifesto falsa esset illa nonnullorum dis-i
putatio, quam Pontifex refert, nisi intelligeretur de solo valido contra-i
ctu matrimonii inter non baptizatos. Ad Eucharistiam denique quod
attinet, manet utique corpus Christi et in re sacramentum, quoniam hoc
non in susceptione sed consecratione sacerdotis conficitur, et est sacra-i
mentum in se permanens, quamdiu visibiles species panis perdurant; sed
a non baptizatis materialiter tantum et non sacramentaliter et proinde
neque cum effectu gratiae ex opere operato susciperetur. Vide Card. de Lugo
de Euchar. disp. XIII. sect. 1.
426
interna propositione cum interna gratia sive modo extraor-i
dinario sola interna illustratione, quae suppleat verbum
externum (vide ad Tract. de Trad. et Script. Append. ed. 2.
c. 3. p. 609 ; c. 6. p. 691. et doctrinam ibi citatam s. Thomae
de Verit. q. 14. a. 11; 3. dist. 25. q. 2. a. 1. sol. 1.), conver-i
tantur ad veram fidem; huiusmodi enim haeretici iam fide^
libus excommunicatis, infideles vero catechumenis pares es-i
sent. Haec simul consistunt in sua veritate et concilianda
sunt cum altera doctrina catholica in Concilio Latera-i
nensi IY. adversus Albigenses et alias saepius definita;
u Una est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nullus
omnino salvatur » (cap. Firmiter credimus). Ne vero in
huiusmodi definitionibus nomen Ecclesia latiori sensu acci-i
piatur, quo fides assumitur ut unicum essentiale ac suffH
ciens vinculum membrorum Ecclesiae (cf. th. II.), tum alia
multa faciunt tum etiam diserta declaratio Pii IX. in so-
lemni allocutione (habita ad Cardinales et Episcopos 9. De-
cemb. 1854, qui ex toto orbe interfuerant definitioni de
immaculata conceptione B. Virginis); his enim verbis Pon-i
tifex dogma enuntiavit: « Tenendum quippe ex fide est,
extra Apostolicam Romanam Ecclesiam salcum Jieri ne-i
minem posse. r> Conciliatio tota eo reducitur, ut ex indubia
doctrina catholica explicentur vincula et connexiones cum
Ecclesia, quibus fiat ut illi ipsi qui tantummodo u ex parte »
et secundum quid cum Ecclesia Christi cohaerent, salvi
fieri possint, iidemqne misericordi gratia Christi per Ec-i
clesiam et non sine intuitu eorum relationis ad Ecclesiam
salventur.
1. Yera fides, quae in illis omnibus, de quibus loqui-i
mur, supponenda est ut fundamentum, cui charitas et iusti-
ficatio et proinde salus aeterna innititur, considerari pot-i
est secundum propositionem externam u (fides ex auditu) »
et secundum gratiam internam illuminationis et motionis
u (nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum). »
a) Verbum Dei obiectum fidei in praesenti oeconomia
secundum Christi institutionem primitus Christo et Spiritu
Sancto revelante per Ecclesiam promulgatum, ab eadem
Ecclesia Spiritu veritatis assistente per saeculorum decur-i
sum custoditum est sincerum et integrum ut depositum
427
sibi commissum. Credibilitas ipsa verbi constituitur per
charismata Ecclesiae; ad ipsam enim in qua divinitus re-*
velata religio incorporata est, referuntur et ex ipsa pro-i
grediuntur omnia motiva credibilitatis, adeo ut Ecclesia
sit horum quidam complexus, et ipsamet in se magnum ac
perfectum credibilitatis motivum. (Concil. Vatican. Const-
Dei Filius cap. 3. Cf. Tract. de Traditione Append. cap. V.).
Ad eos igitur omnes, qui veram fidem a ex auditu verbi
Dei » concipiunt, praedicatio non pervenit, nec eis (ipsis
etiam insciis) verbum ut credibile ac credendum proponi-i
tur, nisi quatenus conservatum est per veram Ecclesiam
Christi; minime vero haec propositio verbi credibilis et
credendi fit aut fieri potest per sectas ab Ecclesia hoc est
a sola divinitus constituta custode et praecone veritati»
atque a magno illo semper conspicuo motivo credibilitatis
lapsas et extorres, de quibus non solum valet exprobratio:
u an a vobis verbum Dei processit? » sed illa multo gravior
sententia: a veritatem Dei in iniustitia detinent. » (Rom-
I. 18; 1. Cor. XIV. 36.) (1).
6) Gratia interna illuminationis et motionis latius uti-i
que patet quam Ecclesia visibilis; secus enim omnis con-i
versio ad ipsam Ecclesiam esset impossibilis, cum fides et
ipsum initium fidei sine hac gratia a nemine, sicut oportet,
suscipi queat (Cone. Arausic. II. can. 5.). Unde etiam pro-i
positiones Quesnelli (26. 27.29.) et Pistoriensium (22.) da~i
mnatae sunt, quibus gratiae adiutoria ad solos fideles re-i
stringebantur : u Extra Ecclesiam nulla conceditur gra~«
tia y> (2). At vero sicut finis ultimus, quem Deus ex sese
(1) Quae hic de verbo Dei revelato Ecclesiae dicimus, a fortiori va-i
lent de sacramentis in Ecclesia et pro Ecclesia institutis. « Non sacra-»
menta Christiana faciunt te (Donatistam) haereticum, sed prava dissensio.
Non propter malum quod processit ex te, negandum est bonum quod
remansit in te, quod malo tuo habes, ai non ibi habea, unde eat bonum
quod habea. Ex catholica enim Eccleaia sunt omnia chriatiana aacramenta,
quae sic habetis et datis, quemadmodum habebantur et dabantur etiam
prius quam inde exiretis. Non tamen ideo non habetis, quia ibi non eatiaT
unde auni quae habetia. » Ang. ad Vincent, ep. 93. n. 46.
(2) Quoniam iidem Ianseniani solos iustos et sanctos ad Ecclesiam
pertinere docebant (Quesn. propos. 72-78.), consequenter ulterius statue-»
bant: u Prima gratia quam Deus concedit peccatori, est peccatorum re-
428
in omnibus gratiis largiendis intendit, est salus aeterna,
ita omnium gratiarum quae extra Ecclesiam conceduntur,
finis propinquior est conversio ad ipsam Ecclesiam. Duo
enim stadia, regnum Dei inchoatum in terris quod est Ec~i
clesia, et regnum Dei consummatum in coelis sese invicem
excipiunt et in divina oeconomia connectuntur ad unam
communionem sanctorum: u qui crediderit et baptizatus
fuerit (in regno sanctificationis), salvus erit; » « vult
omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis (in
regno veritatis) venire. » (Mare. XYI. 16; 1. Tim. II. 4.).
Sicut ergo gratiae extra Ecclesiam conceduntur ad for-«
manda membra Ecclesiae, si homines cooperari voluerint,
ita gratiae eaedem omnes verissime dici possunt donari
intuitu Ecclesiae. Quicumque igitur extra corpus Ecclesiae
ad fidem et ad charitatem perducuntur, atque ita videntur
salvari posse extra Ecclesiam, re ipsa ad supernaturales
illas dispositiones et consequenter ad iustificationem et sa~i
lutem non perveniunt nisi per verbum Ecclesiae tamquam
custodis depositi et per gratiam Ecclesiae non quidem
tamquam dispensatricis sed tamquam proximi finis, pro quo
et cuius intuitu a Deo gratiae conceduntur. Hic primus
sensus est isque fundamentalis, quo dici debet omnino ne~i
minem salvari nisi per Ecclesiam (1).
2. Iste sensus verissimus quidem, supplendus tamen est
per aliam considerationem, ut intelligamus dogma, quo ne-«
minem atque adeo neque illos ipsos, de quibus modo di— «
ximus, extra Ecclesiam salvari profitemur. Vidimus in
thesi XIX. totam Ecclesiam et singula eius instituta, ad
exemplar capitis sui Verbi incarnati, componi duplici ele-i
mento, uno visibili ac per se naturali, altero invisibili et
essentialiter ex sese supernaturali, quo illud prius infor-i
matur et supernaturaliter elevatur: a unum corpus et unus
spiritus. T> Finis autem horum institutorum omnium et to-i
tius Ecclesiae militantis est transformatio ac sanctificatio
missio " (propos. 28.). Unde eis vel cnm Calvino sentiendum erat, nullam
peccatorem umquam consequi remissionem peccatorum; vel cum Pelagia-
nis, peccata remitti sine supernaturali peccatoris dispositione.
(1) Vide »tiaiu Tract. de Traditione Append. cap. V. §. 2. n. 2. 3.
p. 698. ed. 3*.
420
mundi eiusdemque glorificatio ad Ecclesiam triumphan-i
tem , et in his omnibu3 gloria Christi ac Dei: a ut sit
Deus omnia, in omnibus » (th. XX.). Coniunctio porro
ntriusque elementi, visibilis et invisibilis, corporis et spH
ritus in Ecclesia ita est intima, ut sanctificatio et conse-i
quenter salus aeterna seu glorificatio sicut omnium ita sin-i
gulorum hominum nulla sperari aut haberi possit, nisi per
unionem cum ipsa Ecclesia, quatenus est non spiritus tan-i
tummodo sed corpus et spiritus: «Christus caput est Ec-i
clesiae, ipse saloator corporis eius... et se ipsum tradidit
pro ea, ut illam sanctificaret... et exhiberet ipse sibi glo-i
riosam Ecclesiam. » Sicut ergo corpus seu elementa visibilia
in Ecclesia nec sanctificant nec- salvant sine spiritu h. e.
sine informantibus elementis divinis et invisibilibus, ita
spiritus non operatur sanctificationem et salutem sine unione
et relatione ad corpus Ecclesiae. Verumtamen in modo ne~i
cessario huius unionis cum corpore, atque adeo in usu ne~i
cessario elementorum visibilium distingui debet iustificatio
ex opere operato et ex opere operantis. De opere operato
nihil hoc loco necesse est dicere; constat enim illud non
perfici nisi per visibile sacramentum baptismi, quo ipso
completur (fide supposita) incorporatio in Ecclesiam, aut
per sacramenta alia quae iam supponunt iustificandos esse
actu Ecclesiae membra. Unde pro illis qui operis operantis
sunt incapaces , alia praeter hanc in Ecclesia iustificatio -
nem via salutis nulla est reliqua. Si vero de opere ope-»
rantis agitur, necessitas usus elementorum visibilium et
generatim unionis cum corpore Ecclesiae manet quidem,
non eandem tamen habet rationem.
Ad aliquam huius rei eliquationem consideremus pri-i
mum iustificationem peccatoris in ipsa Ecclesia. Potestas
iurisdictionis sacramentalis seu potestas clavium in foro
interno atque adeo sacramentum poenitentiae ex divina
Christi institutione medium est necessarium ad remissio-i
nem peccatorum pro ipsis fidelibus in Ecclesia; nihilomi-i
nus peccator remissionem peccatorum iustificationemque ex
opere operantis consequi potest et toties consequitur, quo-i
ties perfectae charitatis et in ea contritionis actum elicit,
quin potestate clavium in sacramento a peccatis absolvatur.
_ 430
Attamen in hac iustificatione manet non solum divinam,
praeceptam sed ea necessitas sacramenti quae dicitur ne~i
cessitas medii, de qua ratione paulo post dicemus; atque
ideo manet non solum obligatio peccata omnia subiiciendi
«lavibus sed etiam ipsius iustificationis intestina relatio
ad eandem clavium potestatem et ad sacramentum (1), quae
ipsa causa est, cur in omni actu perfectae contritionis de
peccatis nondum absolutione remissis implicita sit voluntas
sacramenti suscipiendi. Haec doctrina catholica certissima
demonstrat, actualem usum medii externi et visibilis posse
suppleri per actus internos charitatis in iustificatione ex
opere operantis} in hoc tamen ipso peccatorem ex divino
iure positivo ligamen et coniunctionem habere cum visibili
sacramento ut medio necessario iustificationis (2).
Iam vero in ratione medii necessarii ad iustificationem
et consequenter ad salutem par est conditio peccatoris in
Ecclesia quoad sacramentum poenitentiae, ac est eorum qui
sunt extra Ecclesiam, in ordine ad baptismum et uni ve r-
sim ad unionem cum Ecclesia visibili. Sicut ergo in illo ita
etiam in his perfecta dispositio ex opefe operantis ad iu-i
stificationem potest supplere actu susceptum sacramentum
fidei et actualem unionem cum visibili Ecclesia, ita ut haec
unio perficiatur in foro interno et coram Ecclesia trium-i
phante, quin sit in foro externo coram Ecclesia militante.
Hanc appellat Augustinus (1. qq. 50. in Levitic. cap. 84.).
u invisibilem sanctificationem sine visibilibus sacramentis. »
Quamvis autem verissimum quidem sit, huiusmodi homines
uniri cum elementis invisibilibus, cum spiritu, et ut dici
(1) S. Th. 3. q. 86. a. 6. per actus poenitentis ait posse quidem obti-i
neri remissionem peccatorum , « tamen prout hi actus aliqualiter ordi-<
nantur ad elaves Ecclesiae. »
(2) Docet Concilium Tridentinum (sess. VI. c. 14.), Christiani hominis
poenitentiam post lapsum agendam includere « sacramentalem confessio-i
nem saltem, in roto et suo tempore faciendam et sacerdotalem absolutio-»
nem; n et panlo post addit, poenam aeternam « Sacramento vel Sacra-»
menti voto una cum culpa remitti. » Adhuc distinctius (sess. XIV. c. 4.)
declarat, contritionem charitate perfectam reconciliare quidem Deo; prius-»
quam sacramentum actu suscipiatur, « ipsam reconciliationem nihilominus
ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod hi illa includitur, non esso
•adseribendam. »
431
solet, cum anima Ecclesiae; hoc tamen ipsum non perfici-i
tur sine relatione ad ipsum corpus h. e. ad Ecclesiam in
terris visibilem. Sicut enim iustificatio peccatoris in Ec-i
clesia, quae sit ex opere operantis, non est adscribenda
contritioni sine voto sacramenti poenitentiae, propter quod
peccator habet necessariam relationem et, quantum ex se
est et ex suo voto, coniunctionem cum sacramento; ita in
iis qui foris sunt, iustificatio non est adscribenda contri-i
tioni sine voto baptismi et per hunc unionis cum corpore
Ecclesiae, si non sint baptizati (1); et si sint baptizati,
iustificatio eadem non perficitur sine voto sacramenti poe-i
nitentiae atque hoc ipso reconciliationis et reintegrationis
in visibili Ecclesia. Habent ergo illi necessariam pro iusti-
ficatione relationem, et quantum in ipsis est atque ex suis
actibus, coniunctionem non solum cum anima sed cum ipso
corpore Ecclesiae. Valet enim, quemadmodum multis pro-i
sequitur s. Bernardus (Tract. ad Hugon. Victorin. de ba-
ptism. et aliis qq. c. 2. n. 8.), sicut de malis ita de bonis
et per se necessariis actibus externis, u quod voluntas
(apud Deum) pro facto reputetur, ubi factum excludit ne-i
cessitas. n Qui igitur ita iustificantur et salvantur, non so-i
lum per Ecclesiam ratione qua supra diximus, sed etiam
(quatenus in ipsis est), in Ecclesia et certe non extra Ec¬
clesiam salvantur. Noti illi sunt semper coram Deo et
Ecclesia triumphante ; aliquando etiam actibus externis
manifestis, ut martyrio pro fide et unione catholica,
possunt cognosci et agnosci etiam ab Ecclesia militante,
u Prorsus sanguinis pro Christo effusio magnae cuiusdam
fidei indubitata probatio est, non Deo tamen sed homini-i
bus... Pro certo cum non aliunde martyrium nisi ex fidei
merito illam obtinuerit praerogativam, ut singulariter vice
baptismi secure suscipiatur; non video, cur non ipsa ae-i
que et sine martyrio apud Deum tantumdem possit, cui
et sine martyrii probamento procul dubio innotescit, »
S. Bernard. 1. c.
(1) Translatio in statum gratiae u post evangeliuui promulgatum sine
laracro regenerationis aut eius roto fieri non potest, sicut scriptum est:
nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire
in regnum Dei. » Cone. Trid. sess. VI. c. 4.
432
His quae diximus, iam fere praeoccupavimus solutionem
alterius quaestionis, quomodo coniunctio cum Ecclesia non
solum exigatur necessitate praecepti sed omnino necessi-i
tate medii ad salutem.
1°. Medium in modo loquendi theologorum hic habet
significationem causae. Necessaria ergo ad salutem neces-i
sitate medii sunt et dicuntur ea omnia et sola, quae per
modum causae vel formalis vel efficientis ac disponentis
conducunt ad salutem ita, ut sine illis salus obtineri non
possit. Ista autem sunt in triplici ordine, a) Fundamenta^
liter ac per modum causae formalis medium necessarium
est gratia sanctificans. Huius inquam medii in praesenti
ordine supernaturali necessitas est fundamentalis, quoniam
haec gratia sola sufficit et sine ea nihil sufficit ad salutem ;
quae vero sunt alia media, ea necessaria sunt, quatenus
requiruntur ad hoc ipsum fundamentum gratiae sanctifi-i
cantis construendum. Itaque 6) pro adultis in ordine ad
ipsam gratiam sanctificantem et per hanc ad salutem mei
dia necessaria sunt gratiae actuales per modum causae
disponentis. Utraque haec causa necessaria est ex ipsa
propria ratione supernaturali s beati tudinis, et eatenus ex
ipsa rei natura citra specialem aliam institutionem Dei
sanctificatoris et beatificatoris. Sed c) sunt in praesenti
ordine media necessaria quaedam alia per modum causae
efficientis ad acquirendam gratiam sanctificantem atque icH
circo ad salutem aeternam ex speciali positiva Dei insti^
tutione, sacramentum nimirum baptismi atque per hunc
unio cum regno Christi Ecclesia, et pro peccatoribus qui
adscripti iam sunt Ecclesiae, sacramentum poenitentiae.
Haec sacramenta sunt instituta ita, ut baptismus quidem
pro iis qui operis operantis sunt incapaces, et sacramem
tum utrumvis pro iis qui per opus operantis removerunt
obicem gratiae non tamen pervenerunt ad perfectam dispo-i
sitionem charitatis, sint necessaria media in se ipsis h. e.
in actuali applicatione, qua gratiam sanctificantem, et ba^
ptismus simul formationem membri Ecclesiae, instrumenta-
liter efficiunt ex opere operato. Verumtamen quia haec
gratiae instrumenta externa sunt, et quia (ut Patres Am->
brosius, Augustinus, Bernardus ceterique in hac re docent)
433
apud Deum perfecta « voluntas pro facto reputatur; » hinc
fit, quod Deus perfectam dispositionem per actum charita-i
tis, quatenus includit voluntatem sacramenti in Ecclesia
instituti et ex hac institutione per se necessarii ad iusti-
ficationem, suscipiat u pro facto sacramenti » ad effectum
iustificationis et (quoad voluntatem baptismi) ad effectum
unionis cum. Ecclesia coram Deo et coram Ecclesia trium-i
phante. Deus ergo iustificat et (modo explicato) invisibi-i
liter format Ecclesiae membrum non propter solum actum
charitatis per se et praecise spectatum, sed simul propter
voluntatem seu votum baptismi, quod in actu charitatis
includitur, u reputando voluntatem pro facto » sacramenti
a se instituti et necessarii ad effectum iustificationis et
unionis cum Ecclesia.
Ita sine dubio habet doctrina Conoilii Tridentini supe-i
rius commemorata. Ex verbis Salvatoris, « nisi quis rena-«
tus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire
in regnum Dei, » Concilium probat, translationem in sta-i
tum gratiae et filiorum Dei u post Evangelium promulga^
tum sine lavacro regenerationis aut eius voto fieri non
posse. » Docet ergo s. Synodus, in verbis Christi quibus
ipse actus lavacri regenerationis seu baptismi exprimitur
atque adeo ut necessarium medium instituitur, includi ta-«
men etiam votum baptismi (perfectum scilicet charitate),
quia voluntas apud Deum pro facto reputatur; ac proinde
etiam tum fieri sanctificationem intuitu baptismi, quatenus
homo coram Deo spiritualiter ipso voto participem se red~«
dit u aquae et Spiritus Sancti, » ut semper maneat verum,
neminen posse introire in regnum Dei sive inchoatum in
terris sive consummatum in coelis, et transferri in statum
filiorum Dei, nisi renatus fuerit ex aqua et Spiritu S. per' se
quidem actuali, veluti autem per accidens saltem spirituali
applicatione baptismi per votum perfectae voluntatis. Idem
igitur valet de translatione in statum filiorum Dei quoad
non baptizatos, quod expressis verbis docet Concilium de
iustificatione peccatorum baptizatorum, in utrisque nimi-i
rum fieri quidem iustificationem per actum perfectae cha-i
ritatis seu contritionis, attamen post Evangelium h. e. post
institutionem utriusque sacramenti tamquam medii neces-
Franzelin. De Ecclesia Christi
28
434
sarii ad iustificationem et salutem, u ipsam reoonciliatio-
nem nihilominus ipsi contritioni sine sacramenti voto,
quod in illa includitur, non esse adscribendam. » Hoc
ergo sensu intelligi debet, quod dixit s. Thomas, per actus
poenitentis posse obtineri remissionem peccatorum u tamen,
prout hi actus aliqualiter ordinantur ad claves Ecclesiae; »
prout videlicet homo per votum sacramenti baptismi vel
poenitentiae, quod in contritione includitur, spiritualiter
coniungitur cum sacramento tamquam medio ex institutione
Christi necessario ad iustificationem. Hic sensus in doctrina
synodi Tridentinae videtur omnino clarissime expressus,
eumque disputatione paulo subtiliori defendit Card. de Lugo
(de Sacram. Eucharistiae disp. III. sect. 1.).
2°. Ne vero importunae difficultates ingerantur, tria sunt
animadvertenda, a) Votum sacramenti in actu perfectae
charitatis seu contritionis includitur, quatenus generalis
est voluntas adimplendi omnia divina praecepta et adhi^
bendi omnia media a Deo instituta ut necessaria ad recon-i
ciliationem. Unde non requiritur, ut illud votum sacra-i
menti concipiatur speciale et explicitum; sed imo in actu
charitatis elicito etiam ab homine, qui nec quidquam novit
vel non cogitat de necessitate sacramenti, voluntas ilis
seu illud votum necessario implicite continetur, b) Adeo-
que discrimen inter iustificationem per actum charitatis
in veteri et in novo Testamento non est ex parte hominis,
quasi in novo Testamento requireretur alius et magis ex-
plicitus actus quam in oeconomia veteri; sed discrimen est
in ipsa obiectiva diversa oeconomia, quod nunc sunt aliqua
praecepta et necessaria instituta, quae prius non erant;
atque ideo generalis voluntas observandi et praestandi
omnia necessaria nunc continet implicitum votum sacra-i
menti baptismi vel poenitentiae, quod antea non continebat.
Ex parte vero Dei actus condonandi peccata et sanctificandi
per infusionem gratiae nunc, post institutionem sacramenti
tamquam medii necessarii ad iustificationem, respicit con-
iunctionem spiritualem hominis cum ipso sacramento per
eius votum implicitum, c) Hoc non ita intelligendum est,
ac si sacramentum, quod actu non confertur efficaciam et
virtutem aliquam exerceret ex opere operato ; sed tota
435 _
virtu* est in perfectione dispositionis ex opere operantis.
Dens autem (ut dictum est et ex doctrina Concilii constat)
hoe opus operantis eatenus habet pro ultima dispositione
ad gratiam infundendam, quatenus charitas perfecta inclu-i
dit votum baptismi et per hunc unionis cum Ecclesia, at~i
que ita a voluntatem pro facto reputans » hominem iusti-
ficat et spiritualiter coram se unit Ecclesiae non sine re->
latione ad visibile sacramentum, ut medium necessarium,
a se institutum.
3*. Ex dictis manifestum est, quomodo differat necessi->
tas medii ab ea quae est tantummodo necessitas prae“>
cepti, non solum quoad internam gratiam, de qua res est
per se clara, sed etiam quoad media externa sacramenti
baptismi ac poenitentiae. Nam a) ea quae habent dumtaxat
necessitatem praecepti, non sunt instituta ut causae ad
gratiam infundendam, sed sunt necessaria tantummodo ad
vitandum peccatum et ad removendum obicem gratiae;
quae vero sunt de necessitate medii, ea ex institutione
divina habent rationem causae ad infusionem gratiae.
Quamvis igitur in actu charitatis et contritionis implicite
contineatur voluntas e. g. restituendi bona aliena sicut
voluntas baptismi, illa tamen includitur dumtaxat ad ex->
eludendam voluntatem peccati atque ita ad removendum
obicem gratiae, quin restitutio per se sit causa gratiae;
votum contra baptismi est voluntas rei non solum praece-i
ptae sed etiam institutae, ut sit per se instrumentalis
causa gratiae. Hinc est, quod Concilium Tridentinum nu in¬
quam dixit, iustificationem non esse adseribendam contri^
tioni sine voluntate adimplendi omnia praecepta, hoc enim
iam per se intelligitur et ipso nomine contritionis conti-i
netur, qua excluditur voluntas peccati; contra vero quam-i
vis inter omnia illa praecepta contineatur etiam praeceptum
sacramenti baptismi et poenitentiae, s. Synodus expresse
tamen haec distinxit docuitque, neminem posse transferri
in statum filiorum Dei sine baptismo vel eius voto, non
iam solum quia sicut in aliis praeceptis excludenda est
voluntas peccandi, sed quia Christus instituit baptismum
ut causam regenerationis: u nisi quis renatus fuerit ex
aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei; »
436
et ex pari ratione iustificationem peccatoris in Ecclesia
u non esse adscribendam ipsi contritioni sine sacramenti
voto, quod in ea includitur » (vide supra n. L). 6) Propter
hanc rationem causae alterum oritur discrimen; quia ni-'
mirum illa, quae habent tantummodo necessitatem prae-
ceptOj necessaria sunt, ne quis peccet et ponat obicem
gratiae, non autem quasi ipsa per se essent efficacia gra-«
tiae; idcirco conditiones omnes quae excusant a peccato,
e. g. ignorantia inculpabilis, etiam efficiunt, nt non sint
nec dici possint necessaria ad iustificationem et salutem;
at vero in iis quae sunt de necessitate medii, conditiones
huiusmodi excusant quidem a novo peccato, minime tamen
efficiunt, quominus illa maneant adhuc media necessaria ad
gratiam, ouius sunt causa, et consequenter ad salutem.
Licet igitur invincibiliter ignorans existentiam aut neces-i
sitatem sacramenti propter hanc suam ignorantiam excu-i
setur a peccato, non tamen a peccatis aliunde contractis
iustificatur nec salvatur nisi per implicitum, ut diximus,
sacramenti votum, u quod coram Deo pro facto reputatur, »
III. Ex declarata distinctione, dum aliquos in foro dum-i
taxat interno u coram Deo et Ecclesia triumphante, » non
tamen in foro etiam externo coram Ecclesia militante, at-»
que ita non visibiliter sed u invisibili sanctificatione sine
visibilibus sacramentis, n atque sacramenti voto dumtaxat,
u quod apud Deum pro facto reputatur, r Ecclesiae Christi
coniungi dicimus, dubium oriri posset, quomodo haec do-i
ctrina componatur cum visibilitate Ecclesiae.
Sed 1°. proprietas Ecclesiae qua est conspicua, potissi-»
mum consistit in conspicuo magisterio, ministerio, sacerdo-i
tio, et consequenter in visibili exsertione authenticae doctri-i
nae, sacri regiminis, sacrificii et sacramentorum (th. XXI.)
quae omnia integra manere nec quidquam detrimenti pati
ex doctrina in hac thesi proposita, per se constat.
2°. Quoad membra Ecclesiae nequaquam in eo est visi-«
bilitas eiusdem, quasi de singulis distributive certitudine
infallibili constare deberet, eos vere et coram Deo perti->
nere aut non pertinere ad Ecclesiam, quum tali certitu-i
dine neque de singulorum charactere baptismali neque de
eorum interna fide neque de immunitate ab excommunica-
437
tione constet. Non enim de singulorum membrorum sed de
Ecclesiae visibilitate exstat divina promissio et revelatio,
qua generatim et cumulati ve de universitate eorum, qui
signis externis distinguuntur, certi reddimur eos non ficte
tantum sed vere et coram Deo ad Ecclesiam Christi in
terris pertinere ea certitudine infallibili, qua Deus polli->
citus est se suam Ecclesiam in terris, quae non est alia
quam visibilis et ex fidelibus hominibus congregata, con-i
servaturum usque ad consummationem saeeuli, hocque ipso
numquam permissurum esse, ut in ea vera fides, vera sa->
cramentorum et sacrificii administratio, vera sub sacro
regimine communio deficiat. Huic autem visibili unioni et
communioni sicut ex eo, quod in illa singuli aliqui non
vera sed simulata fortasse sint membra, nihil decedit; ita
multo adhuc minus quidquam ei officit, quod singuli aliqui
in foro interno dumtaxat et coram Deo, non etiam in foro
externo coram Ecclesia militante membra Ecclesiae eiusdem
constituantur. Salva visibilitate corporis Eajesiae singuli
aliqui possunt, videri esse, et non vere coram Deo esse
membra Ecclesiae; vicissim singuli aliqui possunt coram
Deo vere esse et coram Ecclesia militante non videri mem-i
bra eiusdem, quia sicut in malis ita in bonis coram Deo non
autem coram hominibus « voluntas pro facto reputatur. »
438
THESIS XXV.
Peccatores non excluduntur ex censu membrorum
Eeclesiae Christi.
« Tam divinis institutis in Ecclesia velat praetiee tam theoretice di*
n serta doctrina in Scrip taris revelatam et in catholica traditione luca¬
ri lenter explicatam est, non solos iustos sed etiam peccatores omnes
» praeter eos, quos in antecedentibus ab Ecclesia extorres esse demou-
9 stravimus, esse vere et simpliciter membra Ecclesiae visibilis. Neque
» Patres ae‘ nominatim Augustinas huic veritati contradicant, si quando
9 peccatores ad Ecclesiam pertinere negare videntor, sed Ecclesiam con-
» siderant secundam quid, secundam finem scilicet proximum actnalis san-
9 ctificationiB, et secundum donum sanctitatis. »
Hactenus probatum est, quinam homines ad Ecclesiam
Christi in terris atque adeo ad Ecclesiam visibilem non
pertineant ; sed iam ulterius quaeritur, an ea velut nega»
tiva enumeratio ac remotio e censu membrorum Ecclesiae
sit completa, et non potius sicut haeresis vel schisma et
excommunicatio criminibus inflicta, ita alia insuper vel
omnia vel saltem notoria et publica peccata ante et citra
excommunicationis sententiam a regno Dei in terris h. e.
ab Ecclesia excludant? Non enim minus quam veritas fidei
et charitas socialis videtur propria forma Ecclesiae esse
sanctitas et charitas theologica; unde sicut illis destitutir
ita etiam hac sanctitate privati non videntur pertinere
ad Ecclesiam, quae celebratur in Scripturis et in traditioner
et ex ipsa sua fundatione suoque fine comprobatur regnum
sanctitatis aeque ac regnum veritatis.
vero peccatores reos quorumcumque delictorum prae-i
ter eos, qui in superioribus thesibus descripti sunt, vere
et simpliciter membra Ecclesiae esse ac manere, tam li — »
quidum est ex ipsa natura visibilis Ecclesiae, ex iota vita
et historia, ex doctrina et institutis eiusdem, ut mirum
sit hanc veritatem ab haereticis tum antiquis Montani stis.
- 439 -
Novatianis, Pelagianis (1), Donatistis, tum medio aevo a
multiplicibus sectis Catharorum, tum recentius a Prote-
stantibus ac Ianseuianis, quamvis ab aliis aliter, impugnari
potuisse. Sed nimirum veteres sectae ac Ianseniani veram
rationem sanctitatis Ecclesiae et sanctificationis per Eccle-i
siam perverterunt; Deformatoribus autem saeculi XVI. et
nunc porro illis eorum discipulis, qui se Christianos adhuo
profitentur, praescindendo etiam ab eorum absurdis com-i
mentis de iustificatione, necessarium erat et est figmentum
illud Ecclesiae invisibilis ex solis sanctis aut praedestinatis
ut suam sectam recenter conflatam inde a Christo et ab
Apostolis semper exstitisse sed nemini mortalium cognitam
aut cognoscibilem persuaderent, seu potius quam stulte tam
pervicaciter affirmarent contra catholicos, qui eos defectio-i
nis a fide et communione perennis Ecclesiae Iesu Christi
ineluctabili ratione convincebant. Partim igitur ad ulterio-i
rem vindicationem visibilitatis, partim ad declarationem
intestinae conditionis ac finis Ecclesiae in terris pertinet
haec demonstratio unionis et commixtionis peccatorum cum
iustis et sanctis membris in uno corpore.
I. Finis Ecclesiae et omnium institutorum eius est uti-i
que perfectio sanctitatis et unionis cum Deo; sed Ecclesia
in terris est adhuc in via, et consummatio non erit nisi
in termino beatae visionis et fruitionis. Hinc Ecclesia in
terris militat ut fiat triumphans in coelo, certat in agone
ut assequatur bravium ; regnum inchoatum contendit ad
(1) Quidquid sit de ipso Pelagio, qui videtur tantummodo asseruisse,
posse hominem esse et multos fuisse sui liberi arbitrii vigore sine ullo
omnino peccato, de Pelagianis certe Augustinus hanc refert fere incredi-i
bilem haeresim. « In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam iustorum
in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ev hia Eccleaiam Chri-
ati in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga, quasi non
sit Christi Ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad Deum: dimitte
nobis debita nostra. » Aug. 1. de Haeresib. n. 86. Aliae sectae istae ve-i
teres non simpliciter omnes peccatores sed Donatistae notorios tantum,
Montanistae et Novatiani gravissimorum quorumdam criminum, reos ex-i
eludebant, negata simul potestate Ecclesiae eos absolvendi sibique iterum
reconciliandi. Vide Tertullianum Montanistam 1. de pudicit. praesertim
c. 7. et 19; Cyprianum ep. 52. ad Antonian., Tract. quod lapsis venia
non neganda (inter Opp. Cyprian. Append.); Pacianum, Ambrosium etc.
— 440
consummatum, fides ad visionem, spes ad fruitionem, oha-
ritas adhuc mutabilis et in dolore ad charitatem incommu-i
tabilem in plena beati tudine. Quo in duplici statu, prior
est quidem etiam quoad totum corpus imperfectus in comi
paratione cum statu secundo perfecto (1), quemadmodum
Apostolus comparat id quod nunc est tantum ex parte
(ex fxspou;), cum eo quod futurum est perfectum (to veXeiov),
statum fidei in terris ut parculi cum statu visionis ut
adulti iam viri (1. Cor. XIII. 9-12.), nec tamen ob hanc
imperfectionem negative dictam desinit Ecclesia esse sponsa
et corpus Christi; ita ergo etiam imperfectio privative
peccati in multis membris singulis, quae aegrota quidem
sunt, non tamen finaliter mortua et a corpre divulsa sed
in ipso corpore sananda, neque in ipsis rationem membro-i
rum tollit (2), eoque minus destruit veritatem corporis
Christi, quod adhuc u aedificatur » et crescit, necdum per-
(1) Multa plena sanctis affectibus more suo contemplator Augustinus
de duplici hoc statu seu duplici vita Ecclesiae tum alibi tum in Tra-i
ctam 124. in Ioann. n. 6-7. « Duas itaqne vitas sibi divinitus praedi -i
catas et commendatas novit Ecclesia, quarum est una in fide, altera in
specie, una est vincendi cur& sollicita, altera victoriae pace secnra;
nna in tentationibns adiuvatnr, altera sine ulla tentatione in ipso adiu-
tore laetatur; una subvenit indigenti, altera ibi est nbi nullum invenit
indigentem; nna aliena peccata, ut sua sibi ignoscantur, ignoscit, altera
nec patitur quod ignoscat, nec facit quod sibi poscat ignosci... Omnibns
igitur sanctis ad Christi corpus inseparabiliter pertinentibus, propter
huius vitae procellosissimae gubernaculum, ad liganda et solvenda pec-i
cata claves regni coelorum primus Apostolorum Petrus accepit, eisdemque
omnibus sanctis, propter vitae illius secretissimae qnietissimnm sinum,
super pectus Christi Ioannes Evangelista discubuit. » Vide ibi reliqua.
(2) u lesus Christus caput est Ecclesiae, et est corpus eius Ecclesia,
et in eius corpore unitas membrorum (per vincula communionis) et com-i
pago caritatiB tamquam sanitas existit. Quicumque autem in caritate
friguerit, infirmatur in corpore Christi. Sed potens est ille qui iam exal-i
tavit caput nostrum, etiam infirma membra sanare; dum tamen non ni-i
mia impietate praecidantur, sed haereant corpori donec sanentur. Quid-i
quid enim adhnc haeret corpori, non desperatae sanitatis est; quod autem
praecisum fuerit, nec curari nec sanari potest (quamdiu nempe, re vel
saltem voluntate non iternm uniatur corpori)... Caput nostram sine pec-i
cato et sine morte iam propitiat Deam pro peccatis nostris. Sed dum
hic sumas, membra sumus, ne desperemus, quia secuturi sumus caput
nostrum « Aug. serm. 137. n. 1. (al. de verbis Dni. 49.).
441
venit u in virum perfectum in mensuram aetatis plenitu-»
dinis Christi » (Eph. IV. 12-16.).
1°. Sane Dominus Ecclesiam suam docuit, in ea et pro
ea instituit formam orandi, qua eius membra in unione et
communione indesinenter clamare iubentur: dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Haec oratio, ut ea ipsa verborum universalitate apparet,
non ad sola peccata quotidiana illa, quae gratiam non
auferunt, et de quibus discipulus quem diligebat Iesus,
protestatur, u si dixerimus quoniam peccatum non habemus,
ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est r (1.10.1.8.),
sed imo etiam magis ad peccata gravia refertur, ad impe-»
trandam scilicet necessariam pro remissione dispositio-»
nem (1). Id sicut ex ipsis verbis orationis et ex longe ma-»
iori indigentia gratiae pro remittendis gravibus criminibus,
ita etiam ex parabola de uno inter servos regis u qui de-»
bebat ei decem millia talenta » (Matth. XYIH. 23. sq.)
manifestum est; in illa enim divinus Magister declaravit
eam ipsam connexionem inter faciendam a nobis et impe-»
trandam a Deo orantibus nobis debitorum remissionem,
quam in formula orationis expresserat (2); debita autem
illic non iam levia sed gravissima a Deo remittenda in
exemplum adducuntur.
Ad hanc normam divinitus praescriptam Ecclesia conscia
infirmitatis filiorum suorum nihil fere instantius et fre-»
quentius a Deo exorat in suis publicis et privatis precibus
quam tum praeservationem a committendis tum purgatio-»
nem a commissis peccatis: u populi tui Deus institutor et
(1) Verba citata Ioannis et quomodo a iustis et sanctis remissio pec-
catornm « non tantum humiliter sed etiam veraciter » oretur et non so-i
lum « pro aliis qui snnt in suo populo peccatores, » sed etiam pro se
ipsis, declaravit Concilium Carthaginense plenarium anni 418. cano-i
nibus 6-8.
(2) « Et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debi-i
toribus nostris _ Ad vitam veniri potest, si peccata donentur, quae de-i
bita Dominus appellat, sicut in Evangelio suo dicit: dimiti tibi omne
debitum, quia me rogatti _ Qui servus post dimissum sibi a Domino
omne debitum conservo suo noluit ipse dimittere, in carcerem religatur »
Cyprian. de orat. Dominic. ed Beluz. p. 211.
_ 442
rector, peccata quibns impugnatur expelle; » « reatu3 nostri
confessio indulgentiam valeat percipere delictorum; » a cun-i
ctarum nobis indulgentiam propitius largire culparum; »
u peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes, tempo-i
raliter potius maceremus quam suppliciis deputemur aeter-i
nis; » «ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis
te mereamur protegente eripi, te liberante salvari. »
Haec et his gemina in omnium rituum occidentis et
orientis liturgicis libris repetita non modo sunt verax et
humilis oratio ex lege supplicandi, sed simul ex lege cre-i
dendi confessio fidei, quae connexa est cum ea fide, qua
eredimus Ecclesiam, qualis nunc est in terris. Cum fide
enim in Patrem, et Filium eumque incarnatum ac redem-i
ptorem, et in Spiritum Sanctum coniungitur in apostolico
et in aliis deinceps symbolis fides, qua credimus non qui-i
dem in Ecclesiam sed Ecclesiam et sanctorum communio-i
nem velut complexum operum supernaturalium ss. Trinita-i
tis, pretium redemptionis per Filium incarnatum, regnum
ac templum sanctificatum in Spiritu Sancto, atque in hac
Ecclesia quatenus in terris est, credimus ex eadem redem-«
ptione et sanctificatione remissionem peccatorum perenni-i
ter futuram (1).
2°. Pro ipsis membris Ecclesiae Christus sicut alia sa~i
cramenta ad augendam et conservandam sanctitatem ita
(1) u Post commemorationem sanctae Ecclesiae in ordine confessionis
ponitur remissio peccatorum. Per hanc enim stat Ecclesia quae in terris
est, per hanc non perit quod perierat, et inventum est. » Huic velut
thesi probandae Augustinus subiungit prolixam explicationem modi quo
peccata remittuntur, non solum in baptismo, sed etiam « in vita cetera,
qnae sine peccatorum remissione non agitur. » Primo quidem sermonem
habet de peccatis, quae non sunt crimina; tum vero * neque de ipsis cri-i
minibus, inquit, quamlibet magnis remittendis in sancta Ecclesia, Dei
misericordia desperanda est agentibus poenitentiam secundum modum sui
cuiusque peccati... Recte constituuntur ab iis qui Ecclesiis praeeunt, tem-i
pora poenitentiae, ut fiat satis etiam Ecclesiae, in qua remittuntur ipsa
peccata, extra eam quippe non remittuntur, n Tandem post multa con-i
eludit: u qui in Ecclesia remitti peccata non credens, contemnit tantam
divini muneris largitatem, et in hac obstinatione mentis diem claudit
extremum, reus est illo irremissibili peccato (peccato finali) in Spiritum
Sanctum, in quo Christus peccata dimittit » Aug. Enchirid. n. 17. 22.
- 443 -
sacramentum instituit remissionis peccatorum (Io. XX. 23.
cf. Iac. V. 15. 16.). Adeoque sunt in regno sanctificationis
tum sacramenta vivorum ad vitam supematuralem, qua
iam vivunt, nutriendam et conservandam: u qui manducat
meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam ae~i
ternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die » (Io. VI.);
tum sacramenta mortuorum non solum ad regenerationem,
qua primum nascuntur in Ecclesia, et quae renovatio
(avaxaivi<T(jLo;) non nisi semel fieri potest: « impossibile est
enim eos qui semel sunt illuminati (tou; ccrca£ <pa>Tt<i9ev-
toc;)... rursus renovari (tcocXiv avaxatvi£etv) ad poeniten-i
tiam n (Heb. VI.); sed etiam ad reconciliationem (xavaX-
XaYYj) cum Deo, de qua Apostolus peccatoribus in Ecclesia
clamat: u obsecramus jwo Christo, reconciliamini Deo »
(2. Cor. V. 20.), dum simul timet, ne forte aliquos, causam
suae tristitiae, inveniat in Ecclesia impoenitentes: « ne lu-i
geam multos in eis qui ante peccaverunt, et non egerunt
poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudi-i
citia quam gesserunt n (2. Cor. II. 3 ; XII. 20. 21.).
Hinc divinae institutioni remissionis peccatorum inni-i
titur disciplina poenitentialis, quae ab apostolicis tempo-i
ribus derivata iam II. et III. saeculo secundum certas et
quoad rei summam universales normas in occidentalibus et
orientalibus Ecclesiis observabatur. Hac tamen in causa
duo sunt animadvertenda. Primo quidem in multis docu-i
mentis ecclesiasticis directe non nisi de poenitentia publica
agitur, cui gravissimorum et publicorum tantum criminum
rei subiiciebantur; tum vero remotio poenitentium a my-i
steriis secundum diversos eorum gradus diversi non est
confundenda cum excommunicatione proprie dicta et cum
recisione a corpore Ecclesiae; a perceptione enim Euchari-i
stiae ante absolutionem exclusi erant ex ipso fine huius
sacramenti et ex lege divina ab Apostolo promulgata
1. Cor. XI. 27. 28; a mysteriis et functionibus aliis arce-«
bantur ad ampliorem satisfactionem etiam (1) Ecclesiae
(1) Hoc sensu minus proprio excommunicatio appellari videtur ab
Augustino (ad Donatist. post collation. Carthagin. n. 28.) « Neque enim
a populo Dei separamus, quos vel degradando vel excommunicando ad
humiliorem poenitendi locum redigimus. »
praestandam et ad salubriorem praeparationem pro sacra-i
mentis. In libro II. Constitutionum Apostolicarum, quae
saeculo III. scriptae antiquissimas leges Ecclesiae exhibent,
hoc discrimen inter disciplinam poenitendum in Ecclesia
et inter excommunicationem clarissime ostenditur. Primum
docetur Episcopus non solum, quomodo peccatores poeniten-
tes absolvendi sint u manuum impositione, » sed etiam quH
bus remediis sunt sanandi et praeparandi ad absolutionem
sive acerbis sive lenibus, etiamsi u vulnus altum sit et in-i
tumuerit, » et u si ulcus serpat, cauterio utere et putre-i
dinem extrahe, ieiuniis scilicet affligens. » Quando vero
haec omnia nihil profecerint et insuper periculum infectio-i
nis pro aliis membris oriatur, tum demum praescribitur
veniendum esse ad excommunicationem, u Haec cum feceris,
et deprehendis quod a pedibus usque ad caput non eBt ma-i
lagma imponere neo oleum nec ligamina, sed dilatatur ulcus
et omnem medicationem anticipat ad modum gangraenae
cuncta membraA putrefacientis; tunc multa cum circumspe-i
ctione et consultatione, adhibitis aliis etiam medicis peritis,
abscinde membrum putridum ut non corrumpatur totum
corpus Ecclesiae. Ne igitur facilis sis et promptus ad ab-i
scindendum. .. Si vero impoenitentem aliquem videris et
obduratum, tunc cum dolore et luctu ab Ecclesia reseca
insanabilem » (aviaru); eAovTa exxVjQdta; aTroxowTs)
ibi c. 41.
Eodem pertinet distinctio Augustini inter peccata alia
etiam gravissima, quibus homo non praeciditur ab Eccle-i
sia, et inter haeresim, qua, quamdiu in ea persistit, iam
praecisus est. « Tunc enim quisque infructuosus et nondum
a radice praecisus estf cum mala cupiditate agit quidem
illa opera, de quibus dictum est, quoniam qui talia agunt,
regnum Dei non possidebunt (Gal. V.); sed cum pro ipsis
operibus etiam veritati apertissimae, qua redarguitur, rei
sistere coeperit, tunc praeciditur... Sic et antequam visH
biliter excommunicetur, quisquis contra veritatem, qua con-i
vincitur et arguitur, hostilem gestat animum, iam prae-i
cisus est. Ita fit, ut et semen bonum et semen malum,
utraque crescant per agrum usque ad messem, idest et
filii regni et filii maligni (qui mala cupiditate agunt illa
445
opera, de quibus paulo ante dixerat) utrique per mundum
(Ecclesiam in toto mundo) crescant usque in finem saeculi »
August. de unitat. Eccles. n. 74.
II. Quae indicavimus, satis exhibent demonstrationem
velut practicam seu in ipsis elementis et actis Ecclesiae
manifestam, in regno sanctificationis non solos comprehendi,
u qui iusti sint et sancti, ut iustificentur et sanctificentur
adhuc» (cf. Ap. XXII. 11.), sed etiam u qui in peccatis sint,
ut remittantur eis» (cf. Iac. V. 15.). Non minus clare ChrH
stus Dominus doctrina sua theoretica describit et confirmat
hunc statum adhuc imperfectum regni sui in terris, ita ut
in ipso regno usque ad consummationem saeculorum cum
iustis et sanctis commixti sint peccatores.
Doctrina haec continetur in parabolis a Christo ipso
explicatis de indole regni sui in terris, idque tam manife-i
sto, ut a Conciliis Africanis et ab Augustino in doctrina
catholica asserenda et errore Donatistarum confutando, ad
membrorum Ecclesiae diversitatem quod attinet iustorum
et peccatorum, hae divini magistri parabolae habitae fuerint
tamquam ineluctabile argumentum et fere fundamentum ca-«
tholicae demonstrationis. Regnum coelorum simile est agro,
in quo simul Crescunt triticum et zizania usque ad messem,
quando messores colligent zizania ad comburendum, triticum
vero reponent in horrea Domini. Hanc parabolam Christus
discipulis postulantibus explicuit, u Ager est mundus; »
totum scilicet tempus status regni coelorum in hoc saeculo;
nam messis est u consummatio saeculi; » in regno Dei pro
statu praesenti sunt u filii regni, » digni nempe regno aeterno,
tamquam triticum, et « filii nequam » (mot tou xovrjpou)
in eodem agro, qui operibus suis sequuntur diabolum (1),
(1) Nomen filii in Scriptoris et iu usu loquendi orientalium saepe
accipitur sensu latiori metaphorico vel metonymico. Filius appellatur
illius rei, quae ab aliquo habetur vel ci debetur, vel cui similis perhi-i
betur sive bonum sit sive malum, ut filius mortis, filius gehennae, filius
regni, filius fortitndinis, filius olei (i. e. unctus Zach. IV. 14.), filii toni-i
trui, filii fulguris Iob. V. 7. heb. i. e. aves alte et praecipitanter volan-i
tes; tum etiam filii dicuntur eorum, quos velut duces et magistros sequuni
tur, ut filii prophetarum, filii diaboli, filii nequam (tou -ovr,poj); filii
haereseos apud s. Ephrern sunt haeretici, filii Messiae apud Arabes sunt
Christiani.
446
atque per haec opera sunt zizania seminata a diabolo. In
consummatione saeculi demum, u mittet Filius hominis an-i
gelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et
eos, qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum
ignis, t Sunt ergo et erunt in regno Christi in terris
scandala et operatores iniquitatis usque ad consummatio-i
nem saeculi, in qua demum sicut meritis ita praemiis et
poenis aeternis plena erit separatio filiorum regni et filio—*
rum nequam. Matth. XIII. 24. 38-41.
Eiusdem rationis sunt parabolae aliae. « Simile est re->
gnum coelorum sagenae missae in mare et ex omni genere
piscium congreganti. » Genera piscium explicantur duo,
bonorum et malorum. Rete educitur ad littus, « cum im-i
pleta est, r seu cum numerus sanctorum in Ecclesia Dei
et eonsequenter etiam reproborum impletus est; tum pi— *
sces ex eadem sagena, quae est regnum coelorum, separan-»
tur ; sicut triticum in horrea ita pisces boni in vasa Do-i
mini colliguntur, sicut zizania ad comburendum ita pisces
mali foras mittuntur (t;o> ejiaXov) ex sagena scilicet in
qua hactenus fuerant permixti cum bonis. Conclusio et
declaratio parabolae datur a Domino iisdem verbis, ut in
praecedenti: u sic erit in consummatione saeculi » Matth.
Xin. 47-50.
In adventu Filii hominis, qua hora non putatur, sive
ad iudicium particulare in morte singulorum sive ad iudi-
cium universale in consummatione omnium, « tunc simile
erit regnum coelorum decem virginibus. » Omnes et soli
illi, quibus constituitur regnum coelorum in terris, reprae-i
sentantur decem virginibus, quae omnes eo ipso, quod sunt
in regno coelorum, u exierunt obviam sponso et sponsae »
(sponso Christo et sponsae ut erit u ornata viro suo »
Ap. XXI. 2. sq.). At ex illis omnibus in regno coelorum
obviam euntibus « quinque sunt fatuae, » quibus vasa qui-»
dem fidei mortuae sed non oleum lucentis charitatis ha-»
bentibus et clausa iam ianua, cum tempus non erit am-»
piius, frustra pulsantibus respondetur, nescio vos. Hinc
monentur illi utique, qui repraesentantur per parabolam
virginum, et proinde sunt in regno coelorum, et in eo
sumpserunt lampades suas euntes in occursum sponso et
447
sponsae: u vigilate itaque, quia nescitis diem neque ho-i
ram, » quia nimirum etiam inter hos possunt esse et sunt,
qui non sumpserunt oleum in vasis suis Matth. XXV. 1. sq.
Praeter haec Patres adversus Donatistas saepe urgent
similitudinem a Ioanne Baptista positam de tritioo et pa-i
leis in eadem area Matth. III. 12. u Tentarunt sane Epi-i
scopi vestri (Donatiani) negare scriptum in Evangelio, quod
areae sit Ecclesia comparata; sed mox evangelicorum ver-i
borum commemoratione convicti ad id se converterunt, ut
etiam ibi dicerent occultos malos significatos, non manife-»
stos, de quibus scriptum est: veniet ferens ventilabrum in
manu sua et mundabit aream suam, frumentum recondet
in horreo, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Vos
itaque iudicate, aperite oculos, aures intendite veritati;
si propterea, sicut ipsi dixerunt. Dominus Ecclesiam reti-i
bus comparavit, quia non manifestos sed latentes in ea
malos intelligi voluit, quos ita non vident sacerdotes,
quemadmodum pisces intra retia sub fluctibus non vident
piscatores; numquid et area sub aqua vel sub terra tritu-«
ratur? aut certe nocturnis horis, non in sole conteritur,
aut in ea rusticus caecus operatur? Quanto ergo melius
se ipsos corrigunt, quam Evangelia sancta pervertunt, et
ad vanum suae mentis errorem eloquia Dominica detorquere
conantur. Custodit autem Deus innocentiam sanctorum
et fidelium suorum, sicut piscium bonorum, sicut pinguium
frumentorum, ut intra ista retia non eis noceant permixta
genera reprobanda, et in ista area non eis noceat permixta
palea ventilanda n August. 1. post Collation. Carthag. n. 14.
Similia disputat Augustinus de convivio, cui intervene-i
rat etiam conviva non habens vestem nuptialem Matth. XX.
10. sq. u Quomodo hoc verum est, inquit, nisi quia in illo
uno grande corpus figurabatur omnium malorum ante Do-i
mini iudicium convivio Dominico permixtorum? » Aug. ibid.
n. 27. Praeclarissime hanc significationem convivii nuptialis
explicat s. G-regorius in Evang. hom. 38. n. 7-14. « Ecce
iam ipsa qualitate convivantium aperte ostenditur, quia per
has regis nuptias praesens Ecclesia designatur, in qua cum
bonis et mali conveniunt. Permixta quippe est diversitate
filiorum, quia 'sic omnes ad fidem generat, ut tamen omnes
448
per immutationem vitae ad libertatem spiritalis gratiae
culpis exigentibus non perducat. Quousque namque hic vi-i
vimus, necesse est ut viam praesentis saeculi permixti per-«
gamus; tunc autem discernimur, cum pervenimus. Boni enim
soli nusquam sunt nisi in coelo, et mali soli nusquam sunt
nisi in ftiferno; haec autem vita quae inter coelum et in-i
fernum sita est, sicut in medio subsistit, ita utrarumque
partium cives communiter recipit; quos tamen sancta Ec-i
clesia et nunc indiscrete suscipit et postmodum in egressione
discernit » Gregor. 1. c. n. 7. Eandem doctrinam exhibet
parabola seu potius metaphora de ovibus et hoedis Matth.
XXY. 32: u Hoc agebamus, ut causae et personae hoedo-
rum non praeiudicaret causa et persona ovium, quamvis
communibus pascuis utraque pecora serventur, donec a pa-i
store summo in iudicio novissimo alii ad sinistram, alii ad
dexteram segregentur r> August. loc. cit. n. 6. Ita porro
explicant comparationem Apostoli (2. Tim. II. 20.) de ma-i
gna domo, in qua sunt vasa tum pretiosa tum vilia. Huius-
modi vilium vasorum ab Ecclesia exclusionem Cyprianus ex-i
probrat Novatianis: u quantus arrogantiae tumor est... ut
quis aut audeat aut facere se posse credat, quod nec Apo-i
stolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se
posse discernere, aut quasi ipsi palam ferre et aream pur-«
gare concessum sit, paleas conetur a tritico separare; cum-i
que Apostolus dicat, in domo autem magna non solum vasa
aurea et argentea sed et lignea et fictilia, aurea et argentea
vasa videatur eligere, lignea vero et fictilia contemnere,
abiicere, damnare, quando non nisi die Domini vasa lignea
divini ardoris incendio concrementur, et fictilia ab eo cui
data est ferrea virga, frangantur » Cyprian. ep. B2. p. 74.
cf. ep. 51. p. 65. In hunc sensum ex eodem testimonio ar->
gumentatur Pacianus ep. 1. n. 5. et ep. 3. n. 4. 26. Aug.
de baptism. 1. VII. n. 99; serm. 15. n. 2; Ambrosiaster in
1. c. Apostoli.
Lucido compendio doctrinam catholicam ex s. Scripturis
et catholica traditione de statu Ecclesiae, peccatoribus cum
iustis communione professionis regiminis et sacramentorum
usque ad consummationem saeculi commixtis, comprehende-i
runt Episcopi catholici Africae in « mandato, » quo suis
449
octodecim selectis ad disputandum cum Donatianis Episcopis
in collatione habita Carthagine anno 411. mense Iunio nor->
mas praescripserant, quas in disputatione sequerentur (1).
Primum quidem, aiunt, demonstrent Episcopi selecti veram
Christi Ecclesiam in lege, in prophetis, in psalmis, in Scri-«
pturis novi Testamenti, ex quibus omnibus praecipua testi-i
monia inducant, praedictam esse et celebratam eam, quae
sit inter omnes gentes, atque adeo eius notam essentialem
esse catholicitatem. Tum vero, quod nunc ad nos pertinet,
ita prosequuntur, u Hanc ergo Ecclesiam, quae isto modo,
ut praedictum et impletum est, ab Ierusalem sumpsit exor-i
dium atque inde se in Iudaeam et Samariam aliasque orbis
terrae partes Apostolorum praedicatione diffudit... dicunt
isti, contra quorum errorem collegis nostris collationem de-i
fensionemque mandamus, Caeciliani Episcopi quondam Car-
thaginensis Ecclesiae et sociorum eius nescio quibus peccatis
periisse pollutam, atque in parte Donati eius reliquias re->
mansisse (2). Hanc vanam et sacrilegam criminationem hic
(1) Convenerant Carthaginem 306 Episcopi catholici, praeter quos
# 120 aberant « quod qnidam senectute, quidam infirmitate, quidam diversis
negotiis essent impediti, n ut testati sunt catholici primo die Collationis.
Mandatum autem eolem die recitatum hanc habet inscriptionem: u Mandatum
factum in Ecclesia Carthagiueusi ab universo Concilio Episcoporum ca-i
tholicorum praesidente Aurelio episcopo Ecclesiae Carthaginensis et Syl-
vano primate Numidiae. » (Inter documenta in Appendice ad T. IX. Opp.
Augustini p. 37.).
(2) Originem schismatis narrant Optatus 1. I. n. 13. sqq. et Augu-i
stinus contra Crescon. 1. III. c. 26. sqq.; in Breviculo Collat. cum Do-i
nat. c. 12. sqq.; 1. ad Donatistas post Collat. c. 34. sqq. et alibi. Dei
functo Mensurio Carthaginensi Episcopo rite electus est et a Felice Aptun-
gitano consecratus Caecilianus, qui hactenus fuerat diaconus. Tum superbia
divitis mulieris Luciliae, ambitione quorumdam Clericorum, avaritia se-i
niorum qui thesauros Ecclesiae sibi a Mensurio in custodiam commissos
reddere nolebant, factio conflata est contra Caecilianum. Isti Carthaginem
evocant Episcopos Numidas cum primate suo Secundo Tigisitano, inter
quos plures rei confessi traditionis librorum sacrorum tempore persecu-i
tionis Diocletianae, et homicida ferocissdmus Purpurius Limanensis. Fa-i
cto conciliabulo damnant Caecilianum, conficto crimine in eius consecra-i
torem Felicem velut reum traditionis libi orum sacrorum, quam accusa-i
tionem postea extenderunt etiam in ipsum Caecilianum. Inde constituentes
cathedram contra cathedram, altare $ontra altare conseciant Episcopum
Fraxzeliii. De Ecclesia Christi
29
450
quibus mandamus, ita redarguant et refellant, ut primum
Ecclesiae causam a causa quorumdam hominum distinguant.
Quoniam Ecclesia permixtos malos habitura praedicta est,
quousque messis tempore a tritico zizania segregentur, vel
a frumento palea ventilata discedat, vel oves ad dexteram
haedi ad sinistram, qui nunc eisdem pascuis permixti sunt,
segregentur, vel mali pisces a bonis, qui nunc intra eadem
retia simul trahuntur ad littus, in eodem littore, hoc est
in fine saeculi, dirimantur. Homines autem quilibet in Ec-i
clesia, si boni sunt, triticum vel frumentum eius sunt, oves
eius sunt, pisces eius boni sunt; sin autem mali sunt, zi— *
zania, palea, hoedi, pisces mali eius sunt. Non ergo propter
eos tota messis, tota area, grex totus, piscatio tota da-<
mnata est, ne cum ante tempus audemus quasi de malis
temere iudicare, et aliis aliorum obiectare peccata, bonos
propter malos sacrilega separatione deseramus; cum potius
malos propter bonos pia unitate tolerare debeamus. Urgendi
ergo sunt isti harum evangelicarum similitudinum et tam
perspicuae veritatis inimici, ut doceant quod intendunt, ac
prius osteodant, si valuerint, quomodo Ecclesia... quorum-i
libet quos accusant, contagione perierit, et in Donati parte
remanserit. » Quapropter non in repellendis criminibus, quae '
licet falsa contra Caecilianum aliosque ingerunt, cardo de-i
fensionis constituendus est, et non tam iuridice de factis
particularibus hominum disputandum cum criminatoribus
Maiori nam, qui sub diacono Caeciliano fuerat lector; moxque pro sua
causa appellant ad imperatorem Constantinum. Procurante Constantino
congregantur Concilia Romanum sub Melchiade Pontifice et Arelatense;
absolvuntur innocentes Caecilianus et Felix; damnatur multorum crimi-i
num, qui erat praecipuus actor contra Caecilianum, Donatus Casensis
(a Casis nigris). Pars tamen Donati seu Donatistac perstant in suo schis-i
mate, assumpto nomine non ab illo Donato Casensi, ut videtur, sed a se-i
eundo suo Episcopo Carthaginensi Donato, quem magnum appellabant.
Ubique per Africam consecratis suae factionis Episcopis schismati addi-i
derunt haeresim, notorios peccatores, cuiusmodi criminabuntur fuisse Fe-i
licem et Caecilianum, et quotquot in eorum manerent communione, ex-i
torres esse ab Ecclesia, hanc proinde per ipsam communionem cum Cae-i
ciliano eiusqne successoribus in toto orbe periisse et in sola parte Donati
salvam remansisse, insuperqne extra Ecclesiam nec baptismum nec ulla
esftC sacramenta.
451
haereticis, sed potius theologice demonstrandum, in vera
Christi Ecclesia esse posse et esse peccatores eosque non
modo occultos sed etiam manifestos.
Ad hanc demonstrationem praeter parabolas evangelicas
pertinent, quae ulterius iniungunt promenda suis deputatis,
inter quos longe praecipuus eminebat Augustinus. « Quod
nos dicimus, inquiunt, ad eorum crimina repellenda ab eis,
quibus officium defensionis huius imponimus, evidentissime
et exemplis cumulatius (nempe ultra doctrinam contentam
in parabolis allatis) ostendatur, id est Ecclesiam Christi
nullorum malorum usque in finem sibi met permixtorum,
non solum ignotorum verum etiam cognitorum, quasi cor-«
ruptione pestifera posse inquinari atque deleri. » Exempla
huiusmodi inducunt ex sanctis prophetis, « qui ab eo po-i
pulo, in quo utique etiam boni inter malos erant, non se
corporali discrimine (abrupta communicatione religiosa) di— «
videbant, melius iudicantes per patientiam ferre malos quam
per calumniam relinquere bonos. » Imo evidentis simam osten-i
sionem habemus in ipso collegio Apostolico. u Ipse Dominus
Iesus Christus exemplum singulare patientiae traditorem
suum, utique pessimum, non solum cognitum in discipuli
numero (in numero ac censu nempe non solum membri Ec->
clesiae sed membri etiam dignitate apostolica insigniti) per->
tulit, verum etiam praecognitum (sua culpa tandem repro-
brum futurum) in discipulorum numerum assumpsit, n Idem
evidentissime ostenditur perenni traditione, in doctrina ni-i
mirum et disciplina Ecclesiae inde ab aevo apostolico. Nam
u Apostolorum temporibus testis est Apostolus Paulus, inter
falsos fratres gemens (2. Cor. XI. 26.) et quosdam per in-i
vidiam, quod utique vitium diabolicum est, Christum an-i
nuntiantes in epistola sua (Phil. I. 15.) notans, quem ad mo-'
dum boni malos, propter unitatSm Christi pietate sollicita
conservandam, sine ulla sua perditione in sacramentorum
communione tolerabant, a quorum malitia longe abhorre-i
bant. Post Apostolos etiam Episcopi boni, quemadmodum
propter unitatem Christi non solum quoslibet laicos verum
etiam coepiscopos toleraverunt malos, testes sunt litterae
martyris Cypriani, ubi gemit avaritiam quorumdam colle-i
garum usque ad crudelitatem foenoris rapinasque fundorum;
_ 452
nec tamen malorum contagione factus est talis, sed bonorum
dilectione pertulit tales, non tantum id exemplo admonensr
verum etiam praecepto instruen3. Nam in quadam epistola
sua (ep. 54. ad Maxim.) dicit: etsi videntur in Ecclesia
esse zizania, non tamen impedire debet aut fides aut caritas
nostra, ut quoniam esse zizania in Ecclesia cernimus, ipsi
de Ecclesia recedamus » (1). Concludunt denique suum de
hac disputatione « mandatum » argumento ad hominem,
quod Augustinus saepe urget sed nobis nunc necessarium
non est. Donatistae nempe statuerant, eos qui a suo schis-i
mate alio schismate cum Maximiano recesserant, non fuisBe
pollutos, dummodo Maximiani ordinationi schismaticae non
interfuissent. Ex hac licet absurda eorum sententia ita pro
doctrina vera argumentantur catholici. « Yel sero hinc in-
telligere cogantur (a deputatis catholicis), multo potius in
unitate catholica malos bonis tamquam paleam frumentis
abesse non posse, si in concisione (secta) schismatica, ubi
palea sola est, putatus est Maximianus eiusdem concisionis
suae socios, tantum qui ordinationi eius praesentes non fue-i
runt, non potuisse maculare. »
Ne in re satis manifesta ulterius progrediamur, ex Scri-i
pturis sacris, ex institutis et disciplina Ecclesiae et in hac
ex apostolica traditione, ex ipso fine ipsaque indole sanctae
et sanctificantis Ecclesiae constat, et in controversia prae-i
sertim Donatiana quarto et quinto saeculo omnino ad li— «
quidum deductum et explicite definitum est, peccatores quos-i
libet baptizatos qui veram fidem citra haeresim, et socia-*
lem caritatem citra schisma retinent, quamdiu sententia
ecclesiastica excommunicati non sunt, vere et simpliciter
(1) Quoniam Donatistae auctoritatem Cypriani maximi faciebant ita
nt ei contradicere non anderent (cf. Aug. Brevic. collact. n. 20.), ho.*.
testimonio Augustinos eos saepe urget. « Cyprianus nec pro certa per-i
mixtorum malitia zizaniorum pacem deseruit frumentorum, qui ad Maxi-i
mianum scribens dixit: etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen
impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ec-i
clesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non dixit, suspicamur, opH
namur, arbitramur, coniicimus, credimus; sed cernimus dixit. 0 verbum,
quo cuncta dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non divideretur! n
Aug. contra Crescou. 1. III. n. 35. et alibi.
_ 453
esse membra Ecclesiae visibilis ac cives regni Dei in terris.
Unde inter dogmata, « quae ita fidei catholicae congruunt,
ut si quis non solum omnibus sed etiam singulis voluerit
contraire, in eo quod singulis horum contumaciter repugnat
et his contraria docere non dubitat, haereticus- et fidei
Christianae inimicus atque ex hoc omnibus catholicis ana~i
thematizandus appareat, » s. Fulgentius merito hunc etiam
ponit articulum, u Firmissime tene et nullatenus dubites,
aream Dei esse catholicam Ecclesiam, et intra eam usque
in finem saeculi frumento mixtas paleas contineri, hoc est
bonis malos sacramentorum communione misceri... utiliter-
que malos a bonis intra Ecclesiam tolerari, si hoc cum eis
bene vivendo et bene monendo agatur, ut et videntes et
audientes quae bona sunt, mala sua respuant et iudicandos
se a Deo pro suis malis operibus contremiscant, atque ita
praeveniente dono gratiae de suis iniquitatibus confundan-i
tur, et ad bonam vitam per Dei misericordiam cenvertan-
tur. Bonos vero a malis intra Ecclesiam dumtaxat catho-i
licam constitutis non debere nisi operum dissimilitudine se-i
parari, ut cum quibus divina communicant sacramenta, non
habeant mala opera, quibus illi sunt criminosi, communia »
s. Fulgent. 1. de Fide ad Petrum cc. 43. et 44.
III. Quae quamvis ita sunt, negari tamen non potest
magnum discrimen, quo iusti et sancti et quo peccatores,
filii Dei et filii diaboli uniuntur in compage Ecclesiae san-i
atae, in communione sanctorum, et sunt ac dicuntur mem-i
bra corporis cuius Christus caput, atque adeo membra Chri-i
sti. Superius vidimus unionis cum Ecclesia multiplices esse
nexus, eosque non omnes unius sed universim loquendo du-i
plicis ordinis. Nam a) sunt nexus externi, in se ipsis con-i
spicui, qui licet habeant rationem mediorum ad finem nempe
ad charitatem et sanctitatem , sunt tamen ex institutione
fundatoris Ecclesiae essentialia elementa, quibus ipsa Ec~i
clesia in terris formaliter ut visibilis constituitur, b) Sunt
nexus interni, omnino spirituales, in se ipsis non conspicui,
qui licet nobiliores sint et finis proximus sanctae ac san-i
ctificantis Ecclesiae, hoc tamen ipso, quod non nisi per
priora illa manifestantur, rationem visibilitatis Ecclesiae
et societatem conspicuam non constituunt. Elementa con-
454
spicua ex Christi institutione essentialia demonstravimus
esse, sacramentum fidei baptismum, communionem profes^
sionis fidei sub legitimo magisterio, socialem charitatem
seu obedientiam disciplinae sub legitimo hierarchico regi-»
mine seu sacro imperio, communionem cultus divini ac sa-i
cramentorum sub legitimo sacerdotio, ita ut quibus vel
unum horum desit, non baptizati, haeretici, schismatici,
excommunicati ad Ecclesiam in terris simpliciter non per-i
tineant, quamvis secundum quid ad eam pertinere, nexibus
scilicet quos adhuc retinent, « ex aliqua parte ei uniri n
possint, ut Augustinum loquentem audivimus; imo etiam
per accidens fieri potest, ut perfectione dispositionum spi-i
ritualium et nexuum internorum coram Deo, « apud quem
voluntas pro facto reputatur, ubi factum excludit necessi-«
tas, r> actuales nexus externi suppleantur, modo quo supe-i
rius declaratum est. Hinc e converso fit, ut peccatores licet
vinculis omnibus externis vere et simpliciter perseverent
esse membra visibilis Ecclesiae in terris, ab eadem tamen
Ecclesia secundum nobiliora eius elementa spiritualia et se->
eundum finem proximum qui est sanctificatio, maneant dif-
formes, atque idcirco, si Ecclesia secundum hanc formam
sanctitatis, secundum finem actualis sanctificationis, et ita
secundum spiritum consideretur, possint ac debeant dici non
pertinere ad Ecclesiam.
Si igitur comparemus modum loquendi de peccatoribua
in Ecclesia, et de iis qui foris existentes secundum aliquid
tamen ad Ecclesiam referuntur, ordo inversus est. Hi po-i
steriores sunt et simpliciter, hoc est sine addita declara-i
tione, possunt ac debent dici esse extra Ecclesiam et non
esse in Ecclesia; non vero possunt dici pertinere ad Eccle-i
siam nisi expressa vel saltem ex contextu manifesta decla-i
ratione, secundum quid seu secundum quae vincula adhuc
reliqua referri et pertinere ad Ecclesiam dicantur (1). Con-i
tra vero peccatores de quibus agimus, simpliciter sunt
membra Ecclesiae, et non nisi secundum quid ad Ecclesiam,
sub certa scilicet formali ratione et spirituali dono consi-
(1) u Simpliciter dicitur aliquid, quod liullo addito dicitur « S. Thoiu.
iu Ioan. Icet. 5. ct alibi saepe ex Aristotele 1. II. To icor.
deratam, pertinere negari possunt. Nisi scilicet addatur vel
subintelligatur aliqua declaratio, debent dici et non possunt
sine errore in iide negari esse in Ecclesia; si tamen vel
explicite declaretur vel implicite subintelligatur. Ecclesiam
et coniunctionem membrorum eius non universim, sed sin-
gillatim et unice secundum spiritum vivificantem et parti-i
cipationem unionemque cum hac vita spiritus spectari, -nihil
impedit, quominus peccatores dicantur secundum hunc mo-i
dum considerandi non esse in Ecclesiae compage, non esse
de Ecclesia, non pertinere ad Ecclesiam esse extra Eccle-i
siam.
Haec valent, non quasi fas esset hunc modum loquendi
passim usurpare, sed ut rite intelligantur locutiones quae-i
dam apud Patres e. g. apud Optatum Milevitanum occur-i
rentes et frequenti ssiraae apud Augustinum, qui contra Do¬
nati stas ceteroquin primas tenebant in defensione doctrinae
catholicae de peccatoribus in Ecclesia usque ad consumma^
tionem saeculi commixtis cum sanctis et iustis, ut ex iisdem
Patribus satis demonstravimus. Ratio considerandi Eccle-i
siam eo modo, quo peccatores non comprehenduntur istis
Patribus erat primo quidem illa generalis, de qua diximus;
ornamentum scilicet praecipuum sponsae Christi et corporis
Christi et finis per se intentus est actualis sanctitas cui
soli iusti respondent peccatores vero contrarie opponuntur;
tum ratio ss. istis doctoribus erat altera particularis et
polemica ex ipsa indole haeresis Donatianae argumentorum^
que, quibus eam defendere consueverunt. Duplex enim eo-i
rum erat error, quod notorii peccatores non sint membra
Ecclesiae, et porro quod quicumque sunt extra Ecclesiam,
quia Spiritum Sanctum promissum et datum soli Ecclesiae
npn habent, sacramenta valide administrare non possunt,
pro qua sententia solemne eis erat appellare ad auctorita-<
tem martyris Cypriani. Iam contra priorem partem Patres,
et prae ceteris luculentius Augustinus, ut vidimus, demon-i
strant dogma esse revelatum in Scripturis et explicatum in
Traditione, zizania cum tritico in uno agro, peccatores cum
iustis in una Ecclesia communicare non operibus et nexibus
sanctitatis, sed magisterio et doctrina, - regimine et discH
plina, sacerdotio et sacramentis. Quoad partem alteram hae-
45 G
reseos, quoniam iam alia inducitur consideratio obiecti et
mutato elencho transitus fit ab elementis visibilibus ad ele-«
mentum internum inhabitantis Spiritus Sancti, Augustinus
respondere solet, ab Ecclesia ita considerata, ab hoc nexu
et hac compage Spiritus Sancti peccatores omnes, non solum
notorios, sed etiam occultos quos Donatiani non excludebant
ab Ecclesia, aeque esse extorres; Cyprianum vero etiam a
peccatoribus manifestis sacramenta valide administrari posse,
semper agnovisse. Quare cum ad Ecclesiam, quatenus in ea
consideratur elementum spirituale sanctitatis, peccatores non
magis pertineant quam haeretici aut schismatici, et nihi-«
lominus peccatores iidem, ut Cyprianus ex integro Dona-i
tiani ex parte agnoscunt, valide administrent sacramenta,
licet privati inhabitatione Spiritus Sancti; eadem potestas
etiam haereticis et schismaticis negari nequit, quia sacra~>
menta sunt ac manent sacramenta Christi et Ecclesiae, non
vero hominum a quibus ministrantur.
Ita argumentatur Augustinus tum alibi saepe tum no¬
mi nati r a 1. III. inde a n. 22. et toto fere 1. IV. de Baptismo
contra Donat., ut duo haec coniungat, peccatores esse intus
et esse in Ecclesia; nihilominus tamen non esse in unitate
Ecclesiae, quae formatur pace in Spiritu Sancto, et non
pertinere ad unicam columbam, quae est sine macula, u Quia
nec isti Ecclesiae devoti sunt, qui videntur esse intus, et
contra Christum vivunt, id est contra Christi mandata fa~i
ciunt; nec omnino ad illam Ecclesiam pertinere iudicandi
sunt, quam sic ipse mundat lavacro aquae in verbo, ut ex->
hibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut
rugam aut aliquid huiusmodi. Quod si in ista Ecclesia non
sunt, ad cuius membra non pertinent, non sunt in Ecclesia,
de qua dicitur: una est columba mea, una est matri suae;
ipsa est enim sine macula et ruga (1). Aut asserat, qui
(1) Manifestam est ex contextibus, u macnlam et rugaru » in hisce
locis ab Augustino accipi pro peccatis gravibus, a quibus iusti utique
sunt imrannes; quia vero iis nominibus significari possunt quaevis etiam
venialia peccata, pro qnibus ipsi iusti « non solum humiliter sed etiam
veraciter » qnotidie clamant, dimitte nobis debita nostra; ideo s. doctor
1. II. c. 18. Retract. monet, hoc sensu Ecclesiam ne in iustis quidem
esse sine macula aut ruga, u Ubicumque in his libris (de Baptism.) comme-
potest, huius columbae membra esse, qui saeculo verbis, non
factis renuntiant. .. Nos autem secundum id quod in prae-i
senti est quisque hominum, quaerimus utrum in illis Ec-i
clesiae membris, quae una columba dicta est et sponsa sine
macula et ruga, hodie deputandi sint, de quibus dicit Cy->
prianus in epistola quam commemoravi, quod viam Domini
non tenerent nec data sibi ad salutem caelestia mandata
servarent (inducit plura ex Cypriani ep. 7. ad Clerum;
73. ad Iubaian.; ex lib. de lapsis)... Quod si eos in suis
membris nec illa columba cognoscit, et talibus si in eadem
perversitate permanserint, dicturus est Dominus, non novi
vos, recedite a me qui operamini iniquitatem; videntur esse
in Ecclesia, et non sunt (eo quo hic agitur, modo conside-i
rata), imo et contra Ecclesiam faciunt. Quomodo ergo ba~i
ptismo Ecclesiae (ipsomet Cypriano latente) baptizare pos-
raoravi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, non sic accipiendum
est, quasi iam sit; sed quae praeparatur, ut sit, quando apparebit eliam
gloriosa. Nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membro-i
rum snorum habet, unde quotidie tota dicat dimitte nobis debita nostra. •*
Alio quam heie sed eodem sensu, quo in libris de Baptismo haec eadem
distinctio inter Ecclesiam quae nunc est, et qualis fntura est, adhibita
est ab Augustino et ceteris Episcopis Africanis in collatione Cartha-
ginensi. Donutistae enim ibi proferebant testimonia Scripturarum, u qui-i
bus ab omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur Ec-i
clesia. » Catholici vero respondebant, haec testimonia si intclligantur de
Ecclesia qualis nunc, est, repugnare testimoniis aliis, quibus commixtio
in Ecclesia peccatorum cum iustis manifestissime demonstratur. » Nec
mirum, si pacem Scripturae Dei non intclligebant, qui pacem cum eius
Ecclesia non habebant. Nos autem utraque accipientes testimonia, de-i
monstrabamus utrorumque concordiam. Nam et illud accipiebamus, quod
in suis lilteris commemoraverunt Ecclesiae di tum esse, nec adiieiet ultra
per te transire incircumcisus et immundus (Is. 51. 1.); ct illud quol
scriptum est, sinite utraque (zizania cum tritico) crescere usque ad mes-
sem (Matth. 13. 10.); sed hoc esse in agro, illud in hordeo... Eeco mani-i
festum est, quod dicebatur a nobis, distinguenda esse tempora Ecclesiae;
non eam nunc esse talem, qualis post resurrectionem futura est; nunc
malos habere permixtos, tunc omnino non habituram; ad illam cius pu-i
ritatem, non ad huius temporis permixtionem illa divina testimonia per.
tinere, quibus eamdem praedixit ab omni malorum p rmixtionc penitus
alienam » Aug. I. ad Donat, post collation. n. 10-12. Collatio haec (,'ar-
thagiuensis anno 411. habita est decennio fere post scriptos libros de
Baptismo.
158
sunt, quod nec ipsis prodest nec accipientibus, nisi intrin— «
secus vera conversione mutentur, ut ipsum sacramentum
quod eis accipientibus non proderat, quando saeculo verbis
non factis renuntiabant, prodesse incipiat, cum et factis coe-i
perint renuntiare; ita et illi quorum est aperta separatio
(ab Ecclesia simpliciter spectata), quia in membris illius co^
lumbae nec hi (aperte separati) nec illi (peccatores) sunt
hodie, sed aliqui eorum fortasse futuri sunt... Sicut autem
urgeri videor, cum dicitur mihi: ergo haereticus dimittit
peccata? sic et ego urgeo, cum dico: ergo qui coelestia man-i
data non servat, avarus, raptor, foenerator, invidus, verbis
nou factis saeculo renuntians (quos omnes iisdem verbis Cy
prianus in Ecclesia esse et valide tum conferre tum reci^
pere sacramenta fatebatur), dimittit peccata? Si per vim
sacramenti Dei, sicut ille ita et ille; si per meritum suum,
nec ille nec ille. Illud enim sacramentum et in malis homi-i
nibus Christi esse cognoscitur; in corpore autem unicae co-i
lumbae, incorruptae, sanctae, pudicae, non habentis macu-i
lam aut rugam, nec ille nec ille invenitur » August. de
Baptism. 1. IV. n. 4. 5.
-Luculentius in eodem opere explicat discrimen, quod iu-
sti ipsam domum Dei secundum decorem suum et secundum
fructuum seu finem spectatam constituunt et sunt in com-i
page domus, quae fructifera iustitia continetur; peccatores
sunt in domo, sed non eam constituunt, quia non perti-«
nent ad compagem iustitiac; haeretici, schismatici, et ex-
communicati qui habendi tamquam ethnici et publicani, non
sunt in domo sed ex domo, hoc est, exierunt ex domo;
iusti itaque corporaliter et spiritaliter, communione sa-i
cramentorum et sanctitate morum, sunt in Ecclesia; pec-i
catores sunt in ea corporaliter et non spiritaliter, commu-i
nione sacramentorum non sanctitate morum; alii vero
u separatiores n in ea neutro modo sunt, u Puto, inquit,
me non temere dicere, alios ita esse in domo Dei, ut ipsi
etiam sint eadem domus Dei, quae dicitur aedificari super
petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa puH
chra sine macula et ruga, et hortus conclusus, fons signa-i
tus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum,
quae domus etiam claves accepit ac potestatem solvendi et
_ 459
ligandi (1). Hanc domum si quis corripientem corrigentem-
que contempserit, sit tibi, inquit, tamquam ethnicus et
publicanus. De hac domo dicitur. Domine dilexi decorem
domus tuae... et beati qui habitant in domo tua, in sae-i
cula saeculorum laudabunt te; et innumerabilia talia. Haec
domus etiam triticum dicitur, sive tricenum sive sexage-
num sive centenum fructum afferens cum tolerantia. Haec
domus est in vasis aureis et argenteis et lapidibus pretiosis
et lignis imputribilibus... Haec quippe in bonis fidelibus
est et sanctis Dei servis ubique dispersis spiritali unitate
devinctis in eadem communione sacramentorum, sive se facie
noverint sive non noverint. Alios autem ita dici esse in
domo, ut non pertineant ad compagem domus, nec ad so-»
cietatem fructiferae pacijicaeque iustitiae, sed sicut palea
dicitur esse in frumentis; nam et istos esse in domo, ne~i
gare non possumus, dicente Apostolo, in magna domo non
solum aurea vasa sunt vel argentea, sed et ligna et fictilia,
et alia quidem sunt in honorem, alia in contumeliam. Ex
o
(1) Ut hoc rite intelligatur, sequentia animadvertenda snnt. o) Au-i
gustinus numquam dixit, iustos tantum habere potestatem remittendi et
retinendi peccata, sed ubique et data opera inculcat, peccatores aeque ac
iustos haber.’ a Christo potestatem valide administrandi sacramenta, quae
ex virtute Christi non ex sanctitate ministrorum remittunt peccata. Ve-
rnmtamen haec ipsa potestas sacramentorum instituta et data est a Chri-i
sto ad exhibendam Ecclesiam, qualem hic s. Doctor describit, per sancti,
tatem singulis quibusque membris impertitam solvendo, vel ad praepara-i
tionem eiusdem sanctitatis ligando: subtectum potestatis sunt homines
non quatenus sancti, sed quatenus insigniti munere; finis potestatis est
tota Ecclesia quatenus sancta et sanctificanda. Hinc b) si potestas li— «
gandi, ut in proxime sequenti contextu, spectatur quatenus refertur ad
excommunicationem, eius quoque finis est sanctitas unicae culumbae, ut
ab ea rescindantur, quos superius audivimus a Patribus dici gangraenam
toti corpori perniciosam, c) Insuper prae oculis habeatur oportet pene»
Augustinum recurrens certus quidam modus considerandi remissionem
peccatorum in Ecclesia; pro quo non solum ipsam proprie dictam potesta-i
tem solvendi peccata, sed in communione sanctorum orationes et congrua
merita considerat, quibus peccatoribus impetrantur gratiae actuales, ut
disponantur ad remissionem. « Correctos (poeni tentes), inquit, etiam fra-i
ternis orationibus expiari per caritatem cooperientem multitudinem pec-i
catorum » contra Crescon. 1. III. n. 27. « Deus habitat in templo sancto,
hoc est, in sanctis fidelibus, in Ecclesia sua: per eos dimittit peccata,
quia viva templa sunt » serm. 99. n. 9,
_ 400
hoc numero innumerabili (peccatorum), non solum turba in-i
tus premens cor paucorum, in tantae multitudinis compa-»
ratione sanctorum; sed etiam disruptis retibus haereses
et schismata existunt in eis, qui iam magis ex domo
quam in domo esse dicendi sunt, de quibus dicitur, ex
nobis exierunt, sed non erat ex nobis. Separatiores enim
sunt iam etiam corporaliter segregati, quam illi qui in-i
terius carnaliter et animaliter vivunt, et spiritaliter se~»
parati sunt. » Prosequitur deinde Augustinus docere, tum
in magna domo etiam u a fictis quos Spiritus Sanctus fu-»
git, n tum ab haereticis et schismaticis « qui separatiores
non magis in domo quam ex domo sunt, n verum accipi
sacramentum sed inutiliter, u quod ut fiat utile, inquit,
ab haeresi vel schismate recedendum est, et illi domui co-»
haerendum ; quod non solum haeretici et schismatici, sed
etiafn illi facere debent, qui sic sunt in domo per com-i
munionem sacramentorum, ut extra domum sint per dH
versitatem morum » Ibid. 1. VII. n. 99. 100.
Non ergo Augustinus aut sibi aut catholicae doctrinae
de peccatoribus simpliciter ac vere membris Ecclesiae in
terris umquam contradixit, sed eandem Ecclesiam diversi-»
mode consideravit vel secundum visibilia elementa et uni-»
tatem corporis, in qua peccatores sunt cum iustis coniuncti
et permixti, vel secundum proximum finem actualis sancti-»
ficationis membrorum et sanctitatem spiritus, in qua com-»
page iustitiae peccatores nondum sunt, sed ad eam doctrina,
disciplina, sacramentis (elementis visibilibus), et gratiis in-»
ternis invisibilibus in Ecclesia ipsa promoventur et addu~»
cuntur. u Quicumque in caritate friguerit, infirmatur in
corpore Christi; sed potens est ille qui iam exaltavit caput
nostrum, etiam infirma membra sanare, dum tamen non ni-»
mia impietate praecidantur, sed haereant corpori, donec sa-»
nentur. Quidquid enim adhuc haeret corpori, non desperatae
sanitatis est r> Aug. serm. 137. n. 1.
Hactenus Cl. Auctor; reliqua desiderantur.
#
In theses de Ecclesia Christi praefatio editoris
Commentarius de cita Auctoris _
pag. III
. » V
Sectio I. — Quae continet tractatum prodromum de
Ecclesia Dei generatim spectata, de Ecclesia
veteris Testamenti eiusque institutis in rela— >
tione ad Testamentum novum, de notione et
distinctione triplicis potestatis in Ecclesia*
Thesis I. — De significatione nominis u Ecclesia. * — Nomen Ecclesia
habet quidem etiam genericam significationem coetus muh
torum, quatenus ad unitatem aliquam convocati consideran-i
tur; significatio tamen specifica atque ex usu loquendi bi-
blico et ecclesiastico maxime propria est religiosa, ut Ecclesia
sit societas vero Dei cultu unitorum, quae significatio iterum
vel universali extensione vel restrictione aliqua peculiari
THESIS II. — De Ecclesia Dei spectata secundum nptionem amplis-i
simam communionis sanctorum. — Ecclesia Dei secundum
amplissimam notionem spectata est supernaturalis societas
seu civitas eornra omnium, qui sive angeli, sive homines ab
Adam usque ad consummationem sub capite Christo fide in
via, visione beatifica in termino adhaerentes Deo uniti sunt
ad communionem sanctorum _ »-
THESIS III. — De statu adhuc imperfecto et perficiendo Ecclesiae
veteris oeconomiae. — Ecclesia patriarchalis inde ab Adam
tamquam inchoatio minus conspicua continebatur professione
verae fidei et vero cultu Dei; prae hoc statu forma Ecclesiae
non universalis pro cunctis gentibus sed peculiaris in populo
Israel a Deo per Moysen institutae expressior quidem ap-i
paret in unitate sacri ministerii imperii et magisterii; at-i
tamen ct ipsa adumbratio dumtaxat erat et introductio ad
Ecclesiam Iesu Christi in statu perfecto novi Testamenti. »
TnESIS IV. — De multiplici discrimine institutorum veleris Testa-i
menti in relatione ad Ecclesiam novi Testamenti. — In in-i
sti tutis ac legibus veteris Testamenti distinguenda sunt
1
8
21
402
1°. ea, quae per se necessaria ad salutem, pertinent ad Te->
st amentum aeternum et universale, ab aliis quae pro pecu-i
liari dumtaxat populo et pro tempore introductionis ad me-i
liorem spem erant praecepta ; 2°. in his ipsis institutis
peculiaribus distinguantur oportet illa, quae principali suo
tine typica erant ad Christum venturum eiusque Ecclesiam,
ita ut postquam adimpleta eraut in Christo, iam eorum ob-i
servantia abolita et mortua atque post sufficientem Ecclesiae
propagationem omnino vetita ac mortifera censeri debent;
alia vero quae, sine proxima saltem et immediata Christi
praesignificatione, ad politicam vel religiosam externam di—*
sciplinam synagogae pertinebant, obligatione turis divini iam
sublata in Ecclesia Christi, possunt nihilominus consuetn-
dine aut lege humana ecclesiastica permitti vel etiam prae-«
cipi _ Xz>ag. 34
THESIS V. — Declaratur distinctio triplicis potestatis in Ecclesia. —
Quamvis verissima et maxime necessaria sit solemnis di— '
visio inter potestatem ordinis et iurisdictionis; attamen po-i
testas iurisdictionis quae in bimembri illa partitione gene-
rice sumitur, ad maiorem claritatem potest et ob proprietates
inter se diversas debet in s. Theologia distingui in potesta-i
tem regiminis seu iurisdictionis specifice dictae, et in pote-*
statem authentici atque in sua plenitudine infallibilis ma-i
gisterii, ita ut theologice vera censeri debeat distinctio tr i — «
membris sacerdotii seu sacri ministerii, ecclesiastici imperii.
authentici
Sectio II. — De revelato facta institutionis et constitu¬
tionis Ecclesiae Iesu Christi,
CAPUT I. — ECCLESIAE IESU CHRISTI INSTITUTIO IN SUA PRAE¬
PARATIONE ET iuxe
TlIESIS VI. — Ecclesiae institutio praenuntiata et descripta in pro-i
phetiis veteris Testamenti. — Ecclesia novi Testamenti con-i
stituenda a Christo ex omnibus gentibus universalis ac
perennis praenuntiata est in prophetiis veteris Testamenti
atque descripta nt unum regnum potestatis in proprio regi-<
mine, regnum veritatis in proprio magisterio, regnum san-i
ctificationis in proprio sacerdotio, quae omnis potestas ori-i
ginaliter et tamquam in fonte sit in Christo institutore,
per participationem in cins ministris ad regendam, docen-i
dam, sanctificandam Ecclesiam in suis membris _ _ _ ib.
TlIESIS VII. — In Evangeliis annuntiatur regnum Dei, regnum Iesu
Christi propriae constitutionis ac formae fundandum in
terris. — Quamvis regnum Dei ct regnum coelorum in Seri-
ptnris non nno semper sensu accipiatur, in Evangeliis tamen
1®. hoc nomine annuntiatur regnum Iesu Christi in terra,
ut societas in se et per se consistens in propria sua forma,
ab aliis societatibns distincta et diversa, ordinis nempe non
terreni sed supematnralis, quamvis in terra cx hominibus
constituta; quae eadem unitas in se constituta et propria
forma regni 2°. a Christo fundatore aliis nominibus ac sym-i
bolis parabolarum describitur et annuntiatur . . . pag. 77
THESIS VIII. — Proxima praeparatio et inchoatio institutionis Eccle-i
siae. — Christus Dominus in ipsa forma suae praedicationis
velut in exemplari exhibuit formam suae Ecclesiae; haneque
formam constitutam in visibili ac vivente auctoritate ex una
parte et in obedientia fidei erga eandem auctoritatem ex
parte altera transfudit in Ecclesiam, dum huius institutionem
initiavit discipulorum fidelium vo ationc, atque ex his omni-i
bus duodecim Apostolorum electione, quibus in unum corpus
sub se uno capite constitutis auctoritatem communicavit ad
postulandam obedientiam lidci, simul praeparando plenioris
potestatis participationem perennem et sub uno visibili ca-i
pite hierarchicam unitatem pro tempore ablatae suae visibi-i
CAPUT II. — INSTITUTIO ET CONSTITUTIO ECCLESIAE VISIBILIS A
CHRISTO COMPLETA IN SUIS EPIPHANIIS ANTE ASCEN-i
SUM IN COELUM _ » 110
THESIS IX. — De munere Apostolorum in prima Christi apparitione
enuntiato et instituto. — Sicut Christus a Patre, ita Apostoli
a Christo missi sunt Io. XX. 21; quapropter haec missio
Apostolorum intelligenda est in complexu continere munus
et potestatem ad Ecclesiam nomine ac vice Christi visibili-i
ter regendam, docendam, sanet i I ~i cj- n n cl n m _ » 112
THESIS X. — De institutione regni Iesu Christi super terram secun-i
dum formam monarchiae in tertia apparitione. — Christus
Iesus regnum suum in terris ita instituit, ut tum in pro-i
xima praeparatione Matth. XVI. Lue. XXII. tum in respon-i
dente illi exsecutione Io. XXI. unum Simonem Petrum ex
ceteris et super ceteros Apostolos degerit, quem potestate
instruxit suprema et universali tum super singulas partes
er singula membra Ecclesiae tum super totum corpus Eccle-i
siae; quae quidem potestas sit vicaria a Christo derivata,
immediata immediatioue virtutis in totum et in partes, plena
quoad obiectum proprium regni coelorum in terris. Propterea
hae ipsa potestate constituitur. principium formans, et conti-i
nens visibilem unitatem Ecclesiae ex ipsa institutione Chri-i
sti fundatoris ac inre proinde 1 m i ■ ^ 124
464
THESIS XI. — • De monarchiae JCeclesiasticae propagatione seu de pe— •
renni in primatu Petri successione. — 1°. Christus Deus ipse
sicut primatum in Petro, ita non minus divino iure insti— «
tuit hunc primatum perennem in sua visibili Ecclesia, nt
perpetua serie singulos antecessores singuli successores ex-i
cipiant, quae institutio perennitatis et successionis in evan-
geliis descripta fide divina credenda est. 2°. Postquam Pe-i
trus in sua persona gerens primatum a Christo sibi commisi
sum fundavit et sibi assumpsit episcopatum seu sedem
Romanam, hancque moriens reliquit vacuam cum exigentia
successionis tam in primatn quam in episcopatu Romano,
modus ipse successionis in primatu determinatos est, nt
successio legitima in episcopatu Romano sit successio in pri-i
matu super universam Ecclesiam; ita enim ins divinum
successionis determinatum semper et ubique intellexit uni-i
versa- Ecclesia, quemadmodum demonstrat Conciliorum, Ro-i
manomm Pontificum ceterorumque Patrum consentiens do-i
ctrina, quae ipsum evidens et perpetuum factum unionis
primatus cum sede Romana Petri declarat _ _ _ _ pag. 163
THESIS XII. — Ulterior explicatio doctrinae de unione primatus cum
Sede Homana. — 1°. Eadem veritas unionis primatus super
universam Ecclesiam cum Sede Apostolica Romana ex Conci-i
liorum definitionibus et fidei professionibus demonstratur.
2°. Ex praemissa doctrina consequitur modum unionis eum
esse ut distinctione rationis successio in sede Romana sit
visibile signum successionis in primatu; realiter vero una
sedes Romana evecta sit ad dignitatem et potestatem sedis
primatialis super universam Ecclesiam. Porro 3°. consequi-i
tur veritas theologica, primatum liumquam, ne suprema qui-i
dem ipsius successoris Petri potestate, a sede Romana se-i
parandum et alio transferendunj esse; 4°. Per aliam vero
qnamvis potestatem sive ecclesiasticam sive profanam fieri
posse huiusraodi translationem, doctrina est damnata, et con-i
nexa cum erroribus contra ipsam divinam constitutionem
192
THESIS XIII., — De distinctione inter Sedem et sedentem in Sede
Apostolica. — Seposita distinctione quae per se evidens est,
inter personalia mferita sedentis et praerogativas Sedis, 1°.
omnino reiicienda est distinctio a Novatoribus inducta quoad
praerogativas quae divinitus institutae competant Sedi Apo-
stolicae, non vero singulis in ea sedentibus; siquidem prae-i
rogativae omnes a Christo institutae sunt ut propriae Petri
et singulorum eius successorum, et per hos et ab his seden-i
tibus pertinent ad Sedem. Nihilominus 2°. si perpetuitas Se-<
dis Apostolicae et mortalitas singulorum sedentium spectetur,
distinctio aliqua inter Sedem et singulos sedentes admitti
debet, ex qua diversa conditio infallibilis magisterii et su-
465
premi regiminis in Ecclesia tempore Sedia vacantia et tem-i
Scholion. De modo qno magnam schisma occidentis in Concilio
Constantiensi sublatum ^ ~ —
220
280
CAPUT III. — CONSTITUTIO ECCLESIAE SUB APOSTOLIS ET PRO-i
XIME SECUTA AETATE _ 239
THESIS XIV. — Ecclesia ab Apostolis conatituta in aese exhibet eam,
ipsam formam, quae eat a Christo instituta. — Secundam for-i
mam a Christo fundatore praescriptam et institutam Eccle-i
sia nobis exhibetur ab Apostolis constituta 1°. nt Ecclesia
una ex Iudaeis primum, deinde sine discrimine ex Indaeis
et gentibus; 2°. ut Ecclesia Christiana omnino distincta et
separata a synagoga; 3°. in se cohaerens unitate professio-i
nis fidei, sacramentorum, et communionis; 4°. hoc ipso dis-i
posita ac gubernata per propriam potestatem magisterii ac
imperii. _ _ » ib.
THESIS XV. — Potestatis in Apostolis institutae aucceasio in hierar-
chia. — In Ecclesia iam Apostolica conspicitur potestatis
in Apostolis institutae ad pascendam Ecclesiam perpetua
successio per seriem singulorum in singulis Ecclesiis Episco-i
porum; ex quibus constat unus in Apostolis divinitus insti-i
tutus cumque eis successione cohaerens episcopatus. Quae
quidem divina Ecclesiae constitutio tnm 1°. in scriptis Apo-
stolicis exhibetur; tum 2°. in monumentis Patrum aetati
Apostolicae proximorum distinctius manifestatur ... ^ 269
Thesis XVI. — De nomine Episcopi et Presbyteri in scriptis Aposto-
licis. — Quamvis certum sit, tres gradus Episcoporum, pre-i
sbyterorum, ministrorum divina ordinatione ac proinde etiam
tempore iam Apostolico fuisse distinctos, concedendum est
tamen sine dubio, antiquissima illa aetate etiam Episcopis
quandoque factum fuisse nomen presbyterorum: verumtamen
probabilius esse putamus, nomen Episcopi semper sacerdo-i
tibus dumtaxat primi ordinis, qui singuli ad singulas Ec~»
clesias regendas ordinati erant, fuisse proprium, numquam
commune sacerdotibus secundi ordinis seu presbyteris . » 282
Sectio III. — Ecclesia Iesu Christi considerata secundum,
habitudines ad divinum suum fundatorem.
TlIESIS XVII. — Ecclesia Iesu Christi considerata in opere redem-i
ptionis ut in sua causa efficiente et meritoria. — Spectata
redemptione tamquam principio ac fonte. Ecclesia Iesu Chri-i
sti in proposito, voluntate, et opere redemptoris est mun-
406
dus eupernaturaliter transformatus per divinam doctrinam,
legem, et gratiam; pretinm antem redemptionis Ecclesiae
est sanguis Iesu Christi Filii ■ 2^ ^ ■ _ jgi>ag. 296
Thesis XVIII. — De Ecclesia sponsa et mystico corpore Christi, quae
rationes continent causam velut formalem Ecclesiae. — Habi-i
tudines inter Christum et Ecclesiam praeclarissime exhi-i
bentur in 88. Scripturis sub ratione sponsae et corporis Chri-i
sti, quibus Ecclesiae cum Christo intima unio secundum
ipsam naturam a Verbo assumptam, et Christi in Ecclesiam
dilectio ac efficientia, et Ecclesiae sublimatio declaratur.
Est enim Ecclesia corpus Christi non solum, quatenus in
se est corpus morale et ad Christum refertur ut ad finem
et ad Dominum; sed est corpus mysticum Christi, quod per
supernaturales iuncturas visibiles et invisibiles ipsi capiti
unitur, ab eo existentiam et vitam haurit, eiusque est ple-«
nitudo _ m 301
THESIS XIX. — Verbum incarnatum multipliciter est exemplar ad
quod Ecclesia Christi expressa est. — Ad Verbum incarna— >
tum tamquam ad suum exemplar Ecclesia secundum elemen-i
tum visibile et invisibile expressa intelligitur. Quae qui-i
dem Ecclesiae conformatio cum Christo spectanda est tum
in eius constitutione generatim, tum in eius muneribus et
sacramentis, ac denique in eins glorificatione tam inchoata
Scholion. Augustini interpretatio asseritur de duplici resurre-»
ctione indicata c. XXI. _ | ^ ^ ^ ^ ~ _ =— =— 333
Thesis XX. — Gloria Christi finis Ecclesiae. — Tota Ecclesia tum
in stadio militiae tum in statu triumphi intrinsecus ex sua
essentia ordinata est ad gloriam Iesu Christi, ut ad suum
finem; unde ipsius Ecclesiae exaltatio et intimus simul ne-i
xus intelligitur Ecclesiae veteris testamenti cum Ecclesia
Christi in terris atque huius cum Ecclesia flnaliter consnm-i
mata in
339
Sectio IV. — E>e Ecclesiae proprietatibus
346
§. I. De visibilitate Ecclesiae Christi in terris. Praenotio hi¬
storica _ =
TnESIS XXI. — Visibilitas Ecclesiae in incommutabili Christi institu— ■
tione. — Ecclesia novi Testamenti non facto humano sed
institutione divina est religiosa societas visibilis; Christus
enim Deus-homo divinam religionem pro hominibus non so-i
lum in animis latentem sed in visibilibus rebus et insti-i
tutis velut incorporatam fundavit, quae ipsa per professio-i
nem unius fidei, per disciplinam morum, per sacramenta san-i
ctificationis ac cultus divini unam societatem hominum re-
ligiosaiu coniungunt. Unde Ecclesia in terris non alia visi-i
bilis alia invisibilis est, sed ipsamet Ecclesia Christi visi-i
bilis proprietates habet etiam invisibiles; nec alia Ecclesia
est conspiena alia per fidem credenda, sed ipsamet Ecclesia
quae visibilis est, ut obiectum divinae revelationis et sub-
iectum supernaturalium attributorum fide creditur; ac pro-i
inde eadem una visibilis Ecclesia est etiam Ecclesia divina-i
Scholion. Protestandum ineptiae contra hoc dogma . » 368
§. II. De membris Ecclesiae Jesu Christi _ » 377
THESIS XXII. — De conditionibus necessariis ad unionem eum Ec->
clesia, quarum defectus excludit a censu membrorum Eccle-i
siae. — Quamvis voluntate Dei legifera et antecedente
omnes homines sicut ad salutem ita ad agnitionem veritatis
et ad Ecclesiam vocentur; ad actualem tamen nnionem cum
Ecclesia conditiones necessariae snnt 1°. integritas fidei cum
fidei sacramento, quod est baptisma; 2°. obedieutia hierar-
chica; 3°. ins permanens communionis ecclesiasticae. Quare
Ecclesiae membra et in Ecclesia non sunt haeretici; nec ca-«
techumeni; neque schismatici; neque excommunicati . . » 379
THESIS XXIII. — Distinctius explicantur rationes, quibus alicui se-i
ctae adseripti, excommunicati, ac denique catechumeni ad
Ecclesiam referuntur. — Facta distinctione inter id quod est
pertinere ad Ecclesiam Christi in terris simpliciter et ex in-i
tegro, et quod est pertinere seu referri ad illam secundum
quid et ex aliqua parte, tenendum est, omnes illos quos no-i
minavimus, ex aliqua parte cohaerere cum Ecclesia. Namque
1*. qui in secta aliqua materialiter tantum versantnr, ii in
foro interno ct in indicio Dei per veram fidem et characte-
lem baptismi sunt membra unius catholicae Ecclesiae Chri-i
sti, iu foro tamen externo et in indicio Ecclesiae adulti in-i
ter eos praesumuntur haeretici aut schismatici; haeretici et
schismatici formales ipso charactere baptismali manent iu-
risdictioni ac legibus Ecclesiae snbiecti, et eodem chara-i
ctere omnibusque institutis Ecclesiae propriis quae sibi
retinuerunt, eo strictius obligantur, ut redeant ad ovile,
cuius signum gerunt impressum, sicut vicissim Ecclesia oves
cum signo errantes eo diligentius quaerit. 2°. Excommunicati
ex ipsa intentione ac indole poenae medicinaliter non mon
taliter sunt exclusi, ut quam primum satisfaciendo quaerant
reconciliationem, et vi poenae bonis quidem visibilibus Ec-i
clesiae visibilis, non tamen per se spiritualibus, nisi qua-i
tenus haec cum illis cohaerent, privati sunt. 3°. Catechu-i
meni quantumvis fide, spe et charitate cum spiritu Eccle-i
siae, atque ita voluntatis voto cum ipsa visibili Ecclesia
408
in terris uniri possint, qnoniazn tamen eidem actu ipso et
charactere sacramenti fidei incorporati non sunt, ideo nec
visibilium mysteriorum Ecclesiae participes esse possunt nec
eius iurisdictioni ac legibus obnoxii sunt, sed ex lege di— •
vina et naturali obligantur magisterio Ecclesiae eiusdemque
TilESIS XXIV. — De unione cum Ecclesia ut medio necessario ad
iustificationem et salutem. — Quamvis modo quo in superiori
thesi dictum est, aliqui iustiflcari et salvari possint, quin
in foro externo agnoscantur ad Ecclesiam visibilem perti-i
nere; attamen 1°. illi ipsi non salvantur nisi per Ecclesiam,
cuius est verbum fidei et cuius intuitu dantur gratiae salu-i
tiferae, et non salvantur nisi in Ecclesia, cuius non solum
spiritu sed etiam visibilibus elementis coniunguntur volun-i
tate, quae - apud Deum pro facto reputatur. - Haec enim
elementa visibilia 2°. ex institutione divina non sunt de
necessitate praecepti dumtaxat sed de necessitate medii ad
iustificationem et salutem; quocirca iustificatio in novo Te-i
stamento numquam efficitur sine relatione ad illa et spiri-i
tuali saltem hominis coninnctione cum iisdem elementis vi-i
sibilibus, atque ita coram Deo et Ecclesia triumphante exsi-i
stit non sine unione cum Ecclesia in terris. Neque vero
3°. huinsmodi aliquorum membrorum unio cum Ecclesia et
- sine visibilibus sacramentis sanctificatio - quidquam officit
dogmati de visibilitate Ecclesiae Christi ______ n 424
THESIS XXV. — Peccatores non excluduntur ex censu membrorum
Ecclesiae Christi. — Tum divinis institutis in Ecclesia velut
practice tum theoretice diserta doctrina in Scripturis revela-i
tum ot in catholica traditione luculenter explicatum est, non
solos iustos sed etiam peccatores omnes praeter eos, quos in
antecedentibus ab Ecclesia extorres esse' demonstravimus,
esse vere et simpliciter membra Ecclesiae visibilis. Neque
Patres ac nominatim Augustinus huic veritati contradicunt,
si quando peccatores ad Ecclesiam pertinere negare videntur,
sed Ecclesiam considerant secundum quid, secundum finem
scilicet proximum actualis sanctificationis, et secundum do-i
num
438
IMPRIMATUR
Fr. Raphael Pierotti 0. P. S. P. A. M.
IMPRIMATUR
Iulius Lenti Archiep. Siden. Vicesg.